Capvt li.

Capvt li.

SVMMARIVM.

Colligitvr ex principali nostra conclusione, an valeant leges præscriptiones inducentes? Mouet quæstionem, quod vt principum, ita & legum imperium vt prosint non vt noceant datum creatumq́ue (vt suprà lib. 1. cap. 1. cum sequen. millies admonuimus) fuit. iniquissimũ iniquissimum autem est, & sic nociuum præscriptionis remedium, vt mox probabimus. ergo eæ leges non deberent valere. hac ergo occasione, & quia nostræ professioni dum de controuersijs illustribus & frequentib. agere profitemur, nulla quam
1
* præscriptionũ præscriptionum materia aptior, aut accōmodatior accommodatior videtur, (quia siue ad frequentem iudiciorum vsum respexeris, hac materia nihil vsitatius, vt pote quæ sit ferè vnica spes, & probatio, & thesaurus omnium siue dominiorũ dominiorum siue iurium mortalis generis, siue etiam regum, principum, Imperat. iura, statutumq́; statutumque intuearis in sola præscriptione temporisq́ue vetustate tanquàm in fidelissimo quodam thesauro ac ditissimo reposita inuenis, vt propè edocebimur. ideò hāc hanc materiam per hunc tertium librum peragemus, non tamen eo animo vt longiores aliorum de hac re commentarios huc transcribere (nostrorum more) velimus, sed vt circa ea duntaxat versemur, quæ ab alijs vel prætermissa, vel parum fœliciter aut minus dilucidè tradita inuenimus.
Porro
2
* vt rerum natura in quatuor consistit elementis, ita & vsucapionum, pręscriptio præscriptio numúe natura, & tota materia in quatuor nititur ceu elementis, & principijs, scilicet in possessione, traditione, titulo, & bona fide. ea autem quatuor elementa eleganter Philosophi ijdemq́ue vates modulati sunt:
Vnde Ouid. lib. 15. Metamor. sic cecinit:
3
* Quattuor æternus genitalia corpora mundus
Continet, ex illis duo sunt onerosa, suo́ suoque
Pondere in inferius tellus, at que vnda feruntur:
Et totidem grauitate carent, nullo́ nulloque premente
Alta petunt, aër atque aëre purior Ignis.
Idem lib. 1. Fastorum:
Altum petit flamma, propior locus aëra cœpit:
Sederunt medio terra, fretum́ fretumque loco.
Manilius lib. 1. astronom.
Ignis in ætherias volucer se transtulit auras.
Summa́ Summaque complexus stellantis culmina cœli.
Flammarum vallo naturæ mœnia fecit:
Proximus in tenueis descendit spiritus auras,
Aera́ Aeraque extendit medium per inania mundi:
Ignem flatus alit, vicinus subditus astris.
Tertia sors vndas strauit, flatus́ flatusque natantes
Aequore perfudit toto nascentia ponto,
Vt liquor exhalet tenuis, vt́ vtque euomet auras,
Aera́ Aeraque ex ipso ducentem semina pascat.
Vltima subsedit glomerato pondere tellus.
Quòd autẽ autem omnes præscriptiones in
4
* quatuor veluti elementis & principis ceu principijs consistant, hoc est, in possessione, traditione, titulo, bona fide, id vt notissimum est (per l. vni. in prin. C. de vsuc. transfor. in prin. Instit. de vsucap. cum mille similibus, infrà allegandis) ita quoque longissimum esse constat, vt edocebimur per totam secundam, tertiam & quartam partem huius præscriptionum tractatus, qui sex partibus constabit.
Prima continebit decem quæstiones, quæ vtpotè ad totam materiam communes faciliores reddent eorum omnium, quæ dicenda sunt, cognitionem.
Altera ad possessionem & traditionem rerum præscribendarum pertinebit.
Tertia ad titulum spectabit.
Quarta bonam ad fidem adspirabit.
Quinta res, quæ præscribi possunt, quæúe non possunt, captabit.
Vltima eos casus remissiuè, qui ad præscriptionis rescissionem pertinere videntur complexa, finem huic præscriptionum tractatui imponet.
Verùm istarum partium singulæ in reliquarum materiam & veluti possessionem non poterunt non inferre pedem, ad id cogente materiarũ materiarum affinitate, eo quòd ipsis quoq; quoque primis elementis, vt quotidiè & incessanter contingat, summus ille rerum opifex & parens Deus ordinauit. Vnde Ouidius lib. 15. Metamorph. sic philosophatus est:
Quæ quanquam spacio distent, tamen omnia fiunt
Ex ipsis, & in ipsa cadunt: resoluta́ resolutaque tellus
In liquidas rarescit aquas: tenuatur in auras,
5
* Aëra́ Aëraque humor alit, dempto quo quoque pondere rursus.
In superos aër tenuißimus emicat ignes.
Inde retro redeunt, idem́ idemque retexitur ordo.
Ignis enim densum spissatus in aëra transit,
Hinc in aquas, tellus glomerata cogitur vnda.
prima pars principalis.
In primis itaque videndum est,
6
* quid sit vsucapio. Deinde vt differat à præscriptione, vel à consuetudine. Tertiò, quare fuerit introducta. Quartò quo iure recepta fuerit. Quintò an aduersa sit rationi & iuri ac æquitati naturali. Sextò, an præscriptio perimat vtramque obligationem tam ciuilem, quàm naturalem. Septimò, an dominium directum præscriptione acquiratur. Octauò, an obligatio ex delicto orta pręscriptione præscriptione perimatur. Nonò, an præscriptio impediat litis ingressum. Vltimò, an tempus perimat, an transferat ius nostrum. Quò ad primum
7
* vsucapio est acquisitio, vel adiectio dominij per conti nuationem possessionis temporis lege definiti, supple contingens. Ita ait Iureconsultus in l. 3. ff. de vsucapio. circa cuius definitionis tuitionem multus (iudice me) esse videtur Ioannes Imolensis in dicta l. 3. & Felinus & Philippus Decius in rubrica, de præscript. & nouissimi post alios in capitu. possessor, de regulis iuris lib. 6. Panormitanus & alij in dicta rubric. notant enim Iureconsultum eò, quòd ab effectu vsucapionem definierit, nec aduertunt Iureconsultis solenne esse, fuisseq́; fuisseque semper, aut plerunque ita (Iuris disciplina id exigente) iuriũ iurium materias definire, vt in l. 1. ff. de tutelis, in princip. Instit. eod. titul. in l. imperium. ff. de iurisdictio. omnium iudicum. in l. 1. ff. de testament. & in l. 1. ff. de legibus. & textus vulgo notus in l. legatum est. ff. de legat. 2. l. legatum est. ff. de legat. 1. §. legatum est. Institut. de legat. in princip. Institut. de obligat. in princip. Institu. de action. in princip. & alibi sæpè, vt nos tradidimus in tracta. de success. progressu. lib. 1. in præfat. num. 64. post Alphonsum Castrensem de potesta. legis pœnalis lib. 1. cap. 2. Cagnolus & alij in l. omnis definitio. ff. de regulis iuris. alijs ergo ociosis hanc quæstionem velitandam relinquamus, nobis autem sat superq́ue esse debet ipsa Iureconsulti definitio, quam improbare nephas est. Et cum ea transit Franciscus Balbus, de præscriptio. in prima parte, quæ stione prima. Azo in summa. C. de vsucapio. pro empto. ad princip. & alij. & vide omninò quod dixi infrà c. incip. quò ad octauum est. in 8. quæst.
8
* Quò ad secundum vt vsucapio differat à præscriptione plerunque traditum est, vsucapionem ad mobilia, præscriptionem ad immobilia pertinere. Ita Gloss. in l. secunda. ff. de vsucapio. Gloss. in princip. Institut. eodem tit. in verb. vsucapiantur. Gloss. decima sexta, quæst. 3. in summa. id quod procedit voce angustè sumpta. nam hi termini passim conuertuntur, vt per omnes ferè leges sub titulo ff. de vsucapi. apparet, & differunt Balbus in dict. 1. part. quæst. 3. Felinus & Decius, vbi suprà. & nouissimi in dict. capit. possessor, ad princip. post Gloss. in l. tertia. ff. de vsucapio. Bald. in l. prima. colum. 3. vers. nec puto. C. de seruis fugitiuis. per Aret. in l. Pomponius. §. cum quis. ff. de acquir. poss.
Quò
9
* ad tertium, nempè quare vsucapio fuerit introducta, Respōdet Respondet Iureconsultus in l. 1. ff. de vsucapion, id admissum, ne rerum dominia in incerto essent, & ne lites essent immortales. l. final. ff. pro suo,
10
* néve domini perpetuo timore rerum suarum amittendarum cruciarentur. l. cùm notissimi, in princip. C. de præscription. triginta annorum, vt per Bald. in repeti. l. primæ. in colu. 3. C. de emancipatio. liberorum. Balbus de præscript. parte prima, quęst quæst . quarta. Azo in summa. C. de vsucapio. pro emp. in princ. Sed quonam modo | deducitur lites fore immortales dominiaq́ue rerum fore in incerto, si præceptiones inuentæ non fuissent.
11
* Et sanè perspicuum id est, nam principio generis humani omnia erāt erant in communi præsertim agri & campi, vt est vera & communis opinio, quam tenent Paulus Castrensis, & alij in repet. l. ex hoc iure. ff. de iustit. & iure. Vnde Horatius satyra 2. lib. 2. sic cecinit:
Nam propriæ telluris herum natura, ne neque illum,
Nec me, nec quenquàm statuit, nos expullit ille:
Illum aut nequities, aut vafri inscitia iuris.
Et Virgilius lib. 2. Georgicorum.
Ante Iouem nulli subigebant arua coloni:
Nec signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat: in medium quærebant.
Et Seneca in Hippolyto:
Hoc equidem reor
Vixisse ritu prima quos mistos deis
Profudit ætas: nullus hic auri fuit
Cæcus Cupido: nullus in campo sacer
Diuisit agros arbiter populis lapis.
Et hac habita ratione Statius sic canebat:
12
* Omne homini natale solum.
Eadem consideratione Ouid. lib. 1. Fast. canebat:
Omne solum forti patria est, vt piscibus æquor:
Et volucri vacuo quidquid in orbe patet.
Nimirum eorum collectio erat quod vt volucres seu aëreum genus in cœlo vel aëre, vtq́; vtque squamea turba in æquore vel ponto nihil proprium habent præter vsum communem: ita & humanum genus in terris communem vsum non secus quàm reliqua animantia terrestria haberent, & præterea nihil, saltem quod ad ius proprietatis aut dominij in particulari attineret, & Ouid. lib. 6. Metamor. sic modulatus
13
* est:
Quid prohibetis aquas? vsus communis aquarũ aquarum est.
Nec solem proprium natura, nec aëra fecit:
Nec tenues vndas: ad publica munera veni.
Ista erant verba terræ aliquid terræ proprium cuiusquā cuiusquam esse vetantis, & omnia esse communia asserentis, facit tex. in §. singulorum. Inst. de rerum diuisione.
14
* quum ergo tam inspecto iure naturali quam iure gentium primæuo (quod similiter naturale ius appellatur, vt suprà lib. 1. in præf. nu. 118. disseruimus, & attigimus de succ. crea. lib. 1. in §. 1. num. 2. & 41.) omnia essent communia præsertim omnes agri, campi, prædia, & reliqua immobilia,
15
* superest, vt qui aliquid immobile suum esse duxerit, illud probare debeat, quia contra se habet præsumptionem iuris, cumq́ue is dicat quod ius olim erat commune degenerasse, ad seq́ue solum in particulari pertinere cœpisse, id probare necesse habet cùm taIis assertio in facto consistat, quod non præsumitur nisi probetur. l. in bello. §. factæ. ff. de capt. l. si emancipati, ibi, req́ue emancipatum probatum fuerit, vbi notat Ias. C. de colla.
16
* & id factum non solùm probari oportet, sed etiam ea probatio, si remouerimus vsum præscriptionum, esset penè im possibilis, nisi quis ostenderet testamentum primi parentis Adami, quo quoppiam fortè prædium aut prædia sibi relicta fuisse appareret. aliter enim & si probet se emisse, parum iuuat cùm per hoc non appareat an venditor dominus fuisset, nec potuerit vendens pluris iuris in emptorem transferre quā quam ipse haberet. l. nemo plus. ff. de regul. iur. c. nemo potest plus. eod. titu. lib. 6. l. traditio. ff. de acqui. rerũ rerum domi. quinimmò etsi (vt ioci causa id dixerimus) Adami testamentum ostenderet, nihil iuuaret, quia se ab Adamo magis descendere quàm reliquos homines probare non posset, vt interea omittam tam antiquum instrumentum authenticum esse probari non posse, & ita in specie quod dominium immobilium probari sit improbabile, nisi per præ scriptionem, tenent, licet non ita dilucidè probent Glo. in l. cum res. C. de probati. quam sequuntur communiter Doctores ibi, vt tradit Nicolaus Boërius decisione 47. alia insuper ex dicto num. 25. Paulus Castrensis & Iacobinus de sancto Georgio in l. si quis seruo. C. de furtis. Alex. consil. 4. colum. 2. libro 2. Dynus, Barthol. Alberi. Paulus Castr. & alij, præsertim Alexa. in l. si sic. §. 1. ff. delegat. Idem Alexand. consil. 180. col. 4. lib. 7. & consil. 71. col. 1. lib. 1.
Hinc
17
* est, quod licet quis probet se habere alicuius rei possessionem cum legitimo titulo, sicq́ue tanquam dominum fructus illius rei nomine, & sibimet, non etiam alteri percipere, adhuc non intelligitur se dominum sufficienter probasse, vt sentiunt Gloss. d. l. cum res, & omnes illi quos suprà allegauimus. sentit Glo. in l. 7. C. de probat. Bald. in sua praxi. tit. de extraordi. q. 1. & Boërius, vbi suprà, nu. 2. versi. sed glo. Id quod procedit quando dominium deducitur in iudicium per modum actionis & principaliter, quale est in rei vendicatione, in qua dominium venit probandum principaliter. l. 1. C. de alien. iudi. mu. cau. facta. l. 1. ff. eo titul. l. doce ancillam. C. de rei vendi. nam & si probarem contra possidentem, me ab hinc annos fortè duos fundum, de quo lis erat, per quadriennium possedisse, fructusq́ue ipsius vt dominium percepisse, reliquaq́ue omnia vt verum dominum, &, quæ à dominis fieri solent, egisse, adhuc cōtra contra illum possessorem minimè obtinerem. Cæterùm si non principaliter, sed incidenter tandem dominium deduceretur in iudicium, tunc is modus probationis sufficeret ad inducendam dominij probationem, vt est recepta opinio in locis mox referendis.
18
* Vnde si domum tuam domui meæ seruitutem debere dicebam, & ostendi legitimum titulum istius domus, quam esse dicebam, me q́ue eam possidere, eaq́ue vti & frui non secus quàm veris dominis, solenne est edocui, tunc sufficienter dominũ dominum me esse videor probasse, | vnde si huic domui domum tuam seruitutem debuisse ostendatur legitimè, obtinebo, & is esse solet frequentissimus aduocatorum vsus allegantium, quem cum legitimo titulo aliquam rem tenuisse & possedisse, eiusq́ue fructus tanquam verum dominium percepisse, reliquaq́ue omnia egisse, quæ à veris dominis fieri solent. nam per hoc intelligitur dominium prsumptiuè praesumptiue probatum, non aliter quàm præsumptiuè faruus ex ineptis dictis, vel factis quis probatur, vt tenuerunt Glos. in l. pen. verbo, amoueri. ff. de condit. instit. & ibi Bald. Ange. & Paul. Castrens. Bart. Bald. Paul. Castrens. & alij in l. Titia, per text. ibi. ff. de solut. est text. melior de iure secundum Nicol. Boër. d. decisio. 47. num. 1. in l. filiusfamil. §. ijdem principes. ff. de leg. 1. Barbat. consil. 50. num. 12. lib. 1. Iacob. de Arena, & Bart. in l. penultim. Anto. But. & Abb. Siculus in c. cùm ad sedem, de restit. spol. Innocen. in c. illud, de præsump. Bart. consil. 110. quidam Masiolus. Idem Bart. in quæst. incip. mulier habens amplum patrimonium. col. penult. glos. 1. l. sicuti. §. si quæratur. ff. si seruitus vendicetur. Glo. iuncta textui in l. 1. ff. fam. ercis. & ibi Florianus tradit Raph. Cum. consil. 150. ad fin. Pet. Philip. Corn. consil. 48. lib. 3. Andreas Barb. cons. 8. lib. 1. Alexan. consil. 4. lib. 2. Idem consil. 103. num. 10. lib. 7. Ias. post Bart. ibi in l. si prius. ff. de op. no. num . & plenè per Boër. vbi suprà, & Corne. consil. 19. lib. 2. Idem Corneus cons. 24. lib. 4. & Bal. in l. non ignorat. col. 6. C. qui accus. non poss. facit. l. & quæ nondum sunt. §. 1. ff. de pign. tenet Romanus consil. 24. circa propositum. & Bar. Sozinus consil. 106. in causa. colum. 4. lib. 2. ratio differentiæ inter hanc speciem & superiorem ea est, quod quando dominij probatio deducitur incidenter in iudiciũ iudicium , cùm aliud principaliter ageretur, par est, vt non tam exacta probatio postuletur, quàm si principaliter deduceretur & desideraretur. cùm & ea res leuioris sit præiudicij, & aliter is bis oneraretur in probatione, si teneretur ex integro probare, & donum vicini seruitutem alteri domo debere. & præterea ex integro probare, quòd ea domus, cui talis seruitus debebatur, sua erat. facit pro hac ratione l. ille à quo. §. si de testamento. ff. ad Treb. l. Titia. §. qui inuita. ff. de leg. 2.
Cæterùm
19
* si cum eo legitimo titulo probaui possessionem longi temporis, tunc sufficienter probatum est dominiũ dominium , etiam si in iudicium deduceretur principaliter, quia iam præscriptum intelligeretur: & hæc est vtilitas præscriptionum (qua æquius aut consultius nihil vnquam excogitari potuit) ita tenet Gloss. in d. l. cùm res. C. de probat. & est communis opinio Doctorum, quos suprà allegauimus.
20
* Idem foret si nullum titulum probarem, si tamen longissimi temporis possessionem probaui, quasi ea temporis adiectio suppleat tituli defectũ defectum : vt in l. si quis emptio nis. §. 1. & l. cùm notissimi, in prin. & l. sicut. l. omne. C. de præscrip. triginta annorum, vt est communis opin. Bal. vbi suprà, & aliorũ aliorum , quas suprà retulimus, tradit etiam Boër. vbi supr à num. 9. cum seq.
Hactenus de dominij probatione in rebus soli, & etiam in rebus mobilibus regulariter,
21
* sunt tamen plures species, in quibus circa inuentum præscriptionis probatur dominiũ dominium in rebus mobilibus. quid enim si quis tabulam depinxit, iuxta §. fi quis in aliena tabula. Instit. de rerum diui. aut melle mulsum ex vuis & melle fecit, aut librum scripsit, & similia. certè in his speciebus & similibus facilè est dominium probare. Item idem est in rebus se mouentibus, quale est, si quis feram cepit, aut armenta, aut pecudes, aut quadrupedes, quæ anteà nullius in bonis vel fuissent, vel iam esse desijssent, vt in §. feræ, & per totum titulum Institut. de rerum diui. præsertim in §. singulorum, cum sequent. vsque ad finem tituli. & l. adeò. per totam l. 1. 2. & 3. l. naturalem. ff. de acquir. rerum domi. Idem in iuribus & actionibus, nam probatur contractus obligatione probatur nobis, id de quo agitur deberi,
22
* nec dubium est, quia etiam istarum rerum dicatur esse dominium. l. qui vsumfructum. ff. si vsusfruct. per l. fin. ad medium. C. de præscrip. longi temporis, & de quadruplici dominiorum differentia disserit Bald. in l. in rebus. C. de iure dot. colum. 2. & Boërius d. decisio. 42. num. 4. & plenius per nos de suc. progressu lib. 1. in præfa. nu. 176. cum seq.
Quò ad quartum, nempè,
23
* quo iure fuerit inducta vsucapio, vel præsctiptio præscriptio , omnes omninò admittunt mero iure ciuili receptam fuisse. ita Azo in summa C. de vsucapi. pro empt. ad princip. Bald. in repeti. l. 1. col. 3. C. de emancipat. liberorum. Franciscus Balbus de præscript. part. 1. q. 4. Bar. in l. nemo potest. colum. 4. versi. quærit Dynus. ff. de legat. 1. Philippus Decius in cap. quæ in ecclesiarum. nu. 26. de constit. Aymon Crauet. & antiq. temporum. part. 1. num. 49. per eundem Decium consilio 269. num. 7. Idem Decius consil. 202. num. 2. Bald. in l. fin. colum. 2. C. sententiam rescindi non posse. Angelus in l. Lucius. ff. de euictionibus. Paulus Castrensis in l. 1. ff. de testament. Alexand. in l. Gallus. §. & quid si tantùm. num. 27. ff. de liber. & posthum. Panormitan. consil. 84. videtur. 1. lib. 1. Gloss. quam ibi omnes sequuntur in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iur. Bald. in authent. adhæc. colum. 3. C. de vsur. Ang. in repe. l. 1. colum. 19. C. de iudi.
24
* Ideò dicunt, quòd præscriptio vtpotè ciuile inuentum obligationem naturalem nequit perimere, quod & firmant Bart. & Paulus Castrens. in l. final. §. 1. ff. rem ratam haberi. Corne. cons. 251. in hac consultatione. colu. 2. lib. 3. Idem Corne. consil. 176. ad euidentiam. col. pen. lib. 1. Ant. But. Ioan. Imol. Panorm. & Feli. in c. ad aures, de præscript. Ioan. And. in c. | possessor, vbi Philipp. Franc. & noui. de reg. iur. Franc. Balb. vbi suprà. 2. part. 3. princ. q. 10. & in part. 1. q. 6. & Ioan. Oroscius & nouissimi sequuntur d. Gloss. l. ex hoc iure. ff. de iustit. & iur. eamq́ue Gloss. sequuntur alij quàmplures, quos allegauimus de succe. crea. lib. 1. §. 1. num. 1. versi. vltima fuit opin. Hinc
25
* dixit Bal. in rep. d. l. 1. col. 3. C. de emancip. liber. quod si ius ciuile non foret, præscriptiones aut vsucapiones minimè forent, quem sequitur Francisc. Balb. in d. q. 4.
26
* Hinc etiam dixit Philip. Decius in d. c. quæ in Ecclesiarum, num. 26. dominium præscriptione quæsitum cùm sit iuris ciuilis tolli nobis posse per principem, id quod improbabimus (annuente Deo) in secundo Tomo harum controuersiarum, qui inscribitur sub titulo controuer. vsu frequentium. c. 1. num. 15. ibi enim ostendimus, etiam dominiũ dominium iuris ciuilis tolli nobis per principem non magis posse, quàm dominium iuris naturalis, nisi ob bonum publicum. Deniq; Denique cùm præscriptiones & vsucapiones sint iuris ciuilis adeò, vt si ius ciuile non esset ipsę ipsæ minimè fuissent, vt iam edocti sumus, & probat l. 1. & l. 3. ff. de vsucap. Et ideò
27
* præscriptio longissimi tẽporis temporis triginta vel quadraginta annorum non erat cognita nec inuenta iure ff. vt est vera & communis opinio, quam tenent Glos. in l. qui occidit, in princ. verb. amissi. ff. ad l. Aquil. Gloss. & Doct. qui cum ea simpliciter transeunt in l. Iulianus. ff. ex quibus causis maiores. Bar. in l. tutor rerum. in fin. ff. de admi. tutorum. Bald. in l. eum qui. §. in hac. ff. de public. Idem Bal. in l. si ego. §. partus. eodem tit. Francisc. Balb. de præscript. in 2. part. 3. partis princip. quæst. 12. num. 12. versi. sed dubitatur. Bald. in l. nihil. C. de vsucap. pro hærede. Glos. cum qua transeunt communiter Doctores ibi in princip. Instit. de perpe. & temp. actio. Alexan. in l. Pomponius. §. cùm quis. num. 21. ff. de acquirend. possess. Et ibi Iaso. num. 22. Felin. in c. de quarta. num. 34. de præscript. Bart. in l. fin. in fin. ff. rem ratam haberi. Aries Pinellus de bonis maternis in authent. nisi tricennale, in princip. Bartholomæus Socin. consil. 203. colum. 2. in fin. lib. 2. Episcopus ciui. Roder. in c. possessor, de regu. iur. lib. 6. part. 2. §. 9. num. 4. Cùm (inquam)
28
* omnis præscriptio & vsucapio sit merum inuentum iuris ciuilis, consequens est, vt subditos duntaxat liget, & comprehendat illius illarúmve regionum, vbi tale ius ciuile seruatur, iuxta l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. sed naturalia. Instit. de iure nat. l. ius ciuile. ff. de iusti. & iur. l. fin. vbi plenè in simili per omnes Doctores. ff. de iurisdict. omniũ omnium iud. sicq́ue si inter reges aut populos liberos, qui non recognoscerent superiorem, in temporalibus lis esset, cessaret materia præscriptionum, non secus quàm si re vera scripta, aut inuenta nunquam fuisset, quia ius ciuile vnius principis aut populi liberi alterum principem aut populum liberum non tenet, sed ius tan tùm naturale & gentium inter eos seruādum seruandum est. Et secundum tale ius ciuile iudicandum esset. nam si princeps legibus populi sui solutus esse dicitur. l. princeps legibus. ff. de legibus, quantò magis solutus esse dicetur legibus alterius principis vel populi.
29
* Id quod nullus modò sanus negat aut negauit vnquā vnquam , quod adeò verum est, vt princeps cum subdito contrahendo non obligatur ciuiliter, sed tantùm naturaliter, quia iuri tantùm naturæ, & gentium non etiam iuri ciuili subiacere intelligitur, vt tradit eleganter Bald. in d. l. princeps. ff. de legibus. Idem Bald. in l. 1. ad prin. ff. de const. princ. Idem Bal. & communiter omnes Doct. in l. 1. ff. de pact. Idem Bald. in l. fin. C. de transact. & in l. si aquam. colum. 6. C. de seruit. & aqua. plenè per Doct. in c. 1. de const. Alex. consil. vltim. clementissimi. col. 7. lib. 4. Bald. in c. 1. §. fin. qui feudum dare possunt. quod ita tamen intelligendum est, vt ea obligatio naturalis, qua princeps ex contractu suo vel conuentione cum subdito, vel cum altero principe celebrato tenetur, tam efficax sit, quàm foret si esset ciuilis simul & naturalis, vel si ius ciuile nunquam vllibi scriptum aut inuentum esset. Ita Anto. Butrius colum. penultim. & ibi alij omnes in c. quæ in Ecclesiarum, de consti. & ibi Abb. colum. pen. Bal. in c. 2. colum. fin. de noua forma fidel. in feud. Fernandus Loazes in consil. pro Marchi. de Velez, dub. 1. pag. 34. num. 23. Sicq́; Sicque
30
* principes inter se, vel populi liberi inter se semper & sunt & esse videntur, ac fuisse quasi in terminis l. 2. ad princip. ff. de orig. iur. l. 1. ff. de pact. l. 1. ff. de consti. pecun. cum simil. vt inter eos ius solùm naturale & gentium non etiam ciuile in consideratione sit, non magis quàm si scriptum aut inuentum nũquam numquam fuisset. nam & idem esset (quod plus est)
31
* si res ageretur inter principem & vnum hominem priuatum, qui tamen sibi subditus non esset.
32
* Et ideò peregrinus nec testamentum facere debet, secundum nostri iuris regulas, sed secundum simplicitatem iuris gentium, vt diximus de succ. progressu lib. 1. sub tit. qui testam. fac. poss. num. 124. nec ex testamento alicuius ciuis nostri capere potest, quia vt nostro iuri subiectus non est, ita etiam non gaudet beneficijs nostri iuris ciuilis, vt ibidem docuimus sub titulo, qui ex testamẽ testamen . cape. poss. num. 6. cum sequen. per l. 1. cum ibi not. C. de hæred. instit. l. sed si hac. §. pœnam, in verb. peregrinitatem. ff. de in ius vocan. Quinimò idem foret, si inter duos homines priuatos exteros tamen (hoc est, qui essent diuersarum iurisdictionum, puta vnus Hispanus, alter Gallus) res ageretur, nam & tunc ius tantùm naturale & gentium inter eos seruaretur, non etiam ius ciuile alterutrius ex illis prouincijs
33
* (cùm constet regem Hispaniarum etiam de iure non subesse Imperatori. 63. distinct. c. Adrianus, vbi Gloss. & reliqui. Idemq́ue in rege Galliarum saltem de facto, vt lib. præced. | plenius tradidimus. c. 22. nu. 11. cum sequen.)
34
* secundum quæ licet regulariter non valeat emptio & venditio sine precio, nec locatio & conductio sine mercede certa, nec contractus emphyteusis sine scriptura, nec stipulatio sine verbis, vt in princip. Instit. de empt. & vendi. & in princ. Instit. de locatione & cond. l. 1. in prin. ff. de verb. oblig. in prin. Inst. eod. ti. l. 1. 2. & 3. cum ibi not. C. de iur. emphy. tamen inter exteros principes, vel inter exteros populos superiorem non recognoscentes, vel inter exteros homines priuatos, vel inter vnum principem, populúmve liberum & ciuem ei subiectum, & emptio venditióve sine precio, & locatio & conductio sine mercede certa, & stipulatio sine verbis, & emphyteusis sine scriptura valerent, non tàm in vim eorum contractuum formaliter, quàm in vim nudæ genericæ iurisq́ue gentium conuentionis, quæ tamen plenum effectum & executionem sortiretur, non secus, quàm id fieret, si ius ciuile scriptum aut inuentum nunquā numquam fuisset, iuxta l. 2. in princip. cum §. sequen. ff. de origi. iuris.
35
* quæ omnia in contractibus legatorum principum (quos vulgo ambasciatores appellamus) qui celebrarentur in prouincijs suarum legationum procederent, vt plenius egimus in præfat. lib. 1. de succ. progressu. colu. pen. & in locis duobus, de quibus iam meminimus.
36
* In omnibus ergo his speciebus & similibus, quemadmodum cessat ius ciuile quò ad omnes contractus, conuentiones reliquasq́ue humanas actiones, ita quoque & quò ad præ scriptiones cessare in comperto esset debet, quando quidem præscriptionum inuentum merè ciuile est, & ciuilissimum, vt iam edocti sumus, quæ omnia eò potissimùm nomine notanda sunt, quòd nullibi sic declarata inuenio, suntq́ue addenda ad illos 28. casus, in quibus cessat præscriptio, de quibus per Franciscum Balb. de præscrip. q. 6. part. prin.
Hinc colligebam expeditum fixum atque indubitatum haberi debere
37
* potentissimo Hispaniarum Regi, & domino nostro etiam hodie integrum saluumq́ue esse ius & facultas conferendi omnes archiepiscopatus, episcopatus, præbendas, dignitates, personatus, rectorias, beneficiaq́; beneficiaque omnia ecclesiasticis personis per vniuersam Hispaniam, non secus quàm olim neque id ius vlla ex parte præscriptionis, consuetudinis, vel alia quauis ratione, aut occasione immutatum, debilitatum aut diminutum videri, non magis quàm olim foret ac fuisset. nam cùm sit non minus vera, quàm receptissima omnium sententia, Hispaniarum regem ac regnum nullum in temporalibus superiorem recognoscere. Glos. in d. c. Adrianus. 63. distinct. diximus plenè suprà c. 22. nume. 11. cumq́; cumque sequen.
38
* cumq́ue Hispaniarum rex ex receptissima omnium sententia habeat legitimum ius patronatus in omnibus Hispaniarum ecclesijs, eò quòd eam prouinciam eripuit, liberauitq́ue à manu infidelium (quæ causa ex mente Doctorũ Doctorum communiter longè iustior est, quàm causa ecclesiæ dotationis) vt in lib. præcedenti. ca. 22. nu. 14. cum præced. & sequen. disseruimus, consequens fit, vt id ius patro. semel sibi competens per temporis aut præscriptionis interuentum perire non potuerit, aut vlla ex parte eneruari, quandoquidem præscriptionum inuentum & ciuilissimum esse, & sic inter exteros Principes, Reges, Imperatores, populos aut ciues locum non habere fuse edocti sumus, & non solùm tales ecclesias Hispaniarum Rex conferre potest, hoc est, eligere vel nominare personas ad eas dignitates, beneficia, episcopatus, rectorias, personatus, archiepiscopatus, & similia, non solùm (inquam) id ex definitione sacrorum canonum, & ex doctorum sententijs, & ex legibus Hispaniarum licere sibi apparet, sed etiam id per sacrum Concilium Toletanum 12. canone, & c. 6. sancitum est, & stabilitum in hæc verba.
Illud quoque decernendum nobis occurrit, quòd in quibus tam ciuitatibus, decedentibus episcopis proprijs, dum differtur diu ordinatio successoris, non minima creatur officiorum diuinorum offensio. Vnde placuit omnibus (saluo priuilegio vniuscuiusque prouinciæ) vt licitum maneat deinceps Toletano Pontifici, quoscunque regalis potestas elegerit, & iam dicti Toletani Pontificis iudicium dignos esse probauerit, in quibuslibet prouincijs præficere præsules, & decedentibus episcopis eligere successores, sic tamen, vt quisquis ille fuerit ordinatus post ordinationis suæ tempus infra trium mensium spacium proprij Metropolitani præsentia visurus accedat, qualiter eius authoritate vel disciplina instructus condignè susceptæ sedis gubernacula teneat, quòd si per desidiam aut neglectum quilibet constituti temporis metas excesserit, excommunicetur, hanc quoque definitionis formulam sicut de episcopis, ita de cæteris rectoribus placuit obseruandam.
Sed & idem expressum est in ca. cùm longè. 63. distinct. neq; neque ad rem pertinet, quòd id ius & si in vsu sit fueritq́ue semper quò ad archiepiscopatus, & episcopatus, & nonnullas Abbatias Hispaniarum, tamen quò ad reliquas dignitates ecclesiarum cathedralium, & quò ad reliqua beneficia non ex integro id in vsu nunc est,
39
* nec dubium est, quin iuri canonico omnes principes Christiani subesse videantur, vnde iuris canonici præscriptiones contra eos eorumq́; eorumque regna videntur posse locum habere, in ijs rebus & materijs, quæ subsunt iurisdictioni ecclesiasticæ, qualis est materia beneficiorum, vt habetur ferè per omnes in c. 1. & in c. ecclesia sanctæ Mariæ, & in c. quæ in ecclesiarum, de constit. & in c. cùm non liceat, de præscript.
Nam ad perfectam huius rei cognitionem præfari oportet non esse solum aut simplex ius patronatus id, quod habent Hispaniarum reges in talium beneficiorum collatione seu nominatione, neque ex sola iuris canonici concessione, sed potissimùm ex ipsomet iure regali, & sic ex iure naturali. cùm enim regna & principatus fuerint iure naturali, vel gentium etiam primęuo primæuo creati ad meram ciuium vtilitatem, vt plenissimè ostendimus suprà lib. pręced præced . cap. 1. & 2. & id ornauimus tam per totum illum librum, quàm per totum etiam istum, & præsertim in d. c. 1. num. 25. & cap. 21. num. 8. in d. lib. præced.
40
* Cumq́ue homines à suis negotijs & prouincijs auocari longius peregreq́ue proficisci, peragrare & peregrinari noxium vehementer sit, vt & patet ad sensum, & probat l. 4. cum sequen. ff. quemadmod. testa. aperi. superest, vt ad regale officium, munus & tuitionẽ tuitionem pertinere intelligatur prospicere ac efficere, ne subditi talem incōmoditatem incommoditatem patiantur, per quam negotiorum suorum causa peregrè à regione sua, liberis, vxoribus, domibus, rebus, negotijsq́ue suis domesticis desertis proficisci cogantur, id quod eueniret, si ab Hispania ad Romam vsque vrbem penetrare passim cogerentur, beneficiorum, dignitatum, episcopatuum, archiepiscopatuúmve causa, aut litium fortè occasione, & cùm talem incommoditatem homines pati aduersetur naturali rationi & iuri naturali.
41
* Neque per leges positiuas, ciuiles aut canonicas id induci posset, neque per consuetudines, quæ magis viderentur & iustius dicerentur morum corruptelæ, quàm mores præscripti: argu. l. 1. & 2. ff. de legibus. c. erit autem lex. 5. distinct. l. de quibus, cum multis legibus sequen. ff. de legibus, cùm edocent, leges & consuetudines irrationabiles aut nociuas non valere, id quod plenius disseruimus de succ. progressu in præfat. num. 93. & suprà lib. præced. cap. 31. num. 38. & cap. 30. num. 1. & num. 3. vnde leges ferre ad publicam vtilitatem, vt principis est, ita eas ferre ad propriam legislatoris vtilitatem, præ sertim cum lęsione læsione subditorum, tyranni est, vt d. c. 30. num. 2. disseruimus. & omnis lex, quæ cunque sit, vtilis si non est, vix esse potest, vt desinat nocere, vt d. lib. c. 29. num. 22. non parum vtiliter ostendimus. & ibi etiam num. 20. ostendimus, legem humanam non aliter valere, quàm si à lege naturali aut diuina deriuetur. sicq́ue vtilis & æqua sit, & aliquid eod. lib. c. 26. num. 29. quæ omnia non solùm comprobantur ex ijs, quæ suprà lib. 1. cap. 1. & 2. tradidimus, edocentes, legum principumq́; principumque imperium ad meram ciuium vtilitatem pertinere, ita vt quidquid à principe vel à lege iussum, præceptum, sancitúmve fuerit, si ciuium vtilitati aduersetur, nullius momenti sit, quasi egredi videatur terminos mandati, cōmissionis commissionis , regni, principatus, sed etiam hoc idem comprobatur ex omnibus, quæ per totũ totum hunc librum & præcedentem plenissimè disseruimus, quia quasi ex illo primo elemento & fonte reliqua omnia deriuauimus. Nec dubium est, quin quod lege aut consuetudine induci non potest, quia irrationabile vel noxium, id per præscriptionem etiam immemorialem recipi longè minus possit, quia talis præscriptio, etsi reliquis præscriptionibus potentior videatur, tamen ad summum id assequi potuit, vt legis vim habere videretur. l. 1. §. fin. l. 2. in princip. ff. de aqua plu. arcenda. l. 1. §. ductus aquæ. ff. de aqua quoti. & æstiua. is ergò vigor legis interpretatiuus fortior esse non potest, quàm ipsamet vera, expressa & certa lex, quinimò vix est, vt ei æquetur. l. filio quẽ quem . ff. de libe. & posthum. l. si quis posthumos, in princ. eodem titu. ergo quod lege expressa introduci non potest, id longè minus per legem tacitam induci admittíve poterit, qualis est consuetudo iuxta d. l. de quibus, cum multis sequent. ff. de legib. & qualis est præscriptio etiam temporis, cuius initij memoria non est, vt proximè diximus.
42
* Et denique quærere legem, vbi naturaliter sentimus, nihil aliud est secundum Philosophum, quàm infirmitas intellectus, nec vllus tam demens aut tam rerum inexpertus erit, qui non videat Reipub. regnoq́ue Hispaniarum non noxium modò, verùm nocentissimum esse, si ad lites expediendas, vel ad beneficia ecclesiastica, episcopatus, archiepiscopatus, dignitates, præbendásve Romam semper passimq́ue adeundum esset, id quod cum nostro magno malo experti sumus,
43
* estq́; estque tam notorium, vt omnem speciem probationis facilè superet. notorietatis enim talis est vis, vt plenè disseruimus suprà lib. 1. c. 22. & c. 21. text. in l. si adulterium cum incestu. §. idem Pollioni. ff. ad legem Iuliam, de adulter. & denique in hac ingenti læsione, quæ ex tam longa & periculosa nauigatione & itineratione causatur, nititur text. in d. concilio Toletano. 12. cau. 6. & d. c. cùm longè. 63. distinct.
44
* sicq́ue cùm ea ratio sit tam naturalis & vera, contrarium eius fieri minimè poterit vnquam, aut vnquam poterit: arg. §. sed naturalia. Instit. de iure nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iur. Bald. per text. ibi. in l. fin. ff. de hæred. instit. Idem Bald. in l. his solis. per tex. ibi. C. de reuo. dona. Pet. Philipp. Corn. Alex. Dec. & alij per text. ibi in l. humanitatis. C. de impub. Ias. Purpuratus, & alij per text. ibi in l. fin. C. de pact.
45
* Denique nauigare etiam impossibile reputatur, nedum nimis difficile, neque quicquam est, quod magis ipsi naturæ aduersum, pugnans, contrarium esse intelligatur, quàm nauigatio, vt plenè ostendimus suprà lib. 1. c. 20. vbi etiam docemur, nauigationem horridam esse, tristissimā tristissimam , periculosissimam adeò, vt nauigantes inter mortuos, an inter viuos sint connumerandi, non satis certum sit. sicq́; sicque | ad Romam ab Hispania per æquora transuolare durissimum, nocentissimum & ab omni iustitia & ratione prorsus alienum esset, vt homines à iure compellerentur. Id enim non ius, sed summa iniuria esset, rursus per terram eundi nullus patet aditus: nam vt interea omittam longitudinem itineris, magnitudinem laboris, & expensarum periculum, insidiasq́; insidiasque latronum, & cætera id genus, (quæ omnia omnibus notiora sunt, quàm vlla relatione egeant.) Adest etiam id impedimentum, quod omnes Galliæ penetrandæ sunt, nec alias patet iter, via aut semita vlla: sicq́ue penetratio est impossibilis, nisi ex Galliarum principis concessione, quæ reputatur impossibilis. l. apud Iulianum. §. constat. vbi multa per Alex. & Ias. post alios. ff. de legatis pri. Ergo
46
* cùm nimis difficilia pro impossibilibus habeantur, vt ibi est communis opinio Alexand. Ias. & aliorum per text. vbi Hieronymus Cagno. in l. impossibilium. ff. de regul. iur. Claudius Aquens, in l. Gallus. §. instituens, colum. 1. ff. de liberis & posthumis. Georgius Natanus in clemen. sępè sæpè , in principio. not. 4. de verborum significatio. Barto. Soci. in l. quidam relegatus. not. fin. ff. de rebus dubi. superest vt Hispani pro rebus suprà memoratis Romam petere non sint de iure cogendi,
47
* non magis quàm si ad impossibilia obligandi, ad quæ nullus tenetur. l. impossibilium. ff. de regulis iuris. cap. nemo potest. eodem titul. lib. 6. §. si impossibilis. Institut. de hæred. insti. l. 1. vbi plenè per Bart. ff. de condit. instit. l. vbi repugnantia. §. quæ rerum natura. ff. de regulis iuris. Adeò, vt
48
* ad impossibilia non solùm principum potestas sese non extendat, sed etiam ipsius Dei optimi maximi potestas sese non extendit, secundum Theologorum opinionem, vt & affirmat & sequitur Hieronymus Cagnolus, vbi suprà, & plenius tradidimus suprà libr. 1. cap. 27.
Denique
49
* secundum opinionem multorum, quā quam modò nec probo nec improbo (quia infrà cap. 81. num. 10. cum seq. dicturus sum) non est præscriptio temporis immemorialis, quando de ipsius origine constat, vt tenent Ioannes Andreæ in capitu. 1. ad finem de præ scrip. lib. 6. & Aymon Crauetus de antiq. temporum part. 4. versic. materia ista, nnm num . 3. Couarru. in capitu. possessor. de regulis iur. lib. 6. parte secunda. §. 3. nu. 7. sed cùm de principio huius rei, de qua agimus, non solùm constet, sed etiam notoriè constet, quia ex dispositione iuris, vt patet in dicto concilio Toletano duodecimo, canone sexto, & dicto capit. cùm longè. 63. distinctio. sequitur illud ius episcopatuum, rectoriarum, aliarumq́ue præbendarum ecclesiasticarum integrum ius Hispaniarum Regi, & regno illæsumq́ue ab immemoriali præscriptione seruari. Quamuis si verum amamus, ea sola ratio sufficiat, quam iam retulimus, quod bona gubernatio minimè admittit contrarium.
50
* Item, quòd hæc est ratio naturalis, iusq́ue naturale & gentium, (ius enim naturale illud dicitur, quod ratio naturalis suadet & docet, diximus suprà lib. 1. c. 16. num. 10. & decimo num. 8. & c. 27. num. 11.) Id q́ue ius immutabile est. §. sed naturalia. Instit. de iure naturæ. l. omnes populi. ff. de iust. & iur. licet enim passim fiant homicidia, latrocinia, falsitates, adulteria, parricidia, & cætera id genus contra ipsum ius naturale, adhuc tamen ius ipsum naturale integrum manere intelligitur, semperq́ue est eritq́ue ius, & semper æquè bonum, & ille huius iuris transgressiones nullam inducunt præscriptionem aut consuetudinem: cōtra contra hoc ius, quò minus videre stare & pollere videatur, æqueq́; æqueque bonum & laudabile esse. sic & in specie nostra docet Theologorum dissertissimus frater Alphonsus de Castro, de potestate legis pœn. lib. secundo, cap. decimoquarto, pagin. quingentesima sexagesimasecunda. Paulus Aposto. Roma. 1. dum ait: Qui cùm cognouissent Deum, &c. Sic ergo & in specie nostra, & si per annos mille nos Hispani pro his rebus vel istarum rerum causa, de quibus mentionem habuimus, Romam adire coacti essemus, vel fortè sponte (aut quod certius, est stultitia aut rusticitate) nun quam fieret ius aut bonum aut æquum, quod in postremum idem facere teneremur, non magis quàm si per mille annos latrocinia, falsitates, adulteria, & cætera id genus, exerceremus. nam per hoc nunquam fit ius aut bonum aut æquum, vt similia facinora in posterum perpetrare cogamur, aut perpetrare iure possimus.
51
* Et istud ius naturale bonum & æquum, vt Hispani non cogantur istarum rerum occasione, de quibus mentionem habuimus, Romam petere, licet postea à iure canonico (per d. cap. cùm longè, & per d. Concilium) approbatum fuerit, non tamen fuit transformatum in merum ius canonicum, ita vt ius naturale & gentium esse desijsse videatur, non magis quàm si quis malè sanus contenderet illud præceptum Decalogi, De non occidendo, aut etiam illud pręceptum præceptum , De parentibus obseruandis euanuisse, iusq́ue diuinum, aut naturale eo ipso esse desijsse, quod per omnes leges, quæ sunt sub titulis C. & ff. ad legem Corneliam de Sicarijs parricidæ, & etiam homicidæ pœnę pœnae legales designatæ sunt. Aut si contenderet, quòd illud præceptũ præceptum Decalogi, Non falsum testimonium dices, aut illud præceptum, Non mœchaberis, aut illud, non Furtum facies, euanuerunt, eò quòd pœ næ legales adulterijs, & falsarijs, vel falsis testibus, & furibus, seu latronibus definitæ sunt, per leges, quæ sunt sub titulis ff. & C. de furtis, & ff. & C. ad legem Iuliam, de adulter. & ff. & C. ad legem Corneliam, de falsis. Veriùs ergo est in omnibus his speciebus & similibus, ea præcepta adhuc remanere iuris diuini, & naturalis, non secus quàm antequàm fieret | ius scriptum, aut potissimùm, quòd ius diuinum, & naturale his in rebus adiuuasse tantùm, non etiam transformasse videtur: argu. in princip. Institut. de bonorum possessio. l. adeò. §. cùm quis ex aliena. ff. de acquirend. rerum domin.
52
* Sic & licet mille leges Iureconsultorum de beneficio abstinendi à prætore inuento disserant, vt in l. Cornelius. l. iam dubitari. ff. de hæredi. instituend. l. si filius qui patri. ff. de vulgari & pupillari substitutio. l. final. C. de repudian. hæredi. §. sui. Institut. de hæredita. quæ ab intesta. §. sui, & §. necessarijs. Institut. de hæredita. quali. l. cum antiquioribus. C. de iu. deliberan. cum similib. adhuc tamen ius abstinendi dicitur esse prætorium, non ciuile, habita potius ratione inuentoris, quàm eorum, qui postea id ius iam inuentum interpretantur, vt est communis opinio, quam tenent (multis tamen repugnantibus) Gloss. in l. qui se patris. C. vnde liberi. & ibi Alexan. num. 15. Ludouic. Roma. in d. l. necessarij. ff. de acquir. hæred. Ias. num. 29. post Glos. ibi in l. vnic. C. quando non peten. partes. Paulus Castensis in l. 1. C. si minor ab hæredi. absti. Imola in l. ventre. ff. de acquirend. hæred. dixi plenè de success. crea. §. 1. num. 5. Sic ergo & in proposito, & si ius canonicum id quod iure naturali, diuino, vel gentium induxerat, præ ciperet, non tàm nouum ius induxisse, quàm illud iam inductum anteà fuerat, repetisse vel deregisse videretur, iuxta d. §. cùm quis ex aliena. d. l. adeò. ff. de acquir. rerum domin. inde dictum declarantem nihil agere, sed iam actum detegere. l. hæredes palàm. §. 1. ff. de testament.
53
* Sed his aduersari videtur, quod cum naturali iuri vel gentium aliquid addimus vel detrahimus, tunc proprium nostrum ius fecisse videtur
54
* l. ius autem ciuile. ff. de iustit. & iure. & ibi Gloss. & Ias. ego id ius vt beneficiorum ecclesiasticorum, aut litium causa Hispani extra suam prouinciam non trahantur, & si naturale vel naturali rationi congruum videretur, tamen eo ipso quod à iure canonico idem cautum fuit sub illa formula, & adiectione vt fieret per primatem Hispaniæ confirmatio, videtur vt desierit esse ius naturale, & esse cœperit ius canonicum, sed respondit quod vulgo dicitur, quod cùm aliquid addimus, vel detrahimus, tũc tunc ius proprium nostrum efficimus, intelligitur ius nostrum fieri, quò ad illam particulam additam, non quò ad id, quod anteà erat, id enim remanet, vel naturæ vel gentium ius, vt antea erat, ita intelligitur dict. l. ius autem ciuile, secundum Curtium in l. vt vim. nu. 17. ff. de iustit. & iure. & Benincasius de actio. in §. superest, nume. 226. post Modernos Tollentinates, quos ipse allegat. sic ergo postquam per §. alia deinde lex. Institut. de public. iudic. illam pœ nam nouam parricidis imponendam excogitauerunt Iureconsulti, meri iuris ciuilis erit illud parricidij facinus, quò ad pœnam illam temporalẽ temporalem , sed quò ad prohibitionẽ prohibitionem , & pœnā pœnam æternā æternam non desinit esse iuris naturæ & diuini, vt est notum, & suprà ostendimus, & multis authoritatibus in simili ornauimus, suprà lib. 1. cap. 29. num. 17. Vnde & ex locis suprà relatis, ad quæ vos remisimus, quæ hic desunt, petenda sunt. Quinimò tàm noxium est litium, aut beneficiorum ecclesiasticorum causa à laribus, domibus, negotijs, rebus, populis, regionibúsve suis homines extrahi, vt in Concilijs Oecumenicis cautum præceptumq́ue fuerit, causas & lites in partibus finiri, nec ad Romam vrbem pertrahi, etiam si essent ex ipsamet Italica prouincia. Quantò ergo magis in his litibus, aut negotijs, quæ aguntur in remotissimis extremisq́ue mundi oris, qualis Hispania est, vt habetur Concil. Lateranens. sub Greg. Papa sessione 11.
Denique (vt verbo omnia claudam) nulla potestas est ad malum, sed potius ad bonum: ad consulendum & iuuandum est omnis potestas siue illa ecclesiastica sit, siue secularis (hoc vno excepto,
55
* quòd in ecclesiastica longè exuberantior æquitas & iustitia desideratur, & inesse debet. ca. pri. de feud. alienat. & authen. de monachis. §. cogitandum, per Andream Tiraquell. de priuil. piæ causæ, priui. 100.) vt plenissimè disseruimus suprà libro 1. cap. 1. & 2. ex communi, & receptissima sententia tàm factorum quàm Iureconsulto. & omnium Philosophorum. & aliquid attigimus in secundo Tomo harum controuersiarum sub inscriptione, & tit. controuersiarum frequentium lib. 1. cap. 1. etenim omnis potestas in iurisdictione consistit, nec aliud quàm iurisdictio est, vt ibi edocemur, iurisdictioni autem iniuriæ datio, vel damni datio contrarium est: contrarium autem consistere impossibile est, adeò vt ipsi Deo omnipotenti ist hęc hæc , quæ implicant contradictionem, impossibilia esse intelligantur ex communi Theologorum sententia, vt exposuimus suprà libr. 1. ca. 27. num. 2. cum quibusdam præceden. & seq. quibus adde Hieronymum Cagnolum in l. impossibilium. in princip. ff. de regulis iur. & omnis potestas illud duntaxat obiectum, & scopulum intuetur, nempè, iustitiam,
56
* quæ virtus omnium virtutum domina, & regina est, teste Cicerone Officio. lib. 3. Iustitia autem est, alterum non lædere. l. iustitia. ff. de iusti. & iur. §. iuris præcepta. Inst. eodem tit. vnde Cic. Officiorum lib. 1. sic scriptum reliquit: Iustitiæ in est splendor virtutis maximus, ex qua boni viri nominantur, cuius primũ primum munus est, vt nequis cui noceat. ergò cùm nocentissimũ nocentissimum esse iam ostenderimus homines negotiorum suorum causa à prouincijs suis extrahi, consequens fit id iustitiæ contrarium esse, & consequenter extra omnem potestatem & iurisdictionem esse, siue illa secularis sit, siue ecclesiastica, magisq́ue ac magis extra ecclesiasticam, quàm extra profanam esse potestatem, | vt ostendimus, confirmatur,
57
* nam quantò maior est ecclesiastica potestas profana, vt in cap. solicitæ, de maioritate & obedient. & tradunt nouissimi in c. nouit, de iudicijs. tantò abstinentior à malo, & iustitia esse debet, teste Iuuenale sic canente Satyr. 8.
Omne animi vitium tantò conspectius in se
Crimen habet, quantò maior qui peccat habetur.
Nec dubium est, quin quantò maior, eminentior, splendidior, sublimior est potestas, tantò magis ac magis Dei potentiam summam (vt ei proximior & sublimior) imitari debeat, ac necesse habeat, nam vt Poëta cecinit:
58
* Fortes creantur fortibus: nec debiles
Generant aquilæ columbas.
59
* Et naturalissimum est vnum quodque sibi simile generare, secundum Philosophum lib. 2. de ani. & text. in l. quod si nolit. §. qui mancipia. ff. de ædili. edict. vnde patres prudentes liberos quoque prudentes plerunque generare Accur. testatur in l. nullus. C. de curi. lib. 10. & spurios filios liberos quoque spurios generare solere Accursius author est in l. final. versic. consequentia. C. de natur. liberis.
60
* Et talis præsumitur filius qualis pater, & talis præsumitur filia qualis mater, vt per Quintilianum lib. 5. cap. 10. & per Speculatorem tit. de feudis. §. quoniam super. versic. 5. num. 4. &c. si quis. 6. q. 1. l. non sunt. ff. de statu homi. & l. cùm simus. C. de agricolis, & cẽsitis censitis . lib. 11. Socin. consil. 31. prosequendo ordinem lib. 1. Benincasius Instit. de action. in princip. num. 233. notatur in l. quisquis. §. 1. C. ad legem Iuliam maiestatis. Vnde versus:
Sæpè solet filius similis esse patri:
Et sequitur leuiter filia matris iter.
Et qualia sunt principia, talia præsumuntur principiata, secundum Philosophum, tradit Bald. C. si quis omis. cau. testa. l. 1. ad fi. Andre. Tiraquell. de præscrip. §. 1. Gloss. 2. & tradunt omnes Doctores in l. fin. per text. ibi. C. de impuber.
61
* Cùm ergo omnis potestas sit à Deo, iuxta illud Prouerb. cap. 8. Per me reges regnant, & cōditores conditores legum iusta decernunt. & iuxta verbum Domini in Euangelio dicentis ad Pilatum: Non haberes potestatem in me vllam, nisi datum esset tibi desuper, vt plenissimè diximus suprà lib. 1. cap. 21. num. 22. cum multis præceden. & sequen. cumq́; cumque summi pōtificis pontificis , & ecclesiæ potestas & iurisdictio sit reliquis omnibus iurisdictionibus, & potestatibus maior, & splendidior, eminentior, sublimior. sicq́ue tanquam Dei optimi maximi primogenita haberi debeat, vt ipsimet Deo simillima sit, aut esse debeat, consequens est, si quandoquidẽ quandoquidem , vt exactè ostendimus, naturalissimum est vnumquodq; vnumquodque sibi similia generare, & efficere, vnde illud
62
* operibus credere. Et illud Ouidij 13. Metamorph.
Denique quid verbis opus est, spectemur agendo.
Et vt plenè edocet Saluianus lib. 1. de pro uidentia Dei
63
* naturaliter author quilibet opus suum amat & tuetur, eoq́ue magis ac magis quò illud maius erat quasi rem sibi similiorẽ similiorem . Quæ omnia eò pertinent, vt ecclesiæ potestas (cùm sit opus Dei maius ac splendidius reliquis iurisdictionibus & potestatibus) Dei operibus, iustitiæ, potentiæ & iurisdictioni similior quàm reliquæ potestates esse debeat, & consequenter abstinentior à damno, iniuria, noxia & læsione hominum,
64
* ad quorum vtilitatem & salutem, & tuitionem fuit ordinata, ne inducta ad vnum effectum in contrarium conuertatur, contra omne ius, omnem q́ue rationem, vt l. legata inutiliter. ff. de lega. 1. l. legata inutiliter. ff. de adimend. legat. & l. quod fauore. ff. de legi. l. non ideò minus. C. de procuratoribus. quam regulam exactissimè ornauimus libro tertio de successio. resolutione, super l. si quando, in princi. C. de inofficio. testamen. ibi, à nobis inserta.
Quòd
65
* autem quantò sublimior potestas est, tantò magis ac magis à malo, à læsione, & iniuria debeat esse abstinentior constat, vel ex eo, quod Deus nihil malum facere potest, nec enim malum facere posse potentia est, sed potius infirmitas non valentis abstinere à malo. sicque ille solus omnipotens appellatur, qui malum facere nequit, secundum diuum Augusti. in c. princip. §. charitas. de pœniten. distin. 2. Raphael Fulgosius consil. 61. domina Catherina col. penult. Curtius senior cons. 73. col. 29. Aymon Crauetus de antiquit. temporum ad princip. parte 1. vers. non omitto. part. 3. & potestas ad malum non tàm potestas quàm tempestas dicitur, vt per eundem Aymonem ibi. Bartholom. Sozi. consil. 120. colum. penult. Bald. cons. 345. ad euidentiam. colum. 2. lib. 1. Idem Bald. consil. 316. rex Romanorum. colum. 2. eo. lib. 1.
66
* Vnde turpis conditio dicitur non esse potestatiua, quia id tantùm possumus, quod honestè, & sine cuiusquam iniuria possumus. l. reprehendenda, vbi plenè per Corneum & Philippum Deci. post alios. C. de institutio. & substitutio. l. nepos proculo. vbi per Andream Alciatum. ff. de verborum significat. l. Lucius, secundum vnum intellectum. ff. de conditio. & demonstratio.
67
* Multa de illa tempestate, & mentita potestate per Fernand. Loazes, in consil. pro Marchione de Velez, dub. 1. pagi. 54. Bartholomæus Socin. consil. 164. visa bulla. colu. 8. lib. 2. Cardinal. in clement. pastoralis, de re iudica. Ioan. Iacob. de Leonardis inter consilia Alberti Bruni. consil. 117. in hac causa. colum. fin.
68
* Nec tamen dubium est, quin Deus optimus, maximus (quem malum facere non posse diximus) sit omnipotens in terris non secus, quàm in cœlis, vt testatur fides catholica, nec vllus vnquam vlláve gens etiam barbara, & quantumuis infidelis abnegauit. Vnde Virgilius sic cecinit:
Iuppiter omnipotens precibus si flecteris vllis.
Idemq́ue Virgilius 4. Aeneid.
Iuppiter omnipotens adigat me fulmine ad vmbras
Pallentes vmbras Erebi, noctem́ noctemque profundam.
Et Boëtius Metro. 5. lib. 1. de Deo modulatus ait:
Omnia certo fine gubernas.
Et Titus Calphurnius Eclog. 4. sic modulatur:
Deus ipse canatur,
69
* Qui populos, vrbes́ vrbesque regit, pacem́ pacemque legatam.
Et Horat. Oda 4. lib. 3. sic canebat:
Qui terram inertem, qui mare temperat
Ventosum, vrbes, regna́ regnaque tristia:
Diuas́ Diuasque mortales́ mortalesque turbas
Imperio regit vnus æquo.
Idem Oda 12. lib. 1.
Qui res hominum ac Deorum,
Qui mare, & terras, varijs́ varijsque mundum
Temperat horis.
Et Boëtius Metro. 6. lib. 4.
Sed interea conditor altus,
Regum́ Regumque regens.
Et Silius Italicus lib. 6. bell. pun.
Iustitiæ recti́ rectique dator qui cuncta gubernas.
Et Statius lib. 5. theb.
Cuncta hæc superûm demissa suprema
Mente fluunt.
Et Boëtius Metro. 9. lib. 5.
O qui perpetua mundum ratione gubernas.
Et Lucanus lib. 9. bell. ciuil.
Deus est quodcun quodcunque vides, quodcun quodcunque moueris.
Et Manilius lib. 1. Astro.
Conspirat Deus, & tacita ratione gubernat.
Et Lucanus lib. 9. bell. ciuil.
Nil agimus nisi sponte Dei.
Quorum Philosophorũ Philosophorum , & Poëtarum plerique significant,
70
* non solùm Deum omnia posse, & gubernare respectu vniuersorum, sed etiam singulorũ singulorum curam & prouidentiam habere, vt nec minima vnquam res fiat nisi prouidentia, & sponte Dei, id quod apertius edocemur à Cicero. 1. de diuini. Deorum, inquit, prouidentia mundus administratur, ijdemq́; ijdemque consulunt rebus humanis, neque solùm vniuersis, verùm etiam singulis. Docet etiam Saluianus lib. 1. cum seq. de prouidentia Dei.
Quum ergo Deus ipse omnipotens nihil malum agere possit, quinimò eius omnipotentia nulla in re dilucidius inspiciatur, quàm in eo, quod malum facere nequit, quumq́ue ecclesiæ potestas ac iurisdictio vt reliquis maior, ita & Dei potentiæ similior sit, quàm reliquorum potestates, necesse est, vt à malo, læ sione, iniuria, noxiaq́ue hominum sit longè remotior, & abstinentior, neque in vlla alia re magis, aut cōspectius conspectius , quàm in ista cognoscitur magnitudo ecclesiasticæ potestatis, & iurisdictio. Vnde cùm homines litium, aut præbendarũ præbendarum ecclesiasticarum causa extra prouincias suas distrahi nocentissimum esse, nullus vnquam modò sanus ignoret, & exactissimè ostenderimus, vt testetur
71
* vox populi, quæ veluti Dei & naturæ vox est (vt cap. 11. nu. 34. suprà lib. 1. docemur) superest, id esse extra potestatem vtriusque iurisdictionis tam ecclesiasticæ quàm secularis, quæ ad consulendum iuuandumq́ue, non ad nocendum est, & hoc est eritq́ue semper solidissimum ac inconcussum fundamentum, quod comprobare fas est ex pluribus, quamuis centum illationibus vel collectionibus seu deductionibus, quas disseruimus per totum hunc librum & præcedentem.
Præterea
72
* quum principibus secularibus iure naturali & potestate principatus competat tuitio & defensio ciuium, ne patiantur damnum, iniuriam, noxiam, molestiam indebitam (vt per totum hunc & pręcedentem præcedentem librum ostendimus, maximè cap. 1. & 2.) ius canonicum de præscriptionibus loquẽs loquens aut disserens ad hāc hanc iurisdictionem, vtpotè alienam & merè secularem trahi non potest, & hoc etiā etiam solidissimum fundamentum.
In summa cùm talis defensio sit iuris naturalis, non subiacet legibus positiuis, siue illæ canonicæ sint siue laicæ. sicq́ue vt non subiacet iuri scripto, ita quoq; quoque & longè minus subiacebit iuri consuetudinario, aut præscripto, cùm id non tam ius quàm iniuria iustius dicatur, & re vera sit, non aliter atque si per annos mille solitum sit furari, vt erat apud Lacedæmones, aut mœchari apud Persas, libro 2. §. 15. de succe. crea. num. 22. ostendimus, quæ iniuria & mala vi temporis in ius cōuerti conuerti nunquam potuerunt, & hoc etiam est solidissimum fundamentum, nam & furtum, adulterium, rapina & reliqua facinora ideò mala sunt, quòd Reipublicæ vel priuatis noxiam, & similiter quod negotiorum, aut præbẽdarum præbendarum ecclesiasticarũ ecclesiasticarum causa, extra prouinciam suam homines trahantur, & molestias, ærumnas, impensas immensas, labores, pericula subeant, similiter publicè & priuatim noxium & nocentissimum est. ergo non minus id admittere flagitiosum erit, quàm admittere adulteria, furtum, & similia. sicq́ue isthæc omnia tempore iustificari, præscribi, aut in ius conuerti impossibile erit. Quinimò quantò diutius durauerint, & in vsu fuerint, tantò magis ac magis turpiora fient: arg. text. in cap. fi. de præscript. quæ omnia tempore præscribi non posse docet doctiss. Theolog. Alphon. de Castro de potestate legis pœna. c. 14. lib. 2. Quæ omnia sic temperanda sunt, vt summo Pontifici, vt capiti ecclesiæ, liberum sit suum legatum Hispaniæ tenere, vel aliam personam, quæ gratis ea expediat nomine & vice summi Pontificis, quæ vel quia rarissima & nimis ardua, vel alia ratione ad summi Pontificis cognitionem & definitionem iure pertinere videbuntur, gratis accipere debemus, dummodò congrua sustentatio & alimenta cessante fastu nimio non definit.
Nam & retenta opinione eorum, qui con| tendunt, Imperatorem esse dominum quò ad iurisdictionem totius orbis, de cuius veritate egimus suprà cap. 21. & 22. adhuc in prouincijs à regibus eorumq́; eorumque magistratibus admittunt ipsi Doctores illam opinionem tuentes omnia esse expedienda, nec lites, aut numerum officiorúmve publicorum collationes, aut similium, aliorúmve negotiorum, ad Imperatorem deuenire debere, nisi fortè esset quæ dam iustitiæ intolerabilis denegatio, aut iniuriæ illatio, & similia, quæ & nimis ardua sunt, & rarò aut nunquam ferè contingunt, vt per d. c. 21. & 22. Sit ergo conclusio, quod Rex Hispaniæ efficere potest, vt beneficiorum & omnium præbendarum ecclesiasticarum electio Hispaniæ fiat cum declarationibus, de quibus suprà, hoc primo. Id quod non solùm efficere potest, sed etiam debet, hoc secundo. Se autem negligente populi Hispani fortè id assequi & possent & deberent, iuxta modum, de quo suprà cap. 5. num. 10. cum præced. & seq. hoc tertio. Totidem conclusiones, hoc est, alię aliæ tres similes conclusiones fieri debent, quò ad lites super negotijs ecclesiasticis Hispaniæ agendis & definiendis, quæ omnia longè iustiora sunt, quò ad lites & beneficia & reliquas prębendas præbendas ecclesiasticas, quàm quò ad episcopatus & archiepiscopatus, tum quod longè frequentius, imò millies quotidiè huiusmodi de rebus agendum est, de episcopatibus verò & archiepiscopatibus longè rarius, tum etiā etiam quod magnitudo expensarum, laborum, & periculorum in Romam adeundo longè intolerabilior est minimis aut modicis in rebus, quàm in rebus magnis & diuitibus. Et quidquid circa Hispaniam dictum est, procedet etiam quò ad reliquas prouincias, quæ aut non minus longè aut fortè longius ab Vrbe distarent, idemq́ue & si parum minus distarent, licet in reliquis prouincijs non tam expressum vt in Hispania, propter sacra Concilia nominatim hac in re Hispaniæ consulentia. Quæ omnia S. M. Eccl. iudicio subsint.
Quanta
73
* autem obligatione hasce ad res prospiciendas consulen dasq́ue principes teneantur, testatur cunctis mortalium egregia diui Pauli sententia 1. ad Timoth. cap. 5. sic iudicantis: Si quis autem (inquit) suorum & maximè domesticorum curam non habet, fidem negauit, & est infideli deterior. Nobilissimum est enim illud Redemptoris nostri verbum: Nam quos (in quit) dedisti mihi, non perdidi quenquam ex eis: non obscurè significans, quantam curam suorum habere debeant principes & reliqui magistratus.
Denique
74
* superioribus rationibus moti sanctissimi patres, qui ad sacrum œcumenicũ œcumenicum Concilium Tridentinum cōuenerunt conuenerunt in sessione, quæ habita fuit die Nouembris vndecimo, canone 29. anni 1563. definierunt, vt omnes lites & causæ ad ecclesiasticam iurisdictionem pertinentes agerentur in partibus co ram ordinarijs, quò ad primam instantiam, nisi fortè ex magna necessaria & vrgenti causa aliquam vel aliquas summus Pontifex reseruasset, quæ exceptio eandem regulam & canonem firmiorem & stabiliorem reddidit, tantùm abest, vt illum debilitasse aut aliqua ex parte eneruasse videretur: constat. n. summum Pontificem ex causa posse transgredi omnem legem positiuam: est enim princeps legibus solutus, vt non paucis nostrorum tam interpretum quàm etiam legumlatorum placuisse video. l. princeps legibus. ff. de legib. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. l. ex imperfecto. C. de testament. §. final. quibus modis testamen. infir. sed id nihil ad nos, quia est ius ciuile & peculiare Romanorum, non autem ius commune, quale est ius diuinum, naturale, & gentium, de quibus iuribus hasce ad res agendum est, regulariter enim omnes principes legibus subesse non minus vtiliter, quàm eleganter edocemur suprà lib. 1. cap. 1. cum sequent. Neque ad rem pertinet, quod ex causa possint transgredi leges, id enim non solùm possunt, sed etiam necesse habeat, si ea causa necessaria aut vtilis sit (si modò mentem legis amplecti posthabitis ipsius verbis legem transgressionem appellari fas est.)
Denique ius positiuum omnium iuris diuini præceptorum transgressionem fecisse reperitur, iubetenim occidi homicidas & reliquos facinoro sos, permittit defensionem etiam cum nece alterius, negat morigerandum esse parentibus turpia imperantibus, permittit interdum liberis alimenta denegari, dies festos interdum non coli permittit, aliena rapere aliquando non vetat, & reliqua id genus, vt multis edocemur exemplis de suc. progress. in princ. præfationis. Et ferè per totum librum præcedentem.
Istorum & similium ratio est, quòd in omnibus his speciebus & similibus non tàm ipsius legis diuinę diuinæ , quàm verborum duntaxat transgressio facta videtur, dum per hoc magis ac magis ipsam mentem diuinam contemplamur ac tuemur verbis spretis, Scriptum enim sequi mente relicta calumniatoris esse, Cicero ait in oratione pro Cecina, & Iureconsultus in l. fraus. ff. de legib. fusiùs per nos suprà cap. 30. num. 4. 5. 6.
Porrò summus Pontifex cùm ex causa legem transgredi posset, canonicam etiam, si in d. canone 20. id expressum non fuisset, euenit vt ea expressio eius potentiam hac in re non solùm non augeat (cùm ipsa ei aliàs etiam competeret) sed potius restringat, quum quod aliter liberius agere sibi licebat, propter illā illam posthac adiectionem, non aliter quàm ex magna necessaria vrgentiq́ue causa liberum ei erit.
75
* Sicq́ue illa exceptio contra regularem sui naturam non restringit regulam, sed potius eam firmiorem stabilioremq́ue reddit, quod non rarò fit. nam & similiter & si mandatum | generale non contineat regulariter casus exigentes speciale mandatum. cap. qui ad agendum, de procura. tamen si dixi, do tibi mandatum generale ad mea negotia, nisi quod non possis debita exigere vel transactionẽ transactionem litium mearum facere, per hanc exceptionem ipsum mandatum augetur, vt videatur comprehendisse omnes casus, etiam speciale mandatum aliàs exigentes, præter illos duos nominatim exceptos, vt ex communi opinione resoluunt Lapus & Dominicus Geminianus in d. c. qui ad agendum. & Philipp. Decius in l. 1. num. 31. ff. de regulis iur. Alexand. in l. final. ff. quod quisque iur. Philipp. Dec. in c. consultationibus, in fin. de offic. deleg. Alex. consil. 36. viso themate, quem allegat & sequitur Decius in c. cum dilecta, de consil. vtil. vel inut. 5. nota. Andre. Tiraquel. de vtroque retract. pag. 784. num. 95.
Secundò facit, nam si testator legauit mihi vsumfructum fundi, nisi quod mihi seruitutem imponere non liceat, per hoc videtur etiā etiam proprietatem legasse, vt sic illa exceptio, nisi, &c. auget, non minuit dispositionem præambulam, ita Bart. Bald. Alberi. Ange. & Raphael Fulgos. in l. Proculus. per text. ibi. ff. de vsufru. Rapha. Cuman. & Ludo. Roman. in l. dona. §. species. ff. de donat. Alexan. in l. si constante, in princip. ff. sol. matri. Ias. in l. si mihi & tibi. §. in legatis. lect. 1. num. 10. ff. de lega. 1. Bart. in l. ex hac. ff. de dona. Andr. Alc. in l. rectè dicimus. ff. de verb. sing. Lancel. Galiaula, in l. Centurio. num. 465. ff. de vulga. & pupilla. post Gloss. in d. §. species, & in d. l. Proculus. sic ergo & in proposito illa exceptio, nisi ex vrgenti & necessaria causa, &c. auget ipsam regulam negatiuam præambulam, ne aliàs nihil operaretur, auget (inquam) vt regula illa negatiua, ne causæ litesq́ue ab ordinarijs prouinciarum in prima instantia extrahantur ad Romámve reuocentur, intelligatur, vt non fiat etiam ex causa, nisi ea causa fuerit non iusta solùm, verùm vrgens quoque & necessaria.
Tertiò confirmatur, nam ijdem Doctores proximè relati tenent, talem exceptionem similiter augere, quando diceret testator, lego domus vsumfructum, nisi quod eam altius eleuare nequeas, nam per hoc, ne nihil ea exceptio, quæ tacitè inerat, operetur, videtur etiā etiam proprietatem legare.
Quartò facit. nam si testator dixit, lego Titio vsumfructum, nisi quòd non possit rem alienare, per hoc videtur etiam proprietatem legare, ne aliàs nihil ea exceptio operetur. sicq́ue talis exceptio eò quòd tacitè inerat expressa operatur, vt augeatur præambula dispositio, vt est communis opinio, quam tenent Bald. in d. l. Procul. Alexan. in d. l. si constante. Ange. & Fulg. in d. l. Proculus, & alij quàmplures, quos allegaui de succ. creat. §. 9. nu. 8. vers. 2. intelligitur. sic ergo & hic illa exceptio, vt Papa tales causas ex iusta causa re uocare posset, tacitè inerat (vt dixi) sicq́ue expressa, ne nihil operetur, auget ipsam regulam negatiuam præambulam. nam & si sancitum fuisset, ne tales lites ad curiam reuocẽtur reuocentur , nec vltra processum esset, tunc tacitè intelligeretur, nisi ex causa contrarium summo Pontifici visum fuisset: nũc nunc propter illam adiectionem fit, vt etiam si ei ex causa contrariũ contrarium visum sit, adhuc id fieri non debeat, nisi ex ea causa sit non solùm iusta, sed etiam vrgens & necessaria, qualis esset (vt sanctissimis patribus hāc hanc rem definientibus in eo sacro Concilio, cui nos quoque interfuimus, tunc videbatur) si fortè causa ageretur inter reges Castellæ & Lusitaniæ, vel inter regem & reginam, vel inter eos & filium primogenitum, & cætera id genus, in quibus verisimiliter in partibus non esset potestas, aut libertas iustitiam faciendi: non sic si inter conciues ageretur vtcunq; vtcunque proceres, quibus potentia non esset resistendi principibus suis iustitiam facientibus, vel tuentibus eos magistratus, qui iustitiam administrarent, aut ius redderent.
Ad superius acta iustificanda, dum exceptionem interdum regulam augere ne aliter nihil operetur, addere licet plura quàm sexaginta similia, quibus hanc regulam ornauimus in l. si quando, in princi. C. de inofficioso testamento.
Denique cum hac lege de litibus à prouincijs minimè extrahendis, dispensare minimè licere principibus, nisi quando id etiam si prætermittere vellent, non possent sine graui peccato. Idemq́ue in similibus rebus & legibus, quæ perspicuè bonum publicũ publicum & rectam gubernationem intuentur, non parum vtiliter edocemur suprà lib. 1. c. 25. 26. 27.
Postremò eadem iura & rationes militare in spolijs episcoporum, in quindenijs, in fructibus ecclesiarum vocantium, in medijs annatis (vt vulgo nominatur) in compositionibus, reliquisq́ue similibus impositionibus remouendis, incomperto est, præsertim cùm omnes reditus ecclesiastici ex collationibus fidelium procedant ad sustentationem ecclesiarum ecclesiasticarumq́; ecclesiasticarumque personarum, ita vt si quid superest pauperibus distribuatur. ergo siue tales impositiones auferant de eo, quod clericis necessarium erat, id inhumanum & contra ius naturale est, siue auferant de eo, quod supererat longè turpius est, cùm id (vtpotè quod pauperibus elargiendum erat) ipsis pauperibus ademptum videatur, vt plenè peregimus de succ. creat. §. 22. num. 57. & nume. 40. cum seq. plu.
Denique
76
* huiuscemodi iniqua onera esse contra omne ius omnemq́ue rationem multis nominibus plusquàm manifestum fit, Primùm, quia nocet fidelibus, ex quorum pijs collationibus ecclesiasticæ personæ aluntur & sustinentur, quatenus necessitas & congrua mensura expetit. sicq́; sicque quidꝗd quidquid eis adimitur, id | ab ipsis fidelibus vt supleatur necesse est, sicq́; sicque plus æquo onerantur contra rectam iustitiam & naturalem rationem, & contra nobilissimum illud iuris tam Dei quàm naturæ præ ceptum, quod dictat, vt alteri non faciamus quod nobis fieri nolumus.
Deinde quia id ipsis clericis quàm noxium nullus non videt, cùm alimenta sibi necessaria adimantur aut noxiæ minuantur, id quod iuri naturæ aduersum est, quod edocet, alimenta iure illo deberi, neminemq́ue militare suis stipendijs, dignumq́ue esse mercenarium integra mercede sua, non diminuta, vt isthæc & alia nulla huc spectantia disseruimus plenè suprà lib. 1. cap. 19. cum pluribus sequentibus, & capit. 1.
Tertiò quia pauperibus, quibus dandum est quod superest ex reditibus ecclesiasticis, id nociuum esse cōstat constat , quantum enim istorum indebitorum onerum causa ecclesiasticis rapitur, tantum ipsis pauperib. adimitur, id quod contra ius diuinum esse incomperto est, vt dictis locis tradidimus.
Quartò quia, vt ijsdem in locis attigimus, cuiusq́ue regionis fructus ad personarum ibi commorantium alimenta natura spectant.
Postremò, proptereà quod omnis potestas & iurisdictio est ad meram ciuium, non etiam regentium vtilitatem, sicq́ue huiuscemodi illicitæ exactiones suapte natura illicitæ, longè turpiores sunt quando fiunt ab ipsismet tuitoribus (quales principes esse deberent) quàm si ab alijs fierent, pręsertim præsertim si tales principes ecclesiastici sint (qui, vt suprà num. 55. ostendimus, reliquis iustiores esse debeant) tũc tunc enim summum turpitudinis gradum ea improba onera attigisse viderentur, vt id malum, quò vlterius progrediatur non habeat, & quò diutius perdurauerit, eò indies inhonestius videbitur, tātum tantum abest vt præscribi possit, vt suprà quoque ostendimus.
In summa his rationibus moti sacri canoniciq́ue iuris conditores isthæc omnia sanctissimè vetârunt ac damnârunt non tam nouum ius hac in re inducentes, quàm ius diuinum & naturale repetentes, ac declarantes, vt sic transgressio istius iuris tergemina esse intelligatur, non solùm iuris diuini, & naturalis, verùm iuris quoq; quoque positiui, non secus quàm si nunc facinorosus quispiam homicidium iniuria perpetrasset, qui licet incideret in legem Corneliam de sicarijs, vt ff. & C. ad legem Corne. de sic. non ideò minus etiam incidisse videretur in diuinum illud Decalogi præceptũ præceptum , De non occidendo, & iuris similiter natura violator existeret, vt in l. vt vim. ff. de iust. & iure. nec. n. iuris diuini & naturalis id esse desijt, proptereà quod iure quoque positiuo idem cautum promissumq́; promissumque fuerit, vt dixi suprà nu. 51. Isthęc Isthæc autem quæ iniuria impia, aut iniqua sunt, nullo tempore præscribi posse etiam mille aut decem millia annorum communis opi. est tam iuris professorum, quàm Theolog. vt per Glo.
77
* in c. inter cætera. 16. q. 3. & per Francis. Balb. de præscrip. in 5. part. 5. partis princip. q. 11. Alphonsus de Castro Theologorum disertissimus de potestate legis pœnalis libro 2. c. 14. & Theologorũ Theologorum nostræ tempestatis summus Dominicus Sotus de iust. & iur. libro 3. q. 6. art. 2. vers. nona conclusio.
Loading...