Capvt lxxi.

Capvt lxxi.

MAla fides non impedit
1
* præscriptionem quando cōtractus contractus fit per procuratorẽ procuratorem , vel eum qui subest nostræ potestati (vt est filius vel seruus) si quidem dominus tantùm non etiam is per quem contractus fiebat, habebat malam fidem. Ita tenent Bald. & Angelus in l. super longi. C. de longi tempor. præscriptio. per l. eum qui. §. in hac. ff. de public. in rem actio. Glo. in l. huiusmodi. ff. de contrahen. empt. Gloss. in l. cum mancipium. ff. de ædi. edict. per Azonem in summa. C. de ædil. ædict. colum. pen. versic. sed si quæras.
2
* Quod obtinet de iure ciuili non de iure canonico, quo iure noceret domini mala fides, teste Balbo de præscription. in 3. part. 3. partis prin. q. 18. Limita secundò vt mala fides aut bona fides procuratoris non sit in consideratione, sed tantùm domini, quò ad singularem successorem, vnde si rem alienam quam tuam esse putabas per procuratorem qui eam alienam esse sciebat mihi vendidisti, præscribere possum, quia non videor ab authore malæ fidei emisse. Ita Barthol. in l. qui fundum. §. procurator. ff. pro emptore. Alexand. in l. | Pomponius. §. cum quis. colu. 4. ff. de acquiren. possessio. Balbus, vbi suprà. Quæ quidem limitationes veræ sunt in se, sed principalis conclusio suspecta videtur, nam vtriusque iuris definitio dum præscriptionẽ præscriptionem cum mala fide procedere negauit, id prospectũ prospectum voluit, ne qui sciebat alienũ alienum se possidere inde lucrũ lucrum se facturum sperans tardior & segnior in restituendo fieret, quæ ratio non minus vrget quando rei alienæ possessionem perseruum vel filiũ filium quæ siui, quàm si eam per me ipsum quærerem, vtroque enim casu tardior in alieno restituendo reddar, si lucrum pręscriptionis præscriptionis inde facturum me spero, quàm essem si id minimè euenturum scirem, ergo habebit locum capit. possessor. de regulis iuris. lib. 6. c. vigilanti. capitu. fin. de præscription. in princip. Institu. de vsucapion. transfor. cum simil. nisi dixeris, superiorem conclusionem procedere quando contractus fiebat per procuratorem, vel filium, vel seruum ignorante domino vel patre, seruus enim vel filius contrahendo, & possessionem corporalem apprehendendo ius possessionis naturaliter quæsiuit. l. 1. in princip. vbi ex naturali possessione. l. 3. ff. de acquiren. possessi. iure enim naturæ hi sunt integri status. l. quod attinet. ff. de reg. iur. vnde tale ius eis per prius cohærens, postea transitum facit ad patrem vel dominum, quia penes eos residere nec momento potuit. l. placet, de acquiren. hæredita. l. acquiritur. ff. de acqui. rerum domi. nam domino vel patri inscijs, vel etiā etiam inuitis acquirerent serui vel filijfamiliàs. l. seruus vetāte vetante . ff. de verborum obliga. per totum. Institut. per quas perso. nob. acquir. & hac ratione per alluuionem rei alienæ dominium nobis etiam inuitis & ignaris acquiritur, vel ẽt etiam scientibus alienum esse. §. præterea. Inst. de rerũ rerum diuisio. l. adeo. §. præterea per alluuionem. ff. de acquiren. rerum domin. ergo pari ratione nobis etiam volentibus acquiri potest ius possessionis per seruum vel filium, sed quò ad ius præ scribendi dubito, dic ergo quòd quandiu ignoraui nomine meo seruum procuratoremúe aut filium meum emisse, & possessionem accepisse tandiu, & si sciam illam rem esse alienam, tamen cùm ignorem me eam possidere, non possum videri mala fidei possidere, cùm bona aut mala fides pendeat ex animo nostro. l. penul. C. de euict. sicq́ue si per eas personas tandiu ignorante me retenta posssio possessio fuit, quòd expleta fuit præscriptio eam rem optimo iure quæsiui. Cæterùm si ante completam præscriptionem cœpi intelligere, eam rem me per illas personas possidere, iam scio alienum me possidere, sicq́ue sum in mala fide, quæ etiam superueniens post cœptam præscriptionem nocet de iure canonico, sum q́ue in mala fide, eo quòd possum & debeo iubere eas personas eam restituere, vel id ipsemet facere debeo. l. semper qui non pro hibet. ff. de reg. iur. leg. qui patitur. ff. manda. & quia non sufficit abstinere à malo, nisi fiat, quod bonum est. leg. fi ita stipulatus essem abs te, & ibi Barthol. ff. de verbor. oblig. vide capitu. 79. numero 41.
Mala
3
* fides tutoris non nocere pupillo tenent Baldus in authen. adhæc. C. de vsuris. Ioannes Imolensis in rep. capit. fin. columna 29. de præscrip. & Franciscus Balbus de præscript. in 3. parte 3. partis princip. q. 16.
4
* Sed & ipse pupillus malam fidem habere non potest quod attinet ad præscriptionem nisi sit doli capax, secundum Baldum & Franciscum Balbum, vbi suprà, & superior sententia probari videtur in leg. tertia. in sui generalitate. ff. de vsucap. præsertim iunctis his, quæ diximus, suprà circa definitionem præ scriptionis.
Et
5
* mala fides singularium personarũ personarum de vniuersitate nocet ipsi vniuersitati, sicq́; sicque quā diu quandiu viuit aliquis de populo vel collegio vel de vniuersitate qui habuit scientiā scientiam rei alienæ, is populus, vniuersitas, collegium non præscribit. Ita Innocentius in cap. cura, de iure patronatus. Barthol. in leg. post pluribus, in fin. ff. de vsucapion. Franciscus Balbus, vbi suprà, q. 17. Petrus Philippus Corn. consi. 22. videtur in hac consultatione. colum. 4. libro primo. sed illa mala fides purgatur extinctis omnibus ijs qui scierunt, & habuerunt scientiam rei alienæ, secundum Innocentium, Barthol. & Franciscum Balbum, vbi suprà, contra Corneum, vbi suprà, qui eam purgari illo tempore posse negat, motus per leg. proponebatur. ff. de iudic. vbi subrogationis causa semper idem populus esse intelligitur, facit l. si grex. ff. de l. 1. l. grege. ff. de leg. 2. §. si grex. Institu. de lega. superior tamen sententia quæ habet, omnib. saltem extinctis purgari eam malam fidem, vt humanior ita & verior videtur, nam etsi per subrogationem vnus idemq́ue populus intelligatur, tamen idem quoque est in filio qui eadem persona cum patre intelligitur. l. fi. C. de imp. & tamen patri succedens iustam ignorantiæ causam censentur habere. cap. is qui in ius, de reg. iur. lib. 6. l. qui in ius. ff. eo. & consequenter olim præscribebat.
Loading...