Nec etiam obstat tex. d. §. sin autem. versic. quod si in medio, dũ dicit quòd si in medio, is qui ex testamẽto lucrum sortitus est, decedat, pondero, decedat, & si conditio deficit per casum fortuitum, facit deficere relictum, ad hoc respondeo, & dico, quòd non obstat, pro quo est aduertendum, quòd quandoque conditio deficit per casum contingentem in personam implere debentis, quandoq; per casum contingentem in personam alterius, primo casu indubitanter est verum, quòd siue conditio sit casualis, siue mixta, siue potestatiua, & deficiat per casum contingentem in personam implere debentis, facit deficere relictum, text. in l. sub diuersis. §. fin. de cond. & demon. tex. ad literam in l. in testamento, de condi. & dem. ibi, at si ipse decedat, nihil ad hæredem suum eum transmittere, quia morte eius conditio defecisse intelligitur, vt suprà dixi, & dedi rationem huius, & isto casu propriè loquitur text. ille quem ad hoc pondero, dũ dicit, quòd si is, qui ex testamento lucrũ sortitus est, decedat, & sic loquitur de casu contingen. in personā implere debentis, nos aũt loquimur in casu cōtingente in personam alterius, in quem, vel in quo debet conditio impleri, iuxta regulam nostram cum similibus, & ita rectè intelligendo ille tex. non loquitur in casu, de quo per Doctor. Præterea concesso sine præiudicio veri, quòd iste tex. loqueretur, quando deficit per casum fortuitum contingentem in personam alterius, sequeretur inconueniens sæpè repetitum, scilicet, quòd deberet referri etiā ad conditionem potestatiuam, cùm dictus §. sin autem, loquitur etiam de ea, & sic referendo esset contra d. §. quoties, fateor tamẽ quòd licet dictus §. sin autem, non stringat, tamen opinio Bar. & aliorum est vera, scilicet, quòd conditio casualis deficiens per casum facit deficere relictum, & fortè Alex. sentiens aliquid de prædictis, dixit in d. l. 1. de instit. & substi. quòd conditio casualis vel mixta pendens à facto legatarij, & à fortuna deficiens, casu fortuito facit deficere relictum, & allegat glo. in l. in testamento. de condi. & demon. & in regula, eod. titu. nec mouetur per d. §. sin autem, nec allegat alium text. quia fortè sensit, quòd non stringant per prædicta, & etiam Ange. ibi dicit, quòd omnes tenẽt hoc indifferenter, & tamen ipse non allegat, nisi glo. in regula de condi. & demon. quidquid tamen sit, conclusio est vera, quæ tamen recipit duas limitationes. Prima est [*] si testator esset aliàs relicturus per gloss. ordinariam, in d. leg. prim. quæ in se est vera, licet quò ad illam legem sapiat diuinationem. Secunda est per text. singularem in l. fi. C. de necessa. seruis hær. inst. & istas duas ponit Ang. in d. leg. 1. in fin. & per prędicta sum expeditus de ista quæstione. Concludo ergò, quòd conditio deficiens per casum fortuitum facit deficere relictum, siue loquimur in conditione mixta, pendente ex facto duorum, vt in d. l. legatũ, cum concor. de quibus suprà, siue in conditione casuali, siue in mixta pendente ex facto vnius, & viribus fortunæ, vt per Docto. in locis suprà alleg.