Idem & erit octaua limit. quando non apparet, cuius fauore conditio sit apposita, nec vere, nec per aliquas coniecturas, nam tunc etiam habetur pro impleta, ac si in fauorem debentis implere esset apposita. d. l. annua. secundum alium intellectum, si autem esset apposita in fauorem eius, cui impleri debet, haberetur pro defecta. leg. Seio, de annuis legat. Idem si in fauorem vtriusque, vt in d. l. legatum, & in l. in testamento, de conditio. & demonst. ista est intentio Domini Angeli in l. 1. de instit. & substitu. & alius ibi non tangit, & dicit quod sunt verba Dini, & notabilia, & non allegat, vbi voluit allegare Dinum in regula imputari, vbi hoc videtur dicere, licet non distinguat leges, quas allegat, prout facit Ang. & sic si aduertas distinctionem, quam Docto. faciunt solum in alimentis distinguendo, cuius fauore sint relicta, & quid in dubio Din. & Ang. faciunt generaliter in materia l. legatum, de condi. inser. vt supra vidisti, & omnes mouentur eisd. ll. negari tamen non potest, quin illae ll. scilicet l. annua, & l. Seio, per quas omnes mouentur, loquuntur in alimentis, licet Dinus, & Angelus eas intelligant generaliter, vt supra dictum est, cogita.