Capvt lxxiii.

Capvt lxxiii.

Svmmarivm.

QVidam
1
* fundum precario possidebat, & decessit, eius hæ res eundem fundum ignorans alienum, & sic bona fide per annos triginta possedit, quæritur an præscripierit? quod negat Paulus in l. neque fructuarium, numero secundo. C. de vsufruct. & refert se ita consuluisse, nec tũc tunc de illa lege meminisse, cuius legis verba ita habent:
2
* Neque fructuarium ad obtinendam proprietatem rerum, quarum vsumfructum habet, neque successores eius ex ea causa tenentes, vlla temporis præscriptio munit, sed còm vsusfruct. finiat morte. §. finitur. Institut. de vsufru. l. antiquitas. C. eodem. & l. corruptionem, ibid. videbatur illius fructuarij successores posse præscribere annis triginta, tum quia iam non ex ea causa, scilicet vsusfru. qui morte erat extinctus, possidebat, sed ex noua causa, scilicet titu. pro hærede, qui legitimus est ad præscribendum, per totum. ff. & C. pro hæ rede, tum etiam quia in præscriptione longissimi temporis titulus necessarius non est de iure ciuili, vt in l. sicut, & in l. omnes. C. de præscript. triginta annorum, vbi tradunt communiter tam Glossatores, quàm reliqui, neq; neque etiam de iure canonico, si modò adsit bona fides, vt tradunt communiter Doctores in cap. fin. & in cap. vigilanti, de præscript. Huic obiectioni, quam Paul. præsensit, vbi suprà, nullum responsum dedit, licet ita transeat victus illius legis authoritate, perperam, vt nobis videtur, intellectæ, & sanè contrarium ibi sentiunt Albericus & Odofred. dum text. illum quatenus loqui de successoribus fructuarij intelligunt, in quibus casibus vsufru. transit ad hæredes, vt in l. antiquitas, cum ibi notatis. C. de vsufruct. isq́ue intellectus necessarius est, quia text. loquitur quando hæredes fructuarij ex eadem causa possidebant, & sic ex causa vsufruct. quod contingere non poterat, nisi cùm vsusfructus ad hæredes transijsset, vnde in terminis illius legis, licet idem Paulus Castrens. ibi neget currere præscriptionem annorum triginta, tamen idem Alberic. & Odofre. in contrarium inclinant, quod nominatim etiam sequuntur Iacobus Butr. Bald. Salicet. & alij communiter ibi post Accursium, ibi, in Gloss. final. quod & sentit Fulgos. dum ait, Ex eadem causa possidentes hæredes fructuarij præscribere non posse, significans ex alia causa posse. Vnde cùm is, qui in ius succedit alterius, iustam ignorantiæ causam censeatur habere, ca. is qui in ius, de regul. iur. in sexto, lege, qui in ius. ff. eodem.
3
* Cumq́ue titulus pro hærede sit sufficiens causa ad præscribendum, sequitur hæredem fructuarij, si sit bonæ fidei, quod in dubio prę sumitur præsumitur , posse vsucapere etiam longo tempore, si velit à se inchoare præscriptionem, idq́ue non solùm iure canonico, vt voluit Barthol. in leg. cum hæres. ff. de diuers. præscrip. sed etiam iure ciuili, vt dictis legibus, licet Barthol. vbi suprà, contrarium responsurum verosimilius sit, quòd si nolit à se inchoare pręscriptionem præscriptionem , sed malit vti accessione temporis, quo possederat defunctus, tunc annis triginta opus est, & ita procedat Glossæ opinio, & Odofr. Iacobi Butrig. Alberici Bal. Salicet. & aliorũ aliorum cōmuniter communiter qui eam sequuntur in d. l. neq; neque fructuariũ fructuarium .
Neque ad rem pertinet
4
* l. cum hæres, suprà allegata, ex qua Doctores suprà allegati falso opinabantur, malam fidem authoris nocere hæredi eius quò minus præscriberet, nam illud procedit in triennali tantùm vsucapione, & in præscriptione longi temporis, vt opportunè voluerunt Iacob. de Arena & Albe. ibi exponendo primum responsum illius text. in verbo. alienum, scilicet mobile, & intelligendũ intelligendum secundum responsum iure soli, & sic in prę scriptione præscriptione longi temporis, vt ita differat secundum responsum à primo, & aliquid ei addat. Cæterùm quin in terminis illius text. prę scriptio præscriptio longissimi temporis procederet, & prodesset hæredi, neque text. ille negat, neque negare poterat, cum illo tempore inuenta nondum esset, neq; neque dubitandum est, quin currat, vt in leg. sicut, & in leg. omnes, & in l. malè agitur. C. de præscrip. 30. ann. & in auth. malæ fidei. C. de long. temp. præscriptio. ergo cùm hæres & defunctus vna eademq́ue persona reputentur. authen. de iureiur. à mori. præst. §. 1. & in principi. Institutio. de stip. seruorum. mala fides authoris hæredi iure fforũ forum nocebat in præscriptionibus eo iure inuentis, puta in triennali vsucapione, & præscri. longi tempo. ita procedebat d. l. cum hæres. l. fin. C. com. de vsucapio. d. l. neque fructuarium. leg. vitia. C. de acq. poss. quod procedebat quando hæres volebat vti accessione temporis quo possederat defunctus, nam si propter illam repræ sentationem & vnitatem personarum vti gaudereq́ue volebat accessione temporis, consequens erat, vt eadem ratione is hæres præscriptionem à defuncto malè cœptam, vel potius nondum cœptam perficere, aut implere non posset, non magis quàm si re vera vnus idem q́ue homo forent. Verùm cum is hæres vult à se inchoare præscriptionem, nihil sibi impedimento est,
5
* nam inutilis possessio defuncti non potest hæredi magis nocere, quàm si nulla omnino foret, arg. l. vnicæ, in prin. C. de rei vxoriæ actio. quod verissimum puta, licet Gl. Odofr. Alberi. Bal. Butrig. & Salic. in d. l. neque fructuarium, & alij ibi communiter, dum simpliciter transeunt cum illa Glo. contrarium viderentur velle, intelligentes solam 30. ann. præscriptionem in terminis illius | legis locum habituram.
6
* Verùm secundum nos 30. ann. præscriptio, tunc tantùm necessaria hæredi fructuari foret, cùm ipse vellet vti accessione temporis, quo defunctus possederat, quo casu teneo cum illis, eam 30. ann. præ scriptionem procedere iure ciuili, & etiam canonico malaq́ue fides authoris hæredi non nocere, si is habeat bonam fidem, & simus in præscriptione 30. ann. quod probatur ratione, nam 30. annis etiam cum mala fide procedebat præscriptio. d. l. sicut. dict. l. malè agitur. d. auth. malæ fidei. Sed iure canonico id immutatum reperitur, nisi vbi præscribens esset in peccato, quia haberet sententiam rei alienæ, sed is hæres, de quo agimus, non habebat sententiam rei alienæ, nec erat in peccato, ergo in eo, hac in re, iure canonico nihil est immutatum. Defunctus
7
* rem mala fide possidebat, hæres eandem rem titulo hæreditatio 30. annis possedit, quæritur an possit præscribere? & communis sententia habet, præscriptionem cessare, quod variè intelligitur, Primùm quod non sit locus præscriptioni ordinariæ longi temporis. Deinde quod nec sit locus præscriptioni longissimi temporis. Tertiò quòd id procedat de iure tam canonico quàm ciuili. Postremò quòd procedat etiam si hæres velit incipere à se præscriptionem, nec postulet vti se accessione illius temporis, quo defunctus possederat, hanc conclusionem sic declaratam tenuerunt Abb. in c. 2. colum. 2. de præscriptio. Idem in c. si diligenti, & ibi Ant. & Felin. colu. 8. eo. tit. Balb. de præscript. 2. par. 3. part. prin. q. 12. qui pluries hanc dicit communem opinio. hanc sequitur, & dicit communem opinionem Ias. in l. Pomponius. §. cum quis. num. 22. ff. de acquir. possess. vbi eandem sequuntur Alex. &. Vinc. de Hercul. & Ioan. Crotus, & ibi Alex. num. 21. ait se sæpius consuluisse pro hac opinione, & quod est æquior, quàm opinio contraria, & hanc opinionem tenent alij quā plures quamplures tam consulentes quàm legentes, quos referunt Ias. Balb. & Felin. vbi suprà, & Sozin. consi. 203. rem arduam. lib. 2. Francus in c. cum quis, de reg. iur. in 6. Sicq́ue sunt quatuor communes assertiones, quas & videntur tenere, quos retulimus in q. præcedenti, & Andr. Tiraquel. qui alios allegat de præscrip. in princi. Gloss. 2.
Contrariam partem, vt de iure canonico in hoc casu non esset præscriptio 30. annorum, tenent Dynus in ca. possessor. num. 42. de reg. iur. in 6. Barthol. in l. cum hæres. ff. de diuer. & tempo. præscripti. Aegidius Bellam. in c. vigilanti. numero 32. de præscri sequitur, & dicit communem opinionem Sozin. consi. 203. capiendo primum. colum. 3. lib. 2. & Corn. consi. 304. rem arduam. numero 17. lib. 3. Cynus, & Barthol. in l. an vitia. C. de acqui. poss. Bald. in l. nihil. C. pro hærede. Bald. in l. eum qui. §. in hac. ff. de public. Idem Bal. in l. si ego. §. partus, eod. tit. & ibi Angelus, Imola in leg. sequitur. §. hæres. ff. de vsucap. sentit Paulus in d. l. Pomponius. §. cum quis. Alex. cons. 100. numero 7. libro 1. & ibi Carolus Moli. Idem Alexand. consilio 39. libro 2. num. 2. Glo. in c. cum quis. de reg. iur. lib. 6. Aret. & Crot. in d. §. cum quis. Paul. consi. 81. numero. 12. lib. 2. & idem consil. 258. eo. lib. Idem in leg. 2. C. de fruct. & liti. expens. & alij quos allegat Tiraquell. vbi suprà. Quinimmò etiam de iure ciuili is hęres hæres per annos 30. posset præscribere, vt tenent ferè oẽs omnes illi quos modò retulimus tenere, vt de iure canonico præscriberet. & Corneus, vbi suprà, & Sozinus in d. consilio 203. colum. 3. lib. 2. incipit, capiendo primum consultationis articulum, vbi in 2. colum. in fin. & in columna 3. bis firmat hanc esse communem opin. Bald. in d. l. nihil, sentit Barthol. in d. §. cum quis. Bald. in d. §. in hac. Idem Bald. in d. §. partus. Ioan. Andreæ in regula, cum quis, de regu. iur. in 6. Alex. consi. 39. lib. 2. Idem Alex. consi. 110. lib. 1. nu. 7. & ibi Carolus Moli. Paul. consi. 81. libr. 2. Idem consi. 258. eod. lib. idem Paul. in l. 2. C. de fruct. & litium expen. & alij quos allegat Tiraquel. vbi suprà.
Quid dicendum? & sanè quòd hæc præ scriptio 30. annorum habeat locum de iure ciuili, licet defunctus malam fidem haberet, si quidem hæres à se velit inchoare præscriptionem, videtur primùm per l. sicut. l. omnes. l. si quis emptionis. l. cum notissimi. C. de præscri. triginta annorum. in quibus iuribus traditur possessionem triginta annorum procedere, nec exigi, vt titulus adsit, aut bona fides, sed ex solo temporis cursu procedere, & aliter existimantibus, ea iura sunt longè præter earum intentionem restringenda. deinde hic adest titulus pro hęrede hærede , id quod aliàs prodesse & sufficere solet, per totum. ff. & C. pro hærede. ergo longè iustior pręscriptio præscriptio erit hic, quàm in terminis d. l. sicut. cum similibusq́ue & consequenter longè facilius admittenda. Neque
8
* ad rem pertinet tex. in leg. cum hæres. ff. de diuers. & temp. pręscrip præscrip . in qua iacet nititurq́ue vnum fundamentum tenentium cōtrarium contrarium , qui iure fforum forum , quo iure illa lex facta est, prę scriptio præscriptio 30. annorum non erat inuenta, hęc hæc est vera & communis opinio, quam tenent Glo. & communiter Docto. in prin. Institu. de perpet. & temp. act. Glo. & Doct. in leg. Iulianus, in princip. ff. ex quibus causis maiores Glo. & Doct. in l. qui occidit. §. sed an. ff. de leg. Aqui. Alex. in l. Pomponius. §. cum quis. ff. de acq. poss. num. 21. & ibi Iaso. num. 22. Felin. in c. de quarta. num. 34. de præscri. Barthol. in l. fin. in fin. ff. rem ratam haberi. Pinellus C. de bonis mater. in auth. nisi tricennale, in prin. Balbus de præscript. 2. par. 3. partis princip. q. 12. num. 12. Sozin. consi. 203. lib. 2. colum. 51. in fin. Couarru. in c. possessor, de regu. iur. in 6. par. 2. §. 9. num. 4. ergo quod ibi dicitur cessare pręscriptionem præscriptionem in persona hæredis propter malam fidem defuncti, intelligitur de præscriptione | ordinaria longi temporis, quæ tunc vrgebat, & inuenta erat non de præscriptione triginta annorum, quę quæ tunc non erat in rerum natura, quæque postea inuenta fuit, ad omnes angustias tollendas, omnesq́ue defectus supplendos, omniaq́ue vitia purganda, & omnem occasionem, quæ præscriptioni impedimento esse posset, excludendam, nec dubium est alienum esse à mente & sententia legumlatorum, vt mala fides vera ipsius hæredis, quæ iure ciuili sibi non obesset ad hanc præ scriptionem. dict. l. sicut. cum conc. suprà allega. ea ficta & descendens in personam hæredis noceat, cōtra contra omnem rationem, & contra l. filio quem pater. ff. de libe. & posthum.
Neque
9
* quenquam mouere debet, quod hodie iure canonico, quod etiam in foro ciuili seruatur, mala fides noceat etiam in præscriptione 30. annorum. nam illud in mala fide vera, certa & indubitata, non sic in ficta mala fide, vt est vera & communis opinio, quam tenent Glo. in l. tutor qui repertorium. ff. de admin. tut. Paul. in l. nunquam, in princip. ff. de vsucapio. Alexand. in d. §. cum quis. colum. 7. vbi Ias. num. 23. cum seq. Barth. in l. sed si lege. §. de eo. ff. de pet. hæredit. Antonius in c. si diligenti, de foro comp. Sozin. consil. 203. libr. 2. colum. 3. incipit, primum consultationis articulum. Couarru. in c. possessor, de reg. iur. in 6. par. 2. §. 9. nu. 6. ergo in hac specie obesse non potest ea mala fides defuncti, cùm simus in præscriptione 30. annorum cui impedimento non est, inspecto iure ciuili mala fides etiam aperta, & vera, nec inspecto iure canonico ficta mala fides qualis est illa, descendit de defuncto ad hæredem,
10
* quòd si dixeris dictam legem cum hæres, niti in repræsentatione, quasi defunctus & hæres reputentur, inspecta legis dispositione, vna eademq́ue persona, vnde vt ipse defunctus si viueret præscribere non possit de iure canonico propter suam malam fidem, sicq́ue neque hæres, qui eum repræsentat, sed respondere possumus, eam repræsentationem procedere quò ad actiones personales. l. 1. C. si certum peta. l. 1. l. pro hęreditarijs hærditarijs . C. de hæredit. actio. l. 1. §. si hæres. ff. ad Treb. non sic quoad vitia personalia, vt in leg. vnica. C. ex delictis defunctorum inquantum hæredit. Nec dict. l. cum hæres, ait hæredem, quoad malam fidẽ fidem repræsentare defunctum, sed solùm ait, hæredem, quia succedit in vniuersum ius defuncti eodem iure quo vti deberet, vnde si velit perficere præscriptionem ab illo cœptam non poterit, non magis quàm ille posset, nam si ille vtiliter præscribere cœpisset, tunc & hæres præscriberet, sed cum ille nondum præscriptionem inchoasset, neque iste quidem inchoare poterit, ne diuerso iure vtatur, quàm defunctus vteretur, contra l. 2. §. ex his. ff. de verb. obliga. ergo constat ex superioribus, non nocere decisionem illius text. qui loquitur in præscriptione longi tem poris tantùm, non etiam longissimi, in qua præscriptione nec loquutus fuit, nec loqui poterat, cùm inuenta nondum esset. Non quoque obest ratio illius text. dum ait, cum hæres in ius omne defuncti succedit, ignorantia sua defuncti vitia non excludit, nam palam fatemur, vitium defuncti non purgari per ignorantiam hæredis, sed hic quidem necesse non est, vt purgetur, cùm præscriptio hæc ex persona hæredis initium capiat, & progressum & cōsumationem consumationem . Non quoque obest altera ratio quòd in fine illius legis subijcitur, dum ait (cum exordium rei bonæ fidei ratione non tueatur) nam agnoscimus ingenuè, quòd in exordio possessionis à defuncto apprehensæ bona fides non interfuit, & ideo tempus quo defunctus possedit tanquam inutile & vitiosum abiectum & remotum volumus, vt à persona hæredis bonam fidem habentis exordium & progressum & finem ac perfectionem capiat præscriptio. Sensus ergo illius tex. reuera tam in decisione quàm in rationibus ibi insertis non pertinet ad nostrum casum. Ad leg. neque vsufructuarium. C. de vsufruct. respon. quòd quandiu hæres fructuarij possederit nomine proprietarij, tan diu cessabit incipere vsucapere, non quidem tam ex defectu bonæ fidei quàm ex defectu possessionis, quia cùm alterius nomine in possessione sum, tunc non ego, sed ille videtur possidere, & in hac ciuili possessione nititur & consistit vsucapio. leg. prim. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquir. possess.
11
* Quinimò in dict. leg. neque vsumfructuarium, tenent Glo. & alij non cessare præscriptionem triginta annorum, si fortè per malignationem fructuarius vellet interuertere domini possessionem, sibiq́ue vi retinere. Ad leg. cum in plures, in fine principij. ff. locati, vbi hæres coloni, quamuis colonus non sit, dicitur domino, non sibi possidere, respon. quòd ibi cessaret præscriptio ex defectu possessionis. Præterea, vt ibi declarant Glo. & Docto. illud procedit ante apprehensam per hæredem hæ reditatis possessionem. nam postquam hæ res illius rei possessionem tanquam hæreditariæ apprehendisset, iam sibi ipsi, non etiam proprietario possidere videretur, nisi in quibus casib. reconduxisse tacitè videretur, quinimò & tunc si cessaret præscriptio, id descenderet ex defectu possessionis, & bonæ fidei, non solius bonæ fidei.
Denique non obest quòd hæres teneatur exonerare cōscientiā conscientiam defuncti. c. fi. de sepult. quia vt ait Soz. in d. cons. 202. col. 3. li. 2. cum primùm rei præscriptionem perfecit, sicq́ue eius dominium quæsiuit, iam euanuit & cessabit obligatio restitutionis, sicq́; sicque cōsciẽtia conscientia defũcti defuncti exonerata fuit. Præterea Quod semel factũ factum est infectum esse non potest. l. in bello. §. factæ. ff. de capt. sicq́ue peccatum à defuncto semel cōmissum commissum infectũ infectum facere hæres non potuit. Ad | restitutionem autem rei præscriptæ defunctus non tenetur, quia ipse nec eius dominiũ dominium abstulit vero domino, nec etiam cœpit eam præscribere, sed demùm post mortem illius & aditam hæreditatem, & apprehensam possessionem ab hærede initium cœpit præscriptio, & progressum & consumationem,
12
* sicq́; sicque per longi temporis taciturnitatem ipsemet dominus eam rem abiecisse videtur, aut alienasse. Glo. in l. si de eo. §. 1. vbi Paul. Alex. & alij. ff. de acq. poss. Ias. in l. naturaliter. §. nihil commune. nu. 84. ff. eod. titu. Idem Ias. in l. 1. col. fin. C. de seru. fugit. ergo iam quasi accedere videtur domini voluntas,
13
* sicq́ue omnis mala fides, omneq́; omneque vitium præcedens. l. si fur. in pr. & §. 1. ff. de vsuc. l. si id quod. 2. resp. ibi, quasi volente & concedente domina. ff. pro derelicto. in simili. in §. fin. Instit. de iniur. l. filio quem. ff. de lib. & posthu. Tene ergo has duas conclusiones, quæ vtrùm à plerisque approbentur, an à plerisque improbentur, mihi quidem incertũ incertum est.
14
* Prima quòd mala fides defuncti non nocet hæredi in præscriptione triginta annorum, inspecto iure ciuili. Altera quod nocet etiam inspecto iure canonico, si vtroq; vtroque casu hæres à se inchoauit præscr. & adde quod dicam infrà nu. 22. Retenta tamen op. existimantium malam fidem defuncti nocere hæredi in præscr. 30. anno. tam iure canon. quàm ciuil. licet à se velit inchoare præsc. eam limitat Alex. in d. §. cùm quis. nu. 21. & Ias. col. pen. Feli. in c. si diligenti. nu. 6. de præsc. Balb. vbi suprà, d. q. 12. vt non procedat quando hæres fecit inuentariũ inuentarium , quo casu non potest teneri vltra vires hæreditarias. l. fi. in prin. per totam. C. de iu. deli. ergo
15
* si hæres, qui omnem fortè substantiam hæreditariam effudit in solutione debitorum hæ reditariorum, tenentur præterea istam rem restituere, cuius præscriptio ex ipsiusmet hæredis persona exordium, progressum & finem cœpit, iam, inquit, teneretur vltra vires hæreditarias, contra d. l. fi. sed sanè istorũ istorum collectio parũ parum circũspecta circunspecta est, etenim d. l. fi. hoc vnũ vnum prospectũ prospectum voluit, ne hęres hæres , qui inuentariũ inuentarium faceret, damno afficeretur, non autẽ autem vt lucrũ lucrum præterea consequeretur, sed hæres iste vt eam rem in hæ reditate reperijsset, eamq́ue quasi hæreditariam apprehendisset, ponimus pro constanti, ergo etiam si eam restituat cum reliquis rebus & bonis, quæ verè hæreditaria erant, nullo damno afficietur, non magis quàm si cogeretur restituere eam rem, quā quam defunctus depositam, cōmodatam commodatam pignoríve datam habebat. Præterea quid si amplæ erant defuncti facultates, vt etiam post huius rei restitutionẽ restitutionem multa hæredi superessent? Iam quidem adhuc restituere teneretur, & si inuentarium fuisset. Præ terea quid ad exonerationẽ exonerationem animæ defuncti, quòd hæreditas sit locuples, necne, quódve fiat inuentarium, necne, tene ergo nihil referre fecerit hæres inuentarium, necne.
Et
16
* similiter nihil referre vtrùm defunctus, qui mala fide possidebat, tit. haberet, necne, nam cùm solum vitium malæ fidei sufficiat ad impediendam præscript. in persona hæredis, qui successit defuncto mala fide possidenti, tam impedita erit præscriptio, cùm defunctus malæ fidei possessor titulum haberet, quàm cùm non haberet. Ita Paulus in dicto consilio 81. num. 12. libro secundo. Idem Paulus consilio 258. eodem libro. Crot. in dicto §. cùm quis. Couarru. vbi suprà. §. 9. num. 15. licet Paulus sibi contrarius oppositum responderit, & non rectè in consil. 158. lib. 2. Illud
17
* autem ab vtrisque partis fautoribus sine controuersia receptum est, vt si hæres rem à defuncto mala fide possessam cœpisset, non quidem tāquam tanquam hæreditariam, aut in hæreditate inuentam, sed eam cœpisset de manu alterius tertij, tunc vsucapere posset, non secus quàm si ab defuncto mala fide possessa nunquam fuisset, per l. an vitium. §. final. ff. de diuer. & tempo. præscript. nam quòd hæres defuncti personam repræsentet, id versetur quò ad ea, quæ ad hæreditatem spectant, non sic in ea re, quæ nec revera hæreditaria erat, nec in hæ reditate inuenta. Ita tenent communiter Doctores in dicto §. cùm quis. vbi Areti. & Ias. columna antepenult. Balb. in dicta quæst. 12. ad finem. Alex. consi. 181. lib. 1. Idem Alex. in d. §. cùm quis. & Episcopus Couarru. vbi suprà.
Denique illud quoque receptissimum est,
18
* quòd si defunctus fuit in mala fide non vera, sed ficta vel præsumpta, tunc hæres posset præscribere à seipso incipiens præscriptionẽ præscriptionem , non aliter atque si defunctus eam rem mala fide non possedisset. Ita tenet Gloss. in l. tutor rerum. ff. de admin. tut. Paul. in l. nunquam, in princip. ff. de vsucap. Alexan. in d. l. Pomponius. §. cùm quis. num. 22. Couarr. vbi suprà. Ias. in dicto §. cùm quis. Sed sanè quod aiunt referre, sit ne præsumpta mala fides, an vera & certa, suspecta nobis videtur, quia mala fides cuiusque inuisibilis est, Deoq́ue soli nota, sicq́ue præsumpta tantùm esse potest.
19
* Prę terea Præterea quòd Alexand. ibi exemplum ponit in hærede, qui per errorem iuris possideret, putans titul. causamq́ue possidendi fuisse iustam, quæ reuera iniusta erat, veluti si emit à pupillo sine tutoris authoritate, iuxta l. 2. §. si à pupillo. ff. pro empt. Id quidem exemplum indubitatum est, nam ille non dicitur malam fidem habere, vt iam docuimus, sed ex defectu titul. id est, causæ legitimæ, cessat præscriptio. Nec enim error iuris inducit malam fidem, aut iniustam facit possessionem. l. si id quod. ff. pro derelicto. l. si vir. ff. pro donat. l. final. ff. pro legato. l. 1. §. si vir. ff. de acquirend. possess. ergo quod in hoc exemplo aiunt hæredem posse à se incipere præscriptionem, verum est. quod autem securi, & incauti existimant defunctum eo casu fuisse in mala fide, verum non est. In summa licet defunctus haberet malam fidem, sicq́ue eius | primus hæres vsucapere non posset, per d. l. cum hæres. tamen si is primus hæres decessit hærede relicto, is secundus hæres vsucapere posset, quasi hæres hæredis mei meus hæres non videatur, quò ad impediendam hanc præscri. sicq́ue cesset, l. fin. C. de hæred. institut.
20
* Vel quia vt ficta mala fides defuncti non nocet hæredi, vt iam edocuimus, ita & vera mala fides defuncti non noceat hæredi hæredis, quia primus hæres esse videtur in ficta tantùm mala fide, quæ ex causa repræsentationis in eum transuolauit, descendens ab primo defuncto, qui fuerat in vera mala fide. Ita Crot. in dicto §. cùm quis, ad fin. vbi Ias. colum. penultim. ad princi. & Couar. vbi suprà, facit text. egregius, quem nullus alleg. in d. l. si quod. ff. pro derelicto. vbi vxor marito rem suam donauit, sicq́; sicque non valuit donatio, virq́ue aut sciebat rem donatā donatam adhuc vxoris permanere, sicq́; sicque alienam esse, aut scire debebat, & à marito sciens emi, adhuc tamen non videor malam fidem habere, & possum præscribere, cogita tamen. Postremò
21
* isthæc mala fides authoris non nocet successori etiam singulari in dignitate. c. cura. de iure patr. Ratio, quia is non ab prædecessore causam habuisse videtur, sed à superiore, qui beneficium confert. Ita Glos. in c. cura, de iure patr. per text. ibi, vbi communiter Doct. Gloss. in c. quia 5. de iudi. Gloss. & communiter Doct. in c. de quarta, de præscri. Ias. in l. Pomponius. §. cùm quis. colum. fin. ff. de acquir. poss. In summa, quò ad illam fortem rationem, quòd de iure canonico hæres teneatur exonerare cōscientiam conscientiam defuncti, vltra dicta suprà, num. 11. adde apertas euasiones, nam vt aliud est hominem nasci, aliud postea mori, ita aliud est quærere, an præscriptio semel nata effectaq́ue fuerit, aliud an postea res sic præscripta ad conscientiam defuncti exonerandā exonerandam restituenda sit, licet enim fateremur restituendam esse, adhuc tamen verum esset præscriptionem semel contigisse, vt interim omittam non benè sequi restitui rem, ergo exoneratur conscientia defuncti. quid enim si modò res lōgè longè deterior facta est, certè per eius restitutionem non esset exonerata conscientia defuncti. quid rursum si longè melior facta est, expensis fortè hæredis per sumptuosa fortè ædificia super addita, aut per sumptuosas picturas, & similia, quæ abradi & separari nequeunt, nónne tunc hæredem talem rem restituere, si cogeres iniustissimum & inhumanum esset, ergo longè iustius est, & iuris menti ac sententiæ proximius, non solùm rem semel iureq́ue præscriptam fuisse, sed etiam irreuocabiliter præscriptam apud hæredem permansuram, diuersamq́ue longè causam fore, ea exoneratio cōscientiæ conscientiæ defuncti, de qua apud iudicem agi, vel poterit vel non poterit, vt in simili ait egregius text. in l. Titulus, in fin. in princ. ff. de lib. & posthum. ibi, apud iudicem agi oportere.
Loading...