Infertur ex superioribus
* quòd licet seruus
fugitiuus sui furtum facere dicatur, vt in leg.
1. C. de seruis fugitiuis, tamen illud procedit
quò ad hoc duntaxat vt tempore ordinario
præscribi non possit, vt ibi exprimitur quasi
res vitio affecta, iuxta §. furtiuæ.
IustitutioInstitutio. de
vsucapion. non autem quò ad hoc vt inspectis
principijs iuris naturæ rem vetitam fecisse videatur, serui enim aut nascuntur aut fiunt,
nascuntur cùm ex ancillis nostris domi editi
fuerunt, fiunt cùm per iustam
captiuitatẽcaptiuitatem iustumq́ue bellum capti sunt, vt Institution. de
iure person. §. penulti. nec dubium est quin
quemadmodum serui per captiuitatem facti
simul ac ad suos se receperint sui iuris fiunt,
dominiumq́ue nostrum eludunt, hoc est, dominium quod in eis habebamus. dict. §. item
ea. Inst. de rerum diui. l. nihil. ff. de capti. l. 3. l.
naturalem, in principi. ff. de acq. rerum dom.
ita quoque & illi qui serui nati sunt, quia editi ex ancillis nostris cum primùm potestatem
nostram euaserint, ita vt penè impossibilis sit
eorum recuperatio, sui iuris esse incipient, argu. dictorum iurium, iuncto §. seruitus, & §.
penult. Institutio. de iure person. nec me mouet quòd id quod nostrum est sine facto nostro à nobis euelli non posset. leg. id quod nostrum. ff. de reg. iur. nam illud regulare est, fallit quando dominium est reuocabile, vt per
totum. ff. de in diem addict. & ferè per totum.
ff. de lege comm.
* nam in terminis illorum
titulorum dominium quod erat meum, simul re alius meliorem conditionem attulerit, & simul ac pretium die pacta solutum non
fuerit, desinit esse meum, & similiter in terminis l. fi. §. sin autem sub conditione. C. commu. de leg. l. seruo legato, in princip. ff. de leg.
1. dominium rei meæ sine facto meo potest desinere esse
meũmeum. Idem in terminis l. in bello. §.
factæ. ff. de capti. Idem in terminis l. item si
verberatum. §. 1. ff. de rei vend. Idem in terminis leg. prim. & per totum. C. in quibus cau.
serui pro præmio liber. acci. & alibi sæpe. sic ergo & in specie nostra, qui serui dominium
habet, scire debet dominium reuocabile se in
eo non etiam irreuocabile habere,
ideoq́;ideoque cum
serui Hispani in Galliam sese recipiunt, continuò liberi fiunt, vt nobis relatum est, pro
hoc quia homo non in hoc natus fuit vt homini subesset, iuxta illud: Omnia subiecisti
sub pedibus eius, oues, & boues, &c.
* &
seruitus contra naturam est. l. manumissiones.
ff. de iust. & iure. §. seruitus. Instit. de iure præscrip. §. ius autem gentium. Institutio. de iure
natur. sed quia capti bello trucidari solebant,
ideo ob vitandum facinus cædis tristissimum
seruitus captiuorum iuregentium permissa
fuit, grande quidem malum ob grandius tamen malum vitandum toleratum est. §. serui.
1. Inst. de iure person. quamuis aliter homo extra commercium esse videri deberet, non secus
quàm res sacra aut religiosa, vt §. 1. Instituti. de
inut. stipul. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de
verbo. obliga. sed quòd homo aut populus alteri subsit ratione ditionis, imperij, aut iurisdictionis speciem imaginemq́ue quandam
seruitutis (argumento l. si quis sit fugitiuus.
ff. de ædil. edic. in §. penu. vel fin.) præ se fert,
arg. leg. in suis. ff. de libe. & posthum.
* sicq́ue
quotidiè videmus vt hanc iurisdictionem (reseruata etiam suprema iurisdictione ac excepta) Hispaniarum populi non pauci pretio
ingenti redimant à potentissimis Principibus nostris,
* & in l. 4. titul. 24. par. 4. dicitur,
vt pro principe suo quisque teneatur mortem
si opus fuerit, oppetere, ergo huiusmodi res
non longè abest à seruitute, & ibi not. per Grego. Lupum, & per eund. ead. part. tit. 21. in l. 5.
facit per totum. ff. ad Syllani. & leg. penulti.
C. quibus vt indigni. Ergo populi, aut ciues,
seu homines, qui se subducere voluerunt id
iure fecisse videbuntur, quandiu non vi ad
imperium retrahuntur aut sub imperio rediguntur, id quod agnosco non temerè admittendum in hominibus singularibus, ac priuatis, sed tantùm in populis. nam si populus vi
subactus fuerit, vi quoque se eripere poterit,
si concessione spontanea se subegit, gratis tamen contraria quoque destinatione se subducere poterit, vt suprà. At si tempore immemoriali sub tali imperio permansit, nec apparet de initio, cum post tale tempus fingatur interfuisse causarum omnium ac titulorum is eaûe quæ omnium iustissima sit ac firmissima. leg. prima. §. aquæ ductus. ff. de aqua
quoti. & æstiu. & diximus alibi, certè tale imperium concessione, eaq́ue non gratuita sed
onerosa quæsitum fuisse intelligemus, sicq́ue
minimè licebit
pedẽpedem referre
subiectionemq́;subiectionemque
recusare, aut ius principis iniuria lædere, contra. l. iustitia. ff. de iust. & iur. §. iuris præcepta.
Inst. eo.
nānam * & homo liber qui se
vẽdideritvendiderit nōnon
poterit
vnꝗ̈vnquam inuito
dñodomino se à seruitute eripere,
|
nec si ad hostes transfugerit sui iuris iure factus videbitur, sicq́ue in tali sermone habebit
locum d. §. item ea. Insti. de rer. diui. itaque licet non abnegemus, quin fera, quæ serua erat
(siue captiuitate, quia eam cæpimus, siue natiuitate, quia ex alia fera capta domi enixa, &
similiter capta & custodita fuit) cum
primũprimum à
nobis euaserit, sui iuris aut laxitatis fiat. l. 3. l.
naturalẽnaturalem, in pri. ff. de acq.
rerũrerum domin.
Idemq́;Idemque
& in seruis, siue captiuitate serui fiant, vt d. §.
item ea, siue etiam serui nascantur, vt ibi. & d.
l. 3. & dict. l. naturalem. arguendo de seruitute
ferarum ad seruitutem seruorum, tamen si serui facti fuerint non captiuitate, non quoque
natiuitate, & sic
pręterpræter voluntatem aut
factũfactum
suum serui sint facti, & sponte sua, & non gratis, sed pretio cessat ratio illorum iurium, &
succedit regula. d. §. iuris præcepta, & d. l. iustitia. & quia quæ ab initio sunt voluntatis, ex
post facto sunt necessitatis. l. sicut ab initio. ff.
de act. & obl. l. sicut maior. C. de rep. hæred. &
quia quæ ab initio fiunt spontanea voluntate non tam auxilio digna sunt, quàm reliqua,
arg. l. si filius qui patri. vt nota. per Sozin. ff. de
vul. & argu. l. si fideiussor. §. si necessaria. ff. qui
satis d. cog. vbi multa per Ias. & præsertim cum
pretio, non gratis fiunt, arg. l. 1. in §. 1. ff. si à parente quis fuerit manumi. de quo tex. alibi diximus.
Deniq;Denique * licet si populus fuit sub
principe per tempus immemoriale, fingatur ex iustissima, & plenissima causa, & titulo id contigisse, sicq́ue pedem referre liberum non sit,
tamen si rursus idem populus per tempus immemoriale contrario iure vsus fuerit, ex iustissima
quoq;quoque causa id contigisse intelligemus,
vt sic iam sui iuris suæq́ue laxitatis esse intelligatur, nec amplius sub pristino imperio subij
ci, aut redigi possit. d. §. ductus
aquęacquæ, cum sim.
Idq́ue etiam quo ad supremam
iurisdictionẽiurisdictionem,
licet iure regio contrarium fortè obtineret,
arg. l. fin. tit. de las præscrip. lib. 3. ord. Sed & si
tempore
* immemoriali populus sub principe & eius maioribus fuerit, constet tamen
initio vi & armis vel etiam spontanea voluntate, sed gratis non pretio id imperium quæsitum fuisse magis esse videtur, magisq́ue esset
vt ei populo liberum sit à tali imperio recedere. arg. l. malè agitur. C. de præscrip. 30. anno. l.
aquam. ff. quem. ser. ami. l. fin. C. de acq. pos.
quasi ea concessio sit ad libitum reuocabilis,
vtpotè facta ob vtilitatem ipsius populi, arg.
d. l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verbo.
oblig. Sicq́ue intelligo quod ciuitates Italiæ
quæ non sunt sub imperio, siquidem ab hinc
annos tot vt eorum initij memoria non sit, ita
fuerunt indubitanter sui iuris proprijq́ue dominij ac ditionis manebunt, vt nequeant sub
imperio Romano redigi, quid si nondum
pręterijtpræterijt tempus immemoriale magis dubium,
sed adhuc quandiu de facto se tueri ac defendere potuerint, non iniuria mihi fecisse videbuntur, si quidem constet & ab initio vi subactas fuisse, & quasi vi subactas sub imperio
Roman. æuum transegisse, nam tunc tempore immemoriali vel non quæritur ius, vel si
quæratur, erit tamen sui natura reuocabile, vt
quàm primum populus ille subactus & veluti seruus potestatem domini euadere potuerit, suamq́ue laxitatem recuperare, id iure fecisse videatur, argu. d. §. item ea. d. l. 3. d. l. 3. d. l.
naturalem. ff. de acq. re. do. l. nihil. ff. de capti.
d. l. malè agitur, cum sim. Nam
* & populi
Christianorum à Mauris in Hispania subacti,
& post annos septingentos ab eis recuperati,
ac vi erepti, nullus negabit quin iure recepti
videantur, quamuis tempore immemoriali
ab eis fuissent possessi, non secus quàm si breui tempore ab eis possessi fuissent, arg. l. ex
hoc iure, vbi per omnes. ff. de iust. & iur. §. bella. Inst. de iu. nat. §. item ea. Inst. de rer. di.
* Ergo cùm ciuitas Lucensium in Italia pro libera
se gerat, sed sponte sua & veluti hospitio quodam iure Romanorum non secus quàm nos
Hispani vtatur, si quis proditionem contra talem ciuitatem machinatus fuerit, non dubium est quin reus sit læsæ maiestatis in primo
capite, de quo in l. quisquis. C. ad l. Iul. maiest.
nam si illud primum illius legis caput locum
habet etiam contra quid perpetrantes in eos
qui sunt ad latus principis, quanto magis locum habebit contra perpetrantes in ipsum
principem vel rempublicam, præsertim cum
de iure gentium nulli vnquam tam obediri
ac venerari religiosissimè teneamur præter Deum quàm reipublicæ, ac deinde parentibus. l.
veluti. ff. de iust. & iure. quod intelligo non
solùm si iure, sed etiam si de facto ea ciuitas à
Romanorum imperio subducta esset, per rationes suprà allegatas, & ita videntur tenere
Salicetus id d. l. quisquis, & Aug. in tract. malefi. verb. (
che hai tradito la tua patria) licet
cōtrariumcontrarium & malè teneant Cyn. & Angel. in d. l.
quisquis, quos refert, & sequitur Sozin. consi.
275. columna secunda. libro 2. pro nobis quod
ait Horatius: Pulchrum est & decorum pro
patria mori.