Ratio huius distinctionis est secundum Bal. in d. l. legatum. licet contrarium prædictum non formet, quia quando conditio deficit per casum, quatenus pendet ex insidijs fortunæ, fortuna potest obesse, quæ omnibus fortuitis dominatur, at quatenus pendet ex facto alterius, alteri per alterum non debet iniqua condito efferri, ead. ratione vult Bart. in d. l. 1. 4. oppo. dum dicit, in solutione contrarij istius l. quod factum potest nobis obesse. ff. de iur. & fact. igno. l. iniquissimum, & ista est cōmunis ratio. Doctor. in d. l. 1. & pro ista cōmuni ratione, scilicet quia [*] fortuna potest obesse, ergo addo quòd fortunæ dux Deus est, secundum Senecam 7. Epistola ad Lucillum, & fortuna est inexorabilis, quia surda & muta, & est l. occultæ nobis naturæ, quæ est imprecabilis, arg. l. temperent, de vesti. olebe. lib. 11. hinc est quòd à sententia fortunæ non potest appellari, quia appellatio est de minore ad maiorem prouocatio, fortuna autem non habet superiorem in hoc mundo, quia fortuna est errans natura multas euolans mutationes, in authen. vt omnes obedi. iudi. prou. §. pen. colu. 5. si ergo solus Deus est dux fortunæ, & fortuna est inexorabilis, & imprecabilis, & non habet superiorem in hoc mũdo, ergo poterit nobis obesse, & per consequens si conditio deficit per casum & fortunam, deficiet relictum, ad prædicta vide Bal. in l. fi. in princi. C. communia delegat. Item pro prædicta ratione addo quòd fortuna est inuisibile velum, & quidā actus qui prius sentitur, quàm sciatur. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verbo. obligatio. cum similibus. Item fortuna passiua est idem quod casus, aut infœlicitas ab incerta nominis authoritate procedens, & rerum humanarum infœlix mutatio vocatur, aut etiam vis diuina actiuè. l. fluminũ. §. seruus. ff. de damno infecto. prædicta dicit eleganter Bal. in l. fi. §. 1. C. de tempo. appella. si ergo est inuisibile bellũ, & est casus ab incerto authore procedens, ergo contra eam nihil potest prouideri, & per consequens, potest nobis obesse, &c.