Nec obst. l. in illa stipulatione, si calendis,
nam ibi erat conditio potestatiua, id est, pendens ex potestate promissoris, & eius fauore
adiectus fuit dies, patet, quia si adiectus non
esset, statim conueniri posset ad Stichum, vel
ad
pęnam
poenam
, vt l. ita stipulatus. versi. Sabinus, de
verb. oblig. l. 1. de pen. leg. l. vbi ante. §. qui illud, de verb. oblig. quo fit vt cum eius fauore
non gratia condi. mostrandæ adiecta fuerit
spectari debeat, licet conditio necessaria effecta fuerit.
* Sed caue. quia omnia mea fundamenta benè concludunt, quod in terminis
legis nostræ, cum primum conditio efficitur
necessaria, non solùm habetur impleta, vt pœ
na ipso iure committatur, sed etiam vt dies,
qui superest, non spectetur ad
differendā
differendam
executionem, nec id fortè negarent Doct. sed ista
procedunt, vbi prorogatio facta fuit, at cum
prorogatio facta fuit, tunc etiam si fiat post
pœnam mero iure commissam, adhuc tamen
licet prorogatio pœnam semel commissam perimere non possit, poterit tamen efficere ne
pœna exigatur, vt prorogatio illa sponte (vt
patet hic in verbo, arbitrio meo) facta, vim pacti prorogatorij de non petendo habere videatur, & consequenter pœna ante diem prorogationis peti non possit, imò nec postea, si interim, id est, infra diem prorogationis opus
perfectum fuerit, quod videtur
admittẽdum
admittendum
maximè, quia aliàs illa prorogatio nil operaretur, & si hunc sensum habuerunt Docto. rectè loquuntur, quem sensum in terminis leg.
istius planè habuit Gloss. nostra, vt patet in
princip. ipsius, sed tamen dixi, duo dicit, primum, quod stipulator vsque in diem prorogationis agere non potest efficaciter, deinde
quod etiam post diem prorogationis, si interim opus effectum sit, repellitur exceptione
cui assentior, quod videtur de mente Alexan.
hic nume. 9. in fin. sed quatenus Gloss. nostra
versi. plus etiam dico, allegando l. in illa stipulatione, si calendis, vult quod in casu, quo
cō
tra
contra
stipulatorem non competeret exceptio
(puta quia prorogatio non interfuisset, sic in
Gloss. nostra intelligenda est) adhuc in terminis l. nostræ promissor ad pœnam mero iure
commissam, ante aduentum diei agere non
posset, per l. in illa stipulatione, vbi prorogatio non fuit interposita, & tamen non agitur
ante diem. Adde quod Gloss. nostram in specie sequitur Alexand. num. 9. in princip. Idem
vult Barth. colum. 2. post prin. dum opponens
de l. in illa stipulatione, ait quod
tā
tam
hic quàm
ibi ante aduentum diei pœna erat commissa,
sed ante diem exigi non potest, nec hic, nec
ibi, sic ergo volunt isti quod licet hic nulla interfuisset prorogatio, adhuc lex ista procederet secundum illam, at vtrobique pœna ante
diem commissa, ante diem tamen vtiliter peti non posset. Quid ergo operabitur prorogatio nostra? respo. operabitur quòd etiam post
diem si interim opus perficiatur, pœna exigi
nequeat, obstante exceptione, mihi tamen
|
aliud videtur dicendum, imò teneo, quod in
terminis huius legis, si prorogatio non interfuisset, tunc pœna ante diem commissa etiam
ante diem exigi posset, moueor per l. hoc iure,
suprà eodem, vbi quando dies appositus est
fauore stipulatoris conditione verificata, statim agi potest, vt ibi in verb. (peti)
ꝙ
quod
ibi dies
gratia stipulatoris posita esset, patet, quia ea
non apposita etiam si per multos annos Titius in Italiam non venisset, tamen pœna non
committeretur quandiu venire posset, at ea
adiecta euenit, vt non solùm si nunquam venerit, sed etiam eo post diem tamen veniente
committatur, sic & in proposito, cùm dies gratia stipulatoris adiecta fuerit, spectanda non
esset post conditionem interpretatiuè impletam, nisi intercederet prorogatio. Et quòd gratia stipulatoris dies esset in proposito adiecta,
patet, quia ea non adiecta, pœna non committeretur, donec certum esset conditionem impleri non posse, in opus viuente promissore
perfici non posse (text. est in specie in l. ita stipulatus, per totam. ff. de verb. licet aliud sit in
vltimis voluntatibus, vt ibi, quod & rectè perpendit ibi Barthol. in summario, & ita intelligitur lex prima. ff. de pen. leg. l. si penum.
ff. quando leg. ced.) at ea adiecta committitur
pœna etiam si opus viuente promissore perfici posset, si tamen ante diem perfectum non
fuerit, & ad idem est tex. in leg. 4. §. primo, de
condi. & dem. ff. à contrario sensu, vbi dixi, si
Titius filium infra quinquennium non habuerit, Seio lego, Titio sine filijs ante quinquennium mortuo, conditione legati verificata videtur, vt dies spectandus non sit. ecce
quod post conditionem impletam dies non
spectatur, etiam si dies gratia debitoris adiecta sit, prout fuit ibi. nam debitor liberatur
nō
non
solùm Titio filios nunquam habente, sed
etiam si eos haberet post quinquennium, facit l. cum tale. ff. de condi. & dem. in dict. §.
Mæuiæ. & dict. l. vxori, nisi dicas, hæc iura loquuntur in vltim. voluntatibus, secus autem
in contractibus.
* argumen. dict. l. in stipulatione, si calendis. ff. de verbo. ex cuius intellectu omnia pendent, ideo reuoco in dubium
intellect. illius tex. cum dict. l. hoc iure, &
differunt
* quia in alia potestatiua, in alia verò
casualis, fuit cond. nam in leg. in illa stipul. si
Stichum (qui meus erat secundum me) & etiam secundum Barthol. & omnes dum aiunt
quod implementum condi. pendebat ex facto promissoris calendis non darem pœnam
promissi verificata etiam per mortem Stichi
condi. adhuc tamen dies qui superest spectanda est, idq́ue eo fit quod vt spectaretur adiecta fuit, cùm enim possem Stichum statim
dando facere, vt conditio pœnalis stip. euanesceret, constat diem adiecisse me, quid Stichi
ministerio, & fructu interim vti volui, quo
fit, vt non condi. monstrandæ gratia, sed dilationis propter se principaliter considerandæ
dies adiecta sit, est enim perinde ac si sine condi. Stichum post calendas promitterem, eo
consilio vt Stichi ministerio interim vti possem, vt ergo isto casu nullus diceret diem spectandam non esse, quæ adiecta videri non potuit propter cond. quæ non est ita, & cum condi. adiecta fuit potestatiua dies non vt interim
cond. (quam statim & absque vllo temporis
spacio implere poteram) implere possem, sed
vt interim Sticho vterer adiecta fuit, quo fit vt
conditio etiam per mortem Stichi verificata
adhuc dies, vt pote,
principalter
principaliter
propter se
nō
non
propter conditionem adiectus spectandus,
iuxta mentem promissoris fit, ita intelligo d.
l. in illa stipulatione
* quam in contractibus
tantùm loquentem extendo, vt & in vltimis
voluntatibus procedat, nam si dixi, si hæres
Stichum (qui meus erat) infra biennium Titio non dederit centum, dato Sticho ante
biẽ
nium
biennium
mortuo, puto biennium spectandum,
licet
cōditio
conditio
morte Stichi extiterit, ratio, quia
cùm in potestate
hęredis
hæredis
esset, Stichum statim
dare non spectato biennio, nulla alia ex causa
biennij dilationem testator dedit, nisi vt interim eius ministerio hæres vteretur, nam biennium non potuit videri adiectum, vt hæres
interim facultatem Stichi
pręstandi
præstandi
nancisceretur, quando quidem eum possidebat, possessumq́ue statim tradere poterat. Idq́ue multùm notandum est, quia iuxta istam partem
multum laborauerunt Din. Iacobus de Areti.
Barthol. Alberi. Baldus, Angel. Cuma. Paulus
Castrensis, Alexand. Romanus, Sozi. Vincentius, Hercul. Iason, Franciscus de Rip. & alij in
dict. l. in illa stipulatione, si calendis. ff. de ver.
oblig. iuncta leg. hoc iure, eodem titulo. quæ
leges aduersari inuicem videntur, adeo vt ei
intellectus à varijs authoribus parum fœliciter (vt nobis videtur) excogitatos referat ibi
Ripa, sed nostra conciliatio suprà facta caret omni vitio, reliquæ autem non ita, vt nobis visum est.