Qua de re plenè disseruimus in tractat. de
suc. crea. in præfa. & §. 1. Sed iure gen. quod hac
in re à naturali declinat, dominia fuerunt distincta. d. l. ex hoc iure. istud
autẽautem ius gentium
ex causa possunt & solent leges & principes
immutare aliqua ex parte, & disponere,
* vt
dominium nostrum, nobis inscijs, vel etiam
inuitis, auferatur. l. item si verberatum. §. 1. ff.
de rei vend. tradunt Bart. Paul. Ias. & alij in d.
l. ex hoc iure. Dec. in l. id quod nostrum, de regul. iur. ibi nouissimi diximus. & nos in d. §. 1.
in tract. de suc. crea. ergo ex causa publicæ tranquillitatis, quæ summoperè expedit Reipub.
ne rerum dominia in incerto sint, inductum
fuit, vt id quod nostrum fuit, licet regulariter
sine facto nostro à nobis auelli non possit, tamen possit ex causa vsucapionis, quæ propter
bonum publicum inducta fuit, ne rerum dominia in incerto essent. l. 1. ff. de vsucap. nam
cùm ei, cuius rei præscripta est, eius
dominiũdominium
contingeret per concessionem legis positiuæ,
non enim mero iure naturæ, ita quoque dominium ab eo discedere potuit per dispositionem alterius iuris positiui. Et vt, propter gentium
trāquillitatemtranquillitatem, dominorum distinctio
contra ius naturæ primæuum permissa fuit,
ita quoque & propter eandem tranquillitatem ista vsucapionis acquisitio permissa est.
Nec est nouum, vt quod nostrum est, nobis inuitis aut ignorantibus abscedat, nam &
idem contingit in dict. §. item si verberatum,
& idem contingit in terminis l. 2. & 3. §. fin. &
l.
naturaelmnaturalem. §. examen. ff. de acquiren. rerum
domin. & in l. adeo. §. feræ, cum pluribus seq.
§§. ff. de acquirend. rerum domin. & in §. feræ,
cum pluribus §§. sequen. vsque ad finem titu.
illius Instit. de rerum diuis. Quinimò quod
isto modo à nobis abscessit, nobis postea non
restituitur, vt d. §. examen, & d. l. 2. & 3. ff. de
acq. rer. domin. quia vt lex nobis dispensauit
& permisit ex causa publicæ tranquillitatis, vt
illud proprium & peculiare non in communi
haberemus, ita eadem lex ex causa eiusdem
publicæ tranquillitatis induxit, vt postquam
diu res nostra ab alio possideretur, sua fieret,
nostraq́ue esse desineret, ne post longam &
quietam possessionem inquietaremur, & hæc
ratio militat etiam in rebus mobilibus, & se
mouentibus, & iuribus, quæ licet per legem
nostram fiant, & regulariter sine facto nostro
à nobis non abscedant, tamen sæpè expedit, vt
sine facto nostro à nobis abscedant, inq́ue
alium migrent. Ergo omnia quæ inspecto iure naturæ primæuo communia esse debebant,
iure positiuo permissum est, vt cuiusque in
particulari propria esse possint, optimus text.
in l. fin. C. de longi temporis præscri. eodemq́ue positiuo iure datum est, vt quemadmodum propter publicam tranquillitatem admissum fuit, vt proprium nostrum aliquid esset, & in communi esse desineret, ita quoque
propter publicam tranquillitatem, quod proprium
meũmeum erat, eadem lege positiua desinit,
etiam me inscio vel inuito, esse meum. paren.
enim potestatem lex habuit in dando, & in
adimendo. l. quidam referunt. ff. de iur. codicil. ergo si rem tuam præscripsi tibi dicenti, cur
improbe impieq́ue retines, quod meum anteà erat, replicabo, cur tu quoque retinere vis,
quod anteà alterius erat. legis enim authoritate, & quod anteà alterius erat, in te translatum fuit, & eiusdem legis authoritate, postquam in te translatum fuit, rursus in me migrauit. Neque ad rem pertinet, quòd inscio te
migrasset, nam & in quàm pluribus alijs casibus dominium ignorantes amittimus, quod
alijs lex applicuit. nec ideo magis nobis restituitur, qui se per contractum & voluntatem
nostram à nobis abscessisset, sicq́ue ei, cuius
res ita præscripta est, dicere possemus, eum
non tam suum videri amisisse, quàm alienum
reddidisse, sicq́ue nullam iniuriam tulisse, vt
in simili per text. in l. filio quem. ff. de lib. &
posthum.
* Vnde hæres iussus à testatore omnia debita persoluere, non tenetur ad
debitũdebitum
à testatore præscriptum. Ita Bart. in l. legaui. ff.
de lib. lega. & in l. quibus diebus. §. dominus. ff. de cond. & demonstr. Bal. in l. id quod
pauperibus. C. de Episcop. & Cleric. & in l. si
creditori. ff. de lega. 1. & in sua disp. incip.
statuto cauetur. Ioannes Imol. in capit. final.
|
colum. 37. de præscriptio. Andre. Tiraquel. de
præscript. §. 1. Gloss. 2. in fin. Debebam
* tibi
decem actione personali, ea per
pręteritionempræteritionem
legitimi temporis bona fide præscripsi, an obligatio naturalis extincta sit,
vehemẽtervehementer & sæpissimè controuersum fuit. qua in re Bar. in l.
fin. ff. rem ratam haberi. tenet naturalem obligationem non extingui quidem mero iure,
per §. sed naturalia. Inst. de iur. nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iu. l. eas causas. ff. de ca. dimi.
l. iura sanguinis, & quæ ibi latè per Dec. & nouiores. ff. de regu. iur. tamen eius effectus, aut
ad nihilum reducitur & eneruatur. Idem Bar.
in extrauag. ad repri. ver. per
denũciationemdenunciationem,
sequitur & dicit esse communem opin. Ioan.
Crot. in l. nemo potest. ff. de lega. 1. num. 52. sequitur etiam & dicit cum Bart. esse
cōmunemcommunem
opin. Imol. in c. fin. de præscr. num. 31. vbi subdit, quòd Bald. dum in auth. adhæc. C. de vsu.
num. 8. dixit in contrarium se habere communem opinionem, verum non dixit, & cum
Bar. tenet Ange. in rep. l. 1. num. 61. C. de iud. &
Feli. in c. ad aures. col. 2. de præsc. Balb. de præscri. in 2. part. 3. par. prin. quæst. 10. vbi cum Bar.
ait esse communem opi. quamuis ipse ibi, &
rursus in 1. part. prin. q. 5. & q. 6. videatur tenere contrarium, & etiam And. Tiraq. de præscr.
§. 1. Gloss. 2. ad finem.