Contrariam tamen partem, vt cum mala
fide actio personalis triginta annis tollatur,
& præscribatur, tenuit Bart. in l. sequitur. §. si
viam. ff. de vsuca. vbi Paul. ait se vidisse quàmplures tenentes, veram esse hanc opinionem
sicut Euangelium, tenet etiam Innocentius
in cap. cura, de iure patronatus, tenent alij
plures relati per Felinum in dicto cap. final. &
Baldus in §. si quis per triginta, in titulo, si de
feudo fuerit controuersia, colum. 3. Hostien.
in summa, titu. de præscription. rerum immobilium. §. quæ res. colum. 1. versic. actiones verò personales. & tenuit Bald. in consilio 420.
lib. 3. secundum quod refert Balbus, vbi suprà, non tamen inuenio Bal. in dicto consilio
ita tenere, tenet in pract. Papiensis, in forma
resp. rei conuenti tamen. Gloss. verb. præscription. Marianus Sozinus consilio 203. circa
primum consultationis articulum, vbi firmat, hanc opinionem Bart. esse communem,
tenuit idem Marianus in rep. de causa possess. & proprieta. & hanc opinionem plenè
defendit Corne. consil. 176. ad euidentiam.
lib. 1. Philippus Francus in regula, possessor.
colum. fin. Bar. in l. fin. ff. quemadmodum ser.
amitt. & in hanc partem sub quadam distinctione inclinat Abb. in d. c. fina. de præscript.
num. 13. vtcunque modò huc modò illuc fluctuârit. Quid dicendum? & sanè pro hac posteriore parte, vt procedat præscriptio, faciunt
multa. Primùm ne rerum iura in incerto sint.
l. 1. ff. de vsucap. Deinde vt tandem sit litium
finis. l. fi. ff. pro suo. nam post tam longæuum
tempus triginta annorum vix fides adhibenda est probanti, sibi retrò ab hinc annis triginta aliquid deberi. Tertiò, ne homines immortali propè timore teneantur. l. cùm notissimi,
in fin. prin. C. de præscript. triginta annorum.
licet enim verè soluissem quod debebam, tamen post triginta annos iterum repetenti
nōnon
potero, aut vix potero solutionem probare.
Quartò propter vitandam hanc
cōfusionemconfusionem,
& longi temporis errorem, post tam longæuum enim tempus ex errore magis debitum
peti, quàm quòd revera debeatur, videbitur:
argu. d. cap. fin. ibi, longi temporis errorem, &
confusionem facit, quod aiunt Bart. Alexa. &
alij in l. si Titius & Augerius. ff. ad legem Falcid. & c. finem litibus. de dolo & contumacia.
|
Quintò punitione digna videtur segnities
debitum non petentis & tamdiu negligentis.
dict. cap. fin. ibi, miserorum segnitiem.
* Sextò ius nostrum, resq́ue nostras per lapsum decennij videmur obliuisci, & quasi pro derelicto habere, vt est communis opinio, quam resoluit Ias. in d. l. 1. colum. fin. C. de seruis fugitiuis. Idem Ias. num. 84. in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possess. Gloss.
Paul. & Alexand. in l. si de eo. §. 1. ff. de acquir.
possess. propter l. si id quod. eodem tit. facit l.
1. & 2. ff. pro derelicto. vt ergo poterit videri
esse in mala fide, qui non soluit,
* cùm possit
cogitare creditorem velle, nec
dilationẽdilationem condonare, vel etiam dissimulatione, & quasi donatione debitum remittere, quòd si dixeris,
constat eum non habuisse animum debitum
remittendi, quandoquidem illud modò asserit, cum præscriptioni aduersatur & contradicit, sed replicabo, quòd potuit habere animum remittendi, & donandi, licet postea pœnituerit, quæ quidem pœnitentia excludenda est. l. perfecta. C. de donat. quæ sub modo.
l. 2. C. de reuo. dona. ergo huic creditori debitum est post annos triginta petenti obijciam,
quòd tacitè per tantam temporis dissimulationem donasse videtur, vel debitum illud
pro derelicto habuisse, quòd si excipiat allegans incertis non esse locum coniecturis. l.
continuus. §. cùm ita. ff. de verborum obliga.
per quod eius declarationem, quam modò
facit, certum esse se nunquam habuisse animum donandi, replicabo eius declarationi
standum non esse, cùm potuerit habere animum donandi & remittendi illud debitum,
& postea pœnitentia ductus voluntatem mutare, debitumq́ue illud iam dissimulatione &
tacita remissione abolitum, rursus velle exigere, & suscitare
cōtracontra d. l. perfecta. præsertim
cùm facilius quis remittat plura, quàm donet, aut tradet pauca, vt per Ias. in l. pactum
dotali, in prin. C. de col. & diximus nos in lib.
primo, de success. creatio. in materia pactorum, de non petendo, & cùm huiusmodi coniecturæ non sint improbabiles, sed satis verosimiles, post tam longæui temporis dissimulationem, sanè non video, cur in materia ista
desinat stari, & fidem haberi præsumptioni
legis ciuilis, quæ tam ad bonum publicum
spectat, nec video cur possit lex canonica inducere præsumptionem huic rei contrariam
prætextu peccati vitandi, vt sic iam de voluntate legis canonicæ aut ciuilis agendum sit,
sed magis de potestate alterius, nam vt nos
interpretamur, certa & indubitata fuit voluntas legis canonicæ, etiam in hoc casu præscriptionem vetare volentis, sed similiter indubitata est voluntas legis ciuilis præscriptionem inducentis, vt dict. l. sicut. l. omnes. l.
cum notissimi. l. si quis emptionis. C. de præscriptione triginta annorum,
* & vt periculum est, nec admissa tali præscriptione, resultet
peccatũpeccatum, si fortè creditor nunquam habuerat animum remittendi debitum, ita quoque
periculum est per contrarium, ne fortè exclusa præscriptione in peccato constituatur creditor, si revera cùm habuisset animum debitum illud remittendi, rursus ad petendum,
ꝙquod
iam animo remiserat, properet.
* nam & similiter cùm lex iniuriam dissimulatione aboleri, & remitti interpretetur. §. pen. & si. Inst. de
iniuri. potuit errare interpretans iniuriam remisisse illum, qui revera de tali remissione
nōnon
fortè cogitârit. Nam & in contractibus nominatis lex interpretatur locum esse pœnitentiæ
ante traditionem. l. 1. ff. de rerum permuta. l.
naturalis. §. 1. ff. de præscript. verb. quasi contrahentis
cōsensumconsensum præstiterint reuocabilem,
& tamen possibile fuit ab initio huius animi
eos fuisse, vt non reuocarent consensum, &
cùm in venditione fit
mẽtiomentio de scriptura, contrahentes possunt mutare voluntatem vsque
quo scriptura conficiatur. in princ. Institut. de
emptione & venditione, & tamen in contractibus nominatis regulariter cessat pœnitentia, quasi contrahentes ab initio huius animi
fuissent, ne consensus ille reuocaretur, qualis
autem fuerit animus eorum, solus Deus nouit, vnde huiusmodi legum interpretationes
interdum conuenient menti animoq́ue contrahentium, interdum longè aduersabuntur.
quòd si peccati & perfidiæ ipsorum vitandæ
causa velis hoc magis, quàm illud interpretari, rem omninò incertam tentabis, sic ergo
cùm per annos triginta debitum petere per
dissimulationem reliquisti, & cessasti, si revera habuisti animum illius debiti remittendi,
vix erit, vt salua conscientia illud petere possis, quòd si revera nunquam animum remittendi habuisti, tunc tibi petenti deberem satisfacere, inter has autem dubietates, quid
nam certius fuerit, non nouit lex canonica,
non magis quàm ciuilis. sicq́ue quæque harum legum poterit interpretari quod vellet,
nec est, cur altera alterius interpretationem
incuset, aut damnet, cùm vtraque tamen certa sit, ista autem ratio non est generalis, sed
solùm procedit, quando creditor sciebat sibi
deberi, quòd si ignorasset, tunc secus esset,
*
& quia, vt firmat Corne. in dicto consil. 176.
lib. 1. tenentes opinionem illam magis communem, quæ habet, præscriptionem actionis
personalis non currere cum mala fide, fundantur in peccato vitando, vnde vbi peccatum certum non arguitur, cessat eorum potissimùm fundamentum, considera quatuor
casus. Nam aut tam debitor, quàm creditor
erant conscij debiti illius, de cuius præscriptione agebatur, aut vterque ignorabat illud
debitum, aut creditor solus sciebat, aut debitor solus. Primo casu cùm vterque sciebat,
imputetur creditori, qui per longissimum
tempus tacuit, puniatur eius segnities, vel
laudetur eius benignitas, interpretando
|
eum habuisse animum remittendi debiti, ac
condonandi, per rationes suprà relatas. Secundo casu cum vterque ignorabat, quasi omnes sentiunt debitum præscribi, quia in creditore ignorante cessat malæ fidei suspicio, &
peccatum. Tertio casu cùm solus creditor scit,
debitor autem ignorabat, tunc currit præscriptio, quia & in hoc debitore ignorante non
potest cadere mala fides, & in creditore sciente adest per longissimam hanc taciturnitatem
præsumptio remittendi debiti, aut donandi,
vel negligendi, seu paruipendendi. Cùm autem solus debitor scit, creditor autem ignorat
sibi deberi, cessat præsumptio remissionis, aut
donationis, emergitq́ue contra debitorem
præsumptio tergiuersationis, aut perfidiæ, &
debet cessare
pręscriptiopræscriptio, ne homines istius lucri turpiter faciendi gratia
inuitẽturinuitentur ad differendam solutionem,
fidemq́;fidemque violandam. Ergo solo isto quarto casu procedit opinio magis communis, reliquis autem tribus casibus
vera sit opinio Bartol. neque vsquam ita expeditum hunc celebrem articulum inuenies.
Sed & isto etiam quarto casu fortè procederet
opinio Barto. vt dixi suprà cap. incip. possidebas seruum, & quoties mentionem facio
de mala fide, est intelligendum non de mala
fide, sed de scientia rei, vel iuris alieni, & mala fides pendet ex animo. l. penultim. C. de
euict. pro nostra princip. opin. est text. in l.
alienationis verbum. ff. de verborum significat. l. si quis diuturno. in prin. ff. si serui. vend.
l. si ego. §. 1. ibi per traditionem fortè, aut per
patientiam. ff. de pub. in re act. §. fin. Instit. de
iniur. iuncto §. per traditionem. Instit. de rerum diui.