Capvt lii.

Capvt lii.

QVo ad quintum, nempe
1
* vtrùm præscriptio sit contra ius, vel saltem contra æquitatem naturalem, non leuis controuersia est. nam partem affirmatiuam vt contra æquitatem naturalem esse Videatur, affirmat esse communem opinionem Iurisperitorum. Ioannes Andreæ de regu. iur. capitu. possessor, post princip. versicul. ex quibus omnibus. Sed Hieronymus Cagn. in leg. iure naturæ. numero 4. ff. de regulis iur. ait, communem esse sententiam, vt non dicatur contra ius, aut æquitatem naturalẽnaturalem, sed præter | ius, & æquitatem naturalem: priorem tamen partem affirmatiuam tenent Ang. & Alexan. qui alios allegat in leg. possessio quoque. §. & si possessio. ff. de acquir. possessio. pro qua etiam parte arguit Bald. in l. fin. in repet. colum. 5. C. de longi tempo. præscrip. Partem tamen negatiuam, vt non sit contra naturalem æquitatem, tenent Ioan. Andr. post Gerardum de Senis, quẽquem ipse allegat, & Pet. Anchara. & Philipp. Franc. in dict. capit. possesso. vbi etiam nouissimi, & in hac sententia videtur residere Franciscus Balb. de præscrip. par. 1. q. 5. qua de re plenè per Fely. & Philippum Decium in rubr. de pręscriptpræscript. & per Doctores post Gloss. ibi in cap. ius naturale. 1. distincti. quamuis ea Gloss. teneat partem affirmatiuam per Ias. in l. placuit. C. de iudic. per eundem Iaso. post alios in l. nam hoc natura. ff. de condi. indebi. per Bart. & Claudium & alios in l. ex hoc iur. ff. de iust. & iu. & quòd sit contra æquitatem naturalem firmat Bald. in l. ancillæ. colu. 2. C. de furt. & Azo in summa. C. pro empto. colum. 1. in pr.
Quid dicendum
2
* & sanè ipsa veritas est non esse contra ius aut æquitatem naturalem, quinimmò omni iuri & æquitati arridet, tantum abest vt aduersari videatur. nam quamuis iure naturæ iniquum sit alterum alterius iactura & iniuria locupletem fieri. l. iure naturæ. suprà allega. l. nam hoc. ff. de condit. in debit. cap. locupletari. de regu. iuris. lib. 6. & iuris præceptum sit, Alterum non lædere. l. iustitia. 2. resp. ff. de iustit. & iure. §. iuris præcepta. Inst. eodem titulo. & iuris diuini & naturalis præceptum est, vt Quod tibi non vis, alteri non facias, vt per Cagnolum, vbi suprà, ad finem. Tamen hæc omnia moderantur, & cessant ex voluntate & concessione ipsius domini: quia tunc ex diuerso nihil tam naturali æquitati conuenit, quàm voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse, ita ait tex. in §. per traditionem. Inst. de rerum diuisione. l. nemo. ff. de pactis. l. prima de sacro. ecclesi. l. traditio. ff. de acquirend. rerum dominio. l. traditionibus. C. de pactis: nec refert ea voluntas expressa, an tantùm tacita sit l. certũcertum. ff. si certum petatur. l. cum ex filio, vbi multa per Iaso. in principio. ff. de vulga. l. prima, vbi per Iason. C. qui admitti gloss. not. vbi per omnes in l. 2. §. sed quia veremur. C. de iur. calum.
3
* Nec dubium est quin ex legis interpretatione qui rem suam per tempus à lege definitum ab alio possideri patitur, is alienasse eam videatur vel pro derelicto eam habendo, vel eam possessori cōcedendoconcedendo. l. alienationis verbum. ff. de verb. significatio. ibi, vix est enim vt non videatur alienare, &c. iuncta l. prima & 2. ff. pro derelict. Nec ad rem pertinet
4
* quòd fortè domini animus diuersus fuit. nam & similiter qui expressis verbis se rem suam mihi cōcedereconcedere ait, fortè diuersum animum habuit, argumentum l. diuus. ff. de milita. testamento. §. planè. Institutione eodem titu. l. an inutilis. ff. de accepti latio. l. non solùm. ff. de acti. & obligation. l. non figura, eodem titul. leg. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. voluntas enim hominis soli Deo certa esse potest, & præterea nemini.
5
* Nam & ipsa verba indicia tantùm non etiam certitudo sunt nostræ voluntatis. l. Labeo. ff. de supel. lega. id quod eleganter Cicero definiuit in oratione pro Cecinna, Verba, inquit, reperta sunt quæ indicarent, non quæ impedirent nostram voluntatem, propter verbum Indicarent, vnde nec etiam scriptura intelligitur nostram voluntatem certò declarare, sed tantùm indicare, verosimiliter d. l. non figura. vnde eleganter idem Cicero, vbi suprà, ait, Scriptum sequi, calumniatoris est, boni verò iudicis, voluntatem scriptoris defendere. Cùm ergo qui rem suam præscribi patitur, eius alienationi consentire videatur, succedit regula, Quòd damnum quod quis sua culpa patitur, sibi & non alij debet imputare. c. damnum, de regulis iuris lib. 6. Nec dubium est, quin id quod nostrum est, licet sine facto nostro à nobis auelli nequeat. l. id quod nostrum. ff. de regulis iuris. tamen appellatione facti etiam non
6
* factum continetur, secundum Philippum Decium ibi per §. si vxor. Inst. de nupti. ibi, melius facerent si se abstinerent. l. in facto. ff. de conditition. & demon. facit l. cum de in rem verso. ff. de vsuris, & quæ plenè habentur per Gloss.& omnes in l. si certis annis. C. de pactis. l. si quis diuturno. ff. si ser. vendi. ergo ex facto ipsius dominium rei suæ abs se recessit interpretatiuè. Id quod sufficit: quia, vtiam ostendimus, humana cognitio, quò ad hominum volũtatesvoluntates, secundum interpretationem tantùm, non secundum certam scientiam procedit. Quinimmò (quod plus est) etiam is qui
7
* dereliquit rerum suarum amissioni & pœnæ consentire videtur, vt ff. de iure fisci. leg. Imperatores, ibi. te huic pœnæ subdidisti. leg. finali. C. ad legem Iuliam maiest. ibi, quodammodo sua mente punitur, tradit Angelus in §. furtorum. Institutione de obligatione ex malefici. Iason in l. prima. §. sublata tam in prima quàm in secunda lectura. ff. ad Trebell. an Florianus in leg. inde Neratius. §. finali. ff. ad legem Aquiliam, dixi plenè de success. crea. lib. primo. §. 10. ad finem. num. 665. Fit enim ea legis interpretatio, vt is præsumatur maluisse rerum suarum dominio carere, quàm à maleficio abstinere, vt dictis legibus, quantò ergo iustius in specie nostra interpretatur lex, vt qui rem suam per tantum tempus patitur ab alio possideri, maluerit aut maluisse videatur rei suæ dominio carere quāquam eam accipere, sine eo quod liberalitatem in possessorem exercere velit, iuxta titulos ff. C. & Institutione, & in decret. de dona. siue quod eam rem pro derel. habere voluerit, id quod licet, vt leg. prima. & 2. ff. pro dereli.
8
* cum & res nostras possimus | prodigere aut eis abuti. l. sed & si leg. §. consuluit. ff. de pet. hæred. ibi, dum re sua se abuti putant. l. 1. §. & magis, in verbo prodigit. ff. si quid in fraudem patro. leg. quia autem. §. 1. & etiam in princip. ff. quæ in fraudem creditorum. in re enim sua quilibet est moderator & arbiter etiam abutendo, vt dictis legibus. & leg. in re mandata. C. mand. l. non vsque. ff. si à parente quis fuer. man.
Denique & si omnia superiora cessarent
9
* tamen eo ipso quòd à prin. vel à republica lex generalis de præscriptionibus disponens lata fuit, non dubium est quin ea lex obliget ex suo consensu omnes ciues, non secus quàm ex contractu quodam obligarentur,
10
* quia lex nihil aliud est quàm quædam sponsio, hoc est firmissima promissio & contractus factus à ciuibus inter se. leg. prima. in verbo, communis reipublicæ sponsio. ff. de legibus. dixi plenè de succ. progressu libro primo. in præfa. ad princip. & suprà libro primo. capi. 28. numero 11. ergo vt qui sub conditione, si nauis venerit, vel sub alia quauis promisit adueniente conditione, manet ex præambulo consensu suo obligatus. §. ex conditionali. Institut. de verborum obligatio. ita & cùm lex de præscriptionibus lata & rogata fuit (rogatur enim lex, cum ipsa fit, vt in §. lex. Institu. de iure natu. c. lex. prima dist. omnes ciues ei consensum pręberepræbere dicuntur, velleq́;velleque vnumquenque rem suam iusúe suum amittere sub hac conditione, & futuro euentu, si ea res idúe ius ab alio per tempus à lege definitum possideri legitimè contigerit, nam & ex diuerso ipse quoque lucrifaciet, si rem iúsve alienum per tale legitimum tempus à se possideri contigerit, sicq́ue omnes sunt in parispe, & causa, vel lucri faciẽdifaciendi, vel amittendi, id quod est secundum ius naturale, secundum naturam. ff. de regulis iuris. §. his ita. C. caduc. tollen.
11
* Et propter istum futurum euentum nullus intelligitur lædi. leg. fideicommisso. C. de transaction. l. si pater puellæ. C. de in officio. testamen. l. 1. verb. non iniquis rationibus. C. de pact. l. si iactum retis, de action. emp. Vides ergo ius præscriptionum non solùm iuribus naturæ minimè aduersari, sed potius iuri naturæ omnino adhærere, vt interim omittam omnes non minus iustas, quàm publicè, & priuatim vtilissimas causas, quibus præscriptiones fuerunt inductæ, quas suprà in tertio quæsito enarrauimus. Quibus,
12
* dum diximus esse ob lites vitandas, adde, in litibus vel vitandis, vel minuendis verti publicāpublicam vtilitatem etiam principaliter, adeò vt etiam ex consensu partium præscriptiones non impediantur, nec etiam ex dispositione testatoris, vt plenissimè enarrauimus de successio. creat. lib. 1. §. 10. num. 14. cum plurib. sequentib. & §. 7. numero 40. cum seq. quibus in locis apparet has esse communes opiniones. In summa postquam quis rem alienam, iusúe alienum præscripsit tacita ex domini voluntate, & concessione, si dominus ille admitteretur ad rem suam, nónne id esset iniquum & cōtracontra naturalem æquitatem, & iustitiam, de qua in leg. prima. ff. de pact. §. per traditionem. Institut. de rerum diuision. dum ait, nihil tam naturali æquitati conuenire, quàm voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse, voluit ille semel, nec naturalis iustitia, aut æquitas permittit pœnitere, aut variare, vt dd. iuribus, & cap. primo, de pact. Ergo præscriptiones tam longè absunt ab iniquitate, quòd potius naturali æquitati omnino adhærere, & accedere, adscribiq́ue videntur. Amplia vt hæc omnia procedant non solùm quando sciente, & patiente domino præscriptio contingeret, sed etiam si ex ignaro, iuxta leg. fin. C. de longi temporis præscrip. Nam adhuc ipsa iustitia, & æquitas naturalis dictat, vt ille, cuius res præscripta est, conqueri non possit, quando quidem ipse quoque erat, & hodie est in pari causa, & spe lucrifaciendi. nam iuri tam naturæ, quàm positiuo approbatum est, emi posse iactum retis, & nautica pericula, & reliqua quæ dubiorum euentuum occasione admittuntur, vt tradunt omnes doctores per multa similia in leg. prima. C. de pact. & in l. de fideicommisso. per tex. ibi. C. de transaction. & nos multis ornamus in secundo tomo harum controuersiarum, qui inscribitur controuersiarum frequentium libro tertio. capitul. 68. per totum. Limita vt non procedat quando possessor rei alienæ haberet malam fidem, vel debitor haberet malam fidem, tunc enim præscriptio esset contra naturalem æquitatem, secundum communem opinionem, vt testatur Bald. de præscript. part. prima. quæstio. 5. quæ limitatio parum (iudice me) apta est, quia tunc neque iure ciuili neque iure canonico procedit præscriptio, vt infrà fusè agemus, & diximus de successio. creation. §. vigesimoprim. num. 179. lib. 3.
Ex
13
* superioribus apparet, veram esse opinionem Cagnoli in d. l. iure naturæ. ff. de regul. iuris, asserentis, eam legem dicentem iure naturæ iniquum esse, alterum alterius iactura, & iniuria locupletari, propriè locutam fuisse dum copulatè loquitur, quasi sola iactura si desit iniuria iniquitatem illam non inducere, vt patet in omnibus titulis ff. & C. Instit. & in decre. de donation. & patet ex omnibus suprà dictis, & ex multis quæ edocebimur infrà c. 72. quamuis Philippus Decius in d. l. iure naturæ, contendat, & minus rectè (iudice me) iniquitatem esse eo ipso, quod alter alterius iactura etiam iniuria cessante locupletetur, motus per l. nam hoc natura. ff. de cond. indeb. & per l. cum pupillus. ff. de cond. & demon. Sed ea iura parum absunt, quia per d. l. iu. natura. declarantur iuxta l. Gallus. & quæ ibi latè per doct. habentur. §. ille casus, ibi, qua | si duobus capitibus legis commistis. ff. de lib. & posth. Apparet
14
* etiam non sat tutam, aut non sat generalem esse responsionem Gloss. in l. nam hoc natura, suprà alleg. & Gloss. in l. prima. ff. de vsucapio. cum quibus transeunt Docto. vtrobique. & Balbus de præscriptionibus part. 1. quæstion. quinta. aiunt enim quòd præscriptiones ideò iniquę non sunt, licet præscribens cum aliena iactura locupletetur, quia sua culpa id accidit, qui passus est rem suam ab alio tamdiu detineri, id quod suspectum est, quia inde sequeretur aliud fore, si rem suam detineri ignorasset, quod patet falsum esse, vt suprà ostendimus, sic intelligentes, dict. l. fin. C. de longi tempo. præscriptio.
Apparet
15
* etiam eadem ratione parum tutam esse opinionem Glo. quam sequitur Bal. ibi. colum. 7. & C. de seruis fugitiuis, & Balb. vbi suprà, & Speculator de feudis. §. quoniam. versicul. quæritur tamen contra. & Gloss. in l. prima. ff. famil. erciscund. aiunt enim quòd præscriptio sapit naturam pacti contra eum cuius res præscribitur eo, quòd rem suam pati consensit, argumen. l. semper qui non prohibet. ff. de regulis iuris. l. qui patitur. ff. manda. quod suspectum ideò est, quod sic cessaret pręscriptiopræscriptio, & illud tacitum pactum quando domino ignorante res præscripta esset, quod est falsum. Longè ergo rectius dixissent, sapere naturam pacti generalis, quod inter conciues initum videtur, quo tempore lex lata fuit, quodq́ue extendit sese etiam ad ignorantes, & procedit etiam quò ad eos qui tempore illius legis latæ nondum nati erant, quia populus idem esse intelligitur. l. proponebatur. ff. de iudi. & legibus reipublicæ quisque ciuium consensum præbere intelligitur, licet retro abhinc annos mille factæ essent, vt diximus in locis, ad quæ suprà retuli me.
Apparet etiam ex superioribus quid respondendum sit in eo articulo, quo quæritur,
16
* an cuiusque rei præscriptio ex voluntate domini contingere videatur: qua in re variæ sunt nostrorum sententiæ. Sunt enim qui negent ex domini voluntate id contingere, ita Glo. in l. 1. §. fi. & Gloss. fi. ff. de dolo. Bal. in §. si quis per triginta, ad finem. si de feudo fuerit contro. sentit Balb. de præscrip. part. 1. q. 5. num. 6. versi. addo etiam. dum ait, inuito rem suam præscribi. Sunt tamen qui existiment ex voluntate domini ficta, vel præsumpta id contingere, ita Bart. in l. fi. colu. penul. C. in quib. caus. integ. resti. non est. Ioan. Imo. in repe. cap. fi. col. 26. versi. item aduerte. de præscrip. Balb. in authen. adhæc. col. 3. C. de vsuris. Ioan. Andreæ in d. cap. possessor. col. fin. arti. vlti. de regulis iuris. lib. 6. per l. alienationis verbo. ff. de verborum signification. Est & tertia opinio Alexan. distinguentis inter pręscriptionempræscriptionem, quæ contra scientem & patientem currebat, vt ea sponte illius contigisse dicatur: argu. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. l. semper qui non prohibet. ff. de regulis iuris. l. qui patitur. ff. mandat. & inter præscriptionem inscio domino currentem, vt ea citra domini voluntatem contigisse videatur. Ita Alexand. in l. filiusfamilias. §. diui. colum. 7. ff. de lega. 1. quem refert, & sequi videtur Franciscus Balb. vbi suprà, num. 5. qui sibi ipsi parum constare videtur, quid dicendum: & sanè vt istarũistarum opinionum nulla simpliciter (iudice me) vera est, ita fortè aliqua ex parte tueri poterunt. Et enim veritas est, quòd in genere dominus rei præscriptæ non potuit non videri consensum præbuisse: nam cum legibus Reipublicæ de præscriptionibus disponentibus omnes ciues consensum præbere, & præbuisse intelligantur, vt
17
* d. l. 1. in verb. communis reipublicæ sponsio. ff. de legibus. consequens fit vt si res meas præscribi contigerit, iam olim & retro tali præscriptioni consensum præbuisse videar: nam & eadem ratione qui legi pœnali ferendæ consensum expressim, aut interpretatiuè præbuit si postea deliquerit, licet nullus compos mentis puniri velit, adhuc tamen sponte sua puniri videtur, eo quòd iam olim hunc consensum præbuisse, quasi sub hac conditione si deliquisset, videretur, vt iam ostendimus per d. l. Imperatores, ibi, te huic pœnæ subdidisti. ff. de iure fisci, & d. l. fin. C. ad legem Iuliam maiesta. & si per fluminis alluuionem aliquid de fundo meo detractum, inq́ue fundum tuum translatum fuit, tu licet cum iactura mea ditior fias, non ideò minus desinis esse in bona fide, quia iam retro à tempore legis latæ, vel approbatæ huic rei singuli ciues consensum præbuisse videntur, & vnusquisque eorum in pari causa, & potentia erat lucrandi, vel amittendi, iuxta §. præterea per alluuionem. Instit. de rerum diuisio. l. adeò. §. præterea per alluuionem. ff. de acquiren. rerum domi.
Et sic
18
* ex voluntate hominis descendere dicitur acquisitio, quæ per ius accrescendi contingit. l. si. Titio & Mæuio. §. Iulianus. ff. de leg. secundo. & tamen id ius accrescendi quasi quopiam alluuionis incrementum est. l. si Titio. ff. de vsufruct. & ius accrescendi dicitur quoddam aduentitium, & veluti fortuitum lucrum. l. scimus. §. repletionem. C. de inofficio. testamen. & nihilominus saltem immediatè, vel in genere dicitur descendere à voluntate & ordinatione testatoris. d. §. Iulianus. sic ergo & in hoc lucro præscriptionis retro videtur interfuisse voluntas domini propter consensum olim præstitum in lege hac de re disponẽtedisponente, quæ vt damnum, ita & lucrum, potuit afferre.
Simile
19
* in l. si voluntate. C. de rescindenda venditio. vbi & si vnusquisque contrahentium non amittere, sed lucrari studeat & conetur, tamen toti rei consensum præbuisse non minus videtur is qui amisit, quàm alter qui suam conditionem meliorẽmeliorem fecit, vt ibi: quia huic futuro euentui sese commisisse videtur. | sic ergo, & in specie nostra is, cuius res præscripta est, legi de præscriptionibus loquenti præbuisse consensum videtur, nec eum iuuabit dicere se solum lucrari, non etiam amittere velle, seq́ue alienas res præscribere, non autem suas præscriptione amittere voluisse, argum. l. si voluntate. C. de rescinden. vendi. simile est in l. fideicommisso. C. de transaction. & in l. 1. C. de pactis. Simile in l. si pater puellępuellæ. C. de in officioso testament. & multa similia congessimus secundo tomo harum controuersiarum. lib. 3. cap. 68. & infrà c. 72. Stat ergo quod is, cuius res præscripta est, præscriptioni tali consensum olim præbuisse visus est, etiam si ignoret eam præscribi. nam & in exemplo de alluuione, & de iure accrescendi, & de lege lata idem contingit. Idemq́ue in fera, cuius dominium habebam, & aufugit, inq́;inque alterius potestatem recidit, nam mea esse desinit. §. feręferæ. Institu. de rerum diui. l. adeo. §. feræ. ff. de acqui. rerum domi. quo casu ignorantia vel scientia mea non inspicitur, vt ibi. In specie verò consensum præbuisse videtur quando id sciebat, non sic si ignorabat, secundum opinionem Alexa. suprà relatārelatam per iura iam allegata, iuncta l. mater decedens. ff. de inoffic. testamen. & secundum hanc distinctio. varietates superiores & possunt & debent conciliari, iunge alia fundamenta ex c. sequen.
Ex superioribus apparet quid respondendum sit in illo articulo, quo quæritur,
20
* an arbiter qui habet pronuntiare secundum veritatem & æquitatem, possit repellere exceptionem præscriptionis? qua in re sunt qui velint, posse eum talem exceptionem repellere, ita tenent Angelus in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. Idem Angelus in rep. l. 1. ad fi. C. de iudi. sentit Bald. in l. prima. C. de præscript. tringinta an. Ludouicus in rubr. ff. de arbitris. colum. 1.
Contrariam partem, vt talem exceptionem non possit reficere, tenent Barthol. in extrauag. ad reprimendum. in verb. videbitur, prope finem. Feli. in rubr. colum. 1. de præscripiopræscriptio. Idem Feli. in c. 1. colum. penul. de consti. Est & tertia opinio distinguentium referre vtrùm ille cum bona fide præscriberet, vt tunc exceptio præscriptionis non possit repelli, an verò cum mala fide, vt tunc repelli fas sit. & vtrunque membrum huius distinctionis communiter receptum esse testatur Francisc. Balb. de præscriptio. par. 1. q. 5. numero 8. cum seq. vbi similiter affirmat cum mala fide non procedere præscriptionem de iure ciuili, non magis quàm de iure canonico. Ergo commodius & certius trademus regulam negatiuam, talem exceptionem præscriptionis ab arbitro reijci non posse, sed tantùm reijci posse mentitam præscriptionis allegationem, quale esset cùm constaret malam fidem interfuisse, tunc enim qui se præscripsisse diceret falsum diceret, sicq́ue arbiter eum repellens non tam præscriptionem quàm mẽtitammentitam præscriptionis assertionem repellere diceretur.
Tenendo
21
* nostram principalem opinionem vt præscriptio non sit contra æquitatem naturalem, tunc ad tex. in auth. vt ecclesia Romana. §. habeat itaq́ue, ibi, nec iniquis hominibus impium remaneat præsidium, nempe præscriptionis respo. nihil obess. nam ait, tunc demum impiam esse pręscriptionempræscriptionem, cum iniquis hominibus & sic malam fidem habentibus contigit, non sic ergo si bonam fidem haberent, tunc enim non impium sed pijssimum, & Reipublicæ vtilissimum præsidium diceretur, prout est, præscriptiones sæpissimè contingunt cum mala fide, quamuis ea probari nequeat, quia ex animo pendet. l. pe. C. de euict. & quia bona fides præsumitur, licet fortè adsit mala. l. merito. ff. pro socio. plenè per Andream Tiraquel. de præscrip. §. 1. Glo. 2. in princip.
Loading...