| |
D. FERNANDI VASQVII, MENCHACENSIS PINCIA NI HISPANI IVRECONSVLTI IN SVMMO DOMINICAE REI PHILIPPI HISPANIARVM REGIS CATHOL. Prætorio, Senatoris:

CONTROVERSIARVM ILLVSTRIVM, ALIARVMQVE VSV frequentium LIBRI TRES.

NVNC DENVO LONGE QVÀM ANTEA EMENDA tius ac elegantius editi: Iureconsultis omnibus summo usui futuri. M.D.LXXII. Francfǔrti ad Mænǔm

MAGNIFICO, CLARIS SIMOQVE VIRO, PRVDEN TIA, ERVDITIONE, FACVNDIA, VARIIS. qve virtvtibvs vere nobili, dn. Francisco Mvtzeltin, v. i. licentiato, Cancellario hil desbeymensi, Consiliario Brunsuicensi, Luneburgensi, ac Holsatiensi, &c. Domino suo obseruandiß. Sigismvndvs Feierabend s. d. p.

MVlta sunt omninò, Magnifice Francisce, eaq́; eaque diuersa etiam, cum officia, tùm beneficia, quibus homines in hac communi conuersatione, mutuò sese demereri possunt: imò etiam antiquitas omnis, totam posteritatem, potissimùm autem variarum artium ingeniosissimis atq; atque subtilissimis inuentionibus, quibus hæc humana vita carere nullo modo potest, iam olim est demerita. Inter illa verò omnia, nullum præclarius, vtilius, admirabilius, imò diuinius (nempe singulari Dei opt. max. dono, mortalibus concessum, & non merè humanum inuentum) extat, Litterarum cognitione & vsu. Per eas siquidem non solùm artes omnes ( quocunq; quocunque illę illæ nomine recẽseantur recenseantur , tàm inferiores quàm superiores, quarum sanè sunt quàm plurimæ) primùm traditæ, verùm etiam ab ipso inuentionum suarum initio, ad hoc nostrum vsque seculum, fortasse postremum, fidelissimè sunt cōseruatæ conseruatæ . Quanquam autem extra controuersiam sit, præcipuam laudem ipsis primis artium quarumuis inuentoribus, pro ipsorum in indagando solertia & sedulitate, atque in commune porrò, quæ subtiliter excogitârunt, conferendi candore beneficentiaq́ue, debeatur, tamen nec hoc negari verecundè potest, quin illi quoque non mediocrem sint gratiam promeriti, qui semel inuenta, & litteris librisq́ue tradita, earundem litterarum beneficio, in perpetua successione ac conseruatione retinuerunt, adeoq́ue ab interitu vindicârunt. Et olim quidem Regum atque Principum virorum erat hæc cura, immo gloria, vt extructis amplissimis Bibliothecis, optimos quosq́; quosque omnis generis Scriptores & Auctores, vndecunque, ex longissimis etiam regionibus, incredibilibus sumptibus conquisitos, in ijsdem posteritati saluos retinerent. Sic Ptolomæus Philadelphus laudat issimus Aegypti Rex, Alexandriæ Bibliothecam, quæ septingenta millia librorum: Sic Eumenes Attali filius Pergami Bibliothecam (ex loco postea Pergamenam dictam) supra ducenta millia, sic Imperator Gordius Romæ Bibliothecam, qua Sexaginta duo millia, sic denique (vt taceam de | cæteris tam veteribus quàm recentioribus, quorũ quorum alioquin magnus erat futurus Catalogus) Imperatores Constātinopolitani Constantinopolitani ibidem, in Basilica S. Hilarij, & templo S. Sophiæ vltra centum viginti millia librorum in separatis Bibliothecis recondita habuêre: illiq́ue omnes ea re nomen atque laudem æternam sunt consecuti. Nescio autem qui factum sit, vt quòd Regum atque Principum virorum (vt suprà dixi) munus olim fuit, ab ijsdem neglectum, postea ad Monasteria, denique nostra tempestate ad priuatos etiam, litterarum artiumq́ue amatores, peruenerit. Sed quorsum hæc, fortè dices, tam altè longeq́; longeque repetita, tendunt? Eò nimirum, Clarissime Mvtzeltine, vt ostenderem, non satis esse, multos extare præclaros Scriptores & Auctores, si non sint etiam, qui eosdem perpetua quasi reuirescentia (vt ita loquar) conseruent. Hæc est enim omnium rerum humanarum conditio, seu miseria potius, vt tempore labefactatæ, occasum, atque interitum denique spectent. Hinc est (vt nihil dicam de immanibus illis, quos Antiquitas etiam inter orbis vniuersi miracula, vt reuera fuerunt, retulit, operibus, vrbes nempe, Colossos, Pyramides, Obeliscos, Templa, Amphiteatra, & similia, iam penitùs omnia collapsa) quòd etiam singulæ, de quibus suprà dixi, Bibliothecæ, quantumuis splendidę splendidæ , quantumuis celebres, tamen funditùs, partim incendijs, partim hostilibus direptionib. iam olim interierũt interierunt . Reliquit autẽ autem Deus in alijs Bibliothecis non paucos nec contẽnendos contemnendos Auctores, qui postea Scribarũ Scribarum opera, maximè in Monasterijs, sunt cōseruati conseruati , tandẽ tandem præclarissimam etiā etiam Typographicam artẽ artem , pro ineffabili sua benignitate maioribus nostris, proximè præterito seculo, cōcessit concessit : qua sane illi deinceps & huc vsque non modò quasi iuris publici (siue Respublica, vt de Asinio Pollione Plinius scribit, cui primam quoque Romæ Bibliothecam, eiusq́; eiusque inuentum tribuit) facti sunt, verùm etiam in æternum conseruari possunt. Hæc igitur ego cùm iampridem animo perpenderem, & alioquin singulari rem litterariam pro viribus promouendi studio flagrarem, ea de causa Typographos aliquot iam annos, non paucos meis sumptibus huc vsq; vsque foui, operamq́; operamque dedi, vt non solùm recentiorum Scriptorum opera noua Studiosis rerumq́ue præ stantiarum cognitionis cupidis euulgarem , . Sed etiam euulgatos iam & editos Auctores, quos à viris doctis iudicandiq́; iudicandique peritis æterna conseruatione dignos censeri animaduerterem (præsertim in Iure ciuili) recudendos sæpius, curarem. Qua quidem re Studiosis nostræ q́; nostræque nationis hominibus, insuper hac etiam in parte commodare volui, vt qui ex Lusitania, Hispania, Italia & Gallia ad nos importantur magno pretio libri, eos ego recusos, ferè dimidio communicare possim. Quapropter cùm clarissimi atque celeberrimi I. C. Fernandi Vasquij à Menchaca Hispani, Illustrium Controuersiarum Libros tres iam antea Venetijs (sed admodũ admodum , operarum incuria, deprauatè) | editos, à multis harum rerum peritis, summoperè commendari audirem, intermittere nolui, quin illos ijsdem meis Typographis recudendos, atque ita ab interitu vindicandos, darem. Nec arbitror necessarium esse, vt hoc loco de istorum librorum præstantia vtilitate q́ue multa disseram (vt vulgus hominum de rebus venalibus solet) cùm vino vendibili, iuxta vetus prouerbium, non sit opus suspensa hædera, & libri ipsi, qui fructus ex ipsis colligẽdi colligendi sint, abundè demonstrent. Habes iam, vir amplissime, causam quam propter hunc Auctorem recudi voluerim. Nunc alteram accipe, cur hanc nouam æ ditionẽ æditionem Exc. T. præ cęteris caeteris inscribere atq; atque dedicare constituerim. Cùm in celebri illo statuum Imperij, peculiariter Deputatorum conuentu, apud nos anno superiore habito, tu nomine Illustriss. Principis, Domini Iulij Ducis Brunsuicensis & Luneburgensis, Legatum hic ageres, atq; atque pro solita tua humanitate, non solùm ædes atq; atque Tabernas meas librarias inuiseres, sed insuper etiam aliquoties, nunc ad prandium, nunc ad cœnam me perhumaniter inuitares, causam mihi de te (dicam ingenuè quod res est) paulò curiosius percunctandi, dedisti. Comperi igitur omnium (grauissimorum sanè virorum) testimonio, te in omni litterarum genere, Iure verò ciuili potissimùm, eximia eruditione, in rebus consultandis prudentia & perspicacia singulari, in obeundis verò expediendisq́; expediendisque dexteritate atq; atque fœlicitate summa, præditum esse, adeo vt ob tot insignes tuas virtutes, tot illustres Principes, etiā etiam in tàm longè distantibus locis positi, certatim te inter suos consiliarios legere atq; atque referre ambiuerint. Et hæc quidem ex illis. Nam cætera animi tui ornamenta, pietatem dico, facundiam, comitatem, humanitatem, & quæ reliqua sunt (corporis etiam dotes non vulgares) ipse coràm perspicere cognoscereq́; cognoscereque potui. Cùm igitur cui nouam hanc Fernandi Vasquij editionem potissimũ potissimum inscriberem, mecum deliberarem, tu vel inprimis occurristi, quem illa dignum iudicarem: cùm ob eximias illas, quas paulò ante commemoraui, virtutes, tum vt deditissimi animi erga te mei specimen aliquod etiam publicè extaret. Itaq; Itaque quod reliquum ac extremum est, vt hanc obseruantiæ meæ qualem qualem testificationem, benignè accipias, me q́ue in amicorum tuorum album semel receptum, perpetuò retine re digneris, te vir clarissime, etiam atq; atque etiam oro. Bene vale, Francofurti ad Mœnum, ex ædibus nostris, Calend. Martij. Anno m. d. lxxii.

POTENTISSIMO IN VICTISSIMO QVE MO NARCHAE PHILIPPO HISPA NIARVM, NOVI ORBIS, VTRIVS qve Siciliae, etc. regi CATHOLICO, Fernandus Vasquius Menchacensis in summo dominicæ rei prætorio Senator. S.

OMneis, qui Reipublicæ præessent Principes (Monarcha Christianissime ac potentissime) duo ob oculos tenere debere præ cepta, Platonis sententia est: Primum, vt suorum commodorum obliti, ciuium duntaxat vtilitatem tueantur, vt enim tutela minorum, sic & procuratio Reipublicæ ad vtilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus cōmissa commissa est, gerenda est. Alterũ Alterum , vt vniuerso populo consulant, subueniāt subueniant ac prospiciant, ne dum vnā vnam aut alteram tantùm partẽ partem intuent reliquas deserant. Id quod (vt voce Maronis vtar) per paucos, quos æquꝰ æquus amauit Iupiter, aut ardens euexit ad æthera virtus, assequutos fuisse, vel ex eo intueri licet, quôd summus Principũ Principum & legũlatorum legumlatorum veteris Testamenti Moses cùm Iudæis præsideret, omnibusq́ue ciuibus æquè solus consulere, ius reddere, omniaq́ue prospicere studeret, nec id vires, aut humana fragilitas concederent, maiora negotia minoribus impeditus, & minora maioribus obrutus, perficere non volebat, quod Exodi cap. 18. memoria proditum est, vt quòd Liricus noster de eo, qui binos lepores pariter insectaretur, sicq́ue vtroq; vtroque vt careret necessum esset modulabatur, ipsi Mosi obtigisse videretur. Sicq́ue & rei ipsius experientia probè edoctus, & potissimùm Iethri suasu victus destitit ab incœpto, cœpitq́ue maiora per se, reliqua verò per probos, prudentesq́ue viros, & magistratus peragere, ac expedire. Sed (mirabile dictu) quòd onus ipsi Mosi (qui solus inter mortales diuinam faciem aspectumq́ue coram intueri & contemplari, cœlitusq́ue latas leges generi humano tradere meruit) impar grauissimumq́ue fuisse, apparuit, id tibi (regum humanissime ac potentissime) leue ac lene & suaue esse videtur, qui res graues & arduas mira peritia, fortitudine & iusticia gubernare & moderare ita soles, vt non solùm mediocriũ mediocrium , verùm nec minimarum etiā etiam rerum, vel personarum curam & tuitionem, quæ tua Principum optime & maxime, clementia, mansuetudo & beneficentia est) prætermittere videaris, tuiq́ue facilem placidumq́ue adytum tam minimis & miserabilibus personis, quàm etiam maximis, non solùm diebus cunctis, sed etiam omnibus horis summa lenitate & benignitate præbere, sicq́ue omnia scitè & veluti afflatu quodam diuino oportunè disponere ac temperare, vt maxima, media, & minima negotia cumulatissimè abs te confecta mutuo concursus ese minimè impedire incomperto sit, vti attestantur cùm omnes regiones & nationes, quibus latissimè, felicissimè & placidissimè dominaris, tum etiam reliquæ gentes & Christiani nominis prouinciæ, quibus summa ope, cura & diligentia ac pietate innummeris animi dotibus consulere, prospicere, ac mederi curasti. Et vt antiquitas animaduertens genus humanum sapientia, sermone, consilio & ratione cæteris præ stare animantibus, grata tanti beneficij recordatione, varia sacrificia dijs immortalibus, quos colebat, instituit, vtq́; vtque splendidissimi, ac potentissimi tui maiores imperatorijs regijsq́; regijsque virtutibus ac dignitatibus decorati, Christiani nominis propagatores ad tuendam veram Redemptoris nostri religionem, ardenti & pijssimo animo, ac incredibili penè cura, studio, diligentia & labore, victricibus armis properârunt, ita & eorum pietatem erga vera Dei Optimi Maximi dogmata tuenda, quàm fueris insectatus, si homines tacerent, iumenta & saxa loquerentur. Totis enim viribus, neruis & conatibus communis salutis causam, non ad eas tantùm regiones & nationes, quibus dominaris, sed & ad reliquas etiam omnes Christiani nominis gentes & prouincias fouere, ac saluare semper enixeq́ue ita festinasti, vt meritò te (lucidissimum Principum sidus, ac primarium decus) quia prospicis omnia solus, verum possimus dicere So| lem. Tuis ergo cœptis supernus rerum Opifex ac parens Deus faueat, tuq́ue hisce meis laboribus aspira, fructusq́ue ingenioli mei, qui aræ tuæ, quæ suauioribus epulis solita est onerari, libantur & consecrantur, placidè & solita lenitate accipe, summum orbis conditorem imitatus, qui firmum & pium offerentis animum opimis & maximis etiam donis solet anteferre, quæ si nobis obtigerint, satis ac satis vberem fructum ac mercedem vigiliarum nostrarum per cepisse videbimur, easq́ue omnes probaturos sperabimus. Vale Christianissime ac potentissime Regum, lumen Hispaniæ gentis, & Christiani orbis oraculum. Venetijs, v. Kalend. Februarij. m. d. lxiiii.

Loading...
| |