Capvt lxvi.

Capvt lxvi.

COlligitvr veram esse
1
* opinionem Gloss. quæ communiter appro. in d. l. penult. C. commun. diui. quæ ait, quòd si fratres hæreditatem patris sui diu separatim possederunt, præsumitur inter eos facta diuisio, & eam communiter appro. sæpè dicunt Franciscus Balbus de præscript. in prima part. 3. part. prin. quæst. 10. num. 39. & Andreas Tiraq. de præscript. §. 1. Gloss. 4. ver. 14. & rursus versic. 39. id quod latius suprà repetij mus, quia multi tenent contrariũ contrarium . Sed glossæ opinione retenta, ea limitatur communiter, vt ꝓcedat procedat eo casu, quod inter eos fratres si ab intest. successerunt, partes possessæ diu essent æquales, vel si ex testamento possedissent, essent partes possessæ commensuratæ portionibus hæreditarijs. Ita tenent Baldus & Paulus Castren. in d. l. penult. Franc. Balb. vbi suprà, num. 44. post Alexand. quem allegat consil. 25. attentis. colum. 4. lib. 5. Felin. in c. sicut. colum. 14. de re iudi. qui alios allegat huius sententiæ fautores, quam limitationem ait esse veram & communem Balb. vbi suprà, nu. 45. eamq́ue sequitur Andr. Tiraq. vbi suprà, versi. 14. in fin. & rursus versic. 39. Alexand. tamen consi. 92. viso & discusso. lib. 2. tenet illam Gl. generaliter procedere, neque hanc limitationem veram esse. idem vult Salicetus in dict. l. penult. & Anton. Butrius in cap. peruenit, de censibus, & Aret. in §. fin. Institut. de soci. sed hæc limitatio vera non est, quia nititur alia limitatione, nempè, quòd ea Gloss. procedat quando agitur de modico præiudicio, non sic si ageretur de magno. id quod verum non esse continuò edocebimur, & suprà attigimus. Dicta Gloss. 2. limitatur, vt procedat solùm quando ageretur de leui præiudicio, non sic si de magno ageretur, tunc enim ex diuturnitate temporis etiam scientia & patientia concurrente non induceretur consensus. Ita tenet Barto. in l. cum de in rem vers. colum. 3. ff. de vsuris. generaliter intelligens ex diuturna scientia & patientia in his, quæ grauis sunt præiudicij, minimè induci concessionem, sequuntur ita intelligentes text. in l. nullo. C. de rei vendi. cum simil. Raphael Fulgosius in l. 1. colum. penultim. & Ias. colum. 5. C. qui admitti. Idem Barto. in quæst. sua, incip. mulier habens amplum patrimonium. Idem Bart. in l. 1. colum. penult. ff. de aqua pluu. arcen. Paulus Castren. in l. si filiusfamiliâs. C. de petit. hæred. Alexand. in l. qui in aliena, in prin. ff. de acq. hære. Idem Alex. in l. sciendum. col. 4. ff. de verb. oblig. Panor. in c. fin. col. 3. de causa possessio. & pro pri. Alex. consil. 20. viso processu. colum. fin. lib. 4. & consil. 5. viso & diligenter. colum. penult. eod. lib. And. Tiraq. de præscrip. §. 1. Glo. 4. versi. 39. Bar. Socin. consil. 254. col. 2. lib. 2. Philip. Deci. consil. 444. Idem Dec. in c. 1. col. 6. de fide instru. Franc. Balb. de præscrip. in 1. part. 3. partis princi. quæst. 10. nu. 7. versicu. ex quo infertur, & iterum num. 44. versic. nunc limita.
2
* & hi omnes ferè intelligunt similiter quòd d. l. si filiusfamiliâs. C. de peti. hære. procedit, quia de modico præiudicio agebatur, locum minimè habitura, si magno de præiudicio ageretur.
3
* Iidemq́; Iidemque ferè omnes intelligunt eodẽ eodem modo text. in d. l. qui in aliena. vers. sed si non adierit. vt ibi ageretur de modico præiudicio, eumq́; eumque textum locum minimè habiturum, si magno vel mediocri de præiudicio ageretur.
4
* & in eundum sensum | acceperunt ijdem omnes text. in dict. l. si quis diuturno, in princip. ff. si seruitus vendi. vt & ibi, modico de præiudicio ageretur. illo textu locum non habituro, si magno de præiudicio aut fortè de mediocri ageretur.
5
* vnde sit consequens ex mente ipsorum, quòd si in terminis dictæ l. si filiusfamilias, ea hæreditas multis oneribus esset implicita, tunc ex diuturna illa possessione non præsumeretur patris consensus, & quod in terminis dictæ l. qui in aliena, si onerosa multo esset illa hæreditas, ex diuturna patris possessione non præsumeretur filij consensus in ea adeunda, & quòd in terminis d. l. si quis diuturno, seruitus illa præ dialis esset nimis noxia prędio prædio seruienti, ex illa diuturna scientia & patientia non præsumeretur consensus domini prædij seruientis, nec seruitus illa præscripta videretur. Quartò inde consequens quoque fieret, vt si esset magna inæqualitas inter portiones, quas fratres diu separatimq́ue ex hæreditate patris intestati possederunt, non præsumeretur diuisio. idẽ q́ue idemque si testator paterfamiliâs decessisset, & magna esset inæqualitas, habita ratione portionum testamento relictarum. Quintò consequens fieret, vt si quis diu rei meæ vsumfructũ vsumfructum quasi possedit me sciente, & patiente eum non præscriberet, quòd multi suprà relati in specie tenuerunt, quæ omnia minimè vera esse, suprà ostendimus per plura, quàm quinquaginta fundamẽta fundamenta legum, & rationũ rationum , quas congessimus suprà capitu. superioribus, quas non expedit repetere, & quia admissis opinionibus Doctorum miserè violantur, & restringuntur generalitates dictarum legum, nempè dict. l. si filiusfamiliâs, quæ non distinguit, vtrùm hæreditas sit onerata an opulenta, & dict. l. qui in aliena. quæ similiter non distinguit, vtrùm onerata an opulenta esset hæreditas, & dict. l. si quis diuturno, quæ similiter non distinguit, vtrùm noxia nimis an leuiter tantùm esset ea seruitus, de qua præ scribenda ibi agebatur. & Gloss. dict. l. pen. quæ similiter non distinguit, vtrùm modica an non modica esset portionum possessarum disparitas,
6
* & addo egregium textum in simili, iuncta sua Gloss. singulari, & ibi communiter app. in l. si mater. C. de inoffic. testa. vbi mater filios suos hæredes scripserat, & deinde in puerperio alterius filij decesserat, ita quod non habuit spacium mutandi testamenti, & ne illius filij sic præteriti occasione id testamentum rescinderetur, Imperator introduxit eum filium pro instituto habendum, disputat Gloss. (quam ibi communiter appro. diximus) an ea lex legísve beneficium procedat, etiam si filij fuissent ibi inæqualiter instituti, & ait ita esse. sic ergo & in specie dict. Gloss. dict. l. penultim. inæqualitas portionum possessarum nihil istorum mutare debet non magis, quàm in terminis dictæ l. si mater. Adstringitur hoc fundamentum, nam beneficia facilius perire solent, quàm quæ competunt iuxta rigorem iuris communis. l. eius militis. §. militia missus. ff. de mil. testa. vnde si ex in æqualitate portionum non desinit locum habere beneficium. d. l. si mater, multò minus ex tali inæqualitate portionum possessarum locum habere desinet præsumptio, de qua in Gl. d. l. pen. quæ descendit ex mero iuris rigore. Adde Andr. Tiraquell. vbi suprà, versic. 39. ibi sunt & qui hoc limitant post Paul. Castren. & Fulgo. quos alleg. & plures alios in ver. sed & multi. Tenendo nostras sententias, quæ revera & æquiores sunt, & legum nostrarum (ne miserè violentur & restringantur) tutrices, tũc tunc ad l. nullo. C. de rei vend. (in qua iacet vnicum contrarium existimantiũ existimantium fundamentũ fundamentum ) facilis est, & perspicua solutio, & sensus verus, nihil enim commune habet rerum substantia, aut essentia cum ipsarum rerum probatione. l. duo sunt Titij. ff. de testamen. tut. ibi, non ius deficit, sed probatio. l. obligationum substantia, in princip. iuncto §. fi. ff. de actio. & obligatio. & leges soli possessioni temporis legitimi concedunt lucrum per præscriptionem proueniens. l. 3. ff. de vsucapion. dixi plenè §. 77. nume. 10. ab hac regula lucrum tali possessioni deferente excipitur ille casus, quo ea possessio iniusta, & intolerabilis esset. l. fin. ff. pro suo. l. non solùm. §. quod vulgo. l. Celsus. ff. de vsucap. l. quod vulgo. ff. pro emptore. l. final. C. pro dona. l. si vir. ff. eodem. l. si id quod, ibi quasi volente & concedente domina. ff. pro dereli. in princip. Institut. de vsucapion. l. vnica. C. de transact. vsucap. l. diutina. C. de longi temporis præscription. iustam autem causam possidendi (quod attinet ad præ scribendum) habere intelligitur, qui possidet de voluntate domini. dict. l. si id quod. d. l. si vxor, etiam si causa, & occasio dominicæ concessionis esset à lege improbata, vt dd. ll. iuncto titulo. ff. & C. & in decre. de dona. inter virum & vxor. ergo in specie nostra, qui non solùm sciente, sed etiam longo tempore patiente domino possedit, non dubium est, quin possideat ex domini voluntate, & consequenter iustam, quinimò longè iustiorem possidendi causam habere videtur, quandoquidem huic possessioni non dedit originem occasio à lege improbata, id quod contingit in terminis dict. l. si vir, & dict. l. si id quod. Præ terea si titulus habitus à non domino præbet iustam causam possidendi, etiam si is dominus esset absens, & ignorans, iuxta l. fin. C. de longi temporis præscription. iunctis legibus suprà allegatis, quantò iustius præbebit causam præscribendi titulus habitus ab ipsomet domino, vt argument. per totum. C. de reb. alien. non alien. Nec dubium est, quin ex iustissima legis interpretatione ab ipsomet domino titulus (hoc est, iusta possidendi causa) datus intelligitur eo ipso, quòd rem suam à me possideri diu concessit, dict. l. si id quod. | dict. l. si vir. cum mille iuribus, & rationibus superiore cap. allegatis. Ergo non abnegamus, quin ad p̃scribendũ præscribendum sit necessarius titulus (hoc est, iusta causa possidendi) vt dicitur in dict. l. nullo. sed in omnibus speciebus suprà relatis affirmamus interfuisse non solùm iustam, sed etiam longè iustiorem possidendi causam, quàm in terminis dict. l. nullo. & consequenter contingeret præscriptio longè facilius & iustius, quàm in terminis d. l. nullo, aut dict. l. final. C. de longi temporis præ scriptio. quia titulus, qui à dict. l. nullo, cum simili, desideratur, in vsucapionibus vel præ scriptionibus nihil aliud est, quàm iusta causa possidendi, vt proclamant sic declarantes quàmplures leges, d. l. non solùm. §. quod vulgo. d. l. quod vulg. d. l. fi. ff. pro suo. dict. l. si id quod. dict. l. si vir vxori. l. 2. & l. penult. ff. pro legato, cum simil. quas allegaui infrà cap. 67. num. 10. cum sequen.
Loading...