Capvt liiii.

Capvt liiii.

QVo ad septimum
1
* vtrùm præscriptione acquiratur dominium directum an vtile tantùm, sunt tres communes opiniones . Prima est, quod dominium directum acquiratur per vsucapionem triennalem, quæ mobilibus in rebus contingit: Altera, quod per præscriptionem triginta annorum, quæ sine titulo contingit, sola vtilis non etiam directi dominij acquisitio contingat: Vltima, quod præscriptionem longi temporis similiter solum vtile dominium, non etiam directum acquiratur. Ita tenent Gloss. & communiter Doctor. in princip. Institut. de vsucapion. in verbo, dominium. per Glo. Bartholo. Bald. Salicet. Fulgos. Petr. Philipp. Corneum, & aliàs Pinellum in authen. nisi triennale. C. de bonis maternis. per Aretinũ Aretinum . Christof. Porcium Ioannem, & alios in d. princip. Instit. de vsucapion. per Paulum Castren. in l. fina. §. 1. ff. rem ratam haberi, hanc esse cōmunem communem opinionem, testatur Angelus Aret. in d. princip. Instit. de vsucapion. hanc sequitur, & sæpè appellat communem opinionem Franciscus Balb. de præscription. secunda par. principal. quæstione secunda. Alberi. & Ioannes Andreæ in capit. possessor, de reg. iur. in versi. quartum proponebatur. Felynus in rubri. colum. 1. de præscriptio. qui hanc firmat esse communem opini. Ias. Dec. Alciatus, & alij in l. traditionibus. C. de pact. vbi Alex. colu. 2. Gloss. in l. quis emptionis. §. primo. C. de præsc. 30. annorum, vbi per Saly. & alios Ioannes Imolen. in repeti. cap. fin. colum. 24. de præscriptio. Gloss. Ange. & alij in authe. ecclesia Romana, in princip. Marianus Sozin. in rubric. de caus. posses sio. & proprieta. versi. 18. Archidiac. in c. seruitium. 18. quæst. 2. Dynus, & nouissimi in d. c. possessor. & alij plures quos alleg at Baldus vbi suprà. Idem in repe. leg. Celsus. ff. de vsucapio. in fin.
Contrariam tamen partem in præscriptione longi temporis tam multi in dictis locis tenet, vt mihi non satis certum sit vtra pars receptior sit, & cùm omnes ferè conueniant triennali vsucapione directum dominium acquiri. l. traditionibus. C. de pact. leg. 3. ff. de vsuca. in principi. Institutio. eodem titulo. & similiter cùm omnes conueniant vtile tantùm dominiũ dominium non etiam directum acquiri per præ scriptionem annorum 30. quæ sine titulo (hoc est, legitima possidendi causa) contingeret per d. l. si quis emptionis. §. primo. C. de pręscr præscr . 30. annorum. in eo duntaxat controuersia est, an longi temporis præscriptione vtile tantùm dominium, an fortè etiam directum acquiratur, qua in re receptior sententia fortè est vtile tantùm acquiri, & sciendum est potissimùm huius rei fundamentum & occasionem illa erronea opinione, quam in c. præced. exterminauimus, effluxisse. aiunt enim quod dominium rerum nostrarum iuris gentium est. leg. ex hoc iure. ff. de iustit. & iure. leg. prima. cum seq. ff. de acqui. rerum domin. ius autem ciuile ciuilia tantùm iura, non etiam naturalia aut gentium perimere potest. §. sed naturalia. Institut. de iure natur. & ibi omnes Doctores. leg. omnes populi, & ibi Barthol. & omnes repetentes. ff. de iust. & iure. l. eas causas. ff. de cap. dimi. l. iura sanguinis, vbi plenè per Philipp. Decium. ff. de regulis iuris. §. minus ergo. Instit. de hæred. quæ ab intesta. l. 2. ff. de vsufruct. earum rerum. tradunt communiter Doct. per tex. ibi in l. maximum vitium. C. de liberis præteri. cùm ergo præscriptio sit iuris ciuilis, & ciuilis ratio iura naturalia aut gẽ tium gentium perimere nequeat, sequitur quod nostrum dominium, quod iuris gentium esse intelligitur, perimere non poterit, ita arguunt Ioannes Andr. post Gerardum de Senis, quem ipse refert, & sequitur, vbi suprà, & Franciscus Balb. vbi suprà, numero 2. versic. & hunc articulum Panorm. in rub. de præscript. colum. 2. & ferè reliqui omnes. & cùm hanc rationem effugere aut ab ea enodare sese non valerẽt valerent , omnia iura hac de reloquentia (dum hanc ad rem & rationem seu partem ad istam aptare student) exulare & exterminari compellunt. Quæ quidem ratio (quando alia vrgentiora fundamenta deessent) partem contrariam iustiorem probatioremq́ue redderet, tantùm abest, vt eam confutarent.
2
* Nam dominium præsertim rerum immobilium est sanè iuris gentium non primæui (quo naturale appellatur)
3
* sed tantùm secundarij, quod naturale non tam est quàm positiuum, vt est vera & communis opinio, quam tradunt Paulus Castrensis & alij communiter in repe. leg. | ex hoc iure. ff. de iust. & iure. traditq́ue eleganter frater Dominicus de Soto de iustit. & iure lib. 3. q. 1. art. 3. & diximus suprà in 3. arti. quo egimus, quare præscriptio aut vsucapio introducta esset, id quod fusius multisq́ue ornauimus de succ. progressu lib. 1. in præfatione, vbi plenè ostendimus,
4
* ea omnia quæ sunt iuris gentium prius fuisse iuris tantùm ciuilis, sed paulatim scripsisse aut velociter transuolasse ad reliquas gentes & regiones, sicq́ue cùm primùm ab vno vel altero homine vel regione inuentum fuisset & receptum, tunc iuris tantùm ciuilis non etiam iuris gentium id esse. Verùm postquam eo iure omnes omnino aut pleræ q́ue aliarum gentium vti quoque cœpissent, iam iuris gentium effectum videri, inq́; inque ius gentium conuersum & transformatum. Quemadmodum & ex diuerso, id quod hodie iuris gentium est, in desuetudinem abire fortè cœpisset, ita vt penes vnam tantùm prouinciam maneret, sine dubio iuris gentium esse desineret, & iam iuris tantùm ciuilis esse diceretur, hoc est illius ciuitatis vel regionis, penes quam adhuc id ius per durauerit. sicq́ue non minus eleganter quàm vtiliter in lib. 1. §. 2. de succ. crea. Vsum testa mentorum inuentum
5
* fuisse à iure ciuili, vel scripto, vel consetudinario ostendimus, sed postea cùm à reliquis quoque gentibus receptum fuisset, in ius gentium fuisse conuersum & transformatum, non secus quàm ex diuerso si hodie fortè testamentorum vsus ita in desuetudinem abire cœpisset, vt penes vnam tantùm aut alteram prouinciam maneret, continuò iurisgentium esse desineret, & iuris tantùm ciuilis esse diceretur, hoc est illius illarumúe prouinciarum, in quibus vsus mosq́ue ille testandi perseuerauit. quod dic vt in dictis locis & suprà capitul. decimo. nu. 18. & capit. 4. num. 3. & cap. 27. nu. 11. & cap. 16. num. 11.
6
* Sicq́ue hodie quælibet prouincia posset ea, quæ iuris gentium secundarij esse dicuntur, quò ad quasdam vel fortè quò ad omnes particulas immutare: Quid enim si iuberet ne capti fierent serui capientium, profecto talis lex ciuilis valeret, & ita aiunt Galliæ obseruari, quamuis per hoc violaretur ius gentium cō trarium contrarium disponens. l. manumissiones. ff. de iustitia & iure: valeretq́ue similiter si iuberet ne hominibus suæ ditionis liceret testari, vt iam diximus in dicto §. 1. & dicto §. 2. valeretq́ue si iuberet omnia prædia esse communia, id quod apud Lacedęmonas Lacedæmonas Lycurgus Legislator aut (vt alij volunt) Agesilaus præcepit, teste Plutarcho in Apoph. Ergo cùm ius gentium secundarium intelligatur esse ius positiuum, indubitatum est, eritq́ue semper per leges positiuas perimi & immutari posse, non secus quàm ipsum ius ciuile, dicto §. sed naturalia. dicta l. omnes populi, cum similibus, suprà allega. d. l. eas causas. dicta l. secunda, de vsufr. earum re. dicto §. minus ergo. dict. l. ma ximum vitium, iuncto capit. omnis res, de regulis iuris, & l. nihil tam naturale. ff. de regulis iuris. Sicq́ue dominium, de quo agimus, cùm omnes conueniant, esse iuris gentium secundarij non etiam primæui, per legem positiuā positiuam , de præscri. disponentem, poterit tam liberè & perfectè de persona in personam transferri, quàm si iuris ciuilis esse posset.
Quæ omnia etiam iuuantur ex ijs, quæ in c. præced. disseruimus, quæ repetere non expedit.
Præterea
7
* cùm omnes fateantur vsucapione triennali dominium directum acquiri per dict. l. traditionibus. C. de pact. d. l. 3. ff. de vsucapio. non solum pari, sed etiam longè maiore, aut iustiore ratione, idem in præscriptione longi temporis admittere deberent: Primùm propter diuturnitatem temporis, quæ est in hac longi temporis præscriptione, quæ q́; quæque non est in vsucapione triennali. Deinde, quia longè iustius, & antiquius dominium est, quod quis habet in rebus mobilibus, quàm quod habet in rebus soli, ita Paulus Castr. in repetitio. l. ex hoc iure, suprà allega. & ibi communiter Doctor. facit l. 1. cum seq. ff. de rer. diui. & §. feræ, cum seq. institu. l. adeò. §. feræ, eo. tit. ff. de acq. rerum domi. nam ab ipso iure naturali primæuo descendit (secundum Paul. Castren. & cōmuniter communiter Docto. vbi suprà) dominium in rebus mobilibus, quale est in feris quas cœ pissemus, aut in tabulis quas quis depinxisset, aut in vestibus quas fabricasset, & similibus. & tamen in rebus soli (qualia sunt prædia, campi & similia) dominium non fuit nisi de iure gentium secundario, vt dictum est. ergo si dominium iurisgentium primæui etiam directum vsucapione acquiri & transferri potest, dic. l. traditionibus. d. l. 3. multò facilius & iustius præscriptione longi temporis in immobilibus acquiri, & transferri poterit dominium, quod iurisgentium secundarij, & sic iuris positiui. Ideò promiscuè cùm de vsucapionibus acturi essent Iureconsulti non solùm earum rerum, quæ mouentur, sed etiam immobilium per omnes titulos. ff. de vsucapio. & ff. pro emp. & pro legato, & pro donato, & pro dote, & pro suo, & C. per eosdem titulos, & Instit. eod. scripserunt, vel inscripserunt titulos de vsuca. plenissimè significantes tam perfectum dominium, & ius longi temporis prę scriptione præscriptione , aut vsucapione acquiri in immobilibus quàm triennali vsucapione in mobilibus rebus. Iam ergo dubitari (non solùm mille leges sed etiam mille integros titulos subuertere velis) non oportet quin non minus integrum, perfectum & directum dominium longi temporis præscriptione quàm triennali vsucapione quæratur, & non solùm æquè iusta, sed etiam iustiore ratione, vt edocti iam sumus. Agnosco tamen quòd magis naturali ratione acquiritur dominium per contractũ contractum , & traditionem domini, quàm per vsucapio| nem triennalem, vel longi remporis temporis præscriptionem,
8
* vt in l. 1. ibi, naturali ratione. ff. de ac quirend. rerum domin. leg. prima. C. de sac. eccle. expressius in §. per ttaditionem traditionem . Institu. de rerum diuisio. ibi, nihil tam naturali æquitati conuenit, quàm voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse. Sed id nihil ad rem, quia vt ea æquitas vincit acquisitionem, quæ per longi temporis præ scriptionẽ præscriptionem contingit, ita & longè iustius vincit acquisitionẽ acquisitionem per triennalem vsucapionẽ vsucapionem contingentẽ contingentem . (Sed hæc iustior aut iniustior origo, quod attinet ad hanc rem, nihil debilitat effectũ effectum , nam & à patre debiliore sæpè solet filius robustior procedere quàm à robustiore patre, & à patre iniquiore æquior filius, quàm à patre iustiore) sicq́ue apparet ex prædicta ratione parum aptè argumentatos fuisse ad inducẽdam inducendam differentiam inter præscriptionem, & vsucapionem Ioannes Andr. post Gerardum in d. cap. possessor. d. versic. quartùm proponebatur. & Balb. in d. quæst. 2. numero secundo, & Panor. d. rubr. de præscrip. colum. 2.
Tenendo nostram sentẽtiam sententiam nihil ad rem pertinet quòd præscribendi detur exceptio,
9
* quæ regulariter est actionis exclusio, ergo superest ius & actio ei cuius res præscripta est. l. 2. ff. de exceptio. Sed resp. illud esse regulare, fallit in specie nostra, in qua post præscriptionem nullum ius remanet priori domino: & exceptio, quæ præscribenti datur, est exceptio intentionis, quæ non præsupponit actionem. leg. vbi purè. ff. de doli exceptio. declarat in simili Emanuel à Costa in leg. tertia. C. de non numera. pecun. dicens, simile esse in illa excep. non nume. pecu. quæ est intentionis non actionis exclusio: patet, quia & per vsucapionem triennalem dicitur exceptio acquiri. l. in rebus. §. omnis autẽ autem . C. de iu. do. Balb. in rep. l. Celsus. in fin. ff. de vsucap.
Ex superioribus apparet
10
* qualis sit illa differentia, quam inter triennalem vsucapionem, & longi temporis præscriptionem faciunt Barthol. Paulus Castre. & Alex. in l. 3. §. ex pluribus. colum. 3. ff. de acqui. poss. & Franciscus Balb. in d. 2. q. num. 8. versic. sed videtur, quod nullus: aiunt enim per triennalem vsucapionem dominium transferri de priore domino in præscribentem: cæterùm perlongi temporis præscriptionem dominium directum prioris domini extingui, nouumq́; nouumque dominium in præscribentis persona renasci, id q́ue vtile tantùm, non etiam directum esse, & ita declarant Gloss. in d. l. 3. §. ex pluribus. in verb. possideo. & Glo. fin. in leg. si ædes. 1. ff. de ser. vrban. præd. dum Glo. illæ aiunt, præscriptione extingui antiquum dominium, quā quam differentiam Paul. Castre. vbi suprà, subtilem esse ait, quæ (si verum amamus, iudice me) risu & ludribrio ludibrio dignior est, aut meris fabellis somnisq́ue solicitis similior, & ex mero ipso rum doctorum capite citra vllam omnino occasionem, aut fundamentum defluxit. Quis enim vnquam talem differentiam facientem vllam legem principalem, aut Iureconsultorum responsum inuenit? Certè nullus, &, vt ex superioribus apparet, vtroq; vtroque casu idem est eritq́ue semper, & siue dixeris, vtroque casu dominium extingui prius, nouumq́ue in persona præscribentis renasci: siue etiam dixeris, antiquum dominium, quod apud primum dominum erat, in præscribentem transferri, idem erit, quò ad omnes omnino effectus, & quod transferri videatur suadet ille titulus ff. de adimend. & transfer. lega. & Institut. eod. titulo. Quòd autem prius dominium extinguatur, nouumq́ue idemq́ue directum & perfectum in persona præscribentis renascatur, suadet, & probatur in leg. tertia. ff. de vsucap. dum ait, vsucapio est dominij adiectio, & hoc magis placet, effectusq́ue magnus est. nam si prius dominium in vsucapientem vel præscribentem translatum diceremus, certè transiret cum sua causa suisq́ue cum qualitatibus. Vnde penes primum dominium, si id dominium seruituti vel fortè pignori obnoxium erat, obnoxium quoque & obligatum foret penes præscribentem, leg. secunda. §. ex his, cum ibi latè traditis per Doctores. ff. de acqui. possesso. id quod non ita est in persona præscribentis, nec enim successor prioris domini contra quem præscripsit, esse videtur, aut ex iure & persona illius, sed potius iure suo, & ex persona tradentis possidere visum est, ergo si fundum pignori reuera aut seruituti obnoxium mihi vt liberum vendidisti, per longi temporis præscriptionem illum acquiram, vel saltem in eo tantùm quæstio erit, an longius aliquantulum tempus spectandum sit, tamen vt liberum semper videor possidere: & finita præscriptione, quæ ad acquirendum ius proprietatis, & illius pignoris vel seruitutis requirebatur, liberum fundum habebo tam in præscriptione rei immobilis, quàm in rei mobilis vsucapione, si in ea exemplum ponas per d. l. 3. ff. de vsucapion. ergo verissimum est, primum dominium extinctum videri, nouumq́ue in persona pręscribentis præscribentis renasci, quandoquidem illius rei domini in solidum duo esse non possunt. d. l. 3. §. ex contrario. ff. de acquiren. possess. leg. si vt certo. §. si duo. ff. commodati. leg. quod contra. ff. de regulis iuris. Itaque si in re, quam præscripsi longo tempore, aut triennio, vsucepi præ ter dominum priorem, alius habebat ius reale pignoris aut hypothecæ, aut fortè seruitutis, tunc si quidem vtrunque ius tam dominij quàm alterius iuris erat paris vitæ, vtrunque pariter præscriptum fuit. idemq́ue si longioris vitæ erat dominium quàm illud ius reale, quod si breuioris vitæ erat, tunc post finitam præscriptionem, aut vsucapionem proprietatis seu dominij adhuc opus | est vt perficiatur quò ad alterum ius reale, quod longioris vitæ erat præscriptio, quia illius iuris respectu non tam expleta quàm cœpta tantùm præscriptio videbitur. & ita intelligo l. si quis emptionis. C. de præscrip. triginta annorum, iuncta l. iusto. §. non mutat. ff. de vsuca. l. 2. cum prædiũ prædium . ff. de pignori. & C. de pignorum vsucap. tradit Balb. in rep. d. l. Celsus. ff. de vsucap. in fin. semper tamen remanet verum, tam in præscriptione quàm vsucapione primum dominium primamq́; primamque proprietatem extinctũ extinctum extinctám ve esse, nouumq́; nouumque ius renasci, & dominium in persona præscribentis. Ex quibus apparet, veram non esse opinionẽ opinionem ipsius Francisci Balbi in tract. præscript. part. 1. partis 6. principio in versic. decimustertius casus, qui scriptum reliquit, vsucapiones, & prę scriptiones præscriptiones inuentas fuisse, vt ius creatum in alium transferant, non vt ius nouum inducant, post Gloss. quam Balb. allegat in capit. si diligenti, de præscript. & Salicet. in l. final. de præscript. longi tempor. quæ pro liber. Sed certè errant, vt ex superioribus patet, magisq́; magisque est vt creatæ videantur ad ius nouum inducendum. Sed & idem effectus est etiamsi teneas ad transferendum esse creatas, quod magis placet, vt infrà q. 10.
Hinc apparet, veram non esse opinionem
11
* existimantium, quod si fundum tuum longo tempore præscripsi, & deinde eius fundi possessio ad te peruenit, poteris eum defendere, & retinere contra me, quando opinionem tenent Dynus in cap. possessor, de regulis iuris. lib. 6. & Balb. in d. quæst. 2. num. 8. versi. 2. effectus est, vt tenet Gloss. 2. intell. Ioannis quem communiter approbatum esse ait Balb. vbi suprà, per text. in l. si quis emptionis. §. 1. C. de præscript. triginta annorum. quæ sententia suspecta est, vt patet ex superioribus. nam cùm prioris domini ius omne extinctum esse nouumq́ue & integrum dominium in persona præscribentis renatum fuisse iam edocti simus, superest vt si is possessione ceciderit, cùm fundum à priore domino possit vendicare, non secus quàm ab alio quocunque detentatore. Sed & idem foret etiam si dominiũ dominium translatum diceretur, nam per hunc possessionis reditum non videretur dominium quoq; quoque redijsse.
Apparet
12
* similiter suspectam esse sententiam eorum, qui contendunt, quòd talis fundi præscripti possessio, si ad alium tertiũ tertium perueniret, posset prior dominus fundum ab illo tertio vendicare, vt perd. §. 1. tenuit Dynus in dicto c. possessor. & Balb. in d. num. 8. versicul. prius est. quæ sententia suspecta est, quia prioris domini ius omninò per præscriptionẽ præscriptionem fuit extinctum, vt iam disseruimus, sicq́ue nullo iure, & sine actione ageret, meritoq́; meritoque à limine iudicij repelleretur, idemq́ue foret etiam si teneas tale dominium non tam extinctũ extinctum quàm translatum fuisse.
Apparet
13
* similiter respectum esse, quod Bald. & Salic. in auth. nisi tricennale. C. de bo. mater. sentiunt, dum aiunt, quòd prior dominus, cuius fundus longo tempore præscriptus fuit (quia secundum eos adhuc remanet dominus directus) si fundum illum petat, non repelletur à limine iudicij, cuius contrarium proximè ostendimus edocẽtes edocentes , exceptionem præscriptionis impedire litis ingressum, quod & hoc casu affirmat Balb. vbi suprà, vers. tertius est effectus. post Feli. in rubr. de præscript. col. 4. quem ipse allegat.
Loading...