Vnde
* apparet quid respondendum sit in
illo articulo, quo controuertitur, an d. l. qui
patitur. d. l. semper qui non prohibet, locum
habeant in absente non secus, quàm inter
pręsentespræsentes, id quod primùm admisit Philipp. Dec.
in d. l. semper qui non prohibet, sed postea maturius deliberando ipsemet tenuit
cōtrariumcontrarium
in additio. per eum factis ad rubri. C. de pact.
colum. fi. quem sequitur Hieronymus Cagn.
in d. l. semper. mouetur hac ratione: quia non
est, inquiunt, inter absentes eadem ratio, quæ
inter præsentes, si quidem inter præsentes qui
scit alium pro se fideiubere, potest ei interdicere, ne pro se fideiubeat, id quod facere non
potest qui absens est, sicq́ue inter præsentes
duo sunt, quæ faciunt præsumi, vel interpretari tacitum mandatum, Primum, quod agitur de vtilitate illius, pro quo fideiussio fiebat, Alterum, quod prohibere poterat si id sibi displiceat, at cùm res agitur inter absentes,
& si idem suadeat vtilitas præsumpta eius,
ꝓpro
quo fideiubeatur, tamen impotentia prohibendi si fortè ei displicebat, id dissuadet, quæ
ratio (iudice me, cuique displicere meritò, vt
minus integra deberet, nam non benè sequitur, imò minimè sequitur, est absens, ergo prohibere non potest. quinimò tam prohibere
potest, quàm si præsens foret. Quid enim si
cùm præsens esset, & ei interdiceretur, ne pro
se fideiuberet, nihilominus ille parere noluit,
sed pro se fideiubere, certè nihil vltra facere
posset, nisi vt sic ei mandati actione abnoxius
non esset, id quod & absens facere non minus liberè posset, quàm præsens simul ac nosset pro se fideiussum esse, posset enim rescribere sibi id displicere, sicq́ue mandati actione
minimè teneretur. l. nec emere. C. de iure deliberand. l. sicut initio. C. de action. & obligation. l. sicut maior. C. de repu. hæredi. & quia
contractus mandati ex
cōsensuconsensu substantiam,
& formam capit. l. consensu. ff. de actio. & obligat. & Instit. de oblig. ex consensu, in princ.
vnde illo renitente appareret cessare consensum vel consensum nunquam interfuisse, sicq́ue se mandati nomine minimè teneri.
* nam
consensus idem est quod simul sensus, vt tradunt Docto. per tex. ibi in l. 1. ff. de pact. dictio
enim Cum idem significat quod Simul, cum
ea dictio reperitur adiuncta in compositione
ad alteram dictionem, sicq́ue sensus adiuncta
dictione Con, significat consensum, ita
tamẽtamen
vt aliquo tempore simul ab vtroque in idem
sensum, & sic consensum fuerit.
* Vnde & si
omnes bonæ fidei contractus inter absentes
non secùs quàm inter præsentes fieri possint,
vt d. l. consensu. d. princip. Instit. de obliga. ex consensu. l. 2. & 3. ff. de procu. tamen si tibi absenti vendidi aut locaui domum meam, aut
tecum societatem coire volui, & similia, & antequam tu acceptares & consentires, mutaui
ac reuocaui voluntatem, posteà tu huius rei
ignarus acceptasti, tunc licet vtrinque fuit in
idem placitum, cessat tamen obligatio, & contractus: quia in id non fuit simul, hoc est, eodem tempore sensum, sed diuersis temporibus. sicq́ue licet in idem vtrinque fuerit sensum, tamen non fuit simul sensum, & sic nunquam fuit consensum, & consequenter non
est pactum aut conuentio, quæ obliget naturaliter nec ciuiliter, vt tradunt communiter
Docto. in d. l. 1. Quis ergo impedit quin cùm
primùm mihi absenti relatum fuit, Titium
pro me fideiussisse,
nōnon respondeam
eidẽeidem nuncio, vel alteri mihi displicere, sicq́ue mandati
actione ei obligatus minimè manebo, nec ciuiliter quidem. Nec etiam naturaliter
nōnon magis, quàm si revera ille pro me nunquam fideiussisset. Verùm si tacui, satis iustè concessisse
& consensisse videbor, quando quidem id cedit in meam vtilitatem, per d. l. qui patitur,
cũcum
ibi traditis per Doct. & per d. l. semper qui
nōnon
prohibet. cum ibi traditis per Doct. iuncta l. 1.
2. & 3. ff. de procura. & quia taciti, & expressi
regulariter per potentiam, & idem ius est. l.
cùm quid. ff. si certum peta. vbi multa per Ias.
post alios, per eundem in l. cùm ex filio, per
illum text. in princi. ff. de vulgar. per eundem
Ias. in l. 1. per illum tex. cum Gloss. C. qui admitti. textus egregius in d. l. si filiusfam. C. de
pet. hæred. textus egregius in l. qui in aliena,
in princip. ff. de acquiren. hæred. & in l. si quis
diuturno, in princip. ff. si serui. vendi. & in l.
alienationis verbo. ibi, vix est enim vt non videatur. ff. de verbo. signific. d. l. si ego. §. 1. ff. de
publi. in rem actio. ibi, per traditionem, aut
per patientiam fortè. d. l. si id quod. ff. pro de
reli. ibi, quasi volente & concedente domina. l. Imperatores. ff. de iure fisci, ibi, tute huic
pœnæ. l. fina. C. ad legem Iuli. maiesta. ibi, sua
sponte punitur. Superiora inducuntur ad egregiam quæstionem. Scis donationem olim
ad sui firmitatem indiguisse vel rei donatæ traditione, vel stipulatione, hodiè verò nudo pacto firmam esse. l. si quis argentum. C. de donat. cum ibi notatis. id quod etiam ad mortis
causa donationem tractum est,
* quæ nudo
pacto firma est, non secus quàm donatio inter viuos, vt tenuit Glo. & ibi
cōmunitercommuniter Doctor. in l. cùm pater. §. Mæuio. ff. de legat. 2. &
illam Gloss. communiter approbatam esse affirmat Hieronymus Cagnol. in l. semper qui
non prohibet. ff. de reg. iur. num. 3. Quid
* autem si ea donatio fiat præsenti & tacenti, an
per eam præsentiam &
taciturnitatẽtaciturnitatem acceptare & agnoscere videatur, vt sic valeat quasi ex
pacto tacitè inito inter donatorem & donatarium, an verò nihil valeat, quasi pollicitatio
tantùm sit, propter defectum acceptationis,
|
quæ obligatoria non est, vt plenè per Ias. &
Francisc. de Ripa in rubrica. ff. de verbor. obligatio. & Ioan. Crotus post Aretinum, quem
refert in rubrica. ff. de verborum obligatio. lectu. 2. negat eam donationem valere, id quod
tenet etiam Philippus Decius in rubric. C. de
pact. Idem Decius in l. senium. C. qui testamentum facere possunt. Idem Decius in dict.
l. semper, qui non prohibet. Idem in consil.
245. col. fina.