Quid enim si quis cellam vinariam vel
*
granariam meam ingressus, inscio me vinum suum in vasa vini mei, vel triticum suum tritico
meo miscuit,
idq́;
idque
custodiæ causa (quod non
rarò bellis scientibus fieri solet) ita tamen vt
grana possent dignosci, & separari, & vrna
qͦq;
quoque
quia
nō
non
in ijsdem vasibus infusa fuerant.
ego tamen huius rei ignarus quidquid in tali
cella erat bona fide visebam, & possidebam
(vt homini diuiti talis ignorantia facilè contingit) & sanè crediderim
cōtingere
contingere
triennalem vsucapionem, & si omninò titulus nullus
adesset, quia non possum non videri hanc rem
(hoc est, vinum aut triticum) possedisse, &
sine vllo animi vitio possedisse, & sciebam me
possidere, quia ipsamet grana non rarò videbam, & mea esse putabam, vel etiam ipsum
vinum, & in eo tantùm errabam, quòd ex
meis fortè agris illa processisse existimabam,
cùm aliunde revera processissent, qui error
nihil nocet: argument. l. 1. §. si legatarius, cum
ibi not. per Gloss. & Doctores. ff. ad legem
Falcid. nec possem mihi persuadere illam possessionem veram non esse, & ad vsucapiendum sufficientem, & in eo tantùm quæstio
erit, an verus dominus possidere desierit, cùm
duo insolidum eandem rem possidere nequeant. l. 3. §. ex contrario. ff. de acquirend.
possess. l. si vt certo. §. si duobus vehiculum. ff.
commodat. l. quod contra. §. vni duo. ff. de regulis iur. & magis est, vt cùm primùm dominus cellæ cœpit animum habere possidendi
ea grana, vel vina, tunc alter verus granorum
vel vinorum dominus etiam si adhuc retinuerit animum possidendi, adhuc tamen
non solùm naturaliter, sed etiam ciuiliter
possidere desierit, quia cùm vterque tam dominus cellæ, quàm dominus granorum haberet animum possidendi, potior causa quò
ad possessionem esse debet domini cellæ, qui
possessionem naturalem habebat, quàm domini illorum granorum, qui naturali possessione carebat, sicq́ue ciuilis possessio illi naturali potius accedet, quàm alteri parti, vbi
naturalis nulla erat, cùm cætera essent paria,
hoc est, vterque æquè animum iustè haberet
possidendi: argumen. l. si totam. ff. de acquirend. hæred. iunctis his, quæ notantur per
Gloss. & Doctores in l. qui ad nundinas. §.
clàm possidere. ff. de acquirend. possess.
* ergo vt mihi absenti, & ignoranti per recessum
latentem, & sic per alluuionem acquiritur,
& acquiri potuit pars fundi alieni contigui
mei, iuxta dictum §. præterea. vtq́ue pars collegatarij mei repudiantis mihi ignaro acquiritur ipso iure per ius accrescendi, vt docent
Barto. & communiter Doct. in l. re coniuncti.
ff. de leg. 3. per d. l. si totam. l. 1. & 2. l. si solùm.
ff. de acquir. hæred. §. vbi autem. C. de caduc.
tol. §. si eadem. Institut. de leg. vtique vsusfructus pars amissa mihi etiam ignoranti alteram
vsusfructus partem habenti ipso iure acquiritur. l. 1. in princ. §. 1. §. interdum. ff. de vsusfr.
accr. vtq́ue mihi proprietatem habenti acquiritur etiam ignoranti vsusfructus amissus vel
repudiatus, vt per totum illum
titulũ
titulum
,
idemq́;
idemque
in alijs mille similibus speciebus, vt diximus
de succ. progress. lib. 3. §. fin. nu. ... ita
quoq;
quoque
in
specie nostra mihi etiam ignoranti ipso iure
per lapsum temporis à lege signati acquiritur
vsucapione dominium eorum granorum sine vllo titulo, sed ex vi solius possessionis, eius
q́ue iuris, cui accedit vel accedere videtur, per
d. l. 3. ff. de vsucap. cum simil. suprà allegatis, &
vide dicta in 4. capit. præced. ergo cùm tenuerimus deficiente omninò titulo contingere
posse vsucapionem, consequens fit cum titulo inualido non minus, sed fortè facilius procedere: argu. l. vni. in prin. C. de rei vxo. actio.
* Id quod esse videtur contra legem 1. & l. pen.
& l. fin. cum not. in dictis locis. ff. pro legato.
nam si possidebam, quòd in testamento minus solenni sciebam mihi relictum, licet errore iuris tale testamentum minus solenne valere ignorassem non præscribam.
* ergo cùm
titulus ille inualidus non sufficiat ad præscribendum per d. l. 1. l. penult. d. l. fin. cum similibus, longè minus sufficiet, quando nec aderat validus nec inualidus. Solue data paritate
eorum terminorum defectus tituli non minus, sed fortè magis noceret, quàm eius minus solennis interuentus, vnde si etiam in illo
testamẽto
testamento
minus solenni sciebam eam rem
mihi legatam non fuisse, & nihilominus eam
occupaui, longè minus eam præscribam,
quā
quam
cùm in eo mihi relicta fuerat, vtroque enim
casu est animi mei vitium priore, quia scire
debebam me alienum inuito domino iniuria detinere (dominus enim vetare præsumitur. l. qui vas. ff. de fur.) l. leges. C. de legibus.
cap. ignorantia, de regu. iur. lib. 6. posteriore
verò casu conspectius & apertius vitium animi est, quia revera alienum me possidere intellexi, & ex tali perfidia & malignitate mihi
lucrum & vsucapionis beneficium accedere
inciuile esset. l. final. C. de iureiurand. l. final.
|
C. de fideicom. sed tamen quando alienum
revera possidebam, quod tamen meum esse
errore facti, non supino aut intolerabili putaui (quale fuit in specie de granis vel vinis
suprà relata) tunc præscriptio contingit, vt dixi, quibus adde l. fina. ff. pro suo, in verb. tolerabilis, & alia iura, quæ allegabimus infrà
cap. 72. & c. 77. vbi multis iuribus & rationibus disseremus ad vsucapiendum
titulũ
titulum
necessarium non esse, sed solam possessionem
sine vitio, qualis erat in specie proposita,
* verùm quia sine vitio regulariter possessio non
contingit, nisi cùm adest titulus, ideo passim
leges dictitant titulum requiri ad præscribendum. l. nullo. C. de rei vendicat. l. vnic. C. de
vsucap. transform. in princ. Institu. de vsucap.
cum similibus. Verùm per alias leges res hæc
declarata reperitur, vt tituli defectus, non noceat quando adest iusta vel tolerabilis causa
possidendi. Secundum quæsi à non domino,
quem dominum esse credebam, rem custodiæ
aut depositi aut commodati causa accepi. Deinde ille eam mihi in suo testamento solenni
legauit, sine dubio præscribam, vt per tot. tit.
ff. pro leg. Idem si testamentum erat minus solenne, si tamen solenne fuisse mihi nuntiatum fuerat. d. l. 1. d. l. pen. d. l. fi. cum ibi not. ff.
pro leg. Idem si neutrum interfuit, si tamen
mihi nunciatum fuerat in testamento solenni rem mihi
relictā
relictam
esse, nec defuit iusta causa
nuncio fidem adhibendi, vt iam diximus, &
arg. d. l. fin. verbo, tolerabilis. ff. pro suo. ergo
contingere potuit præscriptio cum titulo legitimo, hoc primo, vel etiam cum illegitimo,
hoc secundo, vel
etiā
etiam
cum nullo omninò, hoc
tertio, dummodò desit animi vitium. Vitium
autem adesse intelligo, non solùm quando
adest malignitas, sed etiam quando adest inscitia intolerabilis. d. l. final. ff. pro suo, cum
simil. suprà & infrà cap. 67. allegatis.
* Ergo
si rem, quam tuam esse putabam, nec erat depositi commodatíve causa abs te accepi, deinde eam mihi in tuo testamento reliquisti,
& à tempore testamenti tempora præscribendi præterierunt, nec vnquam sciui eam rem
mihi legatam esse,
cōmuniter
communiter
Doct. supr. relati negassent, & abnegant contingere præscriptionem, sed contraria sententia, quam nonnulli suprà relati defendunt, longè verior est,
quia in sola possessione cessante animi vitio
nititur vsucapio, vt iam ostendimus, animi autem vitium cessare intelligitur, quoties quis
detinet vel possidet rem ex domini voluntate. d. l. si id quod, verb. quasi volente & concedente domina. ff. pro de reli. l. si vir. ff. pro dona. is autem ex domini voluntate rem detinebat, ergo, &c. Neque
* ad rem pertinet,
ꝙ
quod
ille
detinere tantùm eam rem, non etiam possidere videretur, quodq́ue possessio ad præscribendum requiratur. d. l. 3. ff. de vsucap. cap. sine possessione, de reg. iur. lib. 6. nam respondeo quòd ea naturalis detentatio simul ac ac
cedit voluntas illius, qui rem disposuit vel
commodauit,
cōuertitur
conuertitur
in ius legitimæ possessionis, nam & in ius dominij & possessionis (quod plus est) conuerti posset: argum. d. l.
qua ratione. §. interdum. ff. de acqui. rer. dom.
§. interdum. Insti. de rer. diui. nam & si ei, qui
depositam vel commodatam rem meam habebat (hoc est, depositi aut commodati nomine eam à me detinebat) eam ei ignaro legaui,
statim ipso iure non solùm dominium, sed etiam possessionis ius
etiā
etiam
inscius quæsiuit ipso
iure: arg. dd. §§. interdum. Et quod dicitur vulgo
nullā
nullam
possessionem nisi corpore & animo
acquiri non posse. l. quemadmodum, cum simil. ff. de acq. poss. id quidem regulare est, fallit tamen in eo, qui habebat naturalem rei detentationem. is enim noua accedente causa,
vt ipso iure dominium etiam ignarus acquirere potest, ita etiam possessionem vel possessionis ius sine corpore & etiam sine animo acquirere non prohibetur: arg. d. l. qua ratione.
§. interdum. ff. de acq. rer. dom. & d. §.
interdũ
interdum
.
Inst. de rer. diuis. in
quorũ
quorum
terminis ei, qui nec
ciuilem nec naturalem
possessionẽ
possessionem
habebat,
sed tantùm nudam rei
detentationẽ
detentationem
(ex causa
depositi fortè vel commodati) eandem rem
vendidi, vel donaui, vel dotis titulo alióve simili dedi, & ea iura cantant, statim eum dominium illius rei acquisisse, pro constantiq́ue
illis iuribus habetur, quasi indubitatum ius
quoque possessionis, vt nihil ei desit
quæsitũ
quæsitum
videri ipso iure. nec dubium est illa iura idem
quoque admissura esse etiam, si ex causa vltimæ voluntatis idem contingeret, puta
ꝙ
quod
dominus
illā
illam
rem illi legasset, illúmve hæredem
scripsisset, nam ex causa legati acquireret statim & dominium & possessionis ius ipso iure
etiam ignarus: arg. l. cum pater. §. surdo. ff. de
leg. 2. l. à Titio. ff. de fur. l. si tibi homo. §. cùm
seruus. ff. de leg. 1. cum ibi not. per Gloss. Bart.
Alex. & alios. & ex causa institutionis adeundo hæreditatem, vt in reliquis rebus hæreditarijs solum dominium, non etiam possessionem acquireret. l. cùm hæredes, in princ. ff. de
acq. poss. ita in ea re, quam antea detinebat,
non solùm ius proprietatis, sed etiam possessionis acquireret: argu. dd. §§. interdum. Ex
quibus apparet in hac re adesse legis tam potestatem quàm voluntatem, de potestate apparet à fortiori, in l. final. C. de sacrosanct. Eccles. iuncta l. quod meo. in princ. ff. de acquir.
possess. de voluntate apparet: arg. d. §. interdum. Institut. de rerum diui. & d. l. qua ratione. §. interdum. ff. de acquir. rer. domin.