Praedicta regula [sect. 22] procedit in conditione mixta, pendente ex facto duorum, vt in d. l. legatum, cum similib. quid autem in conditione casuali, dicitur idem, scilicet quod si deficiat per casum, imo qualitercunque habetur pro defecta, & non pro impleta, ita tenet glo. ordinaria in regula l. sub diuersis. ff. de cond. & dem. & in l. in testamento, eod. tit. Bar. in d. l. in testamento, & in l. 1. in princ. de instit. & substi. & ibi Bal. 10. oppositione. Idem Ang. Pau. & Alex. ibi, & per omnes in d. l. in testamento. Idem tenet Dinus in regula imputari, de regu. iuris, lib. 6. Idem est dicendum in conditione mixta, pendente ex facto vnius, & viribus fortunae, iuxta l. si pater. C. de institu. & substi. & tenent dictae glossae supra allegatae, & Doctores communiter in locis supra relatis, ratio est, quia quando aliquis instituitur, vel aliquid relinquitur sub conditione casuali, testator solum respicit casus euentum, & nullo modo factum instituti, ideo quocunque modo conditio deficit, impedit dispositionem, & eadem ratione in mixta, quae partim pendet ex viribus fortunae, istam rationem ponit Bar. in d. l. 1. C. de instit. & substi. & in d. l. in testamento, & multi sequuntur, est tamen aduertendum, quod pro dicta oppositione Bar. in d. l. 1. allegat. C. de cad. tol. §. sin autem aliquid, & etiam Bal. ibi, & Dinus in d. regula imputari, de quo scilicet an ille tex. hoc probat, ego vehementer dubito, primo, quia ille tex. loquitur in casuali conditione, & mixta ex viribus fortunae, & etiam in potestatiua, ergo ille tex. loquitur in omnib. illis conditionibus, si intelligeretur, quod quando deficit conditio per causam, deficit relictum, ergo intelligeretur etiam in potestatiua, scilicet quod deficiens percasum, faceret deficere relictum, secundum hoc est falsum l. quae sub conditione. §. quoties. de condi. insti. & infra dicam. ergo licet ille tex. dicat indistincte, quando superstite legatario conditio deficit, euanescat legatum, potest intelligi quod deficit alio modo, non autem casu fortuito, praeterea quando vna determinatio respicit plura determinabilia, debet ea terminare vniformiter. l. quamuis. l. haereditatem. C. de impub. & alijs. l. nam hoc iure. de vulg. & pupill. & C. de milit. testa. l. in testamento. modo sic illa determinatio, s. quod quando conditio deficit, deficit relictum, vt d. §. sin autem, respicit plura determinabilia, s. legatum relictum sub conditione casuali, mixta vel potestatiua, ergo debet ea pariformiter determinare. aut ergo dicimus, quod illa verba, quod quando conditio deficit, deficit relictum, intelliguntur, quod quando conditio deficit alio modo, quam per casum fortuitum, & tunc nil facit ad propositum, aut intelliguntur, quod conditio deficit etiam per casum, & tunc comprehenderet etiam conditionem potestatiuam perdictam regulam, quod quando vna determinatio, &c. hoc autem dicendum non est, quia contra d. l. quae sub conditione. §. quoties ergo. §. sin autem. aut nihil facit, aut sequeretur absurdum, scilicet contra d. §. quoties, quod non est dicendum. Nec obstat text. in dict. §. sin autem, dum dicit, spectari oportet conditionis euentum, & sic videtur indistincte dicere a contrario sensu, quod si non existat conditio, non debetur legatum, ergo siue per casum, siue alio modo deficiunt, non debetur, quia respondeo, quod non obstat, nam certum est, quod de natura cuiuscunque conditionis est, quod debet expectari conditionis euentus, alias non incipit deberi. l. legata sub conditione, cum similib. de conditionib. & demon. imo quod est plus, debet impleri in specifica forma. l. qui haeredi. de condit. & demon. imo quod est plus, etiam si ille, in quem debet impleri, sit incapax, debet tamen impleri saltem de facto, vt sic impleatur in specifica forma. l. Maeuius, eod. tit. & tamen licet ll. omnia ista requirant, vt implemento conditionis potest impleri per aequipollens. l. si mater, cum simil. C. de insti. & substit. Item si stat per eum, cum quo debet impleri, habetur pro impleta. l. 1. C. de instit. & substi. cum similib. licet ergo ille tex. velit, quod si non sequitur euentus, non debeatur, non propterea probat, quod si non sequitur propter casum fortuitum, quia potest non sequi multis modis, scilicet quia noluit, vel quia non potuit, & hoc quia non potuit, potest multis modis contingere, & sic non concludit iste text. Praeterea si intelligis, quod non est secutus euentus propter casum, & quod ideo non debeatur, contradiceret dict. §. quoties. l. quae sub conditione, ne ergo contradicat, intelligamus quod alio modo defecit, quam per casum, quia expedit iura concordare, &c. & quia euitanda est legum correctio, &c.