Item secunda illatio, quae infertur ex intel. Alexan. & Imolae, scilicet quod lex nostra non procederet cum forma designata non esset, haec illatio vera est in terminis l. nostrae, vbi stipulator ante arbitrium interpositum decessit, ergo, &c. vt dict. l. multa, in princip. de condi. & demonstra. ff. at dum ipsi sentiunt idem fore etiam si stipulator mortuus non esset volentes, quod si dixi, si opus (cuius formam non designaueram) arbitratu meo factum non fuerit, poenam praestari, quod isto etiam casu licet mortuus non fuerim, adhuc tamen procedat. dict. l. si in lege, quasi & hoc casu tempus non videatur positum in arbitrio stipulatoris, errant & loquuntur contra id, quod dixi supra.