Quinto ex mea inuentione ego limito, [sect. 28] vt haec regula non procedat in legato relicto ecclesiae sub conditione mixta, vel aliae piae causae, quo casu puto, quod etiam si conditio addita ecclesiae deficiat per casum, non tamen deficiat relictum, quod probo 1. quia libertas est causa pia, sed in libertate hoc statuitur, ergo idem in ecclesia & alia pia causa. Item quia hoc statuitur in alimentis, vt supra dictum est, quae dicuntur pia causa, ergo idem in alia pia causa. Item quia vbi est eadem ratio idem ius, item quia casus excepti extenduntur ex identitate rationis. c. cum dilecta, de confirma. vtil. vel inutil. cum similib. ergo casus libertatis & alimentorum hic excepti extenduntur ad aliam piam causam, quia est eadem ratio in vtrisque, & confirmabis per alia multa, & ex hoc infero ad legatum relictum in causam dotis sub dicta conditione, &c. & alia continentia causam piam.