An [sect. 21] autem d. l. legatum. C. de cond. inser. habeat locum, si esset legatum nomine dotis Bertae, si nupserit Titio, & eo mortuo nuptiae sunt impeditae, videtur quod non, quia illa lex non habet locum in legato alimentorum, vt infra dicam, ergo idem videtur dicendum in causa dotis, per notata in authen. res, quae. C. communia delega. & in authen. contra rogatus, ad Treb. cum similib. contra tenet Bal. in d. l. legatum, quia deficit causa finalis legandi secundum eum, credo quod voluit dicere, quia causa finalis fuit, vt haberet in causam dotis, scilicet haec causa deficit, non secuto matrimonio. l. fi. C. de donat. ante nup. ergo deficit relictum, pro quo allego in simili l. 1. C. de condic. ob causam, & ibi Bald. & alij. Ad idem facit l. si pater. & l. nec apud. C. de haeredi. insti. & l. eamque. C. de fideicomm. & ex hoc habes notabilem extensionem ad leg. legatum, quam bene nota.