SVMMAE.

SVMMAE.

Section
VT homo homini ob eam causam
1
* tantùm, quòd is homo sit, consultum velit, in primisq́ue edocendo rationibusq́ue prudentię prudentiæ tradendis naturæ iuribus præscriptum esse, Cicero 2. de finib. scripsit, qui 3. Tusc. diuino quasi (vt solet) afflatu, ingenijs nostris semina esse innata virtutũ virtutum ait, quæ si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret:
2
* verùm nos cùm primùm magistris traditi sumus, ita varijs, inquit, imbuimur erroribus, vt vanitati veritas, & cæcis opinionibus confirmatis, natura ipsa cedat, nec aliorsum illud Ausonij spectare videtur sic lamentantis:
3
* Pernicies hominum quæ maxima, solue, inquit, homo alter, iam q́ue non possumus non delere vehementer, quòd iura naturalia, quæ à veridicis ac prudentissimis Iureconsultis, quasi immutabilia tradita fuerant, quæ q́ue fœlicitatem mortalibus præferebant, exulare cogantur, ab orbe ferè vniuerso exterminata. cùm innumeris alijs in rebus, tùm maximè circa controuersiarum illustriores,
4
* dum quasi stipendijs ad adulandum, conducti scriptorum quiq; quique , eorũ eorum Principum, à quibus aluntur gesta vtcunque noxia. Non excusare modò, verùm honestare, decorare, summisq́ue laudibus efferre non verentur, aut pudent. quis enim ferat Aristotelis audaciam, ne dicam inexpiabilem noxiam, 1. Politic. scribentis
5
* hebetioris ingenij homines natura seruos, aut ad seruiẽdum seruiendum prudentioribus, natos videri,
6
* qua infausta voce Alexandri Magni, à quo alebatur alienas vrbes & regiones, vniuersum denique or
7
* bem armis infestantis, funestam tyrannidem non solùm defendere, verùm commendare & laudare machinatus est: quasi quas gentes, vrbes, prouincias cladibus ille afficiebat, eas iuuare, ad cultioremq́; cultiorumque vitam, aut viuendi modum redigere, & non potiùs infernas ad vmbras, quasi fulminibus adigere videretur . , at quid peccauimus hebetiores. Deus enim fecit nos, non ipsi nos. Vt iam de istorum & similium perniciosissima adulatione, illud Cicer. Offic. 1. meritò iactare possimus,
8
* Nullam esse iustitiæ pestem capitalio rem, quàm eorum, qui cùm maximè fallunt aut lædunt, id agunt, vt boni viri videantur, & fi Dijs placet, non pauci nostrorum impiam illam Aristot. sententiam sequantur: quantò iustius & sancius veridici ac grauissimi Iureconsulti, qui etiam
9
* eosmet de iure gentium serui effecti essent, iure naturæ liberos permansisse (in l. quod attinet. ff. de reg. iur. & alibi sæpè) scripserunt.
10
* quantoq́ue splendidius & magis ingenuè Antigonus Macedonum Rex Philosopho cuidam librum, quo de iustitię iustitiae partibus agebatur, ei porrigenti, erras, inquit (vt refert Plutarchus in Apoph.) qui cùm me videas alienas ciuitates armis infestantem, de iustitia apud me disseras:
11
* noluit enim suam tyrannidem & violentiam mentita virtutis specie tegere, in hoc saltem humano generi, quàm Alexander & sui adulatores officiosior, quod hominibus tantùm, non etiam ipsi iustitiæ bellum inferre properabat. Iustitiam enim bello & armis adorari festinat, qui virtutis vestibus & regminibus vitia induit, vt iam vera virtus & iustitia hominibus non notescat, sed vel lateat vel ambigua fiat.
12
* quamobrem de illustribus controuersijs agere animus fuit, si fortè huic humani generis laxitati, potentiorum Principúmve illustrissimorũ illustrissimorum , adulatorũ adulatorum plerunq; plerunque interuentu & opera, fatigatæ, opem ferre aliquantulum possemus. circa controuersa verò vsibusq́ue Forensibus agitata & frequentia, versaturos, plerunque nos ideò profitemur, quòd illa præceptore vehementer egere, hæc vberrimum fructum esse allatura in comperto sit. & propterea huic operi controuersiarum illustrium aliorumq́ue vsu frequentium titulum inscripsimus.
Inter reliquas verò illustres controuersias ab ea libet præfari, quæ die Februarij 6. anno Domini 1563. cæpta fuit Tridenti, cui nos interfuimus, cùm à potentissimo Hispaniarum Rege ac Domino nostro Philippo ad sacrosanctũ sacrosanctum Oecumenicum concilium eo loci celebrandum missi essemus, die dicta ab Illustriss. Cardinalibus Summi Pontificis delegatis iussum fuit, vt Doctorum singuli de articulo matrimonij tunc proposito, suas ex suggesto solemnes haberent orationes, quaternis classibus dispositi, eo tamen ordine, vt omnium primi Summi Pontificis, deinde Gallorum Regis, atque ita Hispaniarum Regis Catholici potentissimi Doctores ratiocinarentur, nostri qui primum dicendi locum post Summi Pontificis Doctores sibi deberi, iure contendebant, nostris prælatis hanc ad rem frustra requisitis, hoc munus nobis per Herculem Pannianum Illustrissimi Marchionis Pescariensis Vicarium delegârunt, atque ita simul cum Illustriss. D. Petro Condisaluio à Mendoca Episcopo Salmaticensi adiui Cardinalem Mantuanum concilij præsidentem, re ei enarrata, nihil, inquit, iam immutari li| cet, quia cum reliquis Cardinalibus, & potissimùm cum Cardinali Lothorigiensi (is enim tunc partes Gallorum agebat) is dicendi ordo præscriptus fuit, adiui solus reliquos legatos, idemq́ue ferè responsum dederunt, petij vt dicendarum sententiarum princeps dies aliquantulum differretur, quod non parum grauatè (erat enim dies sequens ad inchoandum definitus) concesserunt, quamuis non abnegassent, quin seruata doctoralis magistralisve gradus prærogatiua & authoritate, vt quisque eorum oraret, conducibilis esse videretur. Vnde Illustriss. Legatis 8. die eiusdem mensis coactis habuimus hanc oratiunculam, assistentibus Martino Gazelu Cath. Regis Secretario, & D. Hercule Panniano.
13
* In priuatis colloquijs, quæ cum vestris DD. illustriss. habuimus, responsum fuit, non iustam modò, verùm iustissimam quoq; quoque videri nostram supplicationem. verùm hanc rem cum Gallis fuisse iam definitam nec retractari oportere. quæ res quàm sit aliena à tantorum patrum ac Ecclesiæ Principum æquitate, ac rectitudine, euidentius est quàm longa contentione, aut verborum demonstratione egeat. Indeq́; Indeque plura mala oriri posse, & potissimùm vt nostri, qui Gallis contra hostes Ecclesię Ecclesiae pugnantibus opem huc vsque ferebant, deinceps in huiuscemodi auxilio ferendo tardiores forent, huius iniuriæ interuentu irritati. Vnde cùm nihil aut iure receptius, aut moribus omnium gentium in negotijs similibus vsitatius, aut deniq; denique ad parandam ipsius Ecclesiæ tranquillitatem consultius fieri posset, quàm vt Theologorum quisq; quisque habita illius temporis ratione quò ad doctoratus aut magisterij gradum promotus fuisset sententiam diceret. Par esset ad hunc modum rem agi, id quod vt ita fiat enixè deprecamur, non quòd primum dicendi locum nostris deberi incomperto non sit, sed quòd dum sacrosanctæ huius synodi tranquillitati consulere studemus, de nostro aliquantulum concedere iure non dubitamus.
Responsum fuit ad Illustriss. Legatos, vt nostri doctores titulos suos præsentarent, sibique curæ fore, vt vndiq; vndique querelarũ querelarum occasio remoueretur, verum res verbis parum postea arrisit, re nanque infecta, sequenti die, vt Doctores perorarent, iusserunt, & à viris expertis & fide dignis dictum fuit mihi ipsimet, legatis minimè displicere, quod Hispani & Galli inter se dissiderent, quo intellecto, diuersum ad scopulum vt nostra flecteretur oratio opus esse animaduertimus, atque ita huiusmodi orationem habuimus.
14
* Hesterno die hoc in loco à vestris DD. illustrissimis nobis responsum fuit, & nostram supplicationem iustam esse, & certamen illud ita cōpositum compositum iri, vt querelarum occasio remoueretur, nunc verò cùm ad patrum congregationem contra ius gentium, re infecta, vos properare videamus, iam accedimus, non tàm Hispanæ nationis, quàm ipsius Ecclesiæ causam acturi, hîc Galli nobiscum certant ac litigant de honore, nec vspiam litigator collitigatori aut riuali suo iniuriam facere videtur. solus iudex est, qui potest iniuriam vel facere vel non facere:
15
* & in eum clamores ac iustæ querelæ & ardens indignatio solent conuerti. Nam vt omnium animalium ex Aristo. sententia optimum est homo, lege & iustitia fruens, ita omnium animalium pessimum est homo, à lege & iustitia separatus.
16
Et vtraque potestas tàm Ecclesiastica, quàm profana ex receptissima omnium sententia, nihil aliud est, quàm suprema iurisdictio, qua superiores ex iustitiæ erga subditos denegatione, non solùm ipso iure priuati, verùm etiam ipsius rursus recuperandæ incapaces perpetuò fiunt:
17
proinde Principibus summoperè cauendum est, ne dum iniuria ad iustitiæ denegationem properant, ipsi quoque subditi ad defectionem & inobedientiam iure festinent. Néve ex huiusmodi contentione, quod Deus auertat, infundatur venenum in Ecclesiam Dei, si fortè iniuria lacessiti de rebus Ecclesiæ eo loci transferendis, in quo à nemine iniuria affici possint, cogitauerint, id quod olim leuioribus ex causis factum fuisse ignorat nemo (quod acerbioribus aliquantulum verbis dictum, quàm hîc scribitur, fuit) ne denique nostrorum animi iniuriæ illatæ im patientia ac dolore irritati, Gallorum non paucis, Ecclesiæ Romanæ iurisdictionem adoriuntibus obsistere desinant, aut tardius resistant. Vnde pro nostra antiqua & æterna in Ecclesiam reuerentia, & pro ipsius tranquillitate & incolumitate, vestraq́ue illustrissimorum DD. sanctitate oramus, & deprecamur, vt quæ iam & à nobis petita, & à vobis ferè pollicita fuerunt, ad effectum perducatis.
Annuerunt legati illustrissimi, & iuxta ordinem gradus ac promotionis, vt vnusquisque ex suggesto oraret, iusserunt, id quod iudicialiter pronunciârunt. copiamq́ue Authenticam ac publicam illius actus iudiciarij cuique petenti dari mandârunt. Istorum occasione libet hîc referre ea argumenta, quibus tunc ad nostram intentionẽ intentionem iustificandam vsi fuimus, in quibus de potentissimi Hispaniarum Regis Domini nostri dignitate & sublimitate meminimus, non quòd ea contentio ad eum principaliter spectaret, sed quòd ab eius sublimitate, meritum, honor, dignitas q́ue suorum subditorum, & sic nostra penderet, vt per omnia sequentia maximè in secundo argum. apparebit. nec est intelligendum omnia, quæ hîc subijciuntur, dixisse tunc nos, sed istorum ea tantùm, quæ iustitiam nostram potissimum commendabant & fo| uebant, reliqua verò (vt fieri solet) addidimus ornatus causa.

Primvm Argvmentvm.

Maiora
18
* maioribus præmia vt debeantur habita ratione, siue honoris & gloriæ, siue quantitatis aut cuiusuis emolumentis edocemur à beato Augustino in Homilia super illud Matth. 5. cap. Cùm ergò, inquit, minora minoribus, & maiora maioribus dantur, ab eo donantur, qui solus nouit congruentem suis temporibus generi humano exhibere medicinam. Vnde maiores debent esse potiores in portionibus percipiendis. c. statuimus, de maior. & obed. &c. fin. de const. fecit text. in c. consuluit. 74. distinc. c. de multa, ad finem. de præben. & c. penult. 1. q. 2. & denique in omnibus anteponendos esse maiores edocemur in l. nobiliores. C. de commer. & mercat. qua de re tradit multa Felin. in Rub. de maio. & obed. col. 3. & Dominicus in c. 1. 1. dist. & in c. quorundam. de elect. lib. 6. & vt maioribus maiora in reliquis omnibus, ita & loco ac sede debetur prærogatiua in omni hominum cœtu ac consessu, & hoc est, quod Horatius in arte Poëtica cecinit:
Singula quæ ́ locum tenent sortita decenter.
Nec
19
* hisce in prælationibus locorum concedendis vllum periculum inuidiæ aut liuoris est, qui pares tantùm, non etiam maiores insequitur, teste Cic. 2. de Oratore, Inuidẽt Inuident inquit homines maximè paribus aut inferioribus, cùm se relictos sentiunt, illos autem dolent euolasse. sed etiam superioribus inuidetur sæpè vehementer, & eò magis, si intolerantius se iactant, & æquabilitatem communis iuris, præstantia dignitatis aut fortunæ suæ transeunt: quæ res facilior est, quando sublimitas & potentia virtute bellica aut alia simili comparata fuit. nihil enim est, quod æquè remoueat liuorem, vt testatur Claudianus in Stiliconis laud. 3.
20
* Nulli pars æmula defuit vnquam,
Quæ grauis obstreperet laudis stimulis́ stimulisque malignis.
Facta sequebatur quamuis ingentia liuor,
Solus hic inuidiæ fines virtute reliquit,
Humanum́ Humanumque modum, quis enim liuescere poßit,
Quòd nunquam pereunt stellæ, quòd Iuppiter olim
Poßideat cœlum, quòd nouerit omnia Phœbus,
Est aliquod meriti spacium, quod nulla furentis
Inuidiæ mensura cadit.
Nec dubium est virtute bellica Principes nostros sublimitatem & potẽtiam potentiam maiorem, quàm reliqui Principes acquisisse, sicq́ue inuidiæ labem post tergum reliquisse, & æquale nihil esse in orbe, summus ille parens & opifex Deus voluit, vt testatur Manilius lib. 4. Astro.
21
* Est æquale nihil, terrenos aspice tractus.
22
* Quæ res conueniebat maximè ad decorem vniuersi orbis, & ad concentum ipsius, vt ad nutum imperantis reliqui omnes, reliquáve omnia commouerentur, non aliteratque membra ad capitis imperiũ imperium , aliter enim singuli homines separatim per se nullũ nullum egregium opus perficere possent, cessaretq́ue decus vniuersi, vt ex linguarum variatione, quæ contigit in turris Babylonicæ ædificatione, illuxit, vt habetur in veteri testamento.
23
* Hinc apparet inuidiosam sicq́ue breui repulsam fuisse illam omnimodā omnimodam æqualitatẽ æqualitatem ,
24
* quam inter ciues Licurgus Lacedæmonum Dux (vt Plutarchus Apoph. lib. 1. author est) seruari voluit, quam rem probè experti sunt nostri Indorum regionibus noui orbis subactis, vbi omnia sunt syluestria & ferè infecta nulla forma vrbium aut ædificiorum, aut agriculturæ ex hominum æqualitate, quæ efficit homines pigros, ignauos, manusq́; manusque ad labores minimè mouentes, adhuc tamẽ tamen hæc æqualitas approbata reperitur
25
* ex sententia Curij viri vitæ inculpatissimæ, de quo lib. 6. Apoph. Plutarchus sic ait: Curius deuictis Sabinis, cùm ex Senatuscōsulto Senatusconsulto ei ampliaretur agri modus, quẽ quem cō sumati consumati milites accipere solebant, recusauit, & gregalium portione contentus fuit, dicens esse malum ciuem, cui non esset satis, id quod cæteris satis esset. Cuius sanè sententiam propè est, vt viri boni & æqui probaturi sint, cæ tera verò hominum turba non vtique.
Cùm ergò maioribus maiora præmia habita, etiam gloriæ & honoris ratione debeantur. Princepsq́ue noster cæteris omnibus Principibus maior sit potestate, ditione & imperio, vt cæteris omnibus præferatur par est. Quòd autem maior sit cunctis mortalium, qui non sunt rerum inexperti, notum & plus quàm manifestũ manifestum est, cùm præter Hispaniam, Flandriam, & bonam Italiæ partem ditioni & imperio suo subiectam, præter Siciliam vtramque & alias quāplures quamplures Insulas sibi inobedientes, si ad nouum Indorũ Indorum orbem ab Hispanis repertum, cui ipse dominatur, respexeris, innumerasq́ innumerasque ferè gentes & prouincias illas sibi obtemperantes inuenies, ipsius imperiũ imperium non solùm longius latiusq́; latiusque sese porrigere, quàm aliorũ aliorum Principum imperiũ imperium , qui nunc sunt, sed etiam omnium aliorum, qui ab origine mundi vnquam fuerint, & in tàm notorijs nulla probatione opus est. Sed tantùm allegatione. quia notorium fide & velocitate vincit & superat omne genus probationis. l. si adulterium cum incestu. §. Idem pollionis. ff. ad Legem Iulia. de adul. notorium enim seipsum ostendit teste Bald. consil. 323. proponitur, lib. 2. vbi etiam ait, quòd nulla tergiuersatione celari potest, & tradit ipse Bald. cons. 21. processus. colum. 1. lib. 2. Abbas. in c. fi. num. 7. de maled. Antonius Burgensis in c. cum dilecti. colum. 10. de empt. & vend. Idem Burgensis in c. peruenit. col. 2. eo. titu. | Bal. in l. si certis annis. C. de pactis. Curtius Iunior cons. 60. casus num. 5. Idem Curtius consil. 61. habita, num. 7. Alexan. Imolens. in l. qui bona. §. de illo. ff. de damno infecto. Petr. Ancha. cons. 388. in casu. Alex. in l. vnic. colu. 9. C. vt quæ desunt aduo. Bart. in l. cùm quid. col. fin. ff. si cert. petat. Alexan. in l. si minorem. C. de in integrum rest. Guido Papæ cons. 42. credo, colum. 2. Bald. in l. veniam, col. 1. C. de in ius vocando. Felyn. in c. de quarta, col. pen. de præscrip. Marcus Mantua locorum cōmunium communium lib. 3. cap. 57. Bart. in l. certum. §. 1. ff. de confess. Alex. in l. 1. col. 6. ff. de edendo. Ludouicus Romanus cons. 77. pater reuerende, in princ. Seysel. in l. 1. col. 3. ff. de legibus. Curtius Iunior cons. 24. cùm sæpius, num. 2.
Nec putauerit quisquam his impedimento esse, quod vulgo dici solet, Romanorum Imperatorum totius mundi dominum esse, sicq́ue non posse non esse digniorem reliquis omnib. Principibus, nam id tàm longè abest à vero, vt par sit fabulis puerorum, aut aniculorum nugis, aut vmbræ solliciti somni. quin imò nihil vnquam dici aut cogitari posset, quod magis ex Diametro summæ Dei omnipotentis prouidentiæ, iustitiæ, æquitati & bonitati aduersaretur, vt dicemus inf. c. 20. sicq́; sicque vt non sit dominus totius mundi non verior tantùm, verùm longè quoque receptior sententia est, quam teneuerunt multi per nos relati, infrà d. c. 20. cum plu. seq. nec multũ multum mouere debent authoritates eorum, qui in contrarium nituntur, nam vnico hoc argumento vtuntur, quòd Dominus noster Iesus Christus fuerit inquātum inquantum homo Dominus totius mundi etiam in temporalibus, & quòd eius Vicarius fuerit Papa, tàm in temporalibus quàm in spiritualibus, & quòd in temporalibus Papæ Vicarius sit Imperator, sicq́ue mediante persona Papæ sit Christi Vicarius in temporalibus orbis vniuersi, sed cùm sit vera & communis Theologorum & reliquorum etiam sententia, Christum vt hominem non fuisse dominum (quia noluit) orbis in temporalibus, cessat deriuatio, quæ ab eo fiebat in Papam, & quæ à Papa fiebat in Imperatorem. Neque etiam ad rem pertinet, quòd quædam leges Imperatorum Romanorũ Romanorum eos videantur dominos totius mundi appellare: nam ibi sumitur pars pro toto, vt in l. 2. cùm ibi plenè not. per Gloss. & Doct. C. de hæred. instit. vel eis in hoc fides nulla adhibenda est. nec enim vno verbo imperium orbis potuerunt sibi arrogare, cùm prælijs atque vulneribus etiam vnum oppidulum non semel frustrà adoriri cœperint, quæ omnia fusius, vbi suprà. Nec ad rem quoque pertinet, quòd alius fortè Rex aut Princeps dixerit, se esse aut fuisse in quadam quasi possessione prælationis, nam ea res facti cùm sit, credenda non esset, nisi probaretur (id quod rectè fieri non posset, cùm fuerit nun quam) l. 1. & l. actor quod asseuerat. & l. fin. C. de probat. l. qui accusare. C. de edendo. §. cōmodum commodum . Instit. de interd. Quinimò etiam si id aut vnquam fuisset, aut fuisse gratis concederemus, adhuc obesset nihil, quia ius in rebus huiusmodi quotidie oritur, & quotidie finitur, vt ait text. in l. 1. §. interdum. ff. de vsufruct. sicq́; sicque res denuò agenda esset, & talium euentuum effectus finiuntur in actibus præsentibus, sicq́ue in prima vel in qualibet vice, nec extendunt radices ad futura. argum. l. boues. §. hoc sermone. ff. de verb. signi. l. cùm pater. §. pater certam. ff. de lega. 2. l. dotis promissio. prope finem. ff. de iure dotium. & l. stipulatio, de dote. eo. tit. l. matrimonij. ff. qui, & à quibus, quæ regula seruanda est in omni dispositione, authore Alexand. Imolense consil. 16. breuiter in casu præmisso, colu. 2. lib. 4. quem refert & sequitur Andreas Tiraquel. in d. l. boues. §. hoc sermone, in prin. eademq́; eademque regula in omni materia obseruāda obseruanda est, vt eidẽ eidem etiā etiam And. Tiraq. ibidẽ ibidem placuit. & etiam Iasoni cons. 36. in causa mota, col. fi. vers. ista responsio. lib. 3. Ergò vt in materia nostra procedat & obseruetur, necesse quoque & similiter erit. Præterea qui se Principem, locum & sedem tenuisse diceret, ac propterea in eo se tuẽdum tuendum etiam in sequentibus vel actibus vel temporibus cōtenderet contenderet , necessum est, vt eum locum sibi ex gratia & sponte datum fuisse agnoscat, vel vt ex iustitia sibi datũ datum esse contendat, priore casu nullum ius in posterum acquisiuisse in confesso est, per totum titulum ff. de precario. quinimò ex diuerso ille, vtpotè gratiæ & beneficij acceptor, & sic ab Antidora debitor, deberet simili liberalitate aut comitate vti in eum, qui erga se tali liberalitate vsus fuit. l. si pignore. in prin. ibi. & beneficij debitorem sibi acquirere. ff. de furtis. & multa de hac obligatione antidorali per Doct. in l. frater à fratre. præsertim per Ias. ibi. col. antep. ff. de condi. indebi. plenissimè per Andr. Tiraq. in rep. l. si vnquam. in verb. donatione largitus. C. de reuo. donatio. per Fernandum Loazes cons. pro Marchi. de Velem pagina .... Vnde opportunè ait Plautus: Improbus ille est, qui scit beneficium accipere, & reddere nescit. Posteriore casu quando ex debito & necessitate id sibi concessum fuisse contenderet, id probare deberet: quia cùm tale debitum in facto consistat, nec facta præsumantur, nisi probentur l. in bello. §. factæ. ff. de captiuis. l. si emancipati. ibi, teq́ue emancipatum probatum fuerit, vbi not. Iason C. de colla. par esset ac necessarium, vt ab eo probaretur. Nec ad rem pertinet, quòd commodum possidendi sit, vt in ea possessione quis conseruetur, quamdiu alius sibi ius ad eam rem esse non probauerit, vt d. §. commodum. Inst. de interd. nam illud procederet in rebus corporalibus, vt ibi, & in alijs rebus incorporalibus, quæ tamen nomẽ nomen , formam, aut substantiam, à iure receperunt, & ab eo sunt cognitæ, & habent tractũ tractum succes| siuum, durantem & perseuerantem vsque ad tempus, quo ea de re quæstio fieret, vt dict. §. commodum: secùs autem si ea res sit huiusmodi, vt non habeat durationem aut tractum successiuum. tunc enim id ius possessionis (si modò id ius nominari fas est, nam vmbram iustius & commodius diceremus) in prima & præsenti vice finiretur, iuxta regulam d. §. hoc sermone. & in singulis actibus videretur oriri & finiri, iuxta regulam d. §. interdum. vt ex eo in posterum nihil omninò remanere aut superesse videatur, non magis quàm remanent in aëre vestigia volucrum euolantium, aut in flumine vndarum defluentium, vel scripturarum aut figurarum literalium, quæ in rapida aqua fierent, aut depingerentur. Nec dubium est, quin secundum mores hominum omniumq́ue mortalium opiniones id proclament, vt licet ego te anterior hodie Ecclesiam aut Palatium ingressus sim, non propterea ius in posterum acquiram ad hoc, vt te inuito deinceps quoties ad Palatium vel ad Ecclesiam coierimus, anterior ingressurus sim, aut sedem locúmve, quæ semel cœpi, semper habiturus sim, non magis quàm si sedem, quam in campo cōmuni communi aut publico, aut in littore maris semel cœpissem, vellem postea quasi rem meā meam vsurpare & arrogare aut vetare, ne quis enataret per flumina, in quibus semel nataueram, aut nauigaret per æquora, in quibus ego semel nauigaueram, aut ijs portibus maris se reciperet, in quibus ego semel naui euectus receptus essem. In omnibus enim ijs speciebus & similibus, quod attinet ad istas res communes vel publicas, præoccupatio nihil omninò iuris in possessione, vel in proprietate tribuit, nam prout est in regula iuris, & vulgo iactatur, primo occupanti conceditur locus, non tamen perpetuo, sed tantùm pro illa vice, & quandiu durat illa insistentia vel instantia, qua cessante, postea rursum primo occupanti conceditur, iure tàm naturali quàm gentium, vt patet per omnia ferè iura, quæ sunt sub tit. Inst. de rerum diuisi. in prin. vsq; vsque ad §. singulorum, & per totum tit. ff. de rerum diui. & ff. de acquir. rerum domi. Quinimò etiam in ijs, quæ nullius in bonis sunt, sicq́; sicque cōmunibus communibus rebus assimilantur, si quis dominium quæsituit, quandiu in eo perseuerat, & non amplius illud retinet, & sic si feram cœpisti, dominium eius retines, quandiu illa apud te mansit, at si semel euaserit, & rursus ab alio occupetur, iure naturali & gentium tua esse desinit, & illius, qui postea eam cœpit, fit. §. feræ. Instit. de rerum diui. l. adeò. §. feræ. ff. de acqui. rerum domi. Sic ergò & multò magis in specie nostra locus, vbi Catholici conueniunt ad concilium, publicus aut communis est, nec quisquam priorum præsertim laicorum ibi à iure habet sedem aut locum designatum, vnde quem quisq; quisque locum semel præoccupauerit, aut vsurpauerit, seu cœperit, eundem cras aut deinceps non poterit vendicare, non magis sanè, quàm si eum locum nunquam anteà cœpisset, sed is locus vacuus communis & publicus perseuerabit, primoq́; primoque occupanti patulus competens & permissus. Et ad hoc ius spectat, proptereaq́ue in omnibus concilijs præclamari & protestari ab illustrissimis legatis Summi Pontificis solemne est, nemini mortalium ex loco aut sede ibi habita aut capta quicquam iuris in possessione vel proprietate, quo ad prælationem acquiri. Sed cùm omnes homines sint in sorte æquali iure naturæ. l. quod attinet. ff. de reg. iur. l. libertas. ff. de statu homi. §. libertas. Insti. de iure personarũ personarum . ita ibi ęquales æquales esse & fore. Aliunde ergò argumenta sublimitatis, dignitatis, prælationis, excellentiæ q́; excellentiæque petenda sunt. Deniq; Denique si fortè principum quispiam (Imperator Rex vel quocunq; quocunque nomine censeatur aut designetur) in aliquo ex sacrosanctis concilijs commodiorem locum aut sedem, quàm Rex Hispaniarum cœpit (id quod nunquam obtigisse verosimilius est) id vnica hac ratione aut occasione fieret aut eueniret, quòd tunc maior aut potentior esset, quasi maioribus & potentioribus eminentior sedes debeatur. §. alia. cum ibi plenè per Glos. & Doct. cōgestis congestis . Instit. de bonorum possess. cum ijs, quæ suprà adduximus. & licet hac in re (vt ostendimus) in futurum nullum ius quæratur, tamẽ tamen etiam si acquiri concederemus ac condonaremus, adhuc nihil pericli esset, nam ius possessionis tamdiu possessorem tueretur, quamdiu alter non probasset, se meliorem causam iusq́; iusque melius eam ad sedem habere. idq́ue ius in maiori potentia & in nulla alia re consisteret, vt iam edocti sumus, de qua potentiæ maioritate simul, ac doceret is locus, sibi assignandus esset alio illius remoto, quia nihil tàm naturale est, quàm vnũ vnum quodq; quodque eo modo dissolui, quo colligatum est. l. nihil tàm naturale. ff. de reg. iur. c. omnis res. de reg. iur. §. sed naturalia. Inst. de iure nat. vnde vt illi, quo tempore maior erat, propter suam maioritatem is locus eminentior fuerat concessus, ita & quo tempore alius modo emergit maior propter eandem rationem & maioritatem is locus huic, qui modo potentior est assignandus illo illinc remoto est, & cùm offertur probatio in continenti, & agitur de possessione adipiscenda, prout hîc agebatur, possessor etiam verus in sua possessione tuendus non est. Sed nullum genus probationis tàm certum est, nec tàm velox, quàm notorietas rei, qua de agitur, quam allegari sat est cessantibus moris & dilationibus ad probationem, etiam incontinenti faciendam necessarijs, ergò contra Regem nostrum ius notorium verissimè prætendenti nullus esset tuendus in possessione etiam vera, quandoquidem ista est longè iustior causa, quàm illius, | qui in continẽti continenti vellet de iure suo docere, hæc enim esset probatio probanda, nostri autem Regis ac Domini est probatio probata, vt de notorio omnes ferè illi, de quibus suprà mentionem habuimus, agnoscunt. Quòd autem agenti remedio etiā etiam possessorio opponi possit exceptio de dominio vel iure in continenti probando, tenet gloss. in l. ille à quo. §. si de testamẽto testamento . in verb. verba. ad finem. ff. ad Trebell. Gloss. Bald. Paul. Castren. & alij communiter, in l. 2. C. de edi. diui Adria. tollen. gl. 2. in l. 1. C. de ordi. iudi. gloss. in l. in condemnatione. §. fin. & ibi communiter Doct. ff. de reg. iur. glos. in l. si quis conductionis. C. locati. glos. in l. dolo. & ibi DD. ff. de doli excep. Glo. & ibi Doctores in c. dolo. de regu. iur. lib. 6. Et licet Doctores in dictis locis, & in alijs non paucis (vt fusius agemus infrà lib. 2. c. penult. incipienti agenti remedio) teneant id procedere, quando ageretur de adipiscenda possessione, & negent id procedere, quando ageretur de ea recuperāda recuperanda , & dubitẽt dubitent an procedat, quando de retinẽda retinenda possessione ageretur, tamẽ tamen quando est probatio probata (quale est cùm offertur probatio in cōtinenti continenti per sententiam latam inter easdem partes) tunc nullus negat, quin omnibus his tribus speciebus siue de adipiscenda, siue de retinenda, siue de recuperanda possessione agatur, semper ea probatio, quæ in continenti offertur, admittatur, vt est vera & communis opinio, de qua per Franc. de Ripa, in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquir. possess. num. 118. & per Iasonem ibi num. 43. vbi per Alexand. Imolensem num. 12. qui hanc affirmat esse communem opinionem, si ergò ius possessionis non consideratur, nec attenditur contra ius proprietatis in continenti probandæ, vbi allegatione & probatione opus est, in qua probatione vtcunque in continenti fiat, non potest non interuenire aliqua mora, quanto magis in specie nostra, vbi sola allegatio notorietatis, in qua nulla mora opus est, sufficit ius possessionis, non poterit ius proprietatis morari aut impedire. Idq́ue argumentum de maioritate tam vrgens, tamq́ue secundum ius & mores omnium hominum est, vt per se solum sat superq́ue esse deberet ad huius controuersiæ definitionem, vt reliqua omnia argumenta quibus vtemur, non tam necessitatis, quàm ornatus, aut nimis pertinacium hominum causa adiecta esse intelligi debent. Nostraq́ue ratio tam efficax est, vt iniuriarum actione agere possit maior, si minor ei non assurgat, nónve locum cedat, aut debitam reuerentiam exhibeat, vt per Gerardum singulari 33. nobiles. Bal. in l. obseruare. §. ante quàm. ff. de offic. procon. & alij de quibus per ipsummet Gerardum, vbi suprà.

Altervm Argvmentvm.

Melioribvs
26
* & honestioribus qui pręest præest , is melior & dignior esse intelligitur: arg. in authen. de defensoribus ciuitatum. §. nos igitur. tradit in specie Nicolaus Boerius in tractatu de authoritate magni Consilij, in prima additione magna nu. 12. versi. hoc adiecto. nam & ex diuerso qui sublimioribus principibus subditi sunt, hi honoratiores sunt ijs qui subsunt principibus, non ita sublimibus, vnde Boërius vbi suprà ita ait, Ad hoc c. per tuas. de maioritate & obedientia, iuncta Glo. 1. quæ dicit, quòd Episcopi exempti, hoc est Papæ immediatè subditi, debent in Cōsilio Consilio generali sedere in altiori loco, quàm non exempti. idem c. vt apostolicæ, de priuilegijs. lib. 6. quòd Abbates exempti possunt in Consilio Prouinciali & Synodali vti mitra auri frigiata: sed non exempti debent deferre albam & planam. facit &c. dignum, de celeb. mis. in c. de cætero. c. cum dilectus, &c. ad audientiam. de cler. non residen. quod existentes in seruitio Cardinalium vel Episcoporum clerici seculares vel religiosi possunt se conformare in horis canonicis, & officio diuino persoluẽ dis persoluendis , consuetudini dominorũ dominorum suorum, & item percipiunt fructus beneficiorum suorum, ac si in eisdem personaliter residerent. Item bene facit l. vlti. ff. de alb. scriben. quod inter habentes similem dignitatem vel officium præfertur ille qui eam obtinuit à Principe, & circa illam legem vide Fely. in rub. de maio. & obe. col. 2. in fi. vers. miles imperialis, & col. fi. in prin. & in c. per tuas. col. 2. vers. in quantum domi. Abbas. eo. ti. post And. Sicu. aliâs Barb. in c. quod clericis. col. pen. de foro compe. Vnde videmus quòd clerici & personæ ecclesiasticæ sunt digniores quàm laici. c. duo sunt genera. 12. q. 1. c. solitæ, de maio. & ob. &c. duo sunt quippè Imperator. 96. distin. quia clerici diuino mancipantur seruitio, sed seculares vxorio & mundano. c. cum secundum Apostolum, de præben. & 21. distin. c. cleros, in princip. iuncto c. diuersis fallacijs. de clericis coniug. & eadem ratione quilibet Principes Christianorum digniores dicuntur, quàm Principes infideliũ infidelium , etiam si infidelium Principes essent potentiores, vt per Doct. in dictis locis. Vnde Catholicus Princeps noster quum sit Rex Hispaniarum, & reliquarum prouinciarum ei accedentium, in quibus ex omnium Confessione perfectus & sanctus, quàm in reliquis mundi partibus Christi Domini nostri vera religio & fides colitur, reliquis principibus vt dignior. Et sic præferendus videatur par est, & de Dño Domino nostro Iesu Christo eius fide ac vera religione sic cecinerunt poetę poetæ :
Titus Calphurnius Ecloga 1.
Vos ò præcipue nemorum gaudete coloni,
27
* Vos populi gaudete mei, licet omne vagetur
Securo custode pecus, nocturna́ nocturnaque pastor
Claudere fraxinea nolit præsepia crate.
Non tamen insidias prædator ouilibus vllas
Adferet, aut laxis abiget iumenta capistris,
Aurea secura cum pace renascitur ætas,
Et redit ad terras tandem squalore, situ́ situque
Alma Themis posito, iuuenem́ iuuenemque beata sequuntur
Secula, maternis causam qui lusit in vlnis.
Dum populos Deus ipse reget, dabit impia victas
Post tergum Bellona manus, spoliata́ spoliataque telis,
In sua vesanos torquebit viscera morsus.
Et modò quæ toto ciuilia distulit orbe
Secum bella geret: nullos iam Roma Philippos
Deflebit, nullos ducet captiua triumphos:
Omnia tartareo subigentur carcere bella,
Immergent́ Immergentque caput tenebris, lucem́ lucemque timebunt.
Candida pax aderit, nec solum candida vultu
Qualis sæpe fuit, quæ libera marte professo,
Quæ domito procul hoste, tamẽ tamen grassantibus armis,
Publica diffudit tacito discordia ferro:
Omne procul vitium simulatæ cedere pacis
Iußit, & insanos dementia condidit enseis.
Nulla catenati feralis pompa senatus
Carnificum lassabit opus, nec carcere pleno
Infelix raros numerabit curia patres.
Plena quies aderit, quæ stricti nescia ferri,
Altera Saturni reuocet Latialia regna,
Altera regna Numæ, qui primus ouantia cede
Agmina Romuleis, & adhuc ardentia castris
Pacis opus docuit, iußit́ iußitque silentibus armis
Inter sacra tubas, non inter bella sonare.
Nec iam adumbrati faciem mercatus honoris,
Nec vacuos tacitus fasces, & inane tribunal
Accipiet consul: sed legibus omne reductis
Ius aderit, morem́ moremque fori, voltum́ voltumque priorem
Reddet, & affictum melior Deus auferet æuum,
Exultet, quæcunque Notum gens ima iacentem,
Erectum́ Erectumque colit Boream, quæcun quæcunque vel Ortu,
Vel patet Occasu, medioúe sub æthere seruit.
Et Dominus noster humano generi præstitit bona moraliter & verè multa. Lucretius lib. 6. de nat. rerum.
Veridicis igitur purgauit pectora dictis,
28
* Et finem statuit cupidinis atque timoris:
Exposuit́ Exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
Quit foret, at atque viam monstrauit tramite paruo,
Qua possemus adid recto contendere cursu:
Quidùe mali foret in rebus mortalibus, at atque
Quod flueret naturali iure, at atque veniret.
Seu casu, seu vi, quòd sic natura parasset:
Et quid è portis occurri cui cuique deceret.
Et genus humanum frustra plerum plerumque probauit
Voluere curarum tristes in pectore fluctus.
Et Claudianus de Christo seruatore sic modulatur:
Christe potens rerum redeuntis conditor æui
Vox summi, sensus́ sensusque Dei, quem fundit ab alta
Mente pater, tanti́ tantique dedit consortia regni.
Impia tu nostræ domuisti crimina vitæ,
Passus corporea mundum vestire figura,
Affari́ Affarique palam populos, hominem́ hominemque fateri.
Ibidem.
Quin & supplicij nomen nexus́ nexusque subisti,
Vt nos subriperes letho, mortem́ mortemque fugares
Morte tua.
Stat ergo eum digniorem esse, qui sublimioribus Principibus rectè inseruit: sicq́; sicque potentissimũ potentissimum Regem ac dominum nostrum, vel eo nomine reliquis ante ponẽdum ponendum esse quòd eis præsit, qui digniores sunt, eo potissimum nomine, quòd veram Christi religionem puram & immaculatam obseruent. in quo maximè vera dignitas & meritum consistere palam est. Et quòd is qui præest melioribus dignior sit, præter supra allegatos tenet etiam in specie, multa allegans Alphonsus Guerrerius in suo Thesauro Christianæ religionis c. 16.
Hinc olim,
29
* cùm ipse essem in prætorio Hispalensi, illius regni supremo, Iudex, simul cum reliquis collegis meis, in quo quidem prętorio ex quatuor Iudicibus, duo, à potentissimo rege nostro deligebantnr deligebantur , reliqui autem duo à duce Mendinæ Medinæ Sidoniæ & à Marchione Tarifensi, ex facto dicebam, honoratiores esse eos qui ab ipso rege, & sic à digniore, quàm qui à reliquis electierant.
Hinc
30
* similiter cum vrgentibus bellorum calamitatibus & pecuniarum, reiq́ue familiaris necessitatibus ac penurijs, Reges nostri pijssimi oppidorum nonnulla vendidissent, pecuniarum comparandarum causa, eos ciues ac subditos sic alienatos respondimus domini minus potentis, minusq́ue sublimis mutatione, reddi minus honoratos, sicq́ue damno & iniuria affectos videri, neque oportuisse, aut licuisse ob vniuersæ Hispaniæ vtilitatem ipsos onerari, aut damno affici, longeq́ue iustius fore, vt quæ ad vniuersæ regionis vtilitatem comparandam, aut necessitatem subleuandam necessaria forent, cum vniuersorum quoque damno & iactura, vt sic singuli leuius onerarentur, compararentur, quandoquidem per indignum esset cum quorundam duntaxat iactura plures vel omnes lętificari lætificari aut tueri, esseq́ue contra ius naturæ relatum & confirmatum per Iureconsultum in l. secundum naturam. ff. de reg. iu. nisi si reliqui cōciues conciues ijs qui damnum fuerant perpessi, æquam compensationem pręstarent præstarent .
Cumq́ue
31
* aurum & argentum quod nostrates ab Indorum regionibus in Hispaniam reportabant, ijsdem ex causis à principibus nostris (data tamen idonea compensatione) acciperetur, id quod & si non omnibus, non tamen paucis noxium erat, dicebam eandem rationem habendā habendam esse. Ad idem tex in c. qui sentit. de regu. iur. lib. 6. vbi per scribentes l. si igitur, ad finem. ff. pro socio. c. rationi, de regu. iur. lib. 6. l. ad instructiones, vbi per Paulum Castrensem. C. de sacrosanct. Ecclesi. l. vnica. §. pro secundo. & §. his ita. C. de cad. tollen. c. translato. vbi plura per Felinum & per Philippum Decium colum. 2. de constitut. per Cornel. & alios in dicto §. pro secundo. & dicto §. his ita. l. 3. §. iudicio contrario. ff. de contr. actione tutelæ. Philippus Decius in l. si Ruffinus. colum secunda. C. de milit. te| stam. Idem Decius & Hieronymus Cagnol. in d. l. secundum naturam: ergò si necessitas vrgebat, vt illis suum adimeretur, Reipublicæ citius succurrẽdæ succurrendæ causa, par erat, vt postquam Respublica ab illo periculo & angustia liberata fuisset, ex collationibus conciuium vel ex ærario publico eis suum aurum restitueretur, & ipsi quoque redderent, quòd eius loco acceperant. Neque obest l. item si verberatum. cum simil. ff. de rei vendi. vt plenè dicemus in secundo Tomo huius Operis c. 1. nam id est ius peculiare Romanorum, quòd non ligat reliquas gentes eorum imperio non subiectas, vel illa l. cum simi. ad hunc nostrum sensum trahenda est, ita etiam volunt Plato & Cicero, qui eum refert lib. 1. Officiorum his verbis: Qui Reipublicæ præsunt, duo Platonis præcepta teneant, vnum vt vtilitatem ciuium sic tueantur, vt quid quid agant ad eam referant: alterum vt totum corpus Reipublicæ curent, ne cùm partem aliquam tuentur reliquas deserant. nolunt ergò vt quorundam pernicie alij salui fiant: sed vt omnes exæquo tueantur.

Tertivm Argvmentvm.

Qvi
32
* potentior est, is omnibus in rebus & honoribus dignior (secundum Boërium deci. 286. num. 6.) potior sublimior & anteponendus est reliquis. ita Bal. in c. 1. de pace Constan. vers. ego. & in rubr. ff. pro socio, in prin. Fely. in c. 1. de maior. & obed. col. 2. versi. demum. Nicolaus Boërius in tracta. de auth. magni consilij. nu. 133. in add. 1. mag. vers. & certũ certum est. estq́; estque communis & vera opinio ex quàm plurimorum sententijs nuper referẽdis referendis .
33
* Potentiorem aũt autem accipere debemus eum, qui potentior est eo tempore quo controuersia vertitur, aut agitatur de eo honore quo de agitur, non autem eum, qui olim potentior fuisset, si hodie quando ea res, isve honor controuertitur minus potens, quàm aduersarius est, nam ea qualitas potentiæ adiuncta verbo debet intelligi secundum tempus verbi, sicq́ue de præsenti non de præterita iamq́ue finita potentia. l. in dilectis. §. si extraneus. ff. de noxal. actio. l. miles. ff. de mil. testam. Bart. & alij in l. ex facto. in princ. ff. de vulgari. §. illis autem temporibus. Instit. de mili. testa. l. 1. l. quanquam. l. milites. C. eod. tit. l. Papinianus. §. Papinianus. ff. de inoffic. testa. l. fin. in fine. C. eod. tit. Sed inspecto tempore præsenti nulli omninò, qui non sit rerum inexpertus, desinit esse certum, fixum & indubitatum, plusquam manifestum notorium (& vt tale allegatur) quin potentissimus Hispaniarum Rex ac Dominus noster sit omnibus totius orbis Principibus potentior, ergò reliquis omnibus præferendus.
34
* Nec ad rem pertinet, quòd priscis fortè temporibus alij Principes fuissent potentiores, nam nihil frequentius aut vsitatius, quàm regna, imperia, principa tus, potentatus, monarchias quotidiè mutari, fluctuare, augeri, deminui, extingui, nasci, renasci, euanescere, vt quæ euanuerint, semel tam pro fabula & vmbra sint, vnde Horatius Odo. 7. lib. 4. sic cecinit:
Quo pius Aeneas, quo Tullus diues, & Ancus
35
* Puluis & vmbra sumus.
Et Ouidius lib. 3. de Ponto ita ait:
Adde quod extinctos vel aqua, vel marte, vel igne,
Nulla potest iterum restituisse dies.
Et Seneca in Thyeste:
Instabile regnum est.
Atque idem Seneca in Troade:
Quicunque regno fidit, & magna potens
Dominatur aula, nec leues metuit Deos,
Animum́ Animumque rebus credulum lætis dedit.
Me videat, & te Troia: non vnquam tulit
Documenta fors maiora, quàm fragili loco
Starent superbi, quo lumen euersum cecidit
Pollentis Asiæ, cœlitum egregius labor.
Et Manilius lib. 1. Astronomic.
Quot post excidium Troiæ sunt eruta regna,
Quot capti populi, quoties fortuna per orbem
Seruitium, imperium́ imperiumque tulit, varie́ varieque reuertit
Troianos cineres, in quantum oblita refouit
Imperium fatis Asiæ, iam Græcia pressa est.
Sæcula dinumerare piger, quoties́ quotiesque recurrens
Lustraret mundum vario soligneus orbe,
Omnia mortali mutantur lege creata.
Nec se cognoscunt terræ vertentibus annis
Exutas variam faciem per secula gentes.
Et
36
* ciuitates præclaras adeò destructas esse plerasq; plerasque , vt nihil ex illis præter nudum nomen remanserit, testatur Ouid. lib. 15. Metam:
Sic magna fuit censu́ censuque viris́ virisque ,
Per́ Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
Hunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas,
Et pro diuitijs tumulos ostendit auorum.
Clara fuit Sparta, magnæ viguêre Mycenæ,
Nec non & Cecropis, nec non Amphionis arces,
Vile solum Sparte est, altæ cecidêre Mycenæ.
Oc dipodione quid sunt nisi nomina Thebæ?
Quid Pandoniæ restant, nisi nomen, Athenæ ?
Quid. lib. 15. Metamor.
Nil equidem durare diu sub imagine eadem
Crediderim, sic ad ferrum venistis ab auro
Secula, sic toties versa est fortuna locorum.
Vidi ego, quod fuerat quondam floridißima tellus,
Esse fretum, vidi factas ex æquore terras.
Et Ausonius:
Monumenta
37
* fatiscunt,
Mors etiam saxis nominibus́ nominibusque venit.
Curtius
38
* autem lib. 5. vetustas inquit, non opera solùm manufacta, sed etiam ipsam naturam paulo exedendo perimit. Seneca in remedijs fortuitorum ad Gallionem eleganter tempus vocat omnium sepulturam, ex Gręcis Græcis quoque Sophocles in Aiacem:
Omnia longum tempus tabe facit́ facitque & vrit.
Sed & Platonis Distichon est:
Aeuum fert omnia, longum tempus nouit mutare
Nomen, formam, & naturam, & fortunam.
Gregorius Nazianzenus in Distichis sententiosis:
Quæ enim tempus condidit, & soluet tempus.
39
* Ob hanc sanè causam Mythici existimant à Poëtis traditum, Saturnũ Saturnum filios suos deuorare solitum, ac eosdem denuò euomere, interpretantes id ad tempus referri oportere, quod Saturni nomine significatur, à quo vicibus cuncta gignantur & absumantur, quæ denuò renascantur, vt scriptum reliquit Augustin. de ciui. Dei, lib. 6. cap. 8.
Et Propertius Eleg. 9. lib. 2.
Magni sæpe duces, magni excidêre Tyranni,
Et Thebæ steterant, alta́ altaque Troia fuit.
Et Ouid. lib. 5. de Trist.
Nos quoque floruimus, sed flos fuit ille caducus,
Flamma́ Flammaque de stipula nostra breuis́ breuisque fuit.
Et Horat. Oda. 7. lib. 4.
Immortalia nesperes monet annus, & almum
Quæ rapit hora diem.
Frigora micescunt Zephyris, ver proterit æstas,
Interitura simul.
Pomifer autumnus fruges effuderit, & mox
Bruma recurrit iners.
Et Ouid. lib. 4. de Trist.
Sæpe etiam lachrymæ sunt me scribente profusæ,
Humida́ Humidaque est fletu littera facta meo.
Cor́ Corque vetusta meum tanquam noua vulnera norit,
In́ Inque sinum mestæ labitur imber aquæ.
Dum vice mutata qui sim, fuerim́ fuerimque recordor,
Et tulerit quò me casus, & vnda subit.
Idem lib. 15. Metamor.
Cuncta fluunt omnis́ omnisque vagans formatur imago.
Ipsa quoque aßiduo labuntur tempora motu,
Non secus ac flumen: neque enim consistere flumen,
Nec leuis hora potest, sed vt vnda impellitur vnda,
Vrgetur́ Vrgeturque eadem veniens, vrget́ vrgetque priorem.
Tempora sic fugiunt pariter, pariter́ pariterque sequuntur,
E noua sunt semper: non quod fuit ante, relictũ relictum est,
Fit́ Fitque quod aut fuerat, momenta́ momentaque cũcta cuncta nouantur.
Deniq; Denique cùm nihil vnquam in eodem statu (vt ex authoritatibus suprà relatis apparet) permaneat, aut vnquam permanserit permā surúmve permansurúmve sit, ex tempore præterito præteritaq́; præteritaque potentia ad præsens tempus arguere, præsentemvé ad potentiam omnino commutatam ineptissimũ ineptissimum omninoq́ue hominis inexperti esset. Præsertim postquàm recessit aurea ætas successeruntq́; successeruntque bella iure gentiũ gentium admissa, quæ vt nullus (modo sanus) ignorat, nullũ nullum principatum, regnum, imperium, monarchiam manere in eodem statu sinunt.
40
* Vnde Archidamus à Plutarcho lib. 1. apoph. relatus. In Bello Peloponesiaco socij rogantibus quanta pecunia futura esset, satis ac postulantibus, vt tributorum certum modum præscriberent, bellum respondit non quærit definita, significās significans postquam bella orbem adoriri cœperunt, nihil esse, foréve vnquam firmum aut immo bile. Præsertim cùm tam insatiabilis sit principum ambitio. Vt Alex. à Plut. lib. 4. Apoph. relatus & depictus fuerit hunc in modũ modum :
41
* Nam cùm Alexander (inquit Plut.) audisset Anaxagoram disserentẽ disserentem innumerabiles esse mundos, illachrymasse dicitur, rogantibus nunquid accidisset lachrymis dignum, an non videor, in quit, meritò fieri, qui cùm mundi sint innumerabiles, nos nondum vnius domini facti sumus. Quinimò eorum bellorum pleraq; pleraque iniusta sunt & iniuria.
42
* Vnde Antigonus à Plutarcho eod. lib. relatus, sophistæ cuidam librum de iustitia conscriptum porrigenti, desipis, inquit, qui quum me videas alienas vrbes armis vexantẽ vexantem , tamen apud me de iustitia disseris, sensit eos qui ditionis ampliandæ, gloriæúe causa bellum inferunt alienis ciuitatibus, non posse tueri iustitiæ leges.
43
* Deniq́; Denique tam propter bella sæuientia incerta redditá est fortuna principatuum, regnorum, imperij, monarchiarum, vt Ouidius lib. 1. de arte Amā di Amandi de bello sic cecinerit:
Quosque neges vnquam posse iacere cadunt.
Tamq́; Tamque huiuscemodi monarchiæ & principatus, incerti & mobiles sunt, vt lib. 1. Bellorũ Bellorum ciuilium Lucanus ita modulatus sit:
Inuita fatorum series summis́ summisque negatum
Stare diu.
Et Ouidius Epist. consol. ad Liuiam:
Nempe per hos etiam fortunæ iniuria mores
Regnat, & incerta est hic quoque nixa rota.
Hic quoque sentitur, ne quid non improba carpat,
Sæuit, & iniustum ius sibi vbique facit.
Scilicet immunis si luctus vna fuisset
Liuia, fortunæ regna minora forent.
Et Lucanus lib. 2. Belli ciuil.
Siue nihil positum est, seu sors incerta vagatur,
Fert́ Fertque refert́ refertque vices, & habent mortalia casum
Sic subitum quodcunque paras.
Et Ouid. lib. 4. de Ponto:
Ludit in humanis diuina potentia rebus,
Et certam præsens vir habet hora fidem.
Et Boetius Metro. 5. lib. 1.
Tigris & Euphrates vno se fronte resoluunt,
Et mox adiunctis dissociantur aquis.
Et Ouidius lib. 3. de Tristibus:
Nempe dat, & quodcunque libet fortuna, rapit́ rapitque :
Irus & est subitò, qui modò Crœsus erat.
Item 5. de Tristibus.
Paßibus ambiguis fortuna volubilis errat,
Et manet in nullo certa tenax́ tenaxque loco.
Sed modò læta manet, vultus modò sumit acerbos,
Et tantum constans in leuitate sua est.
Nos quoque floruimus: sed flos fuit ille caducus:
Flamma́ Flammaque de stipula nostra breuis́ breuisque fuit.
Et Horatius Oda. 34. lib. 1.
Hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto
Sustulit: hinc possuisse gaudet.
Idem Oda. 29. lib. 3.
Fortuna sæuo læta negocio, &
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,
Nunc mihi, nunc alij benigna.
Et Seneca in Medea:
Rapida fortuna, ac leuis
Præceps́ Præcepsque regno eripuit, & exilio dedit,
Confide regnis, cùm leuis magnas opes
Huc ferat, & illuc casus.
Idem in Octauia:
Quid me potens fortuna fallaci mihi
Blandita vultu, sorte contentum mea,
Alte extulisti? grauius vt reuerem, edita
Receptus arce, tot́ totque prospicerem metus.
Et Boëtius Metro. 1. lib. 1.
Dum leuibus male fida bonis fortuna faueret,
Penè caput tristis merserat hora meum:
Nunc quia fallacem mutauit nubila vultum,
Protrahit ingratas impia vita moras.
Idem Metro. 3. lib. 2.
Cum polo Phœbus roseis quadrigis
Lucem spargere cœperit.
Pallet albentes hebetata vultus
Flammis stella prementibus.
Cum nemus flatu Zephyri tepenti
Vernis irrubuit rosis.
Spirat insanum nebulosus Auster,
Iam spinis abeat decus.
Sæpe tranquillo radiat sereno
Immotis mare fluctibus:
Et idem:
Sæpe feruentes Aquila procellas
Verso concitat æquore.
Rara si constat sua forma mundo,
Si tantas variat vices.
Crede fortunis hominum caducis,
Bonis crede fugacibus.
Et Manilius lib. 3. Astrono.
Idcirco tanta est rerum discordia in æuo,
Et subtexta malis bona sunt lachryma́ lachrymaque sequuntur
Vota, nec in cunctis seruat fortuna tenorem:
Vsque ad eo permixta fluit, nec permanet vsquam,
Amisit́ Amisitque fidem variando cuncta per omnes,
Non annis anni, non menses mensibus vsque
Conuenient, se́ seque ipse dies alium́ aliumque relinquit,
Hora́ Horaque non illi similis producitur horæ.
Idem lib. 4. Astrono.
Quid numerem euersas vrbes, regnûm́ regnûmque ruinas,
44
* In́ Inque rogo Crœsum, Priamum́ Priamumque in littore truncum,
Cuine Troia rogus, quid Xerxem, maius & ipso
Naufragium pelago, quid captos agmine reges.
Manilius lib. 4. Astrono.
Tunc & opes, & regna fluunt, & sæpius orta
Paupertas, artes́ artesque datæ, mores́ moresque creati,
Et vitia & clades, damna & compendia vitæ.
Nemo caret damno, poterit nec habere negatum,
Fortunámue suis in vitam perdere votis,
Aut fugere instantem, sors est sua cuique ferenda.
At nisi fata darent leges vitæ ́ vitæque necis́ necisque ,
Fugissent ignes Aeneam, Troia sub vno
45
* Non euersa viro, fatis vicisset in ipsis:
Aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres.
46
* Roma́ Romaque sic enata foret, pecudum́ pecudumque magistri
In Capitolinos auxissent culmina monteis,
Includiúe sua potuisset Iuppiter arce
Captus, vel Caput hîc orbis foret igne sepulto,
[47]
* Vulneribus victor repetisset Mutius vrbem
Solus, & oppositis clausisset Horatius armis
Pontem, vrbem́ vrbemque simul rupisset fœdera virgo.
48
* Tres́ Tresque sub vnius fratres virtute iacerent,
Nulla acies tunc euicit, pendebat ab vno
49
* Roma viro, regnum́ regnumque orbis sortita iacebat.
De Crassi fine sic Ouid. lib. 6. Fasto.
Crassus
50
* ad Euphraten Aquilas, natum́ natumque , suos́ suosque
Perdidit, & leto est vltimus ipse datus.
Et Lucanus lib. 1. Bel. ciuil.
Miserando funere Crassus
Aßyrias Latio maculauit sanguine carras.
De Cresi fine in hunc modum Ouid.
51
* lib. 4. de Ponto:
Diuidis audita cui non opulentia Crœsi,
Nempe tamen vitam captus ab hoste tulit.
Ibidem de Dionysij Tyranni fine:
52
*
Ille Syracusia modo formidatus in vrbe,
Vix humili duram reppulit arte famem.
Ibidem lib. 5. de Tristibus de eodem:
Vilia qui quondam miseris alimenta negârat,
Nunc mendicato pascitur ille cibo.
De eodem sic Iuuenalis 10. Saty.
Qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet, atque duas tantùm res anxius optat.
Idem eadem Satyra de
53
* Hannibalis fine:
Expende Hannibalem: quot libras in duce summo
Inuenies, hic est quem non capit Aphrica Mauro
Perfusa Oceano, Nilo́ Niloque admota tepenti.
Rursus ad Aethiopum populos, altos́ altosque Elephantes,
Additur imperijs Hispania, Pyrenæum
Transilit: opposuit natura alpem́ alpemque , niuem́ niuemque ,
Diduxit scopulos, & montem rupit aceto.
Iam tenet Italicum, tamen vltra pergere tendit,
Actum (inquit) nihil est, ni Pœno milite portas
Frangimus, & media vexillum pono Suburra.
O qualis facies & quali digna tabella,
Cùm Getula ducem portaret bellua luscum.
Exitus ergo quis est? ò gloria, vincitur idem,
Nempe, & in exilium præceps abit, at atque ibi magnus
Mirandus́ Mirandusque cliens sedet ad prætoria regis,
Donec Bithyno libeat iugulare Tyranno.
Sic & Manilius lib. 4. Astrono.
54
* Quid referam Cannas, admota́ admotaque mœnibus arma,
Varronem́ Varronemque pigrum, magnum quod viuere posset,
Postque tuas Trasimene lacus Fabium́ Fabiumque morantem
Accepisse iugum victas Carthaginis arces,
Spectatur Hannibalem nostris cecidisse cathenis,
Exilium́ Exiliumque cogi furtiua morte luisse.
Et etiam de Marij fine, qui septies Cons. fuit, sic Ouidius lib. 4. de Ponto:
Ille Iugurthino clauis Cymbro́ Cymbroque triumpho,
55
* Quo victrix toties consule Roma fuit.
In cœno Marius iacuit, canna́ cannaque palustri,
Pertulit & tanto multa pudenda viro.
De Pompeij Magni fine sic Ouid. lib. 4. de Ponto:
Quid fuerat Magno maius, tamen ille rogauit
56
* Submissa fugiens voce clientis opem.
Cui́ Cuique viro totus terrarum paruit orbis,
Indignus effectus omnibus ipse magis.
Item Iuuenalis Satyra 10.
Prouida Pompeio dederat Campania febres
Optandas, sed multæ vrbes, & publica vota
Vicerunt, igitur fortuna ipsius, & vrbis
Seruatum victo caput abstulit: hoc cruciatu
Lentulus, hæc pœna caruit, cecidit́ ceciditque Cethegus
57
* Integer, & iacuit Catilina cadauere toto.
Manilius item lib. 4. Astrono.
Quis te Niliaco periturum littore Magne
Post victas Mithridatis opes pelagus pelagusque receptum,
Et tres emenso meritos ex orbe triumphos.
Cum́ Cumque etiam posses alium componere magnum
Crescere, vt corpus sepeliret naufragus ignis.
Et collecta rogum facerent fragmenta carinæ.
Quis tantum mutare potest sine nomine fati?
Et similiter de Cæsaris miserabili fine hæc Manilius lib. 4. Astrono.
Ille etiam cœlo genitus, cœlo́ cœloque receptus,
58
* Cùm bene compositis victor ciuilibus armis
Iura togæ regeret, toties prædicta cauere
Vulnera non potuit, toto spectante Senatu
Indicium dextra retinens, nomen́ nomenque cruore
Deleuit proprio, possent vt vincere fata.
De Priami fine miserabili Iuuenal. Saty. 10.
Incolumi Troia Priamus venisset ad vmbras
59
* Assarici magnis solemnibus, Hectore funus
Portante, ac reliquis fratrum ceruicibus, inter
Iliadum lachrymas, vt primos edere planctus
Cassandra inciperet, scissa́ scissaque Polyxena palla.
Si foret extinctus diuerso tempore, quo iam
Cœperat audaceis Paris ædificare carinas.
Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
Euersa, & flammis Asiam, ferro́ ferroque cadentem.
Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara,
Et ruit ante aram summi Iouis, vt vetulus bos,
Qui domini cultris tenue & miserabile collum
Præbet, ab ingrato iam fastiditus aratro.
Exitus ille vtcunque hominis.
Seneca in Troade de eodem:
Ille tot Regnûm parens
Caret sepulchro Priamus, & flamma indiget
Ardente Troia.
Manilius lib. 4. Astrono.
Quid numerem euersas vrbes regnûm́ regnûmque ruinas,
In́ Inque rogo Crœsum Priamum́ Priamumque in littore truncum,
Cui nunc Troia rogus.
De Rufini interitu Claudia. lib. 2. in Rufi.
Vnus per medios audendi pronior ense
Prosilit eiecto, dictis́ dictisque & vulnere toruus
Appetit, ac Stichio, quem ictas pellere dextra
Referit, hoc absens inuadit viscera ferro
Sic fatus: merito́ meritoque latus transuerberat ictu
Fœlix illa manus, talem quæ prima cruorem
Hauserit, & feßi pœnam libauerit orbis.
Mox omnes fodiunt hastis, artus́ artusque nefandos
Dilaniant, vno tot corpore pila tepescunt.
Et non infecto puduit mucrone reuerti,
Hi vultus auidos, & adhuc spirantia vellunt
Lumina, truncatos alij rapuêre lacertos:
Amputat ille pedes, humerum́ humerumque quatit ille solutis
Nexibus, hic fracti reserat curuamina dorsi:
Hic iecur, hic cordis fibras, hic caudit anhelas
Pulmonis latebras, spatium non inuenit ira.
De Xerxis exercitu ac fine, Iuuenal. 10. Satyra in hunc modum scribit:
Creditur olim
Velificatus Athos, & quidquid Græcia mendax
Audet in Historia, cùm stratum claßibus ijsdem,
Suppositum́ Suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
Defecisse amneis, epota́ epotaque flumina Medo
Prandente, & madidis cantat quæ Sostratus alis.
Ille tamen qualis redijt Salamine relicta,
In Corum atque Eurum solitus sæuire flagellis
Barbarus Aeolio nunquam hoc in carcere passos,
Ipsum compedibus, qui vinxerat Ennosigæum?
Mitius id sanè, quod & non & stigmate dignum
Credidit, huic quisquam vellet seruire deorum?
Sed qualis redijt? nempe vna naue cruentis
Fluctibus, ac tarda per densa cadauera prora.
Has toties optata exegit gloria pœnas.
Iuuenalis Satyra 10.
Festino
60
* ad nostros, & regem transeo Ponti,
Et Crœsum, quem vox iusti facunda Solonis
Respicere ad longæ iußit spatia vltima vitæ.
61
* Nec hinc longè abest quod egregius Epaminonda à Plutarcho Apoph. lib. 5. relatus, interrogatus quem arbitraretur ducem pręstantissimum præstantissimum , seipsúmne, an Chabriam, an fortè Phicratem, id, inquit, iudicatu difficile est donec viuimus, alludens ad illud Solonis, neminem ante obitum beatum dicendum, quandiu enim viuit homo, potest & ad meliora proficere, & ad deteriora degenerare. Quia, vt non semel admonuimus, nihil mansit, manebitùe vnquam sub imagine eadem. Præsertim in principatibus & monarchijs, quæ huiuscemodi mutationibus, & volubilis fortunæ rotis reliquis rebus humanis procliuiores sunt: vt apparet ex suprà relatis historijs, Marij Pompei Magni, Iulij Cæsaris, Marci Antonij, Hannibalis, Crassi, Crœsi, Rufini, Iri, Xerxis, Cassandræ, Polyxenæ, Paridis, Aeneæ, Luculli, Anci, Archidami, Alexandri Magni, Antigoni, Romuli, Remi, Mutij, Horatij, Tergeminorũ Tergeminorum Fratrum, Dionysij, Varronis, Fabij Lentuli, Cethegi, Catilinæ, Troiæ Priami, Spartæ Mycenarum, Cecropis arcium Amphionis, Thebarum, Athenarum, Carthaginis, & similium, tàm Ducum, Principum, Imperatorum, quàm vrbium & Monarchiarum.
Quæ omnia eò pertinent, vt potentia præ terita. Tamq́ue finita ad viuæ stantis præsentisq́ue potentiæ congressum,
62
* longè impar sit, sicq́ue cum ea minimè conferenda, nisi ineptiremur ad imaginem Orlandi, qui (teste Ariosto) cùm fureret, equamq́; equamque , qua veheba| tur, nimia agitatione necasset, offendit hominem quendā quendam equitantẽ equitantem , quæsiuitq́; quæsiuitque ab eo, an vellet equum suum viuum pro equa sua mortua permutare, cui ipsius insaniam ore pleno ridenti, Orlandus strenui mercatoris de more ait, suam equam optimam pulchramq́ue esse, omniq́ue vitio carentem, nisi quòd mortua erat. Non huic absimilis mihi videretur, qui de potentia præterita & finita ad præsentem, quæ ex confessione omnium inspecto præ senti statu, maior esset, arguere vellet.
63
* Quinimò si quis Princeps, aut si qua ciuitas ad potentiam, opes & diuitias præteritas, etiam semel amissas & extinctas reuerteretur, non tàm prior potestas, quàm alia noua & diuersa, quę quæ modò nasceretur denuò, aut renasceretur, videretur: argum. text. egregij in l. si seruus legatus. §. si. ff. de adim. lega. ibi, nouus homo esse videtur (nisi in casu speciali, de quo in l. filio, quem pater. ff. de lib. & posthu. vbi multa per Ias. post alios) res enim semel extincta aut finita suscitari non potest. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verb. oblig. vbi multa per Doct. l. qui res. §. aream. ff. de soluti. §. 1. Instit. de inut. stipula.
64
* Adeò vt postquam Lazarus miraculosè suscitauit, non idem homo qui antè erat, sed nouus homo esse videretur. sic q́ue nec vxorem nec bona recuperasset, vt tradunt Doct. in dictis locis. & per Glo. & Doct. in l. nam ad ea, cum l. seq. ff. de legibus.
Ad huius tamen rei definitionem præfari oportet circa animarum immortalitatem, & resurrectionem, varias fuisse antiquorũ antiquorum sententias, alijs animas esse mortales, non secùs quàm corpora existimantibus, cuius sententiæ fuisse videntur fortè ij, qui Lazarum vxorem & bona non recuperaturum scripserunt.
65
* Alij verò arbitrabantur animas esse æternas, & prioris quidem sententiæ (alijs non tanti nominis prætermissis) fuisse intelliguntur, Horatius, & Lucanus, & Seneca, & Ouidius, & Lucretius, & Ennius, & Socrates, & Plinius, & Diagoras, & similes, vnde Horatius Oda. 7. lib. 4. sic cecinit:
Cùm semel occideris, & de te splendida Minos
Fecerit arbitria.
Non te Torquate genus, non te facundia, non te
Restituet pietas.
Infernis neque enim tenebris Diana pudicum
Liberat Hippolytum.
Non Lethæa valet Theseus abrumpere charo
Vincula Perithoo.
Et Lucanus bell. ciuil. lib. sic modulatur:
Nequeunt animam sibi reddere fata,
Consumpto iam iure semel.
Et Seneca in Hippolyto sic scriptum reliquit:
Non vnquam amplius
Conuexa tetigit supra, qui mersus semel
Adijt silentem nocte perpetua domum.
Et Ouidius lib. 3. de Trist.
Adde quòd extinctos, vel aqua, vel mare, vel igne,
Nulla potest iterum restituisse dies.
Et Lucretius lib. 3. de rerum natura:
Præterea gigni pariter cum corpore, & vnà
Crescere sentimus, pariter́ pariterque senescere mentem.
Nam velut infirmo pueri, tenero́ teneroque vagantur
Corpore, sic animi sequitur sententia tempus.
Inde vbi robustis adoleuit viribus ætas,
Consilium quoque maius & auctior est animi vis.
Post vbi iam validis, quassatum est viribus æui
Corpus, obtusis ceciderunt viribus artus:
Claudicat ingenium, delirat lingua́ linguaque mens́ mensque :
Omnia deficiunt, at atque vno tempore desunt.
Quapropter fateare necesse est, quæ fuit antè
Interijsse, & quæ nunc est, nunc esse creatam.
Huius
66
* quoque sententiæ fuerunt Vasmothei, teste beato Clemente Romano, constit. Aposto. lib. 6. cap. 6. ijq́ue (inquit) animæ immortalitarem negant. Quibus etiam proximè accedebant Saducæi, qui secũ secum dum eundem ibi mortuorũ mortuorum resurrectionem negabant.
67
* Socrates quoque his adstipulari videtur, qui (vt referunt Cicero lib. 2. & Plutarchus lib. 3. Apoph.) Cùm iam tempus vrgeret moriendi, rogatus à Critone, quomodo sepeliri vellet, multam (inquit) ô amici operam frustrà consumpsi, Critoni enim nostro nondum persuasi me hinc euolaturum, neque quicquam mei relicturum, verùm tamen, ô Crito, si me asse qui poteris, aut sicubi nactus eris, vt tibi videtur, sepelito, sed, mihi crede, nemo me vestrûm, cùm hinc excessero, consequetur. Sentit Socrates animum esse hominem, corpus nihil aliud esse, quàm animi vel organũ organum vel domicilium, eoq́ue stultè facere illos, qui soliciti sunt, quomodo sepeliantur, sensitq́ue viuentium neminem præmorientem amicum assecuturum, quasi alia vita non sit, vbi mortales conueniant.
Et Seneca in Troade:
Hæc omnes petimus fata, nec amplius
Iuratos Superis qui tetigit lacus,
Vsquam est: vt calidis fumus abignibus
Vanescit per spacium breue sordidus:
Vt nubes grauidas, quas modò vidimus,
Arcto Boreæ dißipat impetus:
Sic hic, quo regimur, spiritus effluet,
68
* Post mortem nihil est, ipsa́ ipsaque mors nihil.
Velocis spacij meta nouißima.
Spem ponant auidi, soliciti metum.
Quæris quo iaceas post obitum loco?
69
* Quo non nata iacent,
Tempus nos auidum deuorat, & chaos.
Mors indiuidua est noxia corpori,
70
* Nec parcens animæ, &c.
Lucretius 1. de nat. rerum.
Ennius æternis exponit versibus, edens,
Quod ne neque permaneāt permaneant animæ, ne neque corpora nostra.
71
* Neque isthinc longè abest sententia Diagoræ, relata à Cicerone Apop. lib. 2. Ipse enim Diagoras, cùm Samothraciā Samothraciam venisset, Atheos ille qui dicitur, atque ei quidem amicus, tu qui Deos putas humana negligere, nonne | animaduertis ex tot tabulis pictis, quàm multi votis vim tempestatis effugerint, in portumq́ue salui peruenerint. ita fit, inquit, illi enim nunquam picti sunt, qui naufragium fecerunt, in mariq́ue perierunt. Itemq́; Itemque cùm ei nauiganti victores aduersa tempestate timidi & perterriti dicerent, non iniuria sibi illud accidere, qui illum in eandem nauem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantes, quæsiuitq́ue, num etiam in ijs nauibus Diagoram vehi crederent. 3. de nat. Deorum ita Cicero scriptum reliquit.
Istorum autẽ autem omnium sententiæ, vt à pietate remotæ, per quàm plures, & potissimùm per veram Catholicamq́ue doctrinam repudiatæ sunt, vt propè edocebimur.
Fuit, vt iam meminimus, altera sententia existimantium animas esse immortales, quæ etiam tàm variat, vt quadripartita inueniatur: nonnulli enim intellexerunt, omnes hominum animas ab cœlo descendisse, ad ætheraq́ue euolaturas ac reuersuras. Alij sentiunt omnes humani generis animas ad inferos descensuras, eorumq́ue sedes subituras. Tertij disserebant, iustorum animas ad æthera redituras, iniustorum verò in Flegethontis vndis perituras. Alij vaticinati sunt, animas omnium mortalium æthernas esse, non tamen ad cœlos euolaturas, aut infernorum ædes subituras, sed in hoc eodem orbe permanentes in alia animalium corpora migraturas. Vltimi contendunt, bonorum animas ad campos Elysios ituras, malorum verò ad impia Tartara: sicq́ue hi quasi paradysum terrenale bonis constituunt.
Vnde Manilius lib. 4. Astronom.
72
* prioris sp. author ait:
An dubium est habitare Deum sub pectore nostro,
In cœlum́ cœlumque redire animas, cœlo́ cœloque venire?
Vt́ Vtque sit ex omni constructus corpore mundus,
Aëtheris at atque ignis summi, terræ ́ terræque , maris́ marisque
Spiritum & in toto rapidum qui iusta gubernat:
Sic esse in nobis terrenæ corpora sortis,
Sanguineas́ Sanguineasque animas animi, qui cuncta gubernat,
Dispensat́ Dispensatque hominem, quid mirũ mirum noscere mundum
Si possunt homines, quibus est & mundus in ipsis.
Exemplum́ Exemplumque Dei quisque est, & in imagine parua,
An quoquam genitos, nisi cœlo credere fas est
Esse homines?
Et Valerius Flaccus lib. 3. Argonauticom. morantes.
Exire hinc animas, reditura́ redituraque semina cœlo.
Et Silius Italic. lib. 15. belli punici:
Cui ratio & magnæ cœlestia semina mentes
Munere sunt concessa Deûm, mortalibus alti
Quantum cœlicolæ tantundem animalibus isti
Præcellunt cunctis, tribuit nanque ipsa minores
Hos terris natura Deos.
Boëtius Metro. 9. lib. 5.
Tu causis animas paribus, vitas́ vitasque minores
Prouehis, & leuibus sublimes curribus aptas,
In cœlum terram́ terramque seris, quas lege benigna
Ad te conuersas reduci facis igne reuerti.
73
* Istorum sententiæ aliquantulum accedit opinio eorum qui existimant, igneas esse animas, à cœloq́ue descendisse. Primum, quia ignis petit sursum, & sic cœlum, non autem deorsum, vt sunt inferna loca: animas autem igneas esse edocemur ex locis suprà memoratis. Et voluit Virgilius 6. Aeneid.
igneus est ollis vigor & cœlestis origo.
Et Paulinus ad Ausonium:
Mens quippe lapsis quæ super est artibus,
De stirpe durat cœliti.
Et Iuuen. Satyr. 15.
Sensum à cœlesti demissum traximus arce.
Et Boëtius Metro. 6. lib. 3.
Hic clausit membris animos
Celsa sede petitos.
Mortales igitur cunctos
Edit nobile genus.
Lucretius sibi contrarius 2. de natura rerum:
Et quòd missum est ex ætheris oris,
Id rursum cœlesti stellantia templa receptant.
Et pro istorum sententia facit, quòd quæ que res ad suam appetit ac properat originem reuerti. Vnde Boëtius sic modulatur:
Repetunt proprios quæ ́ quæque recursus,
Redditu́ Reddituque suo singula gaudent.
Et res facilè reuertitur ad suam naturam. l. si vnus. §. pactus ne peteret, vbi multa per DD. ff. de pact.
Et Horatius lib. 1. Epist.
Naturam expellas furca, tamen vsque recurrit.
Ergò procliuus est, vt animæ à cœlo venientes illuc reuertantur, sicq́; sicque ad suam originem, præsertim cùm sint volucris leuisq́; leuisque materiæ (hoc est, igneæ) quæ non potest non astra petere. Et his adstipulatur, quòd ex confessione omnium, quos iam retulimus, nuperq́; nuperque referemus animorũ animorum materia ignea est, à cœloq́; cœloque descendit, nec cùm ab mortalibus corporibus euolant animæ, intereunt, teste Ouidio lib. 15. Metamor. qui sic cecinit:
Omnia mutantur, nihil interit: errat, & illuc
Huc venit, hinc illuc.
Et rursum ibidem ait:
Cùm sint huc forsitan illa
Hæc translata illuc, summa tamen omnia constant.
Cùm ergò animæ à corporibus euolantes non intereant, nec pereant, cumq́; cumque quæq; quæque res suam naturam (id est, originem) reddere properet: consentaneum esse videtur animos ad cœlum, vnde descenderunt, reuerti.
74
* In secunda autem sentẽtia sententia existimātium existimantium omnes animas infernas ad vmbras properare, simul ac à corporibus liberantur, fuisse videtur Anaxagoras relatus à Cice. Apoph. lib. 2. is enim quærentibus amicis vellet ne clazomenas in patriam si quid accidisset referri, nihil necesse est, inquit, vndique enim ad inferos tantundem viæ est. Significans omnes animas eodem festinare, aliter enim si sentiret | animarum quasdam infernas ad sedes, quasdam verò ad supernas migraturas, non dixisset tantundem viæ esse. Huic etiam sententiæ videtur accedere Socrates á Plutarcho relatus Apoph. lib. 3.
Ibidem Socrates (inquit Plutarchus) dicere
75
* solebat, mortem similem esse profundo somno, ergo vt somno durante animæ dormientium omnium diuersa ad loca non properāt properant , ita ille significare voluit, postquam à corporibus humanis decessissent diuersa ad loca non migraturas. In tertia sententia vt boni æthereas ad sedes, mali verò Flegethontis ad vndas ituri sint, postquam à corporibus humanis liberati fuerint, fuit idem Socrates in hoc sibi contrarius, vt de ipso loquens refert Cicero lib. 1. Tuscul. & rursus apoph. lib. 2. sic inquiens: Duæ sunt viæ, duplicesq́ue cursus animorum è corpore exeuntium. nam qui se vitijs humanis contaminârunt, & totos libidinibus se tradiderunt, ijs deuium quoddam iter est seclusum à concilio Deorum: qui autẽ autem se integros castosq́ue seruârunt, quibusq́ue fuit minima cum corporibus contagio, sunt q́ue in corporibus humanis vitā vitam imitati Deorum, ijs ad illos, à quibus sunt profecti, facilè patet redditus. Et Cicero 2. de legi. ait, omnium animi immortales sunt, sed bonorum fortiumq́; fortiumque diuini. Et rursum pro Cayo ait, bonorum virorum mentes mihi diuinæ atque æternæ videntur, & ex hominum vita ad Deorum religionem sanctimoniamq́ue migrare. Et in somno Scipionis ait, sic habeto te non esse mortalem, sed corpus hoc. Et pro Sextio ait, corpus hoc est mortale, animi verò motus sempiterni. Et Propter. lib 4. eleg. ait:
Sunt aliquid manes, letum non omnia finit,
Lucida́ Lucidaque euictos effugit vmbra rogos.
Quarta sententia fuit existimantium animos immortales, ab humanis corporibus euolantes in diuersa animalium brutorum corpora, (qualia sunt terrestrium, volatilium, & aquatilium) migraturos, id quod sensisse videtur Socrates in loco proximè allegato, dum scripsit, mortem esse similem diutinæ peregrinationi, nam vt peregrinus errans, vagus & varians per varias mundi regiones migrat, ac remigrat, ita significauit animos à corporibus exeuntes per varia aliorum animalium corpora meaturos, & huius sententiæ fuit Ouidius & Tibullus & Claudianus. Vnde Ouid. lib. 15. Metamorph.
Carent
76
* animæ, semper́ semperque priore relicta
Sede, nouis domibus viuunt, habitant́ habitantque receptæ.
Ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli
Panthoides Euphorbus eram.
Ibidem inq́ue ferinas:
Possumus ire domos, pecudum́ pecudumque in corpora condi,
Corpora quæ possunt animas habuisse parentum,
Aut fratrum, aut aliquo iunctorum fœdere nobis,
Aut hominum certè.
Tibullus 4. Eleg. lib.
Quin etiam, mea tunc tumulus cùm texerit ossa,
Seu matura dies fato properat mihi mortem,
Longa manet seu vita, tamen mutata figura,
Seu me finget equum rigidos percurrere campos
Doctum, seu tardi pecoris sim gloria taurus,
Siue ego per liquidum volucris vehar aëra pennis,
In quemcunque hominem me longa receperit ætas,
Incœptis de te subtexam carmina chartis.
Claudianus 1. de raptu Proserpinæ:
Quos vbi per varios annos, per mille figuras,
Egit Lethæo purgatos flumine, tandem
Rursus ad humanæ reuocat primordia vitæ.
Virgilius Ecloga 4.
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Tethyn ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ iubeant telluri infundere sulcos.
Alter erit dum Tiphys, & alter quæ vehat Argo
Delectos Heroas: erunt etiam altera bella,
At Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Idem Virgil. lib. 6. Aeneid.
Et pauci læta arua tenemus:
Donec longa dies perfecto temporis orbe
Concretam exemit labem: purum́ purumque reliquit
Aethereum sensum, at atque auræ simplicis ignem.
Has omnes, vbi mille rotam voluêre per annos
Lethæum ad fluuium, Deus euocat agmine magno:
Scilicet immemores, supra vt conuexa reuisant,
Rursus & incipiant in corpora velle reuerti.
Et Virgilius 6. Aeneid.
Aeneæ verba ad patrem, sic scripsit:
Da iungere dextras,
Da genitor?: te́ teque amplexu ne subtrahe nostro.
Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum:
Ter frustra comprensa manus effugit imago
Par leuibus ventis, volucri́ volucrique simillima somno.
Et Ouidius lib. 8. Metamor.
In́ Inque leues abijt paulatim spiritus auras.
Et Sillius Italicus lib. 13. bel. pu.
His alacer colla amplexu materna petebat,
Vmbra́ Vmbraque ter frustra per inane petita fefellit.
Et Boetius Metro. 10. lib. 3.
Hoc quidquid placet, excitat́ excitatque mentes,
Infimis tellus aluit cauernis.
Splendor quo regitur, viget́ vigetque cœlum,
Vitat obscuras animæ ruinas.
Et idem Metro. 1. lib. 4.
Huc si te reducem referat via,
Quam nunc requiris immemor,
Hic, dices, memini patria est mihi,
Hinc ortus, hic sistam gradum.
Et etiam quinta sententia existimantium impiorum animos tartara impia, piorum verò campos Elyseos petituros, quæ opinio ab ea, de qua suprà tertio loco mẽtionem mentionem habuimus, non differt quo ad impiorum, sed tantũ tantum quo ad animos piorum, quibus quasi terrenum non cœlestem paradisum videtur designare, & huius sententiæ esse videtur Virgilius 6. Aeneid.
Hic locus est, partes vbi se via find it in ambas:
Dextera, quæ dictis magni sub mœnia tendit:
Hàc iter Elysium nobis: At leua malorum
Exercet pœnas, & ad impia Tartata Tartara mittit.
Ibidem:
Exinde per amplum
Mittimur Elysium, & pauci læta arua tenemus.
Lucanus lib. 31. bel. ciuil.
Sedibus Elysijs, campo́ campoque expulsa piorum,
Ad stygias, inquit, tenebras, manes́ manesque nocentes
Post bellum ciuile trahor.
Lucret. 2. de Natura rerum:
Et quod missum est ex ætheris oris,
Id rursum cœli stellantia templa receptant.
Martial. 12. Epigram.
Accipient olim cùm te loca læta piorum.
Non erit in stygia notior vmbra domo.
Sillius Italicus lib. 2. Bel. pu.
At vos sydereæ, quas nulla æquauerit ætas,
Ite decus terrarum animæ, venerabile vulgus
Elysium, & castas sedes decorate piorum.
Idem lib. 10. bel. pu.
Hæc Libys, at atque repens crepitantibus vndi vndique flāmis flammis
Aethereas anima exultans euasit in auras.
Idem 13. bel. pun.
Tum seducta loco, & laxata lucida nocte
Claustra nitent, quæ secreti per limitis vmbram
Elysios ducunt campos, hic turba piorum
Nec stygio in regno, cœli nec posta sub axe,
Verum vltra Oceanum, &c.
Idem 15. lib.
At queis seruatus seminis ortus,
Cœli porta patet.
Statius lib. 10. Thebai:
Dant clara meanti
Astra locum.
Idem lib. 5. Syluarum:
Parce precor lachrymis, sæuo nec concute planctu
Pectora, ne crucia fugientem coniugis vmbram.
Sic ego nec furias, nec deteriora videbo
Tartara, & Elysias fœlix admittat ad oras.
Manilius lib. 2. Astrono.
Nostra loquar, nulli vatum debebimus orsa
Nec furtum, sed opus veniet, solo́ soloque volamus
In cœlum curru, propria rate pellimus vndas.
Horum sententiæ etiam accedere videntur Saducæi, qui (secundum Clementem Romanum const. apost. lib. 6. c. 6.) resurrectionem mortuorum quo ad corpora negabant. Denique cum verissima catholicorum sententia (quæ cum ea quam, suprà tertio loco retulimus eadem est) edoceamur piorũ piorum animas æthereas ad sedes euolaturas, impiorum verò impia tartara subituras, quumq́ue contrariæ sententiæ procedant naturaliter duntaxat quatenus ijs quos suprà retulimus, & omnes Epicurei, & Stoici, resurrectionem defunctorum negant, nam corruptum semel idem numero resurgere ac resumi nequit naturaliter, sed supernaturaliter, proculdubio id potest per Deum Opt. Max. fieri, quod illos latuit. Quum ergo hæc omnia ita sint, quod attinet ad quæ stionem de Lazaro resuscitante (vt è diuerticulo ad viam redeamus) vt ille & vxorem si quam habebat, & bono sua recuperaret, tenẽ dum tenendum esset: quia id magis ad veram & catholicam sententiam, qua edocemur, animas esse immortales, accedit, sicq́ue cum ille idem homo qui antea erat, videretur, non est cursibi sua denegarentur, non magis quàm cuidam è somno surgenti.

Argvmentvm Qvartvm.

Divitiae
77
* & opes pariunt potentiam, potentia autẽ autem dignitatem & iustam prælationem, vt proximè admonuimus, in qua Princeps noster reliquos omnes antecellere non semel edocti sumus.
78
* Quod autem diuitiæ & opes pariant potentiam, adeò verum est, vt illinc descendere summam potestatem Ouid. author sit, qui cecinit:
Iuppiter admonitus nihil esse potentius auro.
Et Lucretius lib. 5. de Natura rerum ait:
Aurum́ Aurumque repertum
Quod facilè & validis, & pulchris dempsit honorẽ honorem .
Diuitioris enim sectam pleri́ plerique sequuntur
Quamlibet & fortes, & pulchro corpore creti.
Petronius Arbiter in Satyr.
Quisquis habet nummos secura nauiget aura,
Fortunam́ Fortunamque suo temperet arbitrio.
Vxorem ducat Danaen, ipsum́ ipsumque licebit
Achrisium certò credere quod Danaen.
Carmina componat, declamet, concrepet, omneis
Et peragat caussas, sit́ sitque Catone prior.
Iuris consultus paret, non paret habento
Atque esto quid quid Seruius & Labeo.
Multa loquor, quid vis nummis præsentibus opta
Et veniet clausum poßidet arca Iouem.
Horatius Satyr. 3. lib. 2.
Omnis enim res,
Virtus, fama, decus, diuina, humana́ humanaque pulchris
Diuitijs parent: quas qui construxerit, ille
Clarus erit, fortis, iustus, sapiens, etiam & rex,
Et quidquid volet. Hoc veluti virtute paratum
Sperabit magnæ laudi fore.
Et Plautus in Sticho:
Nam hoc tu facito cogites, vt cui cuique homini rex parata est
Firmi amici sunt: si res lassa labant, itidem amici
Res amicos inuenit. (collabescunt.
Et Ouidius ad Pisonem:
Sed lateri nullus comitem circundare quærit,
Quem dat purus amor, sed quẽ quem tulit impia merces.
Et Petronius Arbiter in Fragment.
Cum fortuna manet, vultum seruatis amici,
Cum cecidit, turpi vertitis ora fuga.
Et Ouidius lib. 2. de Ponto:
Turpe quidem dictu, sed si modò vera fatemur,
Vulgus amicitias vtilitate probat.
Et Ouidius ipse 2. de Ponto:
Turpe sequi casum, & fortunæ accedere amicum
Et, nisi sit fœlix, esse negare suum.
Vides ergo
79
* vt qui maiores diuitias, redditus, & prouentus, ac opes habet, is potentior intelligatur, nec dubium est, quin per hoc dignior & nobilior habeatur, vt per Nicolaum Boerium decisi. 286. Magister Ioannes num. | 8. versi. tunc si quæratur. quæ sit maior dignitas. nam maior inquit is dicitur, qui plurimum potest, id quòd & tenent alij in superiore fundamento relati. Sed potentissimum Regem ac Dominum nostrum reliquis omnibus Principibus longè ditiorẽ ditiorem ac opulentiorem esse nullus ignorat: ergo ijs præferendus.

Argvmentvm Qvintvm.

80
* EX modo mensuráve emolumenti administrantium colligitur quanta, qualísve sit eius dignitas, aut eminentia. l. nemo, ad finẽ finem . C. de offi. ma. offi. dum ait, is gradus cæteros antecellat, quem stipendia merent anteire. & ibi tradũt tradunt Doct. & Nicolaus Boerius de auth. mag. consi. add. 1. mag. num. 28. versi. & ex præ mij quantitate. Ad idem c. offi. 59. distin. & l. 1. C. de agẽtibus agentibus in rebus. lib. 12. ibi, sed is qui ordine stipendiorũ stipendiorum . Ad idem l. iubemus. 2. c. de eroga. mil. ann. lib. 10. Et quilibet secundũ secundum dignitatem suam eget alimentis, vestimentis, & reliquis ad vitam necessarijs, & consequenter stipẽdia stipendia & emolumẽta emolumenta ministerij & administrationis ad eandẽ eandem mensurā mensuram sunt aptanda dignitatis, sicq́; sicque & de dignitate ad emolumenta & de emolumẽtis emolumentis ad dignitatẽ dignitatem metiendam & conijciendā conijciendam legitimũ legitimum erit & ciuile argumentum. l. sed & si quid. §. sufficienter. ff. de vsufr. notant glo. 1. & ibi scribentes in c. quia nonnulli, de cleri. non. resid. & vt maior in ordine debet esse potior in percipienda portione. c. statuimus, de maio. & obe. c. vlt. de consti. res q́ue ecclesiarum pro meritis personarum & qualitatibus sunt distribuendæ. c. consuluit 74. distin. c. fi. 1. q. 2. & 12. q. 2. c. Vulteranæ. ita & qui in percipienda portione potior est, in quā quam , emolumento capiendo, is sanè & in dignitate vt potior intelligatur par est: arg. l. 1. ff. de offi. eius cui mand. est iurisd. & huic rei etiam accedit vulgi & populare iudicium, vt colligitur ex glo. celebri. per tex. ibi. in l. item apud labeonem. §. si quis virgines. ff. de iniur. Paris de Pureo de Syndi. versi. nuncius. c. 1. per Speculatorem tit. de aduo. §. sequitur, per Nicol. Boer. vbi suprà nu. 150. & ex ipso præmio quod accipit, colligitur virtus & prolatus cuiusque. l. 1. ff. de iust. & iure, ibi, bonos non solùm metu pœnarum, verum præmiorum quoque exhortatione efficere cupientes.
81
* Vnde duabus potissimum rebus Respublicas contineri Philosophi tradiderunt, pœna & præmio.
82
* Vnde Lisander etiam à Plutar. Apoph. lib. 1. relatus interroganti Persæ, quam Rempub. maximè probaret: eam, inquit, in qua fortibus viris ac meticulosis congrua vtrisque redduntur. sensit virtutem inuitari præmijs, ignauos excitari ignominia. nimirum hoc est, quod apud Homerum stomachatur Achilles idem honoris haberi ignauis ac fortibus, ea sententia non solùm habet locum in Repub. verum etiam in priuatis familijs: sunt enim hæc duo præcipua ad conseruandam cuiuslibet gregis disciplinam. honos enim non solùm alit artes, vt ha bet prouerbium, verum etiam virtutem. Nec tam refert monarchia sit, an Aristocratia, an Democratia, an aliqua Reipub. forma ex his temperata, quàm vt in quacunque gubernatione discrimen habeatur publicum inter viros vtiles Reipub. & alios duntaxat sibi viuentes. nam
83
* Deus Opt. Max. iuxta mensuram virtutis præmium solet cuiq; cuique elargiri. Vnde Pluatus Plautus in capt.
Est profecto Deus, qui quæ nos gerimus audit auditque , &
videt. Bene merenti, bene profuerit, male merenti
par erit.
Ouid. lib. 2. Fasto.
Dij pia facta vident: astris delphina recepit
Iuppiter, & stellas iußit habere nouem.
Virgil. lib. 6. Aeneid.
Pauci quos æquus amauit
Iuppiter, aut ardens euexit ad æthera virtus.
Ibidem:
Pauci læta arua tenemus.
Denique vulgus quoque iuxta pręmium præmium & compendium seu emolumentum, quod inde descendit, vnamquam que rem eiusq́ue dignitatem probare solet, vel improbare. Vnde Ouidius lib. 2. de Ponto sic cecinit:
84
* Turpe quidem dictu, sed si modò vera fatemur,
Vulgus amicitias vtilitate probat.
Cura, quid expediat, prior est, quā quam quid sit honestũ honestum .
Et cum fortuna stat́ statque cadit́ caditque fides.
Nec facilè inuenies multis de millibus vnum,
Virtutem pretium qui putet esse sui.
Ipse decor recti, facti si præmia desint,
Non mouet, & gratis pœnitet esse probum.
Nil nisi quod prodest charum est. en, detrahe menti
Spem fructus auidæ, nemo petendus erit.
At reditus iam quis quisque suos amat, & sibi quid sit
Vtile, sollicitis computat articulis.
Cùm ergo potentissimus Hispaniarum Rex longè à Deo Optimo Maximo amplioribus emolumentis censibusq́ue quàm vllus alius mundi totius Principum sit honestatus, donatus, decoratus (vt omnibus notum & plusquam manifestum est) par est, vt reliquis omnibus orbis Principibus dignior sublimiorq́; sublimiorque intelligatur.

Argvmentvm Sextvm.

Ille
85
* demum maior, dignior & excellentior est, quem generaliter homines maiorem ac digniorem esse existimant, ita probat tex. in l. Athletas. in prin. vers. Celsus. ff. de his, qui nota. infami. tenet in specie Nicolaus Boerius deci. 286. nu. 9. versi. item illa est maior dignitas, sentit Alex. quem ipse allegat in cō silio consilio 142. viso processu causæ, lib. 6. per Beatum Anto. in simili in sua summa, par. 3. titu. 15. c. 1. §. 11. Ioannes de Selua de benefici. par. 1. q. 2. & in simili est decisio Rotæ 451. in nouis versi. ego verò dicebam. vbi sic dicitur, ego verò dicebam, quòd super hac maioritate seu principalitate recurrendum est ad consuetudinem generalem, vox enim populi vox Dei est, se| cundum Dominicum Sotum de iust. & iur. lib. 5. q. 1. art. 6.
Nec dubium est quin ex plerisque hominũ hominum sentẽtijs sententijs , ille qui rerũ rerum opulentia & affluentia, atque per hoc etiam potentia reliquos præcellit, maior & dignior iudicetur, vt testatur Lucretius lib. 5. de natura rerum, dum ait:
Aurum́ Aurumque repertum
Quod facile & validis, & pulchris dempsit honorẽ honorem .
Ditioris enim sectam plerumque sequuntur
Quamlibet & validis, & pulchro corpore creti.
Denique
86
* vt reliqua omnia ita & hoc scitè, & prudenter Cicero nobis exhibuit, dum lib. 3. Tusc. ait, max. magister populus: & rursus idem Cicero pro Roscio ait, sic est vulgus, ex opinione multa æstimat. & rursus 2. Tus. fama & multitudinis iudicio mouentur homines, vt id honestum putent, quod à multitudine laudatur. & rursus 2. de legibus ait, nos vulgi opinionibus rapimur. Vnde Ioan. Boemus non inscitè in lib. de moribus gentium ait, Multis in rebus turpe & honestum non tam natura quàm hominum distingui moribus & sentẽ tijs sententijs , vt multis exemplis nos quoque disseruimus lib. 2. de succe. crea. §. 15. his ferè verbis: nonne flagitium adulterij, quod apud nos teterrimum est, apud Persas impunitũ impunitum , quinimò non solum tolerabile, sed etiam irreprehensibile ac inculpatum erat. Et vilissimum furādi furandi flagitium, nonne similiter apud Lacedæmonas inculpatum erat, vt Aeneas Siluius postea summus Pontifex, Pius secundus nomine, testatur, quinimò nefandum flagitium (supra omnia scelera detestandum) nonne permissum. & omnino inculpatum apud Tartaros & Saracenos est, vt & omnibus notum est. & scripsit Ioan. Boemus, c. 10. lib. de ritu, moribus, & legibus diuersarum gentium, nō ne nonne cum matribus, & etiam cum filiabus, pecudum more, miscere sese viris Pœnis seu Africanis, & communes etiam vxores habere non solùm permissum, sed etiam omnino inculpatum erat, vt & ipsemet ibi c. 6. author est, & nemini notum non est. Et ex lege vetere Iudæis permissum, nonne similiter erat nuptias cum sororibus contrahere, idq́ue hodie flagitiosissimum esset. Quùm itaque maximus magister populus sit, eiusq́ue iudicio standum, parendumq́ue necessariò sit, isq́ue opibus, diuitijs, rerumq́ue affluentia præcellentes cæteros dignitate anteire sem per iudicauerit, reliquum est, vt Rex ac Dominus noster potentissimus, quem constat diuitijs, opibus rerumq́ue affluentia, imperio & ditione reliquos omnes Principes transuolare, dignitate quoque eos transgredi intelligatur, deniq́; denique idem Cic. in Topicis, sed vulgi (inquit) opinio vix mutari potest. Quinimò doctissisimus Dominicus de Soto de iusti. & iur. lib. 5. q. 1. art. 9. palam testatur, vocem populi vocem esse naturæ, atqui natura incommutabilis est. l. 4. ff. de leg. 1.

Argvmentvm Septimvm.

Paeferendvs Praeferendvs ille est, qui alium superat
87
* comparatione laborum, quos ex munere sibi iniuncto subiturus est. l. vnicuique, in prin. C. de proxi. sacra. scri. lib. 12. & l. 2. C. de off. mag. offi. & l. contra publicam. in fi. C. de re mili. eod. libro ibi. quia honoris augmentũ augmentum non ambitione, sed labore ad vnumquemque conuenit deuenire, tradit Lucas de Penna in l. 1. C. de com. & trib. scho. eodem lib. & in l. de diuer. eo ti. & Nicolaus Boerius de auth. magni conci. num. 145. versi. nam profecto, facit l. aduocati. C. de aduo. diuersorum iudi.
88
* Vnde laboribus suis virorũ virorum illustrissimi celebrantur, teste Boetio Metro. 7. lib. 4. sic canẽte canente :
89
* Herculem duri celebrant labores:
Ille centauros domuit superbos,
Abstulit sæuo spolium leoni,
Fixit & certis volucres sagittis:
Poma cernenti rapuit draconi,
Aureo læua grauior metallo:
Cerberum extraxit triplici cathena:
Victor immitem posuisse fertur
Pabulum sæuis Dominum quadrigis.
Hydra combusto perijt veneno:
Fronte turpatus Achelous amnis
Ora demersit pudibundæ ripis:
Strauit Antheum Lybicis arenis:
Cacus Euandri satiauit iras:
Quos́ Quosque pressurus foret altus orbis.
Setiger spumis humeros notauit:
Vltimus cœlum labor irreflexo
Sustulit collo: pretium́ pretiumque rursus
Vltimi cœlum meruit laboris.
Ite nunc fortes, vbi celsa magni
Ducit exempli via.
Et Claudianus in Nupt. Honorij:
Non quisquam fruitur veris odoribus,
Hyblæos latebris nec spoliat fauos,
Si fronti caueat, si timeat rubos,
Armat spina rosas, mella tegunt apes.
Sed
90
* Hispaniarum Rex ac dominus noster potẽtiss. potentiss. nullus ignorat, quin eo magis ac magis immensos labores subiturus sit, subeatq; subeatque semper, quò latiùs ac latiùs suæ ditionis, ac imperij fines sese porrigunt. Nam præter bonam totius Europæ partem in orbe nobiliore eius dominatui subiacentẽ subiacentem , si nouum orbẽ orbem quem temperat ac dominatur respexeris, inuenies suam monarchiam, reliquas omnes mortalium Principum longè anteire ac præcellere, siue illi reges sint, siue Imperatores, & dum omnibus ciuibus parem æquumq́; æquumque sese præbere studet, iuxta illud Virgilij sic canentis:
Rex Iuppiter omnibus idem.
Quasi
91
* eius animus, mens & spiritus uniuersũ uniuersum per orbẽ orbem diffusus sit, posset non iniuria aut non abs re cum Horatio lib. epod. ad candidam testificari.
Nullum à labore me reclinat ocium:
Vrget diem nox, & dies noctem, neque est
Leuare tenta spiritu præcordia.
Aut sanè cum Ouidio lib. 1. de Ponto, blandam humanam ac iustam illam querelam proferre:
Cōfiteor Confiteor
92
* facere hoc annos: sed & altera causa est,
Anxietas animi, continuus́ continuusque labor.
Cernis, vt in duris (& quid boue firmius) aruis
Fortia taurorum corpora frangat opus?
Quæ nunquam vacuo solita est cessare nouali,
Fructibus aßiduis lassa senescit humus.
Occidet, ad circi si quis certamina semper
Non intermißis cursibus ibit equus.
Firma sit illa licet, soluetur in æquore nauis,
Quæ nunquam liquidis sicca carebit aquis.
Me quoque debilitat series immensa laborum:
Ante meum tempus cogit & esse senem.
Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis,
Immodicus contrà carpit vtrun vtrunque labor.
Isq́; Isque labor immensus, fastidiosus, inamœnus,
93
* Principi ac domino nostro Hispaniarum Regi, tantò magis, quàm cæteris mundi Principibus imminet, quanto suum imperium reliquorum imperijs amplius latiusq́; latiusque est, nam & si Pompeius Magnus (vt Plutarchus Apoh. lib. 4. refert) proclamauerit, plures adorare Solem orientem quàm occidentem. tamen postquam nos Hispani nouum hunc orbem occidentalium Indiarum inuenimus, apparuit plures occidentem quàm orientem Solem adorare.
Vnde vix inuenitur, qui laboribus susceptis, periculisq́ue additis, non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam. Ita Cicero 1. Offic. Vnde cùm hîc agatur de gloria & honore, quin ei Principi deferenda sit, qui grauioribus curis, laboribus, solicitudinibus ex munere à Deo sibi iniuncto subest, dubitare non oportet. Est autem ab ipso Deo Opt. Max. datum regnan di regen díve munus, iuxta illud Prouerbiorum cap. 8. Per me Reges regnant. Denique
94
* tantus labor tàm grauis est, & consequenter tanto præmio saltem gloriæ & honoris dignus, vt ex multorum Philosophorum sentẽtijs sententijs , Plutarchus illum librum nobis reliquerit, qui sic inscribitur: Sic vixeris, vt nemo te vixisse sentiat. Et, vt idem Plutarchus Apoph. lib. 7. refert, Epicuri sententia fuerit, obscuritatem esse bonũ bonum appetendum, vt vitam degere liceat in otio. Et Ouidius his arridet sic, dum cecinit lib. 3. de Trist.
Viue sine inuidia moles inglorius annos.
Facit, nam & clericorũ clericorum statum quàm monachorum honoratior adeò esse edocemur,
95
* quòd illi non vitæ contemplatiuæ tantùm, verùm etiam actiuæ inseruiunt, hi autẽ autem contemplatiuæ duntaxat, sicq́; sicque in honoribus inferiores sunt, ita patet in c. leg. & cap. alia. 16. q. 1. & not. Ioan. Andr. in regul. delictum. de reg. iur. lib. 6. in Merc. col. 3. & glo. fin. in c. qualiter, in secundo, de accusat. dicens, quòd dignior est cœtus clericorum quàm monachorum, & tenent Domini. & Car. Alexandrin. in d. c. Episcopos. 17. dist. & glo. in c. religioso, in vers. exhiberi, de senten. excōmunica. excommunica. lib. 6. Ioan. Franc. de Ripa. lib. 2. respon. c. 2. num. 19. fol. 3. & Nicolaus Boërius in Tractatu de authoritate magni concilij additione 1. num. 84. vers. item etiam clerici seculares. Non aliter & Princeps noster potentissimus reliquis omnibus Principibus, vt præferatur in gloria, & in omnibus honoribus par est, quandoquidem grauioribus subest laboribus. Nam & de Agamemnone refert Plutarchus, quidam se Regum Ducumq́; Ducumque fœlicissimum primarium q́ue omnium Græcorum decus appellanti respondisse à Dijs immortalibus se ingentibus miserijs, curis & laboribus destinatum, vt sic appareat, & honorum comitem esse curam & laborem, & curarum laborumq́; laborumque comitem, & quasi iustam compensationem ac remunerationem esse, foreq́ue semper honorem & gloriam. Vnde Horatius cecinit:
Nil sine labore magno vita mortalibus dedit.
Et alibi:
96
* Dij nobis laboribus omnia vendunt.
Qui studet optatam cursu contingere metam.
Multa tulit fecit́ fecitque puer sudauit & alsit.
97
* Quibus proximum est quod de Adriano Imperatore Plutarchus Apoph. lib. 6. scriptum reliquit, florum quendam hos versiculos in Cæsarem scripsisse:
Ego nolo Cæsar esse,
Ambulare per Britannos,
Scythicas pati pruinas.
Huic tamen Cæsar succinuit ita:
Ego nolo forus esse,
Ambulare per tabernas,
Latitare per popinas,
Culices pati rotundos.
Curas denique Principum & cathenatos labores depinxit Seneca in Agamemnone, his versibus:
Nunquam placidam sceptra quietem,
Certúmve suitenuêre diem.
Alia ex alijs cura fatigat,
Vexat́ Vexatque animos noua tempestas.
Non sic Lybicis syrtibus æquor
Furit alternos voluere fluctus.
Idem in Hercule Oetheo:
Aurea rumpunt tecta quietem,
Vigiles́ Vigilesque tradit purpura noctes,
O si pateant pectora ditum,
Quantos intus sublimis agit
Fortuna metus.
Et Lucretius lib. 5. de nat. rer.
Nunc aurum & purpura curis
Exercent hominum vitam, bello́ belloque fatigant.
Cùm ergò quò latiora & plura sunt regna, eò plures & grauiores curas, labores & molestias secum adferant, inq́; inque earum veluti compensationẽ compensationem honor & gloria Principibus concedatur, par est, vt quò maiora & plura sunt regna, eò plures & maiores gloria & honores arrogantur. Nec dubium est Hispaniarum | Regem potentissimũ potentissimum ac dominum nostrum plures & ampliores regiones sub ditione & imperio suo temperare, quàm vllum alium mundi Principem.

Argvmentvm Octavvm.

Vbi vel plura
98
* sunt vel maiora pericula, ibi maior beneficij remuneratio debetur, tex. in Auth. habita. C. ne filius pro patre. ibi, vitam suam multis periculis exponunt, nec dubium est, quin Princeps & quilibet alius quò maioribus subest periculis, eò plenius & pinguius sit remunerandus. l. semper. §. negotiatores. ff. de iure immunita. & §. quibusdam. eadem lege. & l. milites. & l. nec quidam. ibi, his solis, qui in expeditione occupati sunt. C. de testa. milita. §. his autem. Instit. eo. tit. l. diuus. ff. eo. & c. cum eo, de elect. lib. 6. facit C. de naut. fœnore. ferè pertotum. facit l. fin. C. de inoffic. test. sed Princeps ac Dominus noster potentissimus, quanto reliquis omnibus Principibus (siue illi Imperatores sint, siue Reges) plura & latiora regna habet, & gubernat (id quod euidentius magisq́ue notorium est, quàm vlla demonstratione egeat) tantò maioribus subest periculis, teste Seneca in Troade:
Quoque fortuna altius
Fuerit,
99
* at atque leuauit humanas opes,
Hoc se magis supprimere fœlicem decet,
Varios́ Variosque casus tremere.
Et Claudianus lib. 2. in Rufi.
Desinat elatis quisquam confidere rebus,
Instabiles́ Instabilesque Deos, ac lubrica numina discat.
Et idem in Epigram. satisfactionis ad Hadria.
In breuibus nunquam sese probat Aeolus vndis,
Nec capit angustus Boreæ certamina collis,
Alpes ille quatit, Rodopæa́ Rodopæaque culmina quassat,
Incumbit nunquam cœlestis flamma salictis,
Nec parui frutices iram meruêre Tonantis,
Ingentes quercus, annosas fulminat ornos.
Et
[100]
* Plutarchus Apoph. lib. 6. sic scriptum reliquit: Rex quidam, cuius nomen supprimitur nominari, alioqui dignissimus, quum ipsi porrigeretur diadema, tenuit aliquandiu manu, dixitq́; dixitque : O nobilem magis quàm fœ licem pannum, quem si quis penitus cognoscat, quàm multis periculis, solicitudinib. ac miserijs sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere dignetur.
Et Ouid. lib. 3. de Trist.
Tu quoque formida nimium sublimia semper.
Et Claudianus de Sepulchro spe.
Magna repente ruunt, summa cadent subitò.
Et Horatius:
Excelsæ grauiore casu decidunt turres,
Feriunt́ Feriuntque summos fulgura montes.
Adde text. celebrem in l. principes. ibi, quos sępè sæua pericula vitæ q́; vitæque interdum renunciatio. C. de princ. agen. in reb. lib. 12. vbi dicit, quòd ille renunciat vitæ, qui se supponit pe riculo. & text. sing. in l. vna. C. de cast l. omniũ omnium Palatinorum pecul. eo. lib. ibi, nec alieni sunt à puluere & labore castrorum, qui signa nostra comitantur. qui præstò sunt semper actibus, quos in tentos & eruditos studijs itinerum prolixitas, & expeditionũ expeditionum difficultas exercet. & glo. dicit not. de puluere, & benè dicit, & illi sciunt, qui diœtim experiuntur, in cuius testimonium Christus dicit Luc. 9. & 10. Exeuntes de ciuitatibus, etiam puluerem pedum vestrorum excutite. Et idem Matth. 16. Nec mirum, cùm omnis noster status super perpetuo motu consistat, vt inquit Imperator in Auth. de non alie. §. vt autem lex. coll. 2. & talis peregrinatio facit nos pauperes, vt Auth. de exhibend reis. in princ. & ibi glos. in vers. aguntur. coll. 5. quia nullam amicitiam, vt inquit Seneca, peregrini acquirunt. & facit text. in l. 1. de Castren. & minister. lib. 12. & l. fi. de tyro. & l. 1. de diuersis offic. & in Auth. de tab. §. si verò indignus. coll. 4 cōcordat. c. cùm sit ars de æta. & quali. Vnde glo. in d. §. si verò indignus. in verb. cautè alle. illud Sal. quòd melior est bucella panis sicca cum gaudio, quàm tota domus plena victimis cum iurgio. §. ne aut. in Auth. de iudi. col. 6. vbi gloss. alleg. illud Catonis, si labor in damno est, crescit mortalis egestas, & virtuosis præmia sunt danda, & facit bonus text. in l. 1. C. de princip. agen. in rebus. ibi, sed is, qui ordine stipendiorum & laborum meritò ad gradum militiæ sequebatur. & in l. 1. ibi, eos enim ad hæc officia volumus aspirare, quorum labores scholæ agentium in rebus testimonio comprobātur comprobantur . C. de prin. agen. in rebus. & in l. fin. §. viri etiā etiam ibi, hoc etiam non corroborantes intuitu laborum, quos multos longo prolixoq́ue tempore pertulerunt. C. de dec. lib. 10. & ideò post labores victoriæ expectamus palmam, vt lętitiæ lætitiæ publ. l. 1. quam Princeps pollicetur nobis dare. l. 1. C. de prin. agentibus in rebus ibi, post palmam laboris, & meriti principatus honore remuneramus. Gætera curialium pericula & damna, vide per Aeneam Siluium in Epi. de miserijs curialium. & tex. in §. Romani verò Cardinales. ibi, actu in curia suis officijs insistentes. tit. de causis in pragmatica sanctio. Denique magni Principes & Monarchæ subsunt ingentibus timoribus atque periculis, qualis est nauigatio & belligeratio, & similia, teste Propert. lib. 3. Eleg.
Nunc maris in tantum ventis iactamur, & hostem
Quærimus, at atque armis nectimus arma noua.
Et Iuuen. Satyr. 14.
Tantis parta malis, cura maiore metu́ metuque
Seruantur.
Cùm ergò Principes quò maiores sunt, eò grauioribus periculis subiecti sint, eaq́; eaque pericula iusta honoris potissimùm & gloriæ remunerationem sint condigna, cōsequens consequens est, vt Hispaniarũ Hispaniarum Rex & dominus noster poten| tissimus, vt reliquos omnes orbis Principes (siue illi reges sint, siue Imperatores) imperij & ditionis magnitudine excellit, ita honore & gloria in omni loco & consessu, in omnibus denique rebus antecedat.

Argvmentvm Nonvm.

Bonvm quo communius eo dignius est, eumq́ue qui tale bonum sic communius & vniuersalius in genus humanum confert digniorẽ digniorem reddit, vt per Alphonsum Guerreri. in spe. Principum c. 54. nu. 41.
101
* & qui bonum efficit aut operatur in plures, maiore præmio dignus est, quàm qui id in pauciores efficeret, l. nuper. C. de nat. liberis. non secus quàm ex diuerso, qui pluribus nocet grauius peccat & punitur, quàm si paucioribus noceret. l. Athletas. §. ait prætor. ff. de his. qui notantur infamia. auth. vt iudices sine quoquo suffragio. §. eos aut. l. quicũque quicumque . §. fi. C. de hæreticis l. 2. ff. de priuatis delictis. & Institut. si quadrupl. pauperiem fecisse dicatur. in fine principij. sed Hispaniarum Rex ac Dominus noster potentissimus vt pluribus præest tam regionibus, quàm personis, id quod plusquam manifestum est, ita pluribus quoque prodesse, profuisse & profuturum intelligitur.
102
* Principatum. n. suum & legitimi cuiusq́ue Principis, non tam ad suam quàm ad suorum ciuium vtilitatem inuentũ inuentum esse & pertinuisse diuinus Plato author est, quod etiā etiam docemur à Cicerone primo Officiorũ Officiorum , & sanctus Irenæus lib. 5. contra hæreses, & Alphonsus Cuerrer. Guerrer. c. 54. num. 52. versiculo, item notate in thesauro Christianæ religionis. & beatus Thomas in opusculo 21. ad ducissam Brabantiæ. & Nicolaus Boerius in tractatu de authoritate magni concilij, additione 1. num. 131. & Arist. 5. Politicorum. glo. & Abbas. in Clementina vnica, de baptismo. Lucas de Penna in l. militaribus. C. decurionibus. lib. 10. Albericus de Rosatis & alij in l. decernimus. C. de Episc. & cle. Bar. in tract. de reg. ciui. Vnde sanctus Thomas in loco suprà citato ita ait: Considerare debetis, quod Principes terrarum sunt à Deo instituti, non quidẽ quidem vt propria lucra quærant, sed vt communẽ communem populi vtilitatem procurent, in reprehensionem enim quorundam Principum dicitur Eze. c. 34. Principes eius in medio eius quasi lupi rapaces, positi ad effundẽdum effundendum sanguinem, & ad quærendas animas, & auaritiæ lucra sequenda. Et alibi dicitur per quendam Prophetam, Væ pastoribus Israel, qui pascecebant pascebant semetipsos.
103
* His arridet quòd Plutarchus Apoph. lib. 4. de Antigono Macedonum rege scriptum reliquit, qui quodam dicente omnia regibus honesta iustaq́ue esse, sunt per Iouem, inquit, Barbarorũ Barbarorum duntaxat regibus, at nobis ea duntaxat honesta sunt, quæ honesta sunt, & ea tantùm iusta quæ iusta sunt, grauiter retulit adulatricẽ adulatricem vocẽ vocem , volẽtis volentis omnia li cere regibus. Non. n. rex est honesti iustiq́ue regula, sed honesti iustiq́ue minister est. atque vtinam similes voces non audiant Christia norum aures, aut si audiant, simili seueritate reijciant, quid. n. aliud dicũt dicunt qui occinunt, quod Principi placuit, legis vigorem habet, qui negāt negant Principem teneri legibus, qui tribuunt illi geminam potestatem, ordinatam & absolutam, quarum altera poscit quod leges, pacta, & fœdera postulant, altera quodcunque libuit. Ista sunt verba Erasmi Roterodami in expositione illius sententiæ Antigoni regis. Denique Cicero lib. 1. Officiorum ita ait, Omnino qui reipublicæ præsunt duo Platonis præcepta teneant, vnum, vt vtilitatem ciuium sic tueantur, vt quidquid agant ad eam referant, obliti commodorum suorum, Alterum vt totum corpus Reipublicæ curent, ne cùm partem aliquam tuentur, reliquas deserant. vt enim tutela, sic procuratio reipublicæ ad vtilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus commissa est, gerenda est. Itaque
104
* (vt & Alphonsus Guerrerius, vbi suprà expressit num. 52. & est sententia S. Irenæi & Beati Thomæ & Platonis & Ciceronis & Antigoni regis & Erasmi & Nicolai Boërij, & Bartoli, & Lucæ de Penna, & aliorum de quibus suprà mentionem habuimus) regnũ regnum non est propter regem, sed rex propter regnum, vel propter regni ciuiúmvé vtilitatem.
105
* Vnde regum creandorum originem ex iure gentium processisse bellorum calamitatibus iniuriam, rapinarum, violentiarum impetus, internecionum, seditionum, rixarumq́ue vitandarum causa scripserunt Bal. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. Alphonsus Guerrerius in d. c. 54. Idem Bal. in tractatu Schismatis, quasi impossibile sit, aut parum commodum sit viuere sine regibus & magistratibus, in l. 2. §. post originem. ff. de iust. & iure. & in auth. vt omnes obediant iudicibus, notatur per glo. in l. 2. §. pen. ff. de orig. iuris. & in l. 1. ff. de iuris. om. iudi. vbi plenè per Doct. & per Paridẽ Paridem de Puteo in tract. de synod. tit. de excessibus regum. Sunt
106
* tamen qui velint regna esse de iure diuino, iuxta ilIiud prouerbium c. 8. Per me reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. & iuxta illud Demosthenis per Iureconsultum relatum in l. 2. ff. de legi. dum ait, legem esse inuentionem quādam quandam & donũ donum Dei. Cumq́; Cumque lex, rex aut regina esse dicatur, ab ipso Deo Opt. Max. reges dati esse videntur ad præmium bonorum, & pœnam malefactorum. c. magnum. 11. q. 1. vb Sanc. Ambrosius ait, magnum quidem & speciale documentum esse, quo Christiani viri sublimioribus potestatibus docerentur debere esse subiecti, ne quis constitutionem terreni regis putet esse non soluendam, si .n. censum filius Dei soluit, quis tu tantus es, qui putas esse non soluendo. Deniq; Denique Petrus Apostolus Epi. 1. c. 2. sic scripsit, Estote subditi Dominis vestris siue | regi quasi præ excellenti, siue ducibus tanquā tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem verò bonorum. Et Paulus Apostolus ad Roma. c. 13. non est. n. potestas nisi à Deo, facit c. non frustra. 13. q. 5. Et generale videtur pactum societatis humanæ obtemperare principibus c. quid culpatur. 23. q. 1. Et corregis dicitur esse in manu Dei, vt in Epistola inter claras. C. de summa Trini. & fide catho. & dicit Hieronymus in c. Regnum. 23. q. 5. principibus, & potestatibus fidem & reuerentiam seruari oportet, quam qui non exhibuerit apud Deum præmia inuenire non poterit, facit etiam, quod notatur in l. fi. C. de exactionibus tributo. lib. 10. Apostolus etiam ad Titum scribit 3. cap. Admone illos principibus & potestatibus subditos esse. & Esdræ 3. 4. ca. dicitur, Rex autem super omnia dominatur, & præ cellit, & cætera. & principes sacerdotes constituebant ex commissione diuina duces, pro vt habetur Exo. 28. de Moyse Hebræorum duce, qui constituit Aaron Fratrem suum sacerdotem. & de Iuda Machabeorum duce, qui elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei, vt mandarent sancta, vt habetur in primo libro Machabeorum c. 4. & prælatus electus & confirmatus non debet administrare, donec fecerit regi reuerentiam, notatur in c. cum longe. & in c. lectis. 63. distin. & in c. Abbates. 18. q. 3. vide Henri. in c. nobis. de iure patrona. pro rege etiam orandum est exẽplo exemplo Baruc. cap. 1. vbi dicit, orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, & pro vita Balthasar filij eius, vt sint dies eorum, sicut dies cœli super terram, & cætera. & Apostolus ad Timotheum capit. 2. dicit, obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, &c. pro Regibus, &c. & quod Dominus noster Iesus Christus Pilato respondit dicens, non haberes potestatem aduersum me vllam, nisi datum esset tibi desuper. Quibus verbis planè significauit omnem iudicum regúmue potestatem à Deo esse. Imperium
107
* enim & regnum nihil aliud est quàm iurisdictio, vt in prin. Inst. de perpe. & temp. act. verb. Imperium. & in l. 1. ff. de consti. principum, & l. 2. tit. 15. par. 4. Et ideò in veteri Testamento liber ille qui Iudicum inscribitur, magna ex parte circa reges versatur, & tamen Iudicum inscribitur, quasi Iudices, & Reges pro eodem accipiantur. Regum enim appellatio lata est, comprehenditq́ue sub se tàm Iudices quàm omnes reliquos Reipublicæ regentes. Vnde Cicero lib. 1. Epist. fam. ad Lentulum ait, Quales in Republica Principes essent, taleis reliquos solere esse ciues.
Et Claudianus sic cecinit:
Nec tam inflectere sensus humanos edicta valent,
Quàm vita regentis.
Mobile semper mutatur cum Principe vulgus.
Et Horatius Oda 4. lib. 3.
Diuos́ Diuosque , mortales́ mortalesque turbas
Imperio regit vnus æquo.
Et
108
* Guerrer. vbi suprà c. 84. hac in re scripsit verba sequentia. Et est notandum quòd gentes prius quàm reges essent, regnabant in puritate prima & sola naturæ. Ideo dixit Bal. in l. 2. ff. de origi. iuris. quod in Principio vrbis conditæ populus orbis non habebat legem, sed habebat regem. &. quòd omnes reges habent supremam potestatem, vt dixit Innocentius in c. cum P. tabellio, de fide instrum. & manu regia, id est, arbitrio regio omnia gubernabantur.
109
* Adduco etiam Hostiens. Innocen. Io. Andræ Andreæ . & Abbatem in c. licet ex suscepto, de foro compe. vbi referunt, à principio Deum creasse cœlum, & terram, & omnia quæ in eis sunt, angelicam, & humanam naturam, spiritualia, & temporalia, quæ per se ipsum regit, sicut factor suam rem gubernare solet, & hominem quoque fecit, præcepta dedit, & transgredienti pœnam imposuit per se ipsum, id est, Adę Adæ , & Euæ Gen. 3. mulieri verò dixit, & cæt. vt ibi. Adę Adæ vero dixit, &c. & qualiter etiā etiam per se ipsum Caym puniuit, & Iameh, & quosdam alios Cene. 4. & 5. & sic Deus rexit mundum per seipsum vsque ad Noe, & tempore Noe cæpit Deus creaturas suas regere per ministros, quorum primus fuit Noe, cui Dominus gubernationem archæ sibi dedit, per quam Ecclesia significatur, Gene. 5. & 7. nam Noe, & filijs rectorem, & legem dedit, Gene. 9. vbi licet non legatur, sacerdos fuit, & officium sacerdotis exercuit statim post egressũ egressum archæ, ante quàm leges populo daret, Gene. 8. ædificauit autem Noe, &c. quod officium sacerdotis simul Abel, & Caym primò fecerant. In hac autem vicaria successerunt Patriarchæ, Reges, Iudices, Sacerdotes, & alij, qui pro tempore fuerunt in regimine populi Iudæorum, & sic durauit vsque ad Christum, qui fuit naturalis Dominus, & rex noster, de quo dicit Psalmista: Deus iudicium tuum regi da. ita quæ ex suprà dictis concludo, quòd si consideramus causam primariam, & immediatam, Reges sunt de iure diuino, & procedunt à Deo, cùm sit rex regũ regum . aut consideramus causam mediatam, & tunc sunt de iure gentium, & ad prædicta vide Oldra. consi. 69. & Ancha. in consi. 339. vbi dicit, Regna iure gentium distincta sunt, & reges etiam iure diuino cœperunt. Quibus concinunt verba Boetij Metro. 5. lib. 1. sic canentis:
Ostelliferi conditor orbis,
110
* Qui perpetuo nexus solio
Rapido cœlum turbine versas,
Legem́ Legemque pati sydera cogis:
Omnia certo fine gubernas.
Et Horatius Oda 4. lib. 3.
Diuos́ Diuosque , mortales́ mortalesque turbas
Imperio regit vnus æquo.
Et Virgilius Eclog. 8.
Nec curare Deum credis mortalia quemquam.
Et idem Virgilius:
At sperate Deos memores fandi atque nefandi.
Et Titus Calfurnius Ecloga 4.
Qui populos vrbem́ vrbemque regit pacem́ pacemque togatam.
Et Boëtius Metro. 6. lib. 4.
Sedet interea conditor altus,
Regum́ Regumque regens flectit habenas
Rex & Dominus, fons & origo,
Lex, & sapiens arbiter æqui.
Et Sillius Italicus lib. 6. Bel. pu.
Iustitiæ recti́ rectique dator qui cuncta gubernas.
Et Statius lib. 5. Theba.
Cuncta hæc Superûm demissa. suprema
Mente fluunt.
Et Manilius lib. 1. Astrono.
Ac mihi tàm præsens ratio non vlla videtur,
Qua pateat mundum diuino nomine verti.
Et Boëtius Metro. 9. lib. 5.
O qui perpetua mundum ratione gubernas.
Denique
111
* isthæc omnia eò pertinent, vt Deus tanquam causa vniuersalis omnibus rebus insit, siue aëris, siue ignis, siue pelagi, siue terrarum: nam nihil in orbe fit, aut homines agunt, nisi Dei voluntate, teste Lucano lib. 9. belli ciuilis, dum ait:
Nil agimus nisi sponte Dei.
Item eò pertinent vt quid quid agunt, siue homines, siue bruta, siue reliqua omnia animantia, vel inanimata, quę quæ mari, cœlo terráve continentur ad omne quasi nutu & iussu Dei facta videantur, ex sententia Ouid. lib. 4. de Tristibus, sic canentis:
Nil ita sublime est supra́ supraque pericula tendit,
Non sit vt inferius, suppositum́ suppositumque Deo.
Et vt Iustinianus Imperator in l. 1. de vetere iure enucleando C. ait, omnia meritò nostra facimus, quibus authoritatem impartimur. Ad idem l. lege obuenire. ff. de verbo. signif. & l. 1. §. penult. & final. ff. de lega. 3. & text. elegans in l. vnum ex familia. §. si de Falcidia. ff. de lega. 2. l. conficiuntur. in princ. ff. de iure Codicillorum. Qua ratione domos, templa, vasa, vestes, imagines, picturas, & similia, non tàm ipsi artifices quàm domini, quorum iussu
112
* & impensa fiunt fecisse vidẽtur videntur , teste Martiali lib. 8. Epigram. sic dicentis:
Qui fingit sacros auro vel marmore vultus,
Non facit ille Deos, qui rogat ille facit.
Ergò
113
* quòd Reges à Deo sint dati vel creati, in hunc sensum & defendi & accipi oportet, quòd mente ipsius tacita tacitoq́ue eius iussu, permissu vel imperio dentur, fiant, creentur, eligantur ab hominibus.
114
* Constat enim, neminem vnquam mortalium Deum oculis corporeis vidisse, teste Ioanne Euangelista Epist. 4. dum ait: Qui non diligit fratrem suum, quem videt, quomodo diliget Deum, quem non videt? Item & in alium sensum accipere possumus. Reges datos esse ab ipso Deo optimo maximo, nempè, quòd ipse Deus in omnibus, siue rebus, siue actionibus, concurrat vel præcurrat mouens & regens, quasi ni hil vnquam creatorum ad quicquam agendum moueatur, nisi inspirante Deo. Vnde Manilius lib. 1. Astrono.
Hoc opus immensi constructum́ constructumque corpore mundi,
Membra́ Membraque naturæ diuersa condita forma
Aëris atque ignis, terræ pelagi́ pelagique iacentis,
Vis animo diuina regit, sacro́ sacroque meatu
Conspirat Deus, & tacita ratione gubernat.
Et Lucanus his concinit lib. 9. belli ciuilis, dum ait:
Iuppiter est quodcunque vides, quodcun quodcunque moueris.
Denique
115
* illa demùm est perfecta & certa hominum cognitio & notitia, quæ percipitur aliquo ex quinque sensibus corporeis, nempè, per visum, per auditum, per gustum, per tactum, per odoratum.
116
* Vnde testes de ijs tantùm, quæ aliquo ex his quinque sensibus corporeis percipiunt & comprehendunt, debent testificari, nec certam aut idoneam rationem suæ dispositionis reddere intelliguntur, nisi cùm eam reddunt, quæ talibus sensibus corporeis colligitur. l. testium, vbi tradunt communiter Doct. C. de testib. qua dere per gloss. in l. 2. §. idem labeo. 1. ff. de aqua pluuia arcenda. Dec. cons. 354. in casu proposito numer. 1. Petrus Paulus Parisius cons. 33. colum. 1. lib. 2. Petr. Philipp. Corneus cons. 18. in nomine domini, lib. 2. num. 4. Fulg. in l. si non speciali. C. de testam. vbi Bart. Salic. Paul. Castr. Benedictus de Plumbino, Alexand. & Cynus num. 6. & Pet. Philippus Corneus eod. num. 6. & Ias. in 1. & 3. notab. Bart. Ioan. de Imol. & Paul. Castr. in d. §. idem labeo. & Ludouicus Pontanus in d. l. si non speciali. Vnde & si reges iure diuino regnare dicantur ex sententia eorũ eorum , quos suprà retulimus, vel iure gentium, vt placuit ijs, quos etiam similiter adduximus, sitq́ue etiam tertia eorum sententia, qui contendunt id iure ciuili fieri, vt per Paridem de Puteo in tracta. de synd. titu. de excessibus regum.
117
* Tamen si certiorem rationem sequamur, reperiemus huiusmodi sententias inter sese non tàm sensu quàm verbis distare. nam simul atque quædam ciuitas regem sibi delegit, is sanè rex est ex mero illius ciuitatis consensu & actu seu actione, electione de electu, vel concessione, qua ratione iure ciuili, id est, illius ciuitatis is rex esse intelligetur, arg. l. omnes populi. l. ius autem ciuile. ff. de iust. & iure. §. ius autem gentium. Instit. eod. tit.
118
* Sed & is iure etiam gentium rex illius ciuitatis non congruè aut ineptè dicetur. Quandoquidem ius gentium esse intelligitur, non id modò, quod ab omnibus omninò gentibus peræquè obseruatur, sed etiam id, quod ab earum plerisque admissum est. Quinimò etiam si non à gentium plerisque receptum sit, sed tantùm à plerisque earumq́; earumque honestis legibus & moribus reguntur, adhuc dicitur esse iurisgentium, vt in d. l. omnes populi, & d. §. ius autem gentium, & diximus plenè lib. 1. de successionũ successionum progressu | in præfa. Nec dubium est quin pleręque pleræque gentium, quę quæ honestis legibus & moribus reguntur, Regibus gubernentur. Vnde tale gubernandi ius ditioq́ue & imperium à iure gentium, vt descendere videatur par est. Sed & à iure diuino similiter descendere non inscitè intelligemus, in eum modum, de quo suprà mentionem habuimus.
119
* Dummodò reges generaliter accipiamus, eamq́; eamque vocem ad omnes & quoslibet omninò regentes referamus (qualeis hodie sunt Duces Venetorum, vel Genuensium, vel Pisanorum, & similium. Et qualeis olim erant consules Romanorum, & Rectores Carthaginensium seu Pœnorum, & similium. (Hi etenim omnes & similes legitimi Reges, Regentes, Rectores, Principes, Iudices, Imperatores, quocunq; quocunque nomine aut voce nuncupentur, non propter se aut suam vtilitatem, sed propter ciues ciuiúmve vtilitatem creati, delecti, aut dati intelliguntur, ad similitudinem ac imaginem tutelæ minorum, quę quæ est vis ac potestas in capitibus liberis ad tuendos eos, qui aliter se tueri commodè nequirent. l. 1. ff. de tutelis in prin. Instit. eod. tit. vt suprà plenius ostendimus.
120
* Nam vt tutela inuenta fuit ad tuendum eum, qui se per ætatem tueri non potest, vt in dictis legib. ita & regnum ad tuẽdos tuendos eos, qui vel per ætatem, vel senium, vel morbum corporum, vel animorum, vel sexum, vel imbecillitatem sese aduersus potentiores tueri non possunt, inuentum datumq́ue fuit, sicq́ue humanis necessitatibus id exigentibus. ita Bald. in d. l. ex hoc iure, videtur sentire, & etiam in suo consilio schismatis. & Alphonsus Guerrerius cap. 54. in suo Thesauro relig. Christi. in prin.
Denique
121
* vt Cicero in Lælio testatur, sic nos nati videmur, vt inter nos esset societas quædam. Id quod idem Cicero repetit 4. de finibus his verbis: Hoc solum animal homo natum est pudoris ac verecundiæ particeps, appetens coniunctionem hominum ac societatem. Nec dubium est, quin hæc societas ac communio seu familiaritas soleat parere discordias. l. cùm pater. §. dulcissimis. ff. de lega. 2.
122
* Est enim ingenium humanum procliue ad dissentiendum, iuxta illud Virgilij:
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.
Et Sillius Italicus lib. 9.
Discordia demens
Intrauit cœlos, superos́ superosque ad bella coëgit.
Cumq́ue natura ita comparatum sit, vt omnis sibi melius quàm alteri esse malit, vt Terentius author est, & probat elegans text. in l. si voluntate. C. de rescin. vendi. necessum fuit esse & præesse, qui huiuscemodi discordias ac lites componeret, ne ad arma necesq́; necesque passim ciues prosilirent ac furerent. Ergò & humana necessitas, & naturalis appetitus societatis (est enim homo secundum Philosophum animal sociabile) peperit hominum vitam socialem atque politicam, societas discordiam, dissensum, discordia principatum iuridicamq́ue potestatem ciuilem, & in hunc sensum dici potest, regnum esse de iure naturali & gentium. & ita intellige d. l. 2. ad princ. ff. de orig. iuris. cum supr. alleg. verùm is principatus naturaliter loquendo descendit immediatè ab hominum concessione, facto vel delectu concurrente, Dei permissu & ordinatione, secundum ea, quæ proposuimus, potest tamen quotidiè ferè (& non rarò expedit) mutari & variari quo ad regentium personas, quo ad tempora, loca, causas modosq́; modosque regendi & administrandi. c. non debet, de consang. & affini. d. l. 2. §. sed cùm paulatim.
123
* Qua in re accipimus principatum pro quolibet magistratu, & sic in genere, iuxta l. magistratibus. ff. de iur. om. iud. & iuxta illud Ciceronis 3. de legib. magistratus lex est loquens. Et rursus idem Cicero ibi. magistratibus opus est, sine quorum prudentia ac diligentia ciuitas esse non potest, quorum descriptione omnis Reipublicæ moderatio continetur. neque ijs solùm præscribendus est imperandi, sed etiam ciuibus obtemperandi modus. Ita que populus sine Imperatore, sine Rege, sine Duce, sine Comite, sine Marchione in specie sumptis consistere & potest & non rarò solet, (sunt. n. varijs in orbis regionibus, varia non solùm regentium nomina, sed & potestas, vis, imperium ac ditio) Cærerùm sine vllo omninò magistratu, qui vel ad omnes causas & lites delectus esset, vel saltem quando exorirentur, is ad eas sedandas & definiendas deligeretur, consistere vix posset, quin is mos, & viuendi ritus, & modus planè à iure gentium dissideret aut aduersaretur, & iuri naturæ quatenus peculiariter conuenit hominibus.
124
* Quamuis enim reliquis animantibus brutis is magistratus opus non sit, quippè quæ ex rapto plerunque viuant, famis necessitate cogente. tamen victum quærunt ex rapto & violentia in animal diuersarũ diuersarum specierum illata, non ex illata in animal eiusdem speciei, vt Horatius author est, & Plutarchus in opere illo, quod in scribitur, an Brutis ratio insit. Cæterùm cùm Deus Opt. Max. (iuxta illud Psalmistæ, omnia subiecisti sub pedibus eius) omnia huius mundi hominibus concesserit, hinc fit, vt homo in hominem non rarò impetum faciant violentiæ, iuxta illud Ouidij:
Non hospes ab hospite tutus, viuitur ex rapto.
Denique violentiam inferre in animal diuersæ speciei fas est, fuitq́ue semper tamq́ue hominibus concessum quàm reliquis animantibus vsitatum, & peculiare ac natura insitum. Nam vt hominib. impetum facere liberum est in omne genus Brutorum, siue illa volucria sint, siue terrestria, siue squamea, vel aquatilis turba, iuxta illud: Omnia subiecisti, &c. ita quoque & Brutis in diuersæ speciei | animalia natura insitum est prædam facere, quorum pleraque ex rapto viuunt, præsertim volatilia & etiam squamea turba, & ex quadrupedum genere non pauca, vt vrsi, leones, lupi, vulpes, canes, cati, & similes, sed in animal eiusdem speciei, aut nunquam, aut sanè per rarò impetum, aut prædam faciunt, homines autem in reliquos homines frequenter. Ergò principatus, qui (vt iam ostendimus) ad conseruationem speciei fuit inuentus, necessarius fuit in hominibus, ne eorum imbecilliores à fortioribus opprimentur. non sic in reliquis animantibus, quæ, vt prædam in alterum animal suæmet speciei non exercent, ita & principe aut moderatore suæmet speciei non egent, sicq́ue leo non præest leoni, non vrsus vrso, taurúsve tauro, aut equus equo. Non quoque aquila aquilæ, miluus miluo, accipiter accipitri, aut columba columbæ. Nec delphin pręest præest delphino, aut cętera cætera id genus. Quæ omnia eò pertinent, vt intelligatur principatum non esse de iure naturali, prout vox conuenit omnibus animantibus, iuxta l. 2. ff. de iust. & iur. & in pr. Inst. de iure nat. sed esse de iure naturæ, prout conuenit solis hominibus, quod peculiari nomine ius gentium appellatur, vt in dictis legib. non quoq; quoque esse de iure diuino, nisi quatenus illud ius cum omnibus rebus humanis concurrit, quasi causa vniuersalis, vt iam ostendimus. Quòd de iure naturæ sit principatus intellige, vt illicò subijciam.
Cùm ergò (vt è diuerticulo ad viam redeamus) qui pluribus prodest, maiore præmio gloriæ & honoris dignus sit, quàm qui paucioribus prodest, cumq́ue principatus ad subditorum duntaxat, non etiam ad principum vtilitatem inuentus sit, sequitur, vt qui pluribus latioribusq́; latioribusque principatibus à Deo & hominibus præfectus fuerit, is pluribus hominibus profuturus sit, ne aliter peccatũ peccatum in principe præsumatur contra l. meritò. ff. pro socio. præsertim cùm vt Ouid. cecinit:
Omne animi vitium tantò conspectius inse
Crimen habet, quantò maior qui peccat habetur.
Vnde cùm Princeps ac Dominus noster Rex Hispaniarum potentissimus longè pluribus regionib. & principatibus præsit, quàm vllus totius orbis Princeps, sicq́ue longè numerosiori mortaliũ mortalium turbæ profuturus sit, prosit, profueritq́ue semper, par est, vt in gloriæ & honoris præmio reliquis principibus præ feratur.
Denique videndum est,
125
* cùm principatus esse iuris naturæ vel gentium dixerimus, an sub principe viuere omnibus hominibus necessum sit? quod videtur iuxta c. 2. de maio. & obe. & iuxta illud Pauli Apostoli: Omnis anima (inquit) superioribus potestatibus subdita sit. Sed illud quoad spiritualia habet vim præcepti, sed quò ad temporalia vel non procedit, vel vim tantùm consilij habet, nam ius naturale est naturalis quædam inclinatio, & appetitus nullā nullam inducens compulsionem præcisam aut coactionem, vt dixi.
Et ius gentium est commutabile, nec vnquam, quò ad omnes homines induxit necessitatem præcisam, sicq́; sicque capti qui iure gentium serui fiunt capientiũ capientium . tamen inter Christianos non ita fit. & sic in alijs, vt plenè diximus de succ. progr. in præfa. ergò si in aliqua ciuitate libera ciues conuenirent, ne vllum haberent principem, magistratum aut iudicem, sed quod quando inter duos conciues, vel inter plures esset lis ciuilis, vel criminalis, tũc tunc reliqui conciues iudices aut arbitri essent illius litis, talis conuentio & regimen proculdubio valeret. nec video quid possit huic rei impedimento esse, idq́ue probatum est, quia omnia censentur permissa, quæ non reperiuntur nominatim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quib. caus. maiores. l. super statuas. C. de religi. l. altius. C. de serui. & hæc est illa naturalis libertas hominibus à Deo optimo maximo data. l. libertas. ff. de statu hominum. §. libertas. Instit. de iure personarum. l. quod attinet. ff. de regulis iuris. sed talem conuentionem, aut regimen nullus vnquam inueniet prohibitam iure diuino, naturali, vel gentium: ergò remanet libera, & sub arbitrio cuiusque populi liberi, qui ius ciuile sibi possit hodie adoptare, & cras repudiare, iuxta §. sed naturalia. Inst. de iure nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. quod multum nota, quia de his vidi valentissimos Doctores hæsitare. & in cōtrarium contrarium inclinat Dominic. Sotus Theologorum nostræ tempestatis disertissimus de iust. & iure. pro nobis illud Domini: Omnia subiecisti sub pedibus eius, & c cuius rei sensus est, non solùm hominem nulli subesse, sed ex diuerso homini reliqua omnia præter hominem alterum subesse.

Argvmentvm Decimvm.

Qvo maiorem
126
* in genus humanum administrationem quis habet, eò dignior, sublimior & eminentior omni loco, sede, gloria, & honore intelligitur. text. & ibi Lucas de Penna in l. 2. C. vt dignitatis ordo seruetur. & l. final. ibi, in ipso tamen actu. C. de Decuri. lib. 10. facit l. benè à Zenone. C. de quadri. præscript. ibi, qui enim suis consilijs suisq́ue laboribus pro toto orbe terrarum die noctu q́ue laborant, quare non habeant dignam sua prærogatiua fortunam. id quod notat. Saly. ibi 9. not. l. ex agentibus. & ibi Gloss. in verbo, posteriores. C. de pri. agen. in rebus. lib. 12. & in l. 1. C. de proxi. sacro. scri. eodem lib. Nicolaus Boërius de auth. mag. cons. add. 1. nu. 142. vers. præterea non solùm ratione.
127
* Vnde tàm ipse, quàm Ioannes de Platea, in l. 1. suprà iam alleg. contendunt Doctores actu legentes reliquis, qui actu non legunt, præferendas esse, quod & tenet idem Ioann. de Platea, | in l. 1. C. de consulibus. Denique summus honor est in Reipublicæ administratione, tanto q́ue sublimior quanto ea administratio, & Reipublicę Reipublicæ cura amplior, & latior est. l. honor. in prin. ff. de muner. & hon. gl. in l. 1. C. de mune. & hono. lib. 11. edocet Andr. Barb. ad Bald. in feudis, tit. quibus mod. feud. amit. in verb. carebit. sed Rex ac dominus noster immensas innumerasq́ue regionum administrationes, plures sanè & latiores, quàm reliqui omnes Principes habet, vt euidentius est, quàm vlla comprobatione egeat, nulliq́; nullique ignotum, qui rerum non sit inexpertus: ergò vt reliquos omnes Principes antecellat, par est, præsertim cùm tales administrationes, ditiones, regna, imperia, ab ipso Deo opt. max. sibi data fuisse intelligantur, iuxta illud Prouerbiorum c. 8. Per me Reges regnant. Et Apostolus ad Romanos c. 13. Non est, inquit, potestas, nisi à Deo. cùm ijs, quæ iam suprà congessimus.

Argvmentvm Vndecimvm.

Qvi præest
[128]
* loco digniori is dignior, sublimior, excellentiorq́; excellentiorque esse intelligitur. Ita tradunt Nicol. Boërius in d. tracta. de aut. mag. cons. add. 1. num. 149. vers. præterea etiam, & fortius post Ioan. de Platea, quem allegat in l. 2. C. vt dignitatis ordo ser. lib. 10. vnde præfectus vrbis dicitur maior dignitate, quàm reliqui magistratus Romanæ ditioni & imperio subiecti, vt per Gloss. & Doct. in rub. ff. de offic. præfe. vrbis. l. 1. C. de Silenti. vbi Ioan. de Platea, & l. 1. C. de præp. lab. lib. 12. facit l. ius Senatorum, de digni. & l. municipes. ff. de municip. ibi, quibus summa Reipublicæ commissa est, & in dictis locis tradunt communiter Doctores ratione loci & administrationis (hoc est loci vbi administrat) quem esse præferendum. facit l. quilibet. C. de decurio. lib. 10. ibi non solùm à vobis, quibus propter loci dignitatem rerum summa commissa est. & ibi Bald. edocet, tantò maiorem esse Officialem, quantò digniori loco præest, facit l. 1. & quæ ibi plenè dixerunt Doct. C. de priuileg. vrbis Roma. lib. 12. & fuit sententia Innocentij in c. 3. de sepultu. & Cardi. Alexand. qui etiam, vt refert Nicolaus Boërius, vbi suprà, & nu. 100. ait, Officialem in ciuitate administrantem præferendum esse ei, qui in vico administraret.
129
* Nam & secundum eundem Nicolaum ibi ratione officij filius præfertur patri suo, vt per Valerium Maximum in lib. 2. ad finem de instit. antiquis Simo. de Bur. in Proœmio Clemen. Alexand. in add. ad Bar. in l. 1. ff. de obseq. Aulus Gell. in noctibus atti. lib. 2. c. 2. & facit l. nam quod. ff. ad Trebell l. minimè. ff. de reli. & sump. funerum.
130
* Id, quod in actibus publicis ita definitum fuisse ait Aulus Gellius, vbi suprà in persona præsidis Cretæ prouinciæ, & rursus Romæ in persona Fabij silij Maximi, & attingit Bartholomæus Soci. in l. cùm quid. colum. 3. ff. si cer. peta. post Areti ibi.
131
* Et ciues (vt ad viam redeamus) oriundos ex vrbe splendida nobiles esse attestatur Lucas de Penna in l. mulieres, colum. 3. C. de dignit. lib. 12. sentiens non ita esse in ijs, qui vicijs aut villis orirentur, tanti momenti esse, iudicans loci dignitatem & sublimitatem. facit 40. distin. c. nos qui. & c. illud. & c. Adam. & ff. de excusa. tuto. l. non tantùm. §. 1. & C. de vi publica. l. seruos. in 2. responso. & l. in vrbe. ff. de statu hominum.
Quum
132
* ergò qui præest loco digniori, is dignior, sublimior & anteponendus esse intelligatur, cumq́ue Rex ac Dominus noster Hispaniarum regionibus pręsit præsit , quæ cùm alijs nominibus, tùm eò potissimum quòd in ea Christi Domini ac Redemptoris nostri vera fides & dogma integra, intacta, inuiolataq́ue ꝑmanet permanet , qua in re reliquas omnes orbis ꝓuincias prouincias (quæ nostræ tẽpestatis tempestatis calamitas, miseria, & infœlicitas à lachrymis minimè temperanda est) superare vix est, vt non longè videatur, reliquum est, vt qui princeps ei præfuerit, is reliquis omnibus mundi Principibus potior sublimiorq́ue esse intelligatur.
Nec mirum aut nouum est habitam loci rationem,
133
* quò ad dignitatem, qua de egimus magni esse momenti, quandoquidem loci consideratio potens est ad rerum naturas mutandas, quò ad iuris effectus, quale est, cùm pecunia loco circumscripta est, quo casu ob solam loci considerationem loco speciei habetur, & si loco generis sit, quando certo loco circumscripta non est, vt in l. incendium. C. si cert. petat. vbi not. omnes Doct. iuncta l. planè. 1. §. si eadem res sæpius, vbi plenè per Alexand. & Iason. post alios. ff. de lega. 1. l. si certos. ff. de verborum obligat. l. sed & si certos. & l. talis scriptura. §. item si legetur, & vtrobique per Doct. ff. de legat. 1. text. in prin. Inst. quibus mod. re contrahitur obligat. l. 2. §. mutui autem datio, cùm ibi plenè not. per Gloss. & Doct. ff. si cert. petat. & in l. quod te mihi. eodem titul. l. si seruus legatus. §. qui quinque. ff. de lega. 1. l. 1. §. si decem, qui in arca. ff. vt legatorum nomine caue. Et hinc nascuntur plura vtilia, vt disseruimus de suc. crea. lib. 1. §. 10. num. 93. vers. quod autem genera. Denique
[134]
* vt ex dignitate aut qualitate loci, vbi quis inclusus, aut collocatus est, arguatur ad dignitatem, aut qualitatem inclusorum, aut collocatorum sensit Alexand. de quo quum Plutarchus lib. 4. Apoph. meminerit, sic scriptum reliquit: Quum delato ad ipsum scriniolo, quo nihil inter opes Darij preciosius pulchriúsve repertum est, quæreretur, in quem vsum destinandum esset, alijs aliud suadentibus, dixit, hinc optimè seruādus seruandus dabitur Homerus sentiens, nullum esse Thesaurum illo preciosiorem, ita visum est iuueni, qui se totum ad exemplar Achillis componebat.

Argvmentvm Dvodecimvm.

Svperioribvs
135
* concinit. nam cui Princeps magis fauet & adspirat, is dignior esse videtur laude & honore, vt testatur Horatius lib. 1. Epistol. ad Seuam, dum ait: Principibus placuisse viris non vltima laus est. & est egregius text. in l. omnium. C. de testa. vbi cuius testamento Princeps ob gratiam præsto fuit, is ritè testatus videtur, etiam si solemnia non adhibuisset, quasi sublimior quodammodo, & legibus Principis ad imaginem iam veluti solutus esse cœperit. quem text. plenissimè ornauimus de suc. creat. lib. 3. §. 26. per totum. facit l. siue apud acta. C. de transact.
136
* Vnde Doctor ille, qui à Principe creatus fuit, reliquis Doctoribus dignior, sublimior & potentior in prælatione habetur. Ita Abbas in c. per tuas. per text. ibi, de maio. & obed. Andr. Barb. in c. quod clericis, de fo. compe. plenè per Felyn. in d. c. per tuas. col. 3. per Nicol. Boër. de auth. mag. cons. 1. add. mag. nu. 92. & rursus num. 133. per Petrum de Lesnand. in tract. de Doct. part. 3. quæst. 10. per Bart. in simili, in tract. de insig. & arm. col. 2. Paul. Castrens. in l. quoties. C. vbi de crimi. agi oporteat. Bart. Sozin. regula 29. versic. fallit ratione promotionis. Neque ab simile est,
137
* quod & Canonicus à Papa creatus præfertur Canonicis ab alio effectis, secundum Panormit. & Felyn. colum. 2. vers. in quantum. in d. c. per tuas. per Bart. in l. 2. ff. de albo inscrib. & ibi plenè per Alex. in addi. ad Bart. Petrus de Monte in sua Monarchia, quæst. 5. vers. post Archiepiscopos, cum seq. vers. Id quod ita demùm procedere intelligit Innoc. in c. 1. de maio. & obed. si in reliquis qualitatibus paritas sit. & Ioan. de Platea de decu. lib. 10. in l. 2. per Ioan. And. in d. c. 1.
Quum ergò eum digniorem ac sublimiorem videri, cui Princeps magis faueret & adspiraret, ostenderimus, nec dubium sit, quin summus Princeps Deus potentissimo Hispaniarum Regi ac Domino nostro longè magis, quàm reliquis Principibus adspirauerit ac fauerit, par est eum reliquos omnes anteire. Quod autem ei magis quàm reliquis mundi Principibus fauerit edocemur illinc, quòd ei longè latiorem ditionem ac imperium, quàm reliquis concesserit ac commiserit, suoq́; suoque loco maioribus in negotijs ac regionibus substituit ac suffecit. Nam cùm in principio Deus creasset cœlum & terram, & omnia quæ in eis sunt, angelicam & humanam naturam, spiritualia & temporalia, quæ per seipsum regere initiò cœpit, sicut factor aut cuiusq́; cuiusque rei creator solet eam gubernare, præceptaq́ue dedit, & transgressoribus pœnam designauit ac imposuit per se ipsum (scilicet Adæ & Euæ) eosdemq́ue puniuit, & Cain ac quosdam alios vsque ad Noë. testantur Hostiensis, Ioan. Andreæ, & nouissimi in c. licet, de foro competen. Genes. cap. 3. & 4. qui quidem Deus Opt. Max. vti Cæsar & Imperator. c. ad Apostol. in princ. de re iud. lib. 6. tempore Noë per ministros suos cœpit regere suas creaturas. & Boëri. vbi supr. nume. 127. subijcit sequentia verba. Et primò fuit Noë, cui Deus gubernationẽ gubernationem Archæ, ac illius liberis & filijs eius Sem, Cham, & Iaphet rectoriam dedit, qua ipse Noe post exitum Archæ officium sacerdotis exercuit, vt Genes. 9. & pòst legem dedit populo suo, secundum quam voluit ipsum viuere, & transgressoribus pœnam imposuit, & hoc per Moysen: vt patet per discursum Exodi, & 22. q. 5. c. res. cum c. sequenti. & in hac vicaria successerunt Patriarchæ, Reges, & alij, qui pro tempore fuerunt in regimine ad aduentum Christi benedicti vsque, qui fuit & est verus & naturalis Dominus & Rex noster, vt tenet Petrus de Bel. in suo opere curiali, titul. de propositione grauami. coram principe in curia præsidenti facienda. colum. 1. & Bart. in tract. de regi. ciui. col. 3. circa medium. Et ab ipso excelso Principe Saluatore nostro pijssimo incipit magnum imperium: quoniam ipse fuit Princeps & caput magni consilij, vt habetur Isaiæ 9. c.
138
* Vbi dicitur & erit magni consilij Angelus, quæ verba in missa natalis eiusdem Domini repetuntur: Puer natus est nobis, & vocabitur nomen eius magni consilij Angelus, c. nos si incompetenter. §. his ita. 2. quæst. 7. & Gloss. sing. & ibi Abb. Sicu. in cle. vna. de Bapti. in verb. Regum. & Angelus secundum translationem septuaginta interpretum dicitur Christus, probatur Ecclesia. 22. Lumen quippè consilij, quod est donum Spiritus sancti, & cœleste, vel secundum Bonauen. exponitur propter inferiorum regimen, siue gubernationem, dicitur Angelus magni consilij, hoc est, Christus, qui omnium electorum mentes in sua custodia suscepit & tutela. Ioan. 17. Quos dedisti mihi, ego custodiui, & nemo ex eis perijt, nisi filius perditionis.
139
* Et summus Princeps noster Hispaniarum Rex est minister Dei in terris, secundum Doct. in d. c. licet. prout secundum eum sunt reliqui summi Principes, vt per Martinum Laud. in tracta. de princi. in princi. q. iuxa illud, Deus iudicium tuum regi da, & iustitiam tuam filio regis, vt in Psalmo 71. Tradunt per tex. ibi scribentes in auth. de consul. ad finem. facit l. iubemus nullam. C. de sacr. Eccle. & Bald. de pace Constantiæ. §. 1. vers. debitam fidem. Antonius Corsetus de potesta. regia. q. 45. Bar. in extrauag. quomodo in crimine læsæ ma. sit proc. verb. totius orbis. Car. Alexan. in c. quoniam. 15. dist. Cùm ergò Hispaniarum Rex ac Dominus noster potentissimus sit Dei Vicarius & minister, ac substitutus in terris ad gubernationem regionum sibi ab ipso commissarum, eę q́; æque sint longè plures ac latiores, quàm quæ ab ipso Deo vlli alij principum commissę commissæ fuerunt. Sequitur vt ipse Deus Rex regum ei magis quàm reliquis principib. terrę terræ fauisse & | adspirasse videatur: & per hoc sit reliquis principibus præferendus.
Hæc duodecim argumenta cōmunia communia sunt, quò ad omnes totius orbis principes, sed in particulari præter hæc duodecim, est etiam respectu Regis Gallorum & tertium decimũ decimum argumentum, quòd Rex noster est legitimus Princeps & Dominus noster, legitimusq́; legitimusque in hoc Regno successor per lineam rectam à primo Gothorum Rege vsq; vsque ad potentissimum Regem nostrum Philippum, vt suprà attigimus. at Regnum Francorum, quòd hodie non sit sub Principibus legitimis, quinimò à regia prosapia transitum fecerit in ipsorum expulsores, author est Petrus Mesias in vitis Cæsarum. & in Sylua variæ lectionis. Est & quartumdecimum argumentum, quòd eadem ratione apparet, Reges nostros esse nobiliores, hoc est, ex stemmate clariore descendẽtes descendentes , vtpotè quæ à veris & legitimis Regibus non à Tyrannis vt illi descendunt, id quod multum confert ad nobilitatem, dignitatem, & prælationem, vt plenè per Nic. Boër. de auth. mag. cons. add. 1. num. 38. per Felyn. in rub. de ma. & obed. colum. 3. Domi. in c. quorundam. de elect. lib. 6. auth. vt ab illustribus. §. sancimus. l. nobiliores. C. de mercat. & comer. Vnde nobilitati fauendum esse à Cicer. docemur, qui pro Sextio sic scriptum reliquit: Omnes boni semper nobilitati fauemus, & quia vtile est Reipublicæ, nobiles esse homines dignos maioribus suis, & quia valere debet apud nos clarorum hominum senex de Republica meritorum memoria etiam mortuorũ mortuorum . Quartumdecimũ Quartumdecimum , quòd maior & dignior quis dicitur ratione antiquioris originis, & cùm omnes ab Adam descendamus, quod attinet ad propositũ propositum antiquiorem accipere debemus eum, qui descendit à parentibus, qui ab antiquo vel antiquiore tempore noscuntur esse potentes, & sic nobiles, vt per Nicolaum Boër. & Felyn. vbi suprà. & d. auth. vt ab illius. §. sancimus. & d. l. nobiliores. Nec dubiũ dubium est, quin Rex potentissimus noster hac in re Gallorum Regem (vt nunc dicebam) præcedat. Sextumdecimum ex parte ipsorum regnorum constat longè anterius vera dogmata Christi à regione Hispana, quàm à Gallica fuisse recepta, nam parum post Christi redemptoris nostri passionem, Iacobus Apostolus per Hispaniam euangelizauit, gentesq́ue ad Christi fidem redegit, id quod longè tardius postea Gallis contigit, vt per eundem Petrum Mesiam in opusculo de Europa. Decimumseptimum respectu Ecclesiæ de hoc non dubitandum, quandoquidem ipsius interest, maximè vt inter regna Christianorum illud regnũ regnum primas tenere intelligatur, in quo integra fides Christi est (quale est in Hispania) ne si aliud regnum, in quo ea fides læsa cœpit labascere caput Christianitatis videretur, ad se facilè reliqua membra traheret, suaq́; suaque contagione corrumperet. Decimumoctauum, Rex noster etiam de iure Imperatorem recognoscere desinit, non sic in rege Gallorum, qui eum recognoscit de iure: licet aliud de facto, vt per Alphonsum Guerrerium in Speculo principum c. 55. ad finem. Bald. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure. Panorm. in c. nouit. de iudici. Gloss. in c. Adrianus. 63. dist. Oldra. cons. 69.
Et hæc posteriora sex argumenta ideò tàm paucis ac breuibus perstringimus, quòd nobis cum Gallis nullum certamen est, sed potius summa cum illis & principe suo tàm nobis, quàm potentissimo Regi nostro & amicitia & cognatio est, sed nostrum de prælatione certamen respectu omniũ omnium mundi principum est, quotquot hodie sunt dignitate, honore, gloria, & sublimitate Princeps noster Hispaniarum Rex potentissimus excellentior intelligatur.
Omnia fundamenta aut argumenta, quæ in contrarium adduci possunt obiter in nostrę nostræ partis tuitione dissoluta inuenies id, quod breuitatis studio sic factum curauimus, & Regis nostri mẽtionem mentionem toties fecimus, eò, quòd ab splendore ipsius honor & iustitia nostra pendebat, nostra enim de causa non de ipsius agebatur.
Loading...