Secundò limita [*] vt non procedat in modo, nam licet sit mixtus modus, & deficiat per casum, non tamen deficit relictum, text. est singularis in leg. si fundum per fideicom. §. Iulian. de leg. 1. qui non est alibi secundum Dinum, ibi, cui Doct. addunt similem in l. Lucius. §. quisquis. el primero. de lega. 2. sed idem probat tex. in l. pater filium. §. Tusculanus. de leg. 3. & ibi glo. allegat tex. in d. §. Iulianus. Item illum §. Tusculanus, quasi in proposito allegat glo. in l. turpia. §. pen. de lega. 1. & reperio quòd illum §. Tusculanus, pro concordan. allegat Bar. in leg. Titio centum. §. Titio genero. 1. col. de cōd. & dem. rationem autem differentiæ inter conditionem & modum ponunt Doctor. in dictis locis, præsertim Alex. in dict. leg. 1. de institu. & substit. 2. col. & ista est communis opinio. Quia tamen aliqui tenent contra, vt ipse ibi refert, ideò ego pro prima opinione pondero tex. vbi videtur mihi expressum, in l. si quis Titio, de leg. 2. quem sic induco & præsuppono, quòd ibi fuit modus, quia testator dixit, lego Titio 10. vt ea restituat Mæuio, dicit ibi tex. ꝙ si Mæuius fuerit mortuus, Titij commodo cedunt. Certum est aũt quòd ille modus fuit mixtus, s. vt decem det, iuxta glo. in d. l. 1. de insti. & substi. & in l. in testamento, & probatur in l. cùm ita datur, de condi. & demon. & est communis sententia. Item deficit per casum fortuitũ, quia Mæuius decessit, cui erant danda 10. ꝙ aut ibi nō extinguatur legatum, patet, quia tex. dicit, ꝙ Titij legatarij commodo cecidit, ergò ibi expressum est, quòd modus mixtus deficiẽs per casum fortuitum, non facit deficere relictum, quod est notandum. Imò quod est plus, ego dico, quòd nedum modus mixtus appositus in vltima voluntate deficiens casu, non facit deficere relictum, sed etiam si esset appositus in actu inter viuos, de quo ego pondero. leg. pen. C. de condi. ob cau. nam ibi fuit data pecunia medico, vt ægrum curaret, & sic pendebat ex voluntate duorum, dicit tamẽ ille tex. quòd si ille modus deficit per casum contingentem in personam infirmi, quòd non tenetur medicus restituere datum, ergò ibi est expressum, quòd modus mixtus deficiens per casum, nō facit deficere datum inter viuos, quod est notandũ, quāuis fauorabilior interpretatio debeat fieri in vltima voluntate. l. in testamentis. de regu. iur. c. cùm dilecti. de donati. concludo ergo quòd modus mixtus deficiens per casum non facit deficere relictum, per d. §. Iulianus, quem limita vno modo, vt ibi per Bal. & Pau. & sic habes secundam limitationẽ ad d. regulam nostram.