Capvt lv.

Capvt lv.

QVo ad octauũ octauum ,
1
* vtrùm obligatio naturalis, quæ oritur ex delictis, præscriptione perimatur, primùm enucleandum est, an ex delicto oriatur obligatio naturalis ad pœnam, qua in re variæ sunt sententiæ, Prima est existimantium, cessare obligationem naturalem, ea enim ex consensu nostro oritur. l. non minores. C. de transactio. l. sub specie. C. de postuland. l. consensu, in princip. l. obligationum substantia. ff. de actio. & obligat. l. 1. ff. de pact. in princip. Institut. de obligat. ex consensu. l. 1. verb. naturali æquitati. ff. de acquirend. rerum domin. §. venditæ, & §. per traditionem. Institut. de rerum diuisio. nec dubium est, quin subtraxit rem meam lucrandi animum habuerit, non autem pœnæ legali dupli, vel quadrupli sese obnoxium facere voluerit, & sic de reliquis maleficijs, in quibus adest animus explendæ voluntatis, aut voluptatis, non autem bonorum, aut substantiæ propriè prodigendæ, & ita vt delinquens non videatur habere animum obligandi sese pœnæ legali, & consequenter, vt pœnæ legali naturaliter non obligetur, tenent Bartol. in d. l. 1. num. 11. ff. de conditio. & indebi. Bald. in authent. ad colum. 3. num. 19. C. de vsuris. Paul. Castrens. & in l. si tibi decem. §. quidam. ff. de pact. Ioannes Lupus, Paul. de Rui. in rubric. de donati. inter virum & vxorem. §. 66. num. 24. Fortunius Garsia in l. legitima. ff. de pactis. Gomesius in §. omnium. Institut. de action. Franc. Balbus de præscriptio. part. 1. q. 7. Paulus Castrens. in l. quam Tuberonis. §. fi. ff. de peculio. Aries Pinellus de bonis mater. in authent. nisi tricennale. num. 32.
Contrariam tamen partem, vt naturaliter obligentur pœnæ legali delinquentes, tenent Ange. colum. 20. in repetitio. l. 1. C. de iudic. Io. Imol. in cap. fin. de præscript. col. 23. Accur. in l. 1. §. ad bestias. ver. onerari. ff. de postu.
Est
2
* etiam tertia opinio eorum, qui non tam ex suo consensu immediatè, quàm occasionaliter eos ex æquitate quadam naturali contendunt obligari, quæ quidem æquitas dictat malefactorem puniri debere, & ita sentiunt Barto. & Balb. vbi suprà, & ad hanc partem inclinant Ang. Aret. in §. ius autem. nu. 7. Institut. de iure natu. Ias. in l. 1. §. sublata. in prima lect. & rursus etiam in secunda lect. ff. ad Trebell. Andreas Alciatus in regula tertia, præsumpt. 33. num. 4. Florianus in l. inde Neratius. §. fin. ff. ad legem Aquil. Ioannes Faber in §. furtorum. Institut. de obligat. quæ ex delic. nascun.
Quid dicendum? & nos in lib. 1. §. 10. num. 665. de succ. crea. tenuimus ex suo consensu eum obligari, quod multis legibus & rationibus ostendimus, quibus adde non minus nouam quàm egregiam rationem,
3
* nam leges ex vero consensu nostro obligant ciues. l. 1. in verbo, communis Reipublicæ sponsio, hoc est, promissio. ff. de legib. cùm enim rogatur, lex & populus consentit ei, iuxta §. lex. Instit. de iure nat. ibi, verissimus consensus est. Sed & ei, qui postea nascuntur, vel tunc aderant, consentire iure videntur, quandoquidem sub ea lege & conditione in illa Republica vel regione vitam agere volunt, vt legibus suis pareant, non secùs quàm legibus contractuum reliquorum, quos quisque iniret: vt egregiè edocemur de succes. progressu lib. 1. in præfat. & vt qui sub conditione, si nauis ex Asia venerit, promittit, ea postea aduentante non poterit negare se ex cōsensu consensu suo obligatum fuisse. §. ex cōditionali conditionali . Inst. de verb. oblig. quamuis ipse promissor tacitus fortè cogitasset nauem illam nunquam venturam, ita & is, qui expressim vel interpretatiuè legibus pœnalibus consensum præbuit, quasi sub hac conditione sese obligatum voluit pœnæ legali, si postea fortè ipse legem transgrederetur, & is est verus sensus. l. Imperatores. ff. de iure fisci, ibi, te huic pœnæ subdidisti, & l. final. C. ad legem Iuliam maiesta. ibi, quodammodo sua mente punitur. Quinimò & in specie alterum consensum, & sic geminatũ geminatum , quo tempore spontè deliquit, præbere videtur, vt in dict. nu. 665. ostendimus, estq́ue magna vis geminationis, vt edocemur de succ. crea. §. 3. num. 13. facit l. non solùm. §. 1. ff. de iniur. l. 1. in fi. ff. de furtis, & §. quia verè leonis, in verb. amatores periculi, in auth. de non alienan.
His prælibatis
4
* sunt, qui velint talem naturalem obligationem perimi, qualis est Bal. & Ioan. Imol. & Franc. Balb. vbi suprà, quod obtinet quò ad pœnam. Sed non perimitur quò ad rei persecutionem, secundum Bald. vbi suprà. Idem Imola & Balb. quò ad hoc, vt ipso iure obligatio ad rem vel eius æstimationem consequendam non perimatur ipso iure, cæterùm ope exceptionis benè tollitur concurrente bona fide præscribentis, secundum Imo. vbi suprà, quem improbat Balb. vbi suprà, quia in delinquente negat posse adesse bonam fidem, adde Balb. vbi suprà in 2. par. 3. partis princ. q. 13. num. 5. Fel. in c. fin. de præsc. col. 2. & 3. post Panor. ibi.
Elegans materia hæc est, & parum, vt nobis videtur, à nostris digesta aut composita sunt, ergo secundum Doctores iam allegatos conclusiones sequentes: Prima, quòd ipso iure præscriptione perimitur naturalis illa obligatio, quò ad pœnam. Altera
5
* vt nunquam perimatur ipso iure quò ad rei restitutionem. Tertia, quod ope exceptionis benè perimatur etiam quò ad restitutionem, dummodò ex parte præscribentis adesset bona fides. Vltima | quod cessante bona fide non contingeret prę scriptio præscriptio rei restituendæ etiam ope exceptionis. Quò ad primam conclusionem verissimum est perimi etiam ipso iure eam obligationem naturalem post præteritum tempus legale huic rei definitum, nam si damnum tibi iniuria dedi. sicq́ue incidi in legem Aquil. punientem talem damnificatorem vel in duplo vel quanti retro plurimi fuerat ea res, quæ modò læsa fuit, vel furtum feci, & dupli vel quadrupli à lege pœna mihi imposita fuit, iuxta §. dupli, & §. quadrupli. Insti. de act. aut vi rapui rem tuam, sicq́ue tripli pœna est, iuxta §. 1. Inst. de vi bonorũ bonorum raptorum. certè cum his omnibus actionibus & obligationibus lex ciuilis certum terminum, metam & vitā vitam definierit, non dubium est, quin veluti sub hac conditione eam pœnam vni imposuerit & alteri policita fuerit, si intra illum terminum agatur, & non aliter. l. cùm prætor. ff. de iudi. vnde præterito illo tempore. sicq́; sicque conditione minimè existente debitũ debitum manet nihil,
6
* quia ex tali conditionali policitatione, oblatione, aut promissione tantùm spes est debitum iri. §. ex conditionali. Insti. de verborum obliga. quæ spes expirat, euanuitq́; euanuitque tempore illo præ terito, sicq́ue conditione illa expirante. §. sin autem sub conditione. C. de cad. toll. & ferè per totum. ff. de condi. & demon. & quod tradunt Gloss. Bart. & omnes in l. item quia. ff. de pact. dum aiunt, etiam tacitam conditionem omnem iuris effectum suspendere, conditionaliaq́ue nihil ponere inesse conditione pendente, & longè minus ea defecta, vt dd. ll. & l. si quis sub conditione dandorum decem. ff. si quis omissa cau. test. Bart. & Soz. & omnes in l. quibus diebus. §. Termilius. ff. de condit. & demon. Gloss. Bald. Sali. & alij, vbi plenè per Petr. Philippum Corne. in rubric. & in l. 1. C. de his, quæ sub modo, facit l. post aditam. C. de im puberum. Sicq́ue obligatio illa naturalis, si à lege posita descendebat, vel quatenus à lege ciuili descendebat, non potuit non extingui, vel, aut rectius & aptius loquamur, non videtur nata, nisi dixeris (id quod magis est) nata quidem fuit, sed tamen mortalis, vt homo & reliqua animantia, non autem immortalis nata fuit. sicq́ue morte adueniente fuit resoluta non aliter atq; atque homo mortis aduentu resolueretur, accommodatissimaq́; accommodatissimaque est hæc similitudo. nam teste Seneca
7
* mors nihil aliud est, quàm terminus vitæ, sic ipse ait post mortem nihil est, ipsaq́ue mors nihil, scilicet, nihil aliud quàm terminus vitæ. Vnde Ausonius sic cecinit:
Miremur perisse homines, monumenta fatiscunt.
8
* Mors etenim saxis nominibus́ nominibusque venit.
Ergo elegantius & certius est actionem illam & obligationem natam fuisse interpretari, sed mori occidiq́ue sua die adueniente non aliter, atque animantia, quod obtinet quatenus ea obligatio à lege ciuili descẽdebat descendebat , quæ ei certam vitæ metam statuit, sed diuersum videtur quò ad ius naturale vel diuinum, quod restituendi obligationi nullam temporis metam definiuit, sed etiam obligationem perpetuam esse voluit, nam & iure ciuili olim erant perpetuæ obligationes, vt in prin. Insti. de perpetuis & tempor. actionibus. hæcq́; hæcque obligatio naturalis, qua de agimus, non tàm à lege ciuili, quàm à lege naturali descendere fortè videtur, sed re vera non descendit à lege naturali vel diuina vlla obligatio ad pœnam, sed ad rei duntaxat plenam restitutionẽ restitutionem iuxta illud præceptum, Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. c. non dimittitur, de regul. iur. lib. 6. pœna autem insuper adita est merè iuris ciuilis. sicq́ue hoc casu merito per temporis præteritionem extincta fuit.
9
* Ex quibus deriuatur verissimam esse secundam conclusio nem existimantium (vt iam retulimus) integram manere obligationem naturalem ad rei damníve dati restitutionem, quia Deus & natura huic restituendi legi certam viuendi metam non imposuit, aut definiuit. sicq́ue eam æternam esse maluit.
10
* ius enim naturale, & diuinum, quod attinet hanc ad rem, idem est, quia Deus creauit naturam, sic q́ue diuinum dicitur, quia à Deo creatum, & naturale, quia hoc ius edocemur ab ipsamet natura etiam cessante Doctore, & quia cum ipso humano genere hoc ius proditum simul fuit, Institut. de rerum diui. §. singulorum. dixi suprà cap. 27. num. 11. & cap. 29. num. 13. quibus adde Alphonsum Castren. Theologorum dissertissimum sic declarantem de potestate legis pœnalis. 2. lib. c. 14. pag. 561. ergo & si per temporis à lege ciuili definiti lapsum cesset ipsa lex ciuilis, quæ non solùm damni reíve restitutionem, sed etiam aliam pœnam præ stari volebat, tamen superest integraq́ue manet lex naturæ, & Dei, quæ licet pœnam non deposcat rei damníve restitutionem non remittit. Ita Bald. Ioan. Imol. & Francisc. Balb. vbi suprà, ratiocinantur incauti & securi, nec aduertunt, nihil tam naturali æquitati, sicq́ue ipsi iuri naturæ & Dei conuenire, quàm voluntate domini rem suam in alium transferre, vel ei remittere volentis ratam esse. §. per traditionem. Instit. de rerum diui. l. 1. cum seq. ff. de acq. rerum domi. facit l. 1. C. de sacrosan. eccl. nec refert hæc voluntas vno, an alio modo colligatur, aut vtrùm tacita an expressa sit. l. certum. ff. si cert. petat. l. 1. §. final. ff. de dote prælegat. l. 1. vbi plenè Ias. in simili. C. qui admitti. Idem Ias. per text. ibi in l. cùm ex filio, in princip. ff. de vulgari. nec dubium est, quin si sciebas me tibi damnum dedisse, aut contumeliam fecisse, & tempus, hanc ad rem persequendam à lege definitum elabi passus fuisti, tacitè ius tuum mihi remittere & condonare videaris. §. fi. Inst. de iniur. Vnde ne secundum ius naturæ & Dei, & secundum naturalẽ naturalem æquitatem rem tuam mihi donatam aut aliàs con| cessam retinerem etiam te postea pœnitente, vt per totos titulos de dona. ff. C. Inst. & in decret. & l. perfecta. C. de dona. quæ sub modo. iuncto d. §. per traditionem, cum simil. suprà allegatis. ita & isto casu iure naturæ & Dei tutus & suffultus retinere videbor. Nam & cùm expressis verbis vel literis te mihi ius tuũ tuum concedere diceres, huius tui animi certam & indubitatam notitiam non haberem, sed verosimilem tantùm, & solus Deus id certò noscere poterat. l. diuus. ff. de test. mil. §. planè. Inst. eodem tit. l. non figura. l. obligationum substantia. §. fin. ff. de actio. & oblig. l. non solùm. eod. titu. l. an inutilis. ff. de acceptil. Denique non solùm per talem scientiam & patientiam ius tuum remittere, mihiq́ue concessum velle videreris, quando mihi ex damno, iniuria vel cōtumelia contumelia tibi illata nullum emolumentum accederet, licet tibi abscederet (vt in terminis d. §. fin. Instit. de iniur.) sed etiam si & tibi abscederet, & mihi accederet, si tamen ex parte mea adesset bona fides. l. alienationis verbũ verbum . ff. de verb. signi. ibi. vix est enim, vt non videatur, id quod fusiùs egimus in tribus cap. præ cedentibus.
11
* Bona autem fides adesse intellitur intelligitur etiam si sim conscius rei vel iuris alieni. l. si id quod. ff. pro dereli. Si tamen legitimam causam aut occasionem habui credendi dominum ius suum remittere, aut mihi concessum velle, vt ibi. Vnde vtcunque initiò malam fidem haberem, & vitiosum ingressum per longissimi temporis præteritionem id vitium purgatur, & iustè videbor opinionem mutasse, cœpisseq́; cœpisseque opinari dominũ dominum illum ius suũ suum remissum, mihiq́; mihique concessum velle, vt est vera & communis opinio, quam tenent Bart. colum. final. ad finem, & alij in l. fina. C. vnde vi. vt exactius disseruimus infrà cap. 75. num. 13. ergo cùm præscriptiones currant contra ignorantes, non secùs, quàm contra scientes. l. final. C. de longi temporis præscriptio. si tibi contumeliam personalẽ personalem feci, quam non ignoras, ex qua mihi nihil emolumenti accessit, præterito tempore à lege definito obligatio perempta est, & præscripta. d. §. final. Institut. de iniu. intellige primò de obligatione quò ad pœnam, quam non solùm ciuilem, sed etiam naturalem dicere possumus, eò quòd naturalis obligatio est illa, quæ nascitur ex consensu nostro. cap. 1. de pact. l. 1. ff. eodem. l. 1. ff. de constitut. pecun. l. non minores. C. de transaction. l. consensu, in princi. ff. de actio. & obligatio. in princip. Institut. de obligat. ex consensu, nec dubium est, quin legibus ciuilibus suæ ciuitatis consensum, quo tempore feruntur, & rogantur, vel postea expressim, aut tacitè à ciuibus approbantur, vnusquisque ciuium præbere intelligatur. l. 1. in verb. communis Reipublicæ sponsio, hoc est, promissio. ff. de legi. iuncto §. lex. Institut. de iure naturali. text. in princip. Institut. de obligat. ibi, secundum nostræ ciuitatis iura, vbi plenè significa tur, obligationem ciuilem, & naturalem pendere, & procedere ex iure ciuili cuiusque ciuitatis propter dictum consensum. Ad idem d. l. Imperatores. ff. de iure fisci, & d. l. fin. C. ad leg. Iul. maiesta. secundum quod suprà initio huius capit. exposuimus, & fusius in tribus, vel quatuor cap. præcedent. Secundò intellige, quod
12
* perimitur obligatio naturalis, quatenus etiam respicit damni dati emendationem, nam vt si rem meam læsisti, aut peremisti damnificatus videor, ita si mihi ignominiam fecisti, ex qua secundum mores hominum honor meus læditur, me damnificatũ damnificatum videri nullus, qui modò sanus, aut honore dignus sit, abnegabit, cùm honor sit cunctis rebus, & etiam vitæ præferendus: argument. l. Iulianus. ff. si quis omissa causa testamen. l. 2. §. penultimo, cum præceden. ff. de origine iuris. l. si filiam. & auth. sed si post viginti, cum vtrobique à me ibi traditis. C. de inofficio. testamen. l. 3. §. si emancipatus, in verb. nam si tam ignominiosam. ff. de bon. possessio. contra tabul. dixi suprà cap. 11. num. 9. & capit. 18. siue ergo mihi in rebus, siue etiam in honore, & sic in persona damnum dedisti, ex quo nihil emolumenti tibi accessit præteritione, & præscriptione temporis à lege definiti, non solùm obligatio ciuilis ad pœnam, sed etiam obligatio tam ciuilis, quàm naturalis ad damni emendationem competens me sciente, & patiente ipso iure sublata est, per generalitatem, dict. §. fin. Institutio. de iniurijs, & dicta l. alienationis verbum, & dict. §.
13
* per traditionem, cum similibus, suprà allegat. liberum enim fuit mihi non solùm hanc piam remissionem facere, laudabilem, vel saltem tolerabilem, & minimè reprehensibilem, sed etiam ius meum, & substantiam prodigere, textus egregius in l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de petitio. hæred. ibi, dum re sua se abuti putant. l. 1. §. & magis. verbo, prodegit. ff. si quid in fraudem patron. leg. quia autem, in princip. & §. 1. ff. quæ in fraudem credito. l. non vsque. ff. si quis à paren. manu. fue. dummodò ei per sententiam iudicis non esset tanquam prodigo notorio bonis interdictum, etiam si revera prodigus & esset, & notorius esset, vt est communis opinio Doctorum, secundum Alexand. & Ias. per text. ibi in l. is, cui bonis. ff. de verborum obligation.
Vnde
14
* apparet errasse Bald. in d. authent. adhæc. col. 3. C. de vsuris. contendentem talem obligationem naturalem ad damni emendationem temporis à lege definiti præteritione & præscriptione non perimi ipso iure, licet eum sequantur Ioannes Imol. in d. cap. fin. de præscript. colum. 23. & Balb. de præscript. parte 1. quæst. 7. Et ita intelligo omnes leges & titulos. ff. C. & Instit. de lege Aquilia vel ad legem Aquiliam, vt damnum iniuria datum, ex quo damnificatori nihil emolumẽti emolumenti accessit, hanc recipiat interpretationem.
Ita
15
* etiam intelligo omnes leges & titulos ff. & C. de furtis, & Instit. de obliga. quæ ex malefi. nasc. vt si rem tuam subtraxi. sicq́ue emolumenti aliquid apud me est, si per hos annos triginta tacuisti, hæc res præscripta intelligatur, mihiq́ue per tuam scientiam & patientiam legitimè acquisita: quia & si initio malam fidem habuerit, tamen postea ea purgata per tuam scientiam, & patientiam videtur & ad bonam fidem redacta: argumento l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem fortè aut per patientem. ff. de publi. in rem acti. l. si quis diuturno, in princip. ff. si ser. vendi. iuncto dicto §. per traditionem, cum ijs, quæ suprà diximus, & plenius in tribus cap. præcedent. licet contrarium vellent Balb. & Imola, & Bald. vbi suprà, quorum sententiam eo duntaxat casu tueri potest, quando & initio mala fides interfuit, & nondum tempore purgata, & ad bonam fidem legis præsumptione redacta fuit, tunc enim & si tempore fortè breuiore obligatio, & actio ad pœnā pœnam sublata esset, ad damni tamen emendationem naturalis obligatio superesset, quæ quò ad Deum perpetua est, quandiu & præscripta non est, & verosimiliter remissam, aut condonatam sibi fuisse is non potuit cogitare, aut non debuit cogitare.
Tertia
16
* conclusio, quam videntur tenere Imol. & Balb. vbi suprà, vt ope exceptionis tantùm non etiam ipso iure ea obligatio naturalis ad damni emendationem tollatur, quando ex parte præscribentis aderat bona fides, vera non est, quia, vt iam edocti sumus, tunc etiam ipso iure perimitur.
Vltima conclusio Imolæ, vbi suprà, quod quandiu durat mala fides, obligatio illa naturalis ad damni emendationem, nec ipso iure nec etiam ope exceptionis tollatur, vera est, quia eam obligationem, quò ad Deum, perperuam esse ostendimus suprà.
Ex superioribus apparet, quàm longè absit à vero sententia eorum, qui existimant,
17
* præ scriptionem esse pœnam, id quod ex professo contendit doctissimus frater Alphonsus Castren. Theologorum dissertissimus de potestate legis pœnalis, lib. 2. c. 5. pag. 321. post Panorm. in rubr. de præscript. Ioan. Andre. in c. possessor. vbi per Philip. Francum & nouissimos de regu. iur. Felyn. in d. rubr. col. 1. sequitur, & sæpè appellat hanc cōmunem communem opinionem Franciscus Balb. de præscriptio. par. 1. q. 1. Hostiens. in summa de præsc. §. 1. & alij multi quos refert Balb. vbi suprà, qui præscriptionis hanc tradit definitionem: Præscriptio est ius quoddam ex tempore congruens, legum authoritate vim capiens, negligentibus pœnam inferens, & finem litibus imponens. perpendo verbum, pœnam negligentibus inferens, nam, quòd præscriptio sit pœna, est omninò suspectum, quando præscriptio contra ignorantes cucurrit, iuxta l. fi. C. de temporis longi præscriptio. tunc enim pœnam esse impossibi le est.
18
* quia pœna non est, nisi propter culpā culpam . l. 1. ff. de iust. & iur. l. 1. ff. de legib. docet Alfon. Castren. vbi suprà, lib. 1. pag. 39. c. 3. cuius verba ita habent: Deinde, inquit, aduertendum, quod non omnis passio quamlibet offensiua, seu concomitans, siue inflicta est, dicenda pœna, nisi ista habeat aliquem ordinem ad peccatũ peccatum . Ideo Ioannes Gerson lect. 1. de vita spirituali animæ, ait, Pœnam & Culpam dici correlatiuè,
19
* & idem dicit de punitione, & culpa, propter quod afflictiones, quas iusti in hac vita sæpè sine culpa sua præcedente tolerant, non esse dicendas pœnas, docet August. libr. 4. de ciuita. Dei, cap. 3. Vnde Horatius Satyr. 1. lib. 1. sic ait:
Adsit
Regula peccatis, quæ pœnas irroget æquas.
Ergo quando contra me ignorantem rem
20
* meam præscribi præscriptio processit, non est verum, pœnam meæ negligentiæ impositam videri. est enim tunc afflictio quædam infortunium, aut casus damnum inferens, non tamen ob culpam negligentiæ, vel alterius generis, sic in l. quæ fortuitis. C. de pignor. actio. diximus multa in simili, in c. 32. nume. 5. & in c. 20. num. 8. cum seq.
Quid
21
* autẽ autem si contra scientem currat præscriptio? an tunc propriè dicatur pœna negligentiæ, & sustineatur superior cōmunis communis opinio. Respondeo minimè, nam vt pœna sit, oportet quòd sit inuoluntaria, vt edocemur per eundem Alphons. Castren. Theologorum dissertissimum, vbi suprà lib. 1. cap. 3. pagin. 39. cuius verba, Illa
22
* verò pœna, quā quam homo sibiipsi ex arbitrio suo inflixit, etiam si illam pro peccatis sibi sumit, non est propriè dicenda pœna, quia, vt sanctus Thomas ait, de ratione pœnæ est, vt sit contraria voluntati. & ita ait diuus Thomas primæ secundæ, quæst. 46. artic. 6. ergo qui rem suam scit, & patitur præ scribi eam, per hoc vel abijcere vel concedere præscribenti videtur. d. l. alienationis verbum. d. §. fin. Institut. de iniur. d. l. si quis diuturno. d. l. si ergo. §. 1. iuncto dict. §. per traditionem. Institut. de rerum diuision. cum similibus suprà allegatis, & consequenter pœnam nullam pati intelligitur, non magis quàm si eam rem donaret, iuxta titulos de donat. ff. C. & Instit. & in decreta. aut si eam pro derelicto habere vellet, iuxta titulum ff. pro derelicto. & iuxta dictum §. consuluit, & dictum §. & magis. d. l. non vsque. dict. l. quia autem, cum alijs suprà allegatis. verissimę verissimæ ergo sunt hæ duæ conclusiones contra communes opiniones, suprà relatas. Prima, quòd præscriptio currens contra ignorantem non est, nec dicitur propriè pœna negligentiæ, vel alterius vitij. Secunda, quòd longè minus pœna negligẽtiæ negligentiæ dicetur, quando currit contra scientes.
Hactenus
23
* de pœna legali, quid in pœna conuentionali? Francisc. Balb. vbi suprà in secunda parte tertiæ part. principal. quæst. 13. | num. 5. versic. sed moueo dubium, mouet & vix aperit sententiam suam, veritas est eam præscribi posse non secus, quàm pœna legalis, & fortè facilius, cùm legales pœnæ iustiores plerunque & sint, & esse præsumantur, quàm conuentionales, vt plenè per Cagnol. in l. quod à quoque. ff. de regul. iur. faciunt omnes leg. & rationes, suprà allegatæ, quas non expetit repetere.
Quid
24
* in actione de dolo, quæ expirat biennio. l. fi. C. de dolo, vel in actione redhibitoria, vel quantò minoris, & in reliquis temporalibus actionibus, quæ enumerantur per Gloss. magistram in princ. Institu. de perpe. & temp. act. & secundum superiorem distinct. tenendum est etiam à sciente præscribi posse, id quod Balb. admittit in d. quæst. 13. post Panormitanum & Felinum in d. c. fi. & istæ sunt communes opiniones, vt apparet ex cōgestis congestis per eos, quibus quantum perspicuitatis addiderimus vos iudicabitis. Nec est verum, quod ait Balb. vbi suprà, num. 7. versicu. & notat latiùs post Panormitanum. in d. c. fin. colum. 3. versi. sed ego dubito. & ibi Felin. colum. 2. versic. recipit tamen. Aiunt enim quòd post finitum tempus his temporalibus actionibus à lege ciuili signatum omne ius præscriptũ præscriptum manet, quando nulla culpa aut delictum præcesserat, secus, inquiunt, si præcesserat, quia tunc ea æquitas & iustitia puniendi perdurat, sed ipsi non aduertunt id duntaxat admitti posse, quando is, contra quem præscribitur, ignorans esset, secus si scisset, quia tunc ius suũ suum vel remisisse videbitur, vel condonasse, per d. §. fi. Institut. de iniur. d. l. alienationis verbum. d. l. si quis diuturno. d. l. si ego. §. 1. iuncto d. §. per traditionem, cum similibus. & hæc legis ciuilis præsumptio, naturali profecto & verosimili ratione nititur. sicq́; sicque eam lex canonica impugnare non posset, etiam si vellet, nedum si non reperiatur (prout non reperitur) id immutasse, vnde ẽt etiam in foro cāonico canonico id ius seruādum seruandum videtur: argu. c. 1. & 2. cum ibi not. de noui. oper. nuncia. quamuis in eodem luto hærere videatur idem Panorm. in c. licet causam. col. 12. de probat. Pro nobis, quia communis opinio est, quòd
25
* in his actionibus temporalibus à iure canonico nihil est immutatum, adeò, vt currant hæ temporalium actionum præscriptiones à scientibus habitas etiam contra clericos & contra ecclesias, vt tenuit Glo. in auth. quas actiones. C. de sacrosanct. eccles. in verb. durantibus, quam Balb. vbi suprà num. 8. qui sibi ipsi contrarius videtur, communiter approbatam esse firmat, & Felin. in c. de quarta, prope finem, de præscrip. & Panor. in c. cum causam. col. 2. de empt. & vendi.
His ergo rationibus euenit,
26
* vt hæres etiā etiam sciens præscribat legatum contra legatarium, qui per annos triginta illud non petijt. quia eo tempore vel repudiare vel donatum hæredi velle videretur. Balb. dict. quæst. 13. num. 9. Socin. consil. 63. in causa vertente. quem Balb. alle gat & Anchar. in c. sine possessione, de reg. iur. lib. 6.
Idemq́ue in iure adeundæ hæreditatis
27
* secundum Balbum, qui in eo lapsus videtur, quod in legato putauit esse ius quærendum non secus quàm in hæreditate, nec meminit dominium legatæ rei acquiri legatario ipso iuri, diuersumq́ue esse in hæreditate. l. cùm pater. §. surdo. ff. de lega. 2. l. à Titio. ff. de furtis. l. si tibi homo. §. cùm seruus. vbi plenè per Alexan. ff. de lega. 1. l. vnica. §. in nouissimo. C. de cadu. toll. l. cum antiquioribus. l. quoniam sororẽ sororem . C. de iure delib. l. vnica. C. qui ante aper.
Sed quod Doctores aiunt, hæredem etiam scientem legatum præscribere, verum non est, nam post tempus legale ad legati agnitionem concessum finitum, non tam iure præscripto & aduentitio, quàm iure proprio hæreditario hæres rem legatam retinere dicitur, & dominium illius rei legatæ nun quam videtur separatum fuisse ab ipsa hæreditate. sicq́ue non tam translatum quàm redditum intelligitur, vt in simili ait lex filio, quem. ff. de lib. & posth. ibi, non tam translatus quàm redditus videretur, tex. est in l. si tibi homo. §. cùm seruus, cum ibi plenè not. per Gloss. & Alexan. ff. de lega. 1. vbi habetur, legatum repudiatione vel tempore amissum haberi, perindè ac si revera relictum nun quam fuisset, aut ab ipsa hæreditate separatum, expressius in l. legatarius. §. fin. ff. de lega. 1. & in l. 1. ad medium. ff. si quid in fraudem patron. ergo non est vsucapio, quia ipsa est noua dominij adiectio. l. 3. ff. de vsucap. sed hic hæredi nouum dominium non adijcitur, sed pristinum retinetur. ergo non est præscriptio, dixi de succ. crea. §. 10. num. 38.
Loading...