Denique istorum argumento crederem,
quòd
* si condemnati etiam in causa ciuili
tanta esset inopia, vt nec aduocatum haberet,
nec alium, cuius consilio appellare posset,
essetq́;essetque, vt plerique sunt, literarum inexpertus,
posset alius pro eo præsertim absente
appellalareappellare, non aliter atque in causa criminali. Idem
licitum est pro quocunque etiam diuite. per l.
addictos. C. de Episcop. audi. vt sic quod operatur fauor vitæ aut membrorum condemnati respectu cuiusque, idem operetur fauor paupertatis respectu pauperis: argumento d. l. addictos. iunctis ijs, quæ suprà diximus. quod
intellige etiam si appellans minimè coniunctus esset ei, pro quo appellauit, quamuis in
cōtrariumcontrarium aliquantulum facere videatur textus in l. neque filius. C. de rebus credi. In causa tamen criminali hoc plus est, quòd
etiāetiam pro
inuita appellare licet, vt d. l. addictos. Contra omnia superiora, præsertim dum diximus
quòd alius pro alio etiam non coniuncto potest appellare, oppono. Nam
*
certũcertum est, quod
cauetur, quòd à sententia inter alios dicta
nōnon
appellat, nisi ille cuius interest. l. à sententia,
in prin. ff. de appella. Alibi dicit l. non solent
audiri appellationes, nisi eorum, quorum in|
teresset, vel quibus mandatum est, vel qui negotium alienum gerunt, quod mox
ratũratum reus
habeat. ita dicit text. in l. 1. in princi. ff. de appella. reci. sed hic nullum horum interuenit,
immò etiam contra voluntatem dicimus posse admitti, ergo, &c. Confirmo per pulchra similia, alteri per alterum non acquiritur stipulatio. l. stipulatio ista. §. alteri. ff. de verbor. obligat. Ratio est, quia inuentæ sunt stipulationes, vt vnusquisque sibi acquirat, quod sua interesset. §. alteri. Instit. de inutilib. stipulat. sed
condemnati interest appellare non alterius,
ergo, &c. & est pulchrum simile. Ad idem applico notabilem l. quæ seruum, in princ. ff. de
interro. actio, cum his, quæ notat Abb. in c.
quamuis, de re. iudi. 2. co. in prin. Præterea ius
ciuile vigilantibus, &c. Sed iste non vigilat,
ex quo non appellat in causa propria, ergo,
&c. Tertiò facit, res inter alios acta, alijs non
nocet, ita etiam nec prodest. l. 2. C. quib. res iudi. non nocet. & per Abb. in d. c. quamuis. 2. q.
sed actus factus per aliquem ad dispendium
huius condemnati non sibi noceret, ex quo
non est procurator, vt suprà latè dixi, ergo nec
debet sibi appellatio prodesse. confirmo, quia
contrariorum eadem est disciplina, per contrarium, ergo, &c. Item quia iudicium non debet claudicare. l. si cùm dies. §. fin. ff. de arbitr.
cum similibus. Sed si valeret pro eo, cùm non
valeat contra eum, claudicaret, ergo, &c. Item
quia eadem res non debet diuerso iure censeri. l. eum qui ædes. ff. de vsucapion. & ibi Bart.
sed hoc contingeret, si diceremus, quòd actus
non nocet, sed quòd prodest, ergò, &c. Quartò, eadem dispositio non debet contrarios effectus operari, ne se ad inuicem confundant,
iuxta l. vbi repugnantia, cum simili. ff. de reg.
iur. ergo, &c. Præterea, nemo gaudet inuitus.
l. soluendo, cum ibi notatis. ff. de nego. gestis.
pro isto ergo inuito non potest quis appellare,
ad idem in simili. l. fin. C. de nego. gest. Sextò
vbi commodum & ibi damnum, & econtrà. l.
secundum. ff. de re. iud. sed hic damnum patienti, vt suprà dictum est, ergo, &c. Septimò
non debet quis postulare, cuius contrarium
non est petiturus. l. penulti. C. de solu. l. si ea.
cum simili. C. de vsu. sed iste non peteret, vt
actus contra eum factus valeat, ergo nec debet petere quòd prosit, cuius contrarium hic
dicitur. Octauo, condemnatus
* in causa criminali potest renunciare appellationi, vt tenet Bart. in l. addicto. C. de Episco. audi. & in l.
quæ vltimo. in fin. ff. de pœn. & est singula. limita. ad vulgatam Glo. in l. pactum inter hæredem. ff. de pact. Si ergo potest ipse renunciare, qualiter ergo admittitur alius pro eo inuito. Istud
etiāetiam induco alio modo. postquam
iste renunciauit, iam ipse idem non posset appellare, vt patet, & hoc operatur renunciatio,
ergo nec alius pro eo, quia quod quis non potest per se, ergo nec per alium. Et istud etiam
confirmo per l. 2. C. quorum appella.
nōnon recip. vbi non admittitur appellatio in casibus ibi
positis, & debet intelligi, nec per se, nec per
alium, cùm ergò hic non potest post dictam
renunciationem, ergo nec alius. his tamen
nōnon
obstantibus deciditur contrarium in d. l. addictos. scilicet quòd alius potest appellare pro
eo, etiam extraneus, & etiam eo inuito.