Secundo limita [sect. 25] vt non procedat in modo, nam licet sit mixtus modus, & deficiat per casum, non tamen deficit relictum, text. est singularis in leg. si fundum per fideicom. §. Iulian. de leg. 1. qui non est alibi secundum Dinum, ibi, cui Doct. addunt similem in l. Lucius. §. quisquis. el primero. de lega. 2. sed idem probat tex. in l. pater filium. §. Tusculanus. de leg. 3. & ibi glo. allegat tex. in d. §. Iulianus. Item illum §. Tusculanus, quasi in proposito allegat glo. in l. turpia. §. pen. de lega. 1. & reperio quod illum §. Tusculanus, pro concordan. allegat Bar. in leg. Titio centum. §. Titio genero. 1. col. de cond. & dem. rationem autem differentiae inter conditionem & modum ponunt Doctor. in dictis locis, praesertim Alex. in dict. leg. 1. de institu. & substit. 2. col. & ista est communis opinio. Quia tamen aliqui tenent contra, vt ipse ibi refert, ideo ego pro prima opinione pondero tex. vbi videtur mihi expressum, in l. si quis Titio, de leg. 2. quem sic induco & praesuppono, quod ibi fuit modus, quia testator dixit, lego Titio 10. vt ea restituat Maeuio, dicit ibi tex. quod si Maeuius fuerit mortuus, Titij commodo cedunt. Certum est autem quod ille modus fuit mixtus, s. vt decem det, iuxta glo. in d. l. 1. de insti. & substi. & in l. in testamento, & probatur in l. cum ita datur, de condi. & demon. & est communis sententia. Item deficit per casum fortuitum, quia Maeuius decessit, cui erant danda 10. quod aut ibi non extinguatur legatum, patet, quia tex. dicit, quod Titij legatarij commodo cecidit, ergo ibi expressum est, quod modus mixtus deficiens per casum fortuitum, non facit deficere relictum, quod est notandum. Imo quod est plus, ego dico, quod nedum modus mixtus appositus in vltima voluntate deficiens casu, non facit deficere relictum, sed etiam si esset appositus in actu inter viuos, de quo ego pondero. leg. pen. C. de condi. ob cau. nam ibi fuit data pecunia medico, vt aegrum curaret, & sic pendebat ex voluntate duorum, dicit tamen ille tex. quod si ille modus deficit per casum contingentem in personam infirmi, quod non tenetur medicus restituere datum, ergo ibi est expressum, quod modus mixtus deficiens per casum, non facit deficere datum inter viuos, quod est notandum, quamuis fauorabilior interpretatio debeat fieri in vltima voluntate. l. in testamentis. de regu. iur. c. cum dilecti. de donati. concludo ergo quod modus mixtus deficiens per casum non facit deficere relictum, per d. §. Iulianus, quem limita vno modo, vt ibi per Bal. & Pau. & sic habes secundam limitationem ad d. regulam nostram.