FVndvm tuum
* possedi cum
titulo & bona fide tempore legitimo ad præscribendum.
sicq́;sicque
eum præscripsi, tu verò illum recuperare contendis allegans iustam causam, vel absentiæ, vel ignorantiæ. sicq́ue petis restitutionem ex clausula generali,
si qua mihi iusta causa videatur,
cōtrouersumcontrouersum
est sæpissimè, & vehementer, an restitutio concedenda sit, vt sic
p̃scriptiopræscriptio illa, quæ semel expleta factaq́ue fuit, infecta reddatur. Constat
enim longi temporis præscriptionem procedere etiam aduersus absentes & ignorantes. l.
fin. C. de præscript. long. temp. Constat similiter ius alienum, nobis per iniuriam, non à
nobis, sed aliunde illatam, acquiri posse, tam
quò ad proprietatem, quàm quò ad possessionem, nostrum enim nobis inscijs aut ignorantibus vel inuitis auferri
iniuriũiniurium est. l. id quod
nostrum. l. iure naturæ. ff. de regulis iur. l. nam
hoc. ff. de cond. indeb. & tamen si flumen alueum mutauerit alteri, cùm iniuria seu iactura alterius contingit accessio seu acquisitio, &
similiter ex causa alluuionis, si flumen sensim
paulatimq́ue cœpit declinare in fundum tuum, ager meus crescit, tuus verò decrescit,
sicq́;sicque
& mihi inscio accedit & acquiritur, & tibi inscio similiter & inuito, & sine facti tui interuentu decedit & abest, quod tuum anteà erat,
vt ff. de acquirend. rerum dominio. l. adeo ferè, per totam, & Institut. de rerum diui. §. præterea. Simile in §. item ea, quæ ab hostibus, eodem titu. l. 3. l. naturalem, in princip. ff. de acq.
rerum domin. d. l. adeo. §. examen. §. apum.
Institu. de rerum. diui. l. item si verberatum, in
§. 1. ff. de rei vendica. Decius in l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. diximus suprà cap. 1. fac
ergo regulam affirmatiuam, vt licet præscriptio mero iure currat contra ignorantem rem
suam iúsve suum præscribi, tamen ex capite
ignorātiæignorantiæ detur restitutio in integrum, vt sic,
præscriptio illa semel effecta, & repleta, virtualiter infecta reddatur. hæc conclusio variè
intelligitur, & primùm quidem in præscriptione triginta annorum. ita tenent Bart. in l.
1. §. si quis propter. per text. ibi. ff. de itinere
actuq́;actuque priuato, quem sequuntur quàmplures
relati per Alexand. in additio. ad Bart. in d. §. si
quis propter. Idem Alexand. num. 4. in l. cùm
filiusfamiliâs. §. in hac. ff. de verborum oblig.
sequitur, & dicit esse
cōmunemcommunem opinionem
Socinus ibi. colum. penult. & antepenultim.
Matthæus Afflictus decisione 329. nu. 6. plenè
per Couarr. qui hanc ait esse communem opinionem in regula, possessor, dd. regulis iur. in
6. parte 3. §. 3. sentit Gloss. in l. si partem. ff.
quemad. seruit. amit. Glo. in l. 1. C. de patr. potesta. Romanus consil. 149. in fin. vbi hanc firmat esse communem opinionem. Decius, qui
hanc dicit communem opinionem consil. 36.
num. 9. Idem Decius, vbi similiter hanc dicit
communem opinionem consil. 29. & pro tenui colum. 1. sequitur, & dicit communem opinionem Afflictus, lib. 3. feudorum, tit. si de
feudo fuerit controuersia inter dominum &
agnatum. num. 12. not. 2. & rursus 4. not. nu. 4.
& secundum opinionem Bart. iudicatum fuisse ipse ait, dicta decisione 329. sequitur & dicit communem opinionem Balb. de præscrip.
in 4. part. 4. partis princip. sequitur, & dicit
communem opinionem Boërius decision. 39.
|
Paul. in l. fin. nu. 5. C. de longi temporis præscript. Idem Paul. in l. vnus ex socijs. ff. de seruit. rust. prædi. Alexand. & Moline. consil. 71.
lib. 1. Hieronymus Gratus consil. 91. num. 65.
lib. 1. vbi hanc dicit communem opinionem
Tiraq. vbi hanc dicit
cōmunemcommunem opinionem
de vtroque ret. §. 35. Gloss. 4. num. 35. Alciatus
lib. 1. de verb. signi. & est communis opinio secundum Pinellum de bonis mater. in authen.
nisi tricennale. num. 58. sequitur, & dicit communem opinionem Aymon Crauet. de antiquit. temporum, in 4. parte. num. 44. sectione
incipiente, materia ista. & Sozi. nepos. consil.
128. num. 147. lib. 1. Decius consi. 137. Idem Decius consil. 267. colum. fin. & quàmplures alij,
quos refert Tiraquell. vbi suprà. Dilectus de
arte testandi, titul. de acq. hære. cautela 6. qui
hanc dicit communem opin.