Prædicta regula [*] procedit in conditione mixta, pendente ex facto duorum, vt in d. l. legatum, cum similib. quid autem in conditione casuali, dicitur idem, scilicet quòd si deficiat per casum, imò qualitercunque habetur pro defecta, & non pro impleta, ita tenet glo. ordinaria in regula l. sub diuersis. ff. de cond. & dem. & in l. in testamento, eod. tit. Bar. in d. l. in testamento, & in l. 1. in princ. de instit. & substi. & ibi Bal. 10. oppositione. Idem Ang. Pau. & Alex. ibi, & per omnes in d. l. in testamento. Idem tenet Dinus in regula imputari, de regu. iuris, lib. 6. Idem est dicendum in cōditione mixta, pendente ex facto vnius, & viribus fortunæ, iuxta l. si pater. C. de institu. & substi. & tenent dictæ glossæ suprà allegatæ, & Doctores communiter in locis suprà relatis, ratio est, quia quando aliquis instituitur, vel aliquid relinquitur sub conditione casuali, testator solùm respicit casus euentum, & nullo modo factum instituti, ideò quocunque modo conditio deficit, impedit dispositionem, & eadem ratione in mixta, quæ partim pendet ex viribus fortunę, istam rationem ponit Bar. in d. l. 1. C. de instit. & substi. & in d. l. in testamento, & multi sequuntur, est tamen aduertendum, quòd pro dicta oppositione Bar. in d. l. 1. allegat. C. de cad. tol. §. sin autem aliquid, & etiam Bal. ibi, & Dinus in d. regula imputari, de quo scilicet an ille tex. hoc probat, ego vehementer dubito, primò, quia ille tex. loquitur in casuali conditione, & mixta ex viribus fortunæ, & etiā in potestatiua, ergò ille tex. loquitur in omnib. illis conditionibus, si intelligeretur, ꝙ quando deficit cōditio per causam, deficit relictũ, ergò intelligeretur etiam in potestatiua, scilicet quòd deficiens percasum, faceret deficere relictum, secundũ hoc est falsum l. quæ sub conditione. §. quoties. de condi. insti. & infrà dicam. ergò licet ille tex. dicat indistinctè, quando superstite legatario conditio deficit, euanescat legatum, potest intelligi quod deficit alio modo, non aũt casu fortuito, præterea quando vna determinatio respicit plura determinabilia, debet ea terminare vniformiter. l. quamuis. l. hęreditatem. C. de impub. & alijs. l. nam hoc iure. de vulg. & pupill. & C. de milit. testa. l. in testamento. modò sic illa determinatio, s. quòd quando conditio deficit, deficit relictum, vt d. §. sin autem, respicit plura determinabilia, s. legatum relictum sub cōditione casuali, mixta vel potestatiua, ergò debet ea pariformiter determinare. aut ergò dicimus, quòd illa verba, quòd quādo cōditio deficit, deficit relictũ, intelliguntur, quòd quando conditio deficit alio modo, quā per casum fortuitum, & tunc nil facit ad propositum, aut intelliguntur, quòd conditio deficit etiam per casum, & tũc comprehenderet etiam conditionem potestatiuam perdictam regulam, quòd quādo vna determinatio, &c. hoc autem dicendum non est, quia contra d. l. quæ sub conditione. §. quoties ergò. §. sin autem. aut nihil facit, aut sequeretur absurdum, scilicet contra d. §. quoties, quod non est dicendum. Nec obstat text. in dict. §. sin autem, dum dicit, spectari oportet conditionis euentum, & sic videtur indistinctè dicere à contrario sensu, quòd si non existat conditio, non debetur legatum, ergò siue per casum, siue alio modo deficiunt, nō debetur, quia respondeo, quòd nō obstat, nam certum est, quòd de natura cuiuscunque cōditionis est, quòd debet expectari conditionis euẽtus, aliàs non incipit deberi. l. legata sub cōditione, cum similib. de conditionib. & demon. imò quod est plus, debet impleri in specifica forma. l. qui hęredi. de condit. & demon. imò quod est plus, etiam si ille, in quem debet impleri, sit incapax, debet tamen impleri saltem de facto, vt sic impleatur in specifica forma. l. Mæuius, eod. tit. & tamen licet ll. omnia ista requirant, vt implemento conditionis potest impleri per æquipollens. l. si mater, cũ simil. C. de insti. & substit. Item si stat per eum, cũ quo debet impleri, habetur pro impleta. l. 1. C. de instit. & substi. cum similib. licet ergò ille tex. velit, quòd si non sequitur euentus, non debeatur, non propterea probat, quòd si non sequitur propter casum fortuitum, quia potest non sequi multis modis, scilicet quia noluit, vel quia non potuit, & hoc quia nō potuit, potest multis modis contingere, & sic non concludit iste text. Præterea si intelligis, quòd nō est secutus euentus propter casum, & quod ideò non debeatur, contradiceret dict. §. quoties. l. quæ sub conditione, ne ergò contradicat, intelligamus quòd alio modo defecit, quā per casum, quia expedit iura concordare, &c. & quia euitanda est legum correctio, &c.