Quintò ex mea inuentione ego limito, [*] vt hæc regula nō procedat in legato relicto ecclesiæ sub conditione mixta, vel aliæ piæ causæ, quo casu puto, ꝙ etiā si conditio addita ecclesiæ deficiat per casum, non tamen deficiat relictũ, quod probo 1. ꝗa libertas est causa pia, sed in libertate hoc statuitur, ergò idẽ in ecclesia & alia pia causa. Item quia hoc statuitur in alimentis, vt suprà dictũ est, quæ dicuntur pia causa, ergò idẽ in alia pia causa. Item quia vbi est eadem ratio idem ius, item quia casus excepti extenduntur ex identitate rationis. c. cũ dilecta, de confirma. vtil. vel inutil. cum similib. ergò casus libertatis & alimentorum hic excepti extenduntur ad aliam piam causam, quia est eadem ratio in vtrisque, & confirmabis per alia multa, & ex hoc infero ad legatum relictum in causam dotis sub dicta conditione, &c. & alia continentia causam piam.