Capvt lxxv.

Capvt lxxv.

FVndvm tuum
1
* possedi cum titulo & bona fide tempore legitimo ad præscribendum. sicq́; sicque eum præscripsi, tu verò illum recuperare contendis allegans iustam causam, vel absentiæ, vel ignorantiæ. sic q́ue petis restitutionem ex clausula generali, si qua mihi iusta causa videatur, cōtrouersum controuersum est sæpissimè, & vehementer, an restitutio con cedenda sit, vt sic p̃scriptio præscriptio illa, quæ semel expleta factaq́ue fuit, infecta reddatur. Constat enim longi temporis præscriptionem procedere etiam aduersus absentes & ignorantes. l. fin. C. de præscript. long. temp. Constat similiter ius alienum, nobis per iniuriam, non à nobis, sed aliunde illatam, acquiri posse, tam quò ad proprietatem, quàm quò ad possessionem, nostrum enim nobis inscijs aut ignorantibus vel inuitis auferri iniuriũ iniurium est. l. id quod nostrum. l. iure naturæ. ff. de regulis iur. l. nam hoc. ff. de cond. indeb. & tamen si flumen alueum mutauerit alteri, cùm iniuria seu iactura alterius contingit accessio seu acquisitio, & similiter ex causa alluuionis, si flumen sensim paulatimq́ue cœpit declinare in fundum tuum, ager meus crescit, tuus verò decrescit, sicq́; sicque & mihi inscio accedit & acquiritur, & tibi inscio similiter & inuito, & sine facti tui interuentu decedit & abest, quod tuum anteà erat, vt ff. de acquirend. rerum dominio. l. adeo ferè, per totam, & Institut. de rerum diui. §. præ terea. Simile in §. item ea, quæ ab hostibus, eodem titu. l. 3. l. naturalem, in princip. ff. de acq. rerum domin. d. l. adeo. §. examen. §. apum. Institu. de rerum. diui. l. item si verberatum, in §. 1. ff. de rei vendica. Decius in l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. diximus suprà cap. 1. fac ergo regulam affirmatiuam, vt licet præscriptio mero iure currat contra ignorantem rem suam iúsve suum præscribi, tamen ex capite ignorātiæ ignorantiæ detur restitutio in integrum, vt sic, præscriptio illa semel effecta, & repleta, virtualiter infecta reddatur. hæc conclusio variè intelligitur, & primùm quidem in præscriptione triginta annorum. ita tenent Bart. in l. 1. §. si quis propter. per text. ibi. ff. de itinere actuq́; actuque priuato, quem sequuntur quàmplures relati per Alexand. in additio. ad Bart. in d. §. si quis propter. Idem Alexand. num. 4. in l. cùm filiusfamiliâs. §. in hac. ff. de verborum oblig. sequitur, & dicit esse cōmunem communem opinionem Socinus ibi. colum. penult. & antepenultim. Matthæus Afflictus decisione 329. nu. 6. plenè per Couarr. qui hanc ait esse communem opinionem in regula, possessor, dd. regulis iur. in 6. parte 3. §. 3. sentit Gloss. in l. si partem. ff. quemad. seruit. amit. Glo. in l. 1. C. de patr. potesta. Romanus consil. 149. in fin. vbi hanc firmat esse communem opinionem. Decius, qui hanc dicit communem opinionem consil. 36. num. 9. Idem Decius, vbi similiter hanc dicit communem opinionem consil. 29. & pro tenui colum. 1. sequitur, & dicit communem opinionem Afflictus, lib. 3. feudorum, tit. si de feudo fuerit controuersia inter dominum & agnatum. num. 12. not. 2. & rursus 4. not. nu. 4. & secundum opinionem Bart. iudicatum fuisse ipse ait, dicta decisione 329. sequitur & dicit communem opinionem Balb. de præscrip. in 4. part. 4. partis princip. sequitur, & dicit communem opinionem Boërius decision. 39. | Paul. in l. fin. nu. 5. C. de longi temporis præ script. Idem Paul. in l. vnus ex socijs. ff. de seruit. rust. prædi. Alexand. & Moline. consil. 71. lib. 1. Hieronymus Gratus consil. 91. num. 65. lib. 1. vbi hanc dicit communem opinionem Tiraq. vbi hanc dicit cōmunem communem opinionem de vtroque ret. §. 35. Gloss. 4. num. 35. Alciatus lib. 1. de verb. signi. & est communis opinio secundum Pinellum de bonis mater. in authen. nisi tricennale. num. 58. sequitur, & dicit communem opinionem Aymon Crauet. de antiquit. temporum, in 4. parte. num. 44. sectione incipiente, materia ista. & Sozi. nepos. consil. 128. num. 147. lib. 1. Decius consi. 137. Idem Decius consil. 267. colum. fin. & quàmplures alij, quos refert Tiraquell. vbi suprà. Dilectus de arte testandi, titul. de acq. hære. cautela 6. qui hanc dicit communem opin.
Contrariam partem in præscript. triginta annorum tenent Baldus in l. 1. C. qui admitti. num. 24. Aret. in l. qui vniuersas. §. fin. ff. de acquirend. possess. & in consilio 104. & alij quàmplures, quos refert Tiraquell. num. 37. vbi suprà, qui in hanc partem, saltem in præ scriptione quadraginta annorum inclinare videtur. Secundò hæc communis opinio intelligitur à fortiori, vt procedat in præscriptione decem vel viginti annorum, contra quam datur restitutio ex capite ignorantiæ, vt firmant omnes Doctores, quos diximus idem tenuisse in præscriptione triginta annorum, id quod in hac præscriptione decem vel viginti annorum firmant quasi certum & indubitatum, & Couarr. vbi suprà, ait hanc esse vnanimem omnium sententiam, sed sanè non desunt, qui & hoc casu teneant contra communem sententiam, quos & nos infrà sequemur.
Tertiò intelligitur communis opinio, vt procedat etiam in præscriptione quadraginta annorum, contra quam etiam ex capite ignorantiæ datur restitutio. Ita tenuerunt Socinus consil. 80. lib. 3. colum. fin. Idem Sozin. consil. 66. lib. 4. colum. 2. in eandemq́ue opinionem declinat ipse Socin. in d. l. cùm filiusfamiliâs. §. in hac. colum. fina. Decius consil. 36. colum. fina. Idem Decius consil. 164. colum. penult. Idem consil. 267. colum. fin. Gozad. consil. 56. colum. 3. vbi hanc dicit communem opinionem Alexandrinus consil. 13. colum. fin. Imo. in c. fin. de præscript. fol. penult. Alex. cons. 71. num. 3. lib. 1. & consilio 84. eod. lib. num. 3. est communis opinio secundum Felinum in ca. vigilanti, de præscrip. colum. 2. qui eam sequitur, & dicit communem opinionem Balb. in tract. præscript. in 4. part. 4. part. princip. q. 29. Boërius q. 39. num. 6. qui hanc dicit communem opinionem. Alexand. in dict. consil. 169. lib. 2. num. 15. hanc format esse communem opinionem, & hāc hanc dicit communem Aymon, vbi suprà, num. 61. Abb. num. 3. in dict. cap. vigilanti. de præscript. & ibi Parisi. num. 5. Affli ctus decisione 37. col. 2. Idem decis. 319. Ruin. consil. 26. ad fin. lib. 1. Sylua. consil. 4. ad fin. Lofredus Neap. consil. feud. 16. ad fin. Rebuffus in const. Galliæ, Tomo 2. tit. de restitut. artic. 1. num. 26.
Contrariam partem in præscriptione quadraginta annorum, vt non detur restitutio, tenuerunt Socin. sibi contrarius consil. 164. in fin. lib. 2. Idem Sozin. sibi contrarius consilio 2. lib. 3. Idem sibi contrarius consil. 28. eodem lib. 3. Decius sibi contrarius consil. 29. per totum. Idem Decius sibi contrarius in l. 2. C. qui admitti. colum. 2. Gozadinus sibi contrarius, consil. 8. in fin. Idem Gozadinus sibi contrarius consil. 68. colum. 4. Alexandrinus sibi contrarius consil. 12. in fine. Idem Alexandrinus sibi contrarius consil. 56. in fin. Idem Alexandrinus consilio 97. Alexand. Imol. consil. 151. lib. 2. colum. final. Idem Alexand. in l. 3. §. Labeo. in fin. ff. de acquirend. possess. Areti. consil. 103. colum. 1. & 2. Idem in l. qui vniuersas. §. fin. ff. de acquirend. possess. Curt. Sen. consil. 82. colum. 4. Barbarius consil. 81. num. 18. lib. 1. Carolus Molineus ad Alexandrum, consil. 151. colum. final. sequitur, & dicit communem opinionem Sozin. d. consil. 2. colum. pen. lib. 3. Rubeus consil. 56. vbi firmat hanc esse communem opinionem, sequitur & dicit cōmunem communem opinionem Socin. nepos, consil. 54. lib. 1. Idem consil. 77. num. 102. lib. eodem. Idem consil. 145. num. 76. eodem libro. Dilectus de arte testandi, tit. de acquiren. hæred. cautela 6. Gomezius in §. rursus. colum. 4. Instit. de act. Galiaula in l. 2. §. & harum. num. 39. ff. de verbo. obl. vbi etiam Alcia. nu. 72. Rubeus cōs cons . 97.
Quartò intelligitur hæc opinio affirmatiua, videtur restitutio etiam in præscriptione centum annorum, vt in quibus casibus centum annorum præscriptio currit contra ecclesiam, vel fiscum, vel ciuitatem, in illis casibus ex capite ignorantiæ etiam post eam præscriptionem completam detur restitutio. Ita Alexandrinus consil. 13. colum. final. Aymon Crauet. vbi suprà, num. 44. & nume. 69. qui alios refert. Quid dicendum?
2
* & sanè longè verior est in puncto iuris opinio, & pars negatiua in omnibus quatuor casibus præmissis, vt in præscriptione longi temporis decem vel viginti annorum, & in præscriptione triginta annorum,
3
* & in præscriptione centum annorum, cesset restitutio, postquam eæ præscriptiones legitimæ expletæ fuerunt, ne præscriptio, iam perfecta, infecta reddatur, quod primum probatur in dicta l. final. C. de præscript. longi temporis, ibi, nulla scientia vel ignorantia spectanda. Secundò d. l. fin. ibi, ne altera dubitationis inextricabilis oriatur occasio. Tertiò, quia si daretur restitutio, tunc præscriptio illa semel facta perfectaq́ue, infecta inutilisq́ue redderetur, at inciuile est, id inutile, & frustratorium, ociosumq́ue admittere. l. non cogendum. §. Sabi| nus. ff. de procura. l. hæc stipulatio. §. diuus. ff. vt legat. no. caue.
Quartò esset imponere legem verbis, contra l. 2. C. com. deleg. Quintò leges fierent ludibrio, contra l. fina. C. de temp. in integ. rest. & l. fin. C. si sæpius in integr. resti. Sextò vrget text. in l. vnic. C. de vsucap. trans. secundum Socinum in dict. §. in hac. nam ibi dicitur, nullus ad eam reseruatur regressus, iunctis illis verbis nesciẽtibus nescientibus dominis, ibi enim postquam per interuentum temporis & præ scriptionis cōstabat constabat , dominium rei meæ, postquam præscripta fuerat, à me abscessisse, inq́; inque præscribentem migrasse, dubitabatur an regressus mihi ad eam daretur, per modum fortè restitutionis, vel alterius rei, & negatur omninò regressus, vt sic per interuentum præ scriptionis non tantùm ademptio & translatio iuris nostri contingat, sed etiam illa iuris nostri translatio sit irreuocabilis, & irreparabilis.
Septimò leges in casibus communiter accidentibus, non in rarò stringentibus, sunt regulariter intelligendæ. l. non ad ea. ff. de legibus, sed plerunque & ferè semper res nostræ nobis inscijs & ignorantibus, non etiam scientibus præscribuntur, nam scientes non solent res suas pati ab alijs possideri, & longè minus tamdiu possideri, vt vsucapione absumerentur, nec suum homines iactare solent. l. cum de indebito. ff. de probation. sed acquirere student & augere. l. defunctus. C. arbitr. tutelæ. l. vt vim, cum Gloss. & quæ ibi tradunt Bart. & alij. ff. de iust. & iure. Suum enim cuique pulchrum est, secundum Ciceronem, & secundum Ouidium:
Est amor & rerum cunctis tutela suarum.
Quinimò vt in l. si voluntate. C. de rescind. vendi. quiq́ue res suas meliores reddere studet, easq́ue tuetur, & lucrum facere studet, etiam cum iactura illius, quo cum negociatur.
Octauò militat ratio illa præscribendo potissima, scilicet ne rerum dominia in incerto sint. l. 1. ff. de vsucap. etiam si passim contra præscriptionem daretur restitutio, rerum dominia certa non essent, non magis quàm si præscriptio, contra quam restitutio datur, mero iure non contigisset.
Nonò hoc bonum publicum, de quo in d. l. 1. non debet cessare per priuatorum læsionẽ læsionem : argum. auth. res quæ. C. com. deleg.
Decimo adduco text. in l. 3. §. fina. ff. de acq. rerum domin. vbi si feram cœpisti, & per hoc eius dominium natus est, simul ac illa à manibus eius euasit, suamq́ue laxitatem recepit, eius dominium abs te discessit, & si rursus in potestatem alterius venerit, illius fit, nec ibi (& hoc est quod expendimus) restituenda est ex eo capite, quòd te inscio vel inuito euaserit.
Vndecimò adduco l. naturalem. §. examen. ff. eod. tit. vbi examen apum licet meum fiat apprehensione, & meum esse desinat, simul ac apes euolauerint, vt difficilis sit earum persecutio, tamen licet in potestatem alterius peruenerint, postquam meæ esse desierunt, mihi quidem restituẽdæ restituendæ non sunt, non magis, quā quam si ad me nunquam pertinuissent, sic & in specie nostra quod nostrum erat, & per interuentum præscriptionis à nobis abscessit, inq́; inque aliũ alium iure dominij migrauit, iuxta l. 4. ff. de vsuca. l. traditionibus. C. de pact. nobis quidem restituendum non est, non magis quàm si revera ad nos nunquam pertinuisset.
Duodecimò adduco l. adeo. §. præterea. ff. de acq. rer. dom. & §. præterea. Inst. de rer. diui. vbi per alluuionem si flumen latenter cœpit fundum tuum latiorem reddere, meumq́; meumque arctiorem seu angustiorem, hæc ademptio mihi inuito & ignaro contingit, tuq́; tuque locupletaris cum iactura mea, & tu nihil mihi restituere teneris ex capite iustæ ignorantiæ aut impotentiæ. Tertiodecimò adduco eadem iura iunctis ibidem notatis per Glo. & alios, dum aiunt, quòd si flumen ex fundo meo aliquam partem abstulit, tuoq́ue fundo applicuit, si terra conualescente radices egit, statim meũ meum esse desinit, & ad te pertinere cœpit iure dominij, nec mihi restituere teneris, licet ad oculum ea pars, quæ à fundo meo abscessit, & tuo accessit, demonstrari & distingui posset.
Quartodecimò adduco §. quòd si naturali alueo. Instit. de rerum diui. & l. adeo. §. quòd si naturali. ff. de acquir. rerum dominio. vbi dicit, quòd si flumẽ flumen aliò quàm solebat fluere cœ pit, & agrum meum occupauit, amitto eius dominium, quod publici iuris esse incipit, quàm diu à flumine inundatur, & possidetur, & si postea flumen ad priorem alueum reuertatur, ager ille meus desinit publici iuris esse, sed mihi quidem non restituitur, imò iure vicinitatis acquiritur eis, qui prope prædia habebant, & tamen isthæc amissio inscio & inuito me contingit.
Quintodecimò facit d. l. adeo. §. cùm quis ex aliena. Inst. de acquir. rerum domin. §. cùm quis ex aliena, cum tribus sequent. §§. vbi dominium rerum nostrarum interdum per specificationem, interdum per seminationem, interdum per accessionem, interdũ interdum per plantationem, interdum per confusionem, à nobis inscijs & ignorātibus ignorantibus abscedit, inq́; inque alium transit, nec propter ignorantiam nostram nobis datur vlla restitutio, aut regressus, non magis quàm si gnari essemus, sic ergo & in proposito, cùm tempore rem nostram amisimus, cessat restitutio & regressus prætextu ignorantiæ, militant enim res humanæ sub hoc periculo, & fragilitate.
Sextodecimò probatur nostra opinio in l. traditionibus. C. de pact. vbi æquiparatur dominium nobis fuisse quæsitum traditione ex causa contractus descendente, vel esse quæsitum vsucapione, vt cum vsucapione | q́uæritur, cesset restitutio prætextu ignorantiæ, non secus quàm cessaret, si per contractũ contractum quæsitum esset, quo casu ignorantia allegari non posset. Decimoseptimò adduco §. 1. Insti. de literarum obliga. dum ait, sic fit, vt hodie dum quæri non potest, scriptura obligetur, nam ibi per ipsam temporis præteritionem inducitur obligatio literarum, quæ personalis est, quæ q́ue antea ex conuentione præambula inducta non erat, & tamen longè grauius esse videtur personaliter ad quid dandum obligari, quàm rem suam ab alio possessam amittere: argument. l. vnum ex familia. §. si rem. ff. de lega. 2. Itaq; Itaque vt ibi per solum temporis interuentum obligamur citra nouum factum, ita & hic per solum temporis interuentum rem nostram ab alio possessam irremeabiliter amittimus, quia id malum leuius est, quàm illud. Habes ergo varia iura varia q́ue exempla, in quibus rei meæ dominium, à me inscio vel inuito citra interuentum facti, aut voluntatis meæ abscedit, inq́ue alium migrat irremeabiliter, vt ille mihi ex capite ignorantiæ non teneatur restituere, non magis quàm si ea res ad me nunquam pertinuisset, & si rectè inspexeris in ea acquisitione, quæ contingit per interuentum vsucapionis, est longè iustior causa irreuocabiliter acquirendi, quàm in iuribus, & exemplis suprà relatis, propter longæuam possessionem, & propter quietudinem dominiorum & tranquillitatem ciuium, & alia multa.
Ad illam rationem, ne quis locupletetur cum iactura aliena, responde, satius esse id malum admittere, quàm quòd rerum dominia sub incerto sint, & exultet Reipublicæ tranquillitas, ita Gloss. in l. ius ciuile est. ff. de iust. & iur. vt sic minus malum eligatur, vt ibi ait Gloss.
Decimo octauò adduco l. sicut. C. de præ scriptione triginta annorum.
Decimononò text. in l. omnes. C. eodem.
Vigesimò. C. defundis patrimo. lib. 11. l. fi. quam legem variè expendunt Tiraq. & Sozi. vbi suprà, & geminantia verba illius legis, & d. l. omnes, poteris astringere per ea, quæ de vi & potestate geminationis diximus in lib. de succ. crea. §. 13. num. 13.
Ad
4
* l. 1. §. si quis propter. ff. de itinere actuq́ue priuato, & ad I. si locus. l. si partem. ff. quemadmodum seruit. amit. responde, quòd loquuntur in impedimento casuum fortuitorum, qui rarò accidunt, & pręuideri præuideri , aut caueri non possunt, non sic in impedimento ignorantię ignorantiæ , quia sępissimè sæpissimè , immò ferè semper contingeret, & pręterea præterea pręcaueri præcaueri posset. Item illud impedimentum non erat longęui longæui , aut longissimi temporis, ideò admittitur restitutio, non sic in impedimento, quod post tam diutinam possessionem, aut etiam longissimam, aut fortè centum annorum allegaretur, prout est in speciebus nostris.
Vigesim oprimò adduco regulam, factum legitimè, de regulis iuris, in sexto. nam factũ factum legitimè retractari non debet, licet casus posteà euenerit, à quo incipere non posset, ergo præscriptio completa legitimè rescindi, &c.
Vigesimo secundò facit, nam lex vel princeps possunt ex causa nobis ius, resq́ue nostras auferre. l. item si verberatum. §. 1. ff. de rei vendi. Bartol. Paul. Ias. & alij communiter in l. ex hoc iure. ff. de iustit. & iure. Decius in l. id quod nostrum. ff. de regul. iur. sed ex causa publicæ tranquillitatis vsucapio introducta est. l. 1. ff. de vsucap. & statim plenius dicemus, ergo non est rescindenda per interuentum restitutionis,
5
* etiam si ratio legis cessaret in particulari, cùm non cesset in communi, vt in l. 1. ad finem. ff. de mino. l. prospexit. ff. qui & à quibus. Tiraquell. de causa cessante, limita. trigesimasecunda. Aretinus in l. secunda. ff. de vulgari, per textum meliorem de iure, secundum eos in l. prima, ad finem. ff. de minorib. & cùm prætor. in dicta l. 1. ff. quibus ex causis maiores, pollicitus sit maioribus restitutionem non quidem purè aut simpliciter vel temerè, sed demùm sub hac conditione, si qua iusta causa restitutionis beneficium concedendi sibi affuisse videretur, vt ibi, in speciebus nostris magis ac magis nego iustum arbitrium fore illius iudicis, qui post tam longam possessionem, præsertim legitimo fortè titulo, & bona fide iustificatam, arbitraretur, rem semel non iniuria amissam, & alteri iure quæsitam, ad dominum priorem reuerti, in Reipublicæ omnemq́ue ciuium perniciem, quibus nihil suum in tuto vnquam foret.
Adde & vigesimotertiò quod nostrum, nobis inuitis, per delictorum interuentum, etiam auferri & potest, & non infrequenter solet citra voluntatem nostram, neque vnquam ad res nostras sic amissas datur nobis regressus, vt plenè diximus de successio. creation. §. 30. ad finem. cur ergo non idem & in specie nostra faciunt quæ diximus suprà capitulo septuagesimosecundo, numero tertio, cum sequentibus.
Loading...