MVlta sunt omninò, Magnifice
Francisce,
eaq́;eaque diuersa etiam, cum officia, tùm beneficia,
quibus homines in hac communi conuersatione, mutuò sese demereri possunt: imò etiam antiquitas omnis, totam posteritatem,
potissimùm autem variarum artium ingeniosissimis
atq;atque subtilissimis inuentionibus, quibus hæc humana vita carere nullo modo potest, iam olim est demerita. Inter illa verò omnia, nullum præclarius,
vtilius, admirabilius, imò diuinius (nempe singulari Dei opt. max.
dono, mortalibus concessum, & non merè humanum inuentum)
extat, Litterarum cognitione & vsu. Per eas siquidem non solùm artes omnes (
quocunq;quocunque illęillæ nomine
recẽseanturrecenseantur, tàm inferiores quàm
superiores, quarum sanè sunt quàm plurimæ) primùm traditæ, verùm etiam ab ipso inuentionum suarum initio, ad hoc nostrum vsque seculum, fortasse postremum, fidelissimè sunt
cōseruatæconseruatæ. Quanquam autem extra controuersiam sit, præcipuam laudem ipsis primis artium quarumuis inuentoribus, pro ipsorum in indagando solertia & sedulitate, atque in commune porrò, quæ subtiliter excogitârunt, conferendi candore beneficentiaq́ue, debeatur, tamen nec
hoc negari verecundè potest, quin illi quoque non mediocrem sint
gratiam promeriti, qui semel inuenta, & litteris librisq́ue tradita, earundem litterarum beneficio, in perpetua successione ac conseruatione retinuerunt, adeoq́ue ab interitu vindicârunt. Et olim quidem
Regum atque Principum virorum erat hæc cura, immo gloria, vt extructis amplissimis Bibliothecis, optimos
quosq́;quosque omnis generis Scriptores & Auctores, vndecunque, ex longissimis etiam regionibus,
incredibilibus sumptibus conquisitos, in ijsdem posteritati saluos retinerent. Sic Ptolomæus Philadelphus laudat issimus Aegypti Rex,
Alexandriæ Bibliothecam, quæ septingenta millia librorum: Sic Eumenes Attali filius Pergami Bibliothecam (ex loco postea Pergamenam dictam) supra ducenta millia, sic Imperator Gordius Romæ
Bibliothecam, qua Sexaginta duo millia, sic denique (vt taceam de
|
cæteris tam veteribus quàm recentioribus,
quorũquorum alioquin magnus
erat futurus Catalogus) Imperatores
ConstātinopolitaniConstantinopolitani ibidem, in
Basilica S. Hilarij, & templo S. Sophiæ vltra centum viginti millia librorum in separatis Bibliothecis recondita habuêre: illiq́ue omnes
ea re nomen atque laudem æternam sunt consecuti. Nescio autem
qui factum sit, vt quòd Regum atque Principum virorum (vt suprà
dixi) munus olim fuit, ab ijsdem neglectum, postea ad Monasteria,
denique nostra tempestate ad priuatos etiam, litterarum artiumq́ue
amatores, peruenerit. Sed quorsum hæc, fortè dices, tam altè
longeq́;longeque
repetita, tendunt? Eò nimirum, Clarissime
Mvtzeltine, vt ostenderem, non satis esse, multos extare præclaros Scriptores & Auctores,
si non sint etiam, qui eosdem perpetua quasi reuirescentia (vt ita loquar) conseruent. Hæc est enim omnium rerum humanarum conditio, seu miseria potius, vt tempore labefactatæ, occasum, atque interitum denique spectent. Hinc est (vt nihil dicam de immanibus illis, quos Antiquitas etiam inter orbis vniuersi miracula, vt reuera fuerunt, retulit, operibus, vrbes nempe, Colossos, Pyramides, Obeliscos,
Templa, Amphiteatra, & similia, iam penitùs omnia collapsa) quòd
etiam singulæ, de quibus suprà dixi, Bibliothecæ, quantumuis
splendidęsplendidæ, quantumuis celebres, tamen funditùs, partim incendijs, partim
hostilibus direptionib. iam olim
interierũtinterierunt. Reliquit
autẽautem Deus in alijs
Bibliothecis
nōnon paucos nec
contẽnendoscontemnendos Auctores, qui postea
ScribarũScribarum opera, maximè in Monasterijs, sunt
cōseruaticonseruati,
tandẽtandem præclarissimam
etiāetiam Typographicam
artẽartem, pro ineffabili sua benignitate maioribus nostris, proximè præterito seculo,
cōcessitconcessit: qua sane illi deinceps
& huc vsque non modò quasi iuris publici (siue Respublica, vt de Asinio Pollione Plinius scribit, cui primam quoque Romæ Bibliothecam,
eiusq́;eiusque inuentum tribuit) facti sunt, verùm etiam in æternum
conseruari possunt. Hæc igitur ego cùm iampridem animo perpenderem, & alioquin singulari rem litterariam pro viribus promouendi studio flagrarem, ea de causa Typographos aliquot iam annos,
nōnon paucos meis sumptibus huc
vsq;vsque foui,
operamq́;operamque dedi, vt non solùm recentiorum Scriptorum opera noua Studiosis rerumq́ue præstantiarum cognitionis cupidis euulgarem
,. Sed etiam euulgatos
iam & editos Auctores, quos à viris doctis
iudicandiq́;iudicandique peritis æterna conseruatione dignos censeri animaduerterem (præsertim in Iure ciuili) recudendos sæpius, curarem. Qua quidem re Studiosis
nostræq́;nostræque nationis hominibus, insuper hac etiam in parte commodare
volui, vt qui ex Lusitania, Hispania, Italia & Gallia ad nos importantur magno pretio libri, eos ego recusos, ferè dimidio communicare
possim. Quapropter cùm clarissimi atque celeberrimi I. C. Fernandi
Vasquij à Menchaca Hispani, Illustrium Controuersiarum Libros
tres iam antea Venetijs (sed
admodũadmodum, operarum incuria, deprauatè)
|
editos, à multis harum rerum peritis, summoperè commendari audirem, intermittere nolui, quin illos ijsdem meis Typographis recudendos, atque ita ab interitu vindicandos, darem. Nec arbitror necessarium esse, vt hoc loco de istorum librorum præstantia vtilitateq́ue multa disseram (vt vulgus hominum de rebus venalibus solet)
cùm vino vendibili, iuxta vetus prouerbium, non sit opus suspensa
hædera, & libri ipsi, qui fructus ex ipsis
colligẽdicolligendi sint, abundè demonstrent. Habes iam, vir amplissime, causam quam propter hunc Auctorem recudi voluerim. Nunc alteram accipe, cur hanc nouam
æditionẽæditionem Exc. T. præ
cęteriscaeteris inscribere
atq;atque dedicare constituerim. Cùm
in celebri illo statuum Imperij, peculiariter Deputatorum conuentu,
apud nos anno superiore habito, tu nomine Illustriss. Principis, Domini Iulij Ducis Brunsuicensis & Luneburgensis, Legatum hic ageres,
atq;atque pro solita tua humanitate, non solùm ædes
atq;atque Tabernas
meas librarias inuiseres, sed insuper etiam aliquoties, nunc ad prandium, nunc ad cœnam me perhumaniter inuitares, causam mihi de
te (dicam ingenuè quod res est) paulò curiosius percunctandi, dedisti. Comperi igitur omnium (grauissimorum sanè virorum) testimonio, te in omni litterarum genere, Iure verò ciuili potissimùm, eximia
eruditione, in rebus consultandis prudentia & perspicacia singulari,
in obeundis verò
expediendisq́;expediendisque dexteritate
atq;atque fœlicitate summa,
præditum esse, adeo vt ob tot insignes tuas virtutes, tot illustres Principes,
etiāetiam in tàm longè distantibus locis positi, certatim te inter suos
consiliarios legere
atq;atque referre ambiuerint. Et hæc quidem ex illis.
Nam cætera animi tui ornamenta, pietatem dico, facundiam, comitatem, humanitatem, & quæ reliqua sunt (corporis etiam dotes non
vulgares) ipse coràm perspicere
cognoscereq́;cognoscereque potui. Cùm igitur cui
nouam hanc Fernandi Vasquij editionem
potissimũpotissimum inscriberem,
mecum deliberarem, tu vel inprimis occurristi, quem illa dignum iudicarem: cùm ob eximias illas, quas paulò ante commemoraui, virtutes, tum vt deditissimi animi erga te mei specimen aliquod etiam
publicè extaret.
Itaq;Itaque quod reliquum ac extremum est, vt hanc obseruantiæ meæ qualem qualem testificationem, benignè accipias, meq́ue in amicorum tuorum album semel receptum, perpetuò retine
re digneris, te vir clarissime, etiam atq;atque etiam oro. Bene vale,
Francofurti ad Mœnum, ex ædibus nostris, Calend.
Martij. Anno m. d. lxxii.