Capvt ii.

Capvt ii.

AD meram
1
* ergo ciuium, & populorum vtilitatem vtraque potestas tam canonica, quàm ciuilis creata, data, recepta, admissaq́ue fuit, quæ quum ita se habeat, nihil ad rem pertinet quod Princeps dicatur legibus solutus. l. Princeps. ff. de legib. §. fi. Inst. quib. mo. testa. infir. l. omnium. l. ex imperfecto. C. de testa. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. quodq́ue quod ipsi placuit legis habeat vigorem. l. 1. ff. de consti. Principum. §. sed & quod principi. Inst. de iure na. nam de huiuscemodi legibus quasi duris & inhumanis Erasmus ad Plutarc. lib. 4. Apoph. quasi detestans sic scripsit, in dictis Antigoni regis Macedonum, quid enim (inquit) aliud dicunt qui occinunt, quod Principi placuit legis vigorem habere, qui negant, principem teneri legibus, qui tribuunt illi geminam potestatem ordinatiam ordinariam & absolutam, quarum altera possit quod leges, pacta & fœdera postulāt postulant , altera quodcunque libuit. Alij sentiunt restringi debere (vt & suprà attigimus) res, leges ad solemnia & ordinem formàmve procedendi in contractibus, in iudicijs, in vltimis voluntatibus (& attigimus etiam de succ. progr. in præfa.) non quò ad alia magis substantialia maiorisq́ue momenti (quale est obseruatio contractuum rerum, acquisitiones aut ademptiones & similia) quid dicendũ dicendum , & sanè quod attinet ad nostram principalem cōclusionem conclusionem quæ habet regentes (siue illi homines sint siue leges) ad meram populorum ciuiumq́ue vtilitatem institui, hæc obiectio omnino remota est: quia nos loquimur generaliter de regimine Principum, & regulariter quò ad os vel singulas regiones, in quibus ius peculiare & ciuile hac in re nihil innouasse reperitur, cæterum Romanus populus Romanùmve ius & imperiũ imperium hanc rem videtur innouasse, dum tam latā latam Principibus suis potestatẽ potestatem concessit. Nam & idẽ idem foret in reliquis ciuitatibus & gentibus, si tantundem Principibus suis concessissent, quinimò etiam in ipso populo & imperio Romano hæc obiecto nihil mutat, nam vt leges posteriores habent potestatem legum veterum derogandarum, abolendarum, innouandarum. §. sed naturalia. Inst. de iu. nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. l. si mihi & tibi. §. in legatis. ff. de leg. 1. l. pacta nouissima. C. de pact. & tamen id ita demum intelligendum est, dummodo posteriores vtiles sint, siue prioribus cō trariæ contrariæ sint, siue non sint: aliter enim vel vim legis non habebunt, vel interea dum vtiles non sunt, executione & effectu carebunt. c. erit autem lex. 4. dist. l. 1. ff. de legib. diximus plenissimè de succ. progressu in præfa. vbi etiam | adiecimus quod & si ab initio vtiles essent, si tamen postea ea vtilitas cessaret, ipsæ quoque leges quò ad sui executionem cessarent. l. vnica, in prin. C. de caduc. tollen. ibi, vt quod belli calamitas introduxit, lenitas pacis sopiret.
2
* sic ergo in specie nostra, quod Principi placuit animo legis condendæ & habita causæ cognitione, ita demum legis vim habebit quò ad sui executionem si publicè vtile sit, arg. d. c. erit autem lex. & d. l. 1. ff. de legibus. nam si vtile non sit in præsentia, si tamen vtile fore speretur, vim quoque legis habebit, quamuis interea dum ea vtilitas aduentat, & accedit effectu, & executione careat, vt idem ipsismet legibus, quæ initio inutiles forent, eueniret, vt non minus vtiliter quàm nouè disseruimus in d. præfatione.
3
* In re autem dubia in huiusmodi principum ac legum diffinitionibus præsumitur iusta causa, & publica vtilitas. Nam quamuis respectu non subditi, & sic contra non subditum, causa in principe non præsumatur: vt notat Panormita. in c. inter quatuor. de maio. & obe. & in c. cum nobis, de testi. Doct. communiter in c. quæ in Ecclesiarum, de consti. Paulus Castr. in cōsi. consi. 158. incipi. viso, & examinato puncto. & tradit latè Carolus Ruinus in consi. 123. incipi. visa facti serie. col. pe. vol. 3. & in consi. 116. incipi. viso præcepto pœnali. col. vlt. vol. 5. Contra subditum tamen sine dubio secundum magis communem opi. causa in Principe præsumitur, præcipuè, vt diximus, quando Principes clausula, motu proprio: vel clausula, ex certa scientia, vtitur: vt notant communiter Doct. in d. c. quæ in ecclesiarum. vbi latissimè Fely. in 26. col. in 5. conclu. de consti. glo. Bar. & Doct. in l. relegati. ff. de pœ nis. Idem Bar. in l. conficiuntur. ff. de iure codicillo. Cynus & communiter alij in l. quoties, & in l. rescripta. C. de preci. Imperatori offeren. & in l. fi. C. si contra ius vel vtilita. pub. Inno. in c. ad aures, de temporibus ordinatio. vbi inquit, vani capitis esse, existimare non posse Principem sine causæ cognitione: vel absque causæ expressione aliquid præcipere. Iacob. Butri. in l. præscriptione. C. si contra ius vel vtilita. pub. Bal. in d. l. præscriptione, & in d. l. rescripta. & in l. si testamentum, & ibi Ias. & Doct. C. de testam. & in præludijs feu. in 9. col. & in c. Eccle. S. Mariæ, vt lite penden. inquit, sufficere quamcunque occasionem ad iustificandum Principis beneplacitum, Panormita. in c. si quando. col. fi. de rescrip. & in c. nisi specialis. col. 2. de offic. leg. & in c. cùm venissent. col. 3. de iudicijs. & in c. quanto. in 4. col. de iureiu. & in c. cum inter, de excep. in c. cum olim. in 8. col. & in c. in causis, in 2. notabili. de re iudi. Anton. & Imo. & in c. cum inter, de renuntia. & in c. constitutus, de religio. do. & in c. quia plerique, de immunitate eccle. Gemi. in c. grandi. in 2. col. de supl. ne gli. præla. Ange. in consi. 319. incip. Sereniss. Princeps. Petrus de Ancha. in consi. 279. incipi. vltra alia vt refert Fernandus Loazes, vbi suprà, num. 134. & per Raphaelem Fulgosium cons. 144. Antoni. & Salyce. in l. ne causas. C. de appell.
4
* Vnde si principi relatum esset, arduam esse controuersiam, cùm quis pro rerum suarum defensione alterum interfecisset, vtrùm id non iniura fecisse videretur, (Fely. in c. 2. numer. 4. de homicidio
5
* post multos quos allegat existimante, communemq́ue esse opinio. adfirmante, id non licere, alijs tamen contrarium disserentibus, quales sunt Ias. & Ioan. Oroscius in l. vt vim. ff. de iust. & iu. & Carrerius in sua practi. fol. 106. num. 31. Bernardus Diaz regula 597. quæ pars, secundum Ias. vbi suprà, receptior est) certè si Princeps habita causæ cognitione ad definitionem causæ & litis quæ tunc ageretur inter partes, vel etiam si nulla lis esset, sed tamen animo definiendi generaliter, vel sententia sua definisset, vel ita definiendum esse in posterum ad suos magistratus, vel vnum, vel certos ex illis rescripsisset, tale homicidium non iniuria factum videri, vtroque casu ea sentẽtia sententia idúe rescriptum legis vim haberet: eiusq́; eiusque exemplũ exemplum reliqui iudices sequi tenerentur.
6
* Et is est verus sensus add §. sed & quod Principi. & ad l. 1. ff. de consti. prin. & ad l. fi. C. de leg. & ad omnes leges de similibus rescriptis mentionem facientes, qualis est l. non iustam. C. ad Treb. l. licet Imperator. ff. de leg. 1. l. si Titio & Mæuio. §. Iulianus. ff. de lega. 2. l. fi. ff. de hære. insti. l. cum hic status. §. ait Oratio. ff. de iure dotium. Fallit quando constaret Principem ob gratiam quid simile fecisse, vt d. §. sed & quod Principi. & d. l. 1. Vnde nosti
7
* quod debitor pecuniæ, si intra tempus dilationis ad soluendum mutetur pecunia, vel reprobetur, liberatur soluendo antiquam, secundum Bar. in l. quod te, numero 6. ff. sicer. peta. Et est communis opinio, secundum Sozi. ibidem numero 14. Contrariam opinionem dicit ibidem communem Ias. in numero 18. imò quod teneatur soluere pecuniam nouam: allegat Bar. in l. 3. ff. de solutio. Aliam tertiam opinio. tenet Imo. in l. in ratione. §. diligenter. ff. ad leg. Falcid. dicens quòd est communis, quod si reperiatur pecunia antiqua, ex illa fiat solutio, & si non reperiatur, debet fieri solutio in noua pecunia, & istam tertiam dicit etiam communem Alexand. in d. l. quod te. numero 7. Est alia quarta opinio, quòd debemus considerare, an pecunia sit reprobata ante moram vel post moram debitoris, si ante moram, liberatur solutione antiquæ pecuniæ, si post moram, debet soluere de pecunia noua, istam dicit communem opinionem Deci. in d. l. quod te. numero 8. & secundum hanc distinctionem vltimam ista quæ stio potest practicari, & ex ea potest dari con| cordia ad alias opiniones suprà relatas, certè tunc si princeps secundum hanc opinionem, cùm lis ageretur inter partes habita causæ cognitione, pronunciasset: ea sententia vim legis haberet, idemq́ue si cùm lis nulla esset habita deliberatione matura, ita ad vnum, vel quosdam, vel omnes magistratus rescripsisset.
Denique
8
* si dixi, hominem me occidisse, sed ad meam rerúmve mearum defensionem. Bar. in l. Aurelius. §. idem quęsijt quæsijt . ff. de lib. leg. tenuit, iudicem potuisse diuidere confessionem eam acceptando, quatenus dixi, hominem occidisse me, & in reliquo eam reijciendo. & Bal. in l. si quidem. C. de excep. est communis opinio, vt firmat & approbat Ias. num. 13. & ibi Castalius in d. l. vt vim. Alex. num. 7. in l. 1. §. si quis simpliciter. ff. de verb. oblig. ibi Rom. num. 7. & num. 14. tenet contrarium. & Bald. in l. 1. C. de ædil. act. Alciat. num. 76. in l. 1. §. si quis ita. ff. de verb. oblig. Socin. in l. non vtique. num. 7. ff. de excep. per Aymon. in cō suetud. consuetud. Aluerniæ, tit. 12. de successione. arti. l. ad fin. Ias. in l. 1. §. editiones. ff. de edendo. & in d. §. si quis simpliciter. per Felyn. in c. cùm venerabilis. colum. 5. de exceptio. sed hac in re, & si vix appareat vtra sit receptior opinio, tamen quò ad pœnam ordinariam, ea confessio non nocet, quò ad pœnam verò extraordinariam, vel adhuc similiter non nocet, vel non aliter nocebit, quàm si pœna modica sit. Si ergò Princeps ita vel rescripserit vel iudicauerit, id rescriptum eáve sententia vim legis habebit.
In summa, scis quod
9
* scripturam præsentans in iudicio solet semper apponere clausulam, quòd præsentat eam in quantum pro se facit, & non aliter, in hac quæst. an protestatio prosit, determinat Bald. in c. præsentium, colum. 1. num. 3. de testibus. quod nihil prodest, imò quòd nihil ominus parti contrariæ prosit, in quo eum sequitur Pau. in l. vnic. colum. 2. C. vt quæ desunt aduoc. iud. supple. vbi idem Bald. hoc tenet, colum. 2. Idem Pau. cons. 81. volu. 1. & Roma. cons. 433. Ias. in l. 1. §. morte. num. 26. ff. de noui operis nuncia. & idem Ias. in l. certi condictio. §. si nummos. colum. 8. ff. si cert. pet. & hanc dicit communem opinio. Aymon. Crauet. tract. de antiq. tempo. prima parte. c. incip. viso. nu. 72. Sed contrariam sententiam, imò quòd talis protestatio prosit eam facienti, est opinio Innocẽ. Innocen. in c. cum venerabilis, de exceptio. & ibi Felyn. nu. 23. dicit, hanc opinio nem esse communem. & idem in c. imputauit. num. fi de fide instrum. & hanc tenet Bald. sibi parum constans in l. vnica. col. 4. de confes. C. & in c. cùm dilectus, de cōsuetudine consuetudine . & hanc etiam dicit communem Ripa in c. cùm M. Ferrariensis, de constit. num. 79. & hæc vltima est, secundum eos verior, recipit tamen tres limitationes, quarum singulæ poterunt esse tres concordiæ inter has duas communes opiniones cōtrarias contrarias , de quibus vide Deci. in c. cùm venerabilis, de confess. num. 22. & Aymon. vbi suprà, num. 68. sed pro parte affirmatiua, quæ etiam in puncto iuris verior videtur, est cōmunis communis iudiciorum, quibus ipse interfuerim vsus, at si Princeps secundum alterutram harum partium, vel habita matura deliberatione rescriberet, vel cùm causæ cognitione sententiam ferret, id rescriptum eáve sententia legis vim haberet, & in summa legis virtus in quatuor consistit. l. legis virtus. ff. de legib. in imperando, in vetando, in permittendo, in puniendo, nonnulli addunt quintum, nempè in declarando & interpretando, & quò ad hæc omnia, principum placita legis habent vigorem, d. l. 1. ff. de consti. princ. d. §. sed & quod principi. Instit. de iur. nat. quod intelligendum est,
10
* quando iuri naturali, vel gentium tale placitum saltem aliquantulum aduersari videretur, & ab eo recedere, aliter enim si concors & consentaneum ex toto esset, non tàm nouum ius ciuile productum, quàm ius naturæ vel gentium, quod iam proditum erat, repetitum videretur. l. ius ciuile. ff. de iusti. & iure, vbi notant Glos. & Doct. præsertim Ias. facit elegans text. in l. adeò. §. cùm quis ex aliena. ff. de acquiren. rerum domi. l. hæredes palàm. §. sed si notam. ff. de testa. Ergò si Princeps eos ciues, qui hostium finibus finitimi essent, iuberet arma vel equos paratos habere ad hostiũ hostium impetum propulsandum, id præceptum aut placitum legis imperatricis vim haberet: sin autem ciues vetaret arma, equos, aurum, argentum extra regni fines exportare, id placitum vim legis ꝓhibitoriæ prohibitoriæ haberet, vt apud nos Hispanos habetur per totum titulum de las cosas vedadas, lib. 6. ordi. quod si placuit Principi, vt bannitos aut exules interficere fas esset, cuiq́ue id placitum legis permissoriæ vim haberet, quod si ei placeret, vt fur in septies duplo puniretur: vt est apud nos Hispanos, id placitum legis punitoriæ vim haberet: Quæ omnia eandem vim & potestatem asse querentur, ac si lege ritè lata comprehensa fuissent, eaq́; eaque procedunt in tribus speciebus: Prima, quando constat, Principem habere animum legis condendæ. Altera, quando id cum causæ cognitione inter partes litigantes pronunciauit. Vltima, quando lis nulla erat, si cum matura deliberatiōe deliberatione id rescripsit ad suos magistratus, vel eorum quosdam, vel quendam. Inq́ue his omnibus exemplis si rectè aduertis, inuenies à iure naturę naturæ vel gentium aliqua ex parte recessum, aut declinatum fuisse: nam nullus eo iure tenetur aut compellitur arma, aut equos paratos habere, nullus prohibetur eo iure arma, equos, aurum, argentũ argentum , extra regionis suæ fines exportare, nulli eo iure fas erat exulem bannitúmve occidere. l. vt vim. ff. de iusti. & iure. eoq́ue iure fur sim plum duntaxat fortasse, non etiam septies duplum | restituere compelleretur. l. id quod nostrum. ff. de reg. iur. l. iure natur. eod. titul. l. nam hoc natura. ff. de statu hominum. §. libertas. Insti. de iure person. quæ duo iura faciunt ad primum & secundum exemplum suprà relatum.
Denique si iussit, vt inuasorem pro rerum defensione occidere liceat, vel vt iudici confessionem diuidere non liceat, aut quòd scripturam præsentanti eius tenorem diuidere non liceat, vt in exemplis suprà relatis, ea quidem non tàm ad ius nouum inducendum, quàm ad id, quod iam inductum erat, declarandum spectare fortè viderentur, adhuc tamen legis declaratoriæ vim haberent. argum. l. fin. C. de legibus. & Inst. de bonorũ bonorum posses. in prin.
Isthæc autem omnium Principum placita, & similia, ita demum rata erunt, si populo vtilia sint, non aliter, vt suprà edocti sumus. Vtilia autem accipere debemus, ac intelligere fuisse primùm, quando de vtilitate constat, deinde etiam si sumus in re dubia: quia in Principibus & legibus, vt suprà ostendimus, iusta causa præsumitur, quod si notorium esset, esse talia Principum placita populo nociua, non haberent vim legis quandiu nociua forent, nec effectum, aut executionem sortirentur: quia, vt plenissimè suprà ostendimus, ad vtilia tantùm, non etiam ad cōtraria contraria Principes omnes mundi potestatem, ditionem, & imperium habere videntur, in ciues & populos, quod si quis Principum à populis suis laxius mandatum aut imperium habuerit, id erit ius singulare illius ciuitatis aut Principis. Hoc vnum certò scio, ius ciuile Romanorum nostram interpretationem non solùm commodè, sed etiam necessariò recipere. Idemq́ue & in iure nostro Hispanorum, vt controuersiarum frequen. Tom. 2. lib. 1. c. 1. disseruimus, per l. 2. tit. 25. part. 4. & l. 8. tit. 4. part. 3.
Notorium
11
* autem, vbi est Principis placitum, fuisse irrationabile, tunc non haberet vim legis, per iura rationesq́; rationesque suprà relatas, & quia notorium se ipsum ostendit, si turpe est, vt inquit Bald. cons. 323. proponitur in prin. volum. 2. quodq́ue nulla tergiuersatione cælari potest, sicuti, vt idem Bald. dicit, nec candelabrum supra montem positum, nec circulus ante tabernam, nec scriptura pro rostris, cons. 21. pocessus. col. 1. vol. 1. Paul. Grillan. in tracta. de quæstio. & tortu. in 3. quæst. col. 2. & 3. & ibi quid à manifesto differat: ideò sola allegatio sufficit, & quid differat à publico, vide etiam Abb. in c. fin. nu. 7. de maledi. & per l. si adulterium cum incestu. §. idem Pollioni. ff. ad legem Iuliam, de adulterijs. Quamuis notorium releuet ab onere probandi, non tamen releuat ab onere proponendi, & debet omninò allegari, nota. & in cle. appellanti, de appella. & idem dicit Bald. in l. penult. C. de decu. lib. 10. in l. super longi. col. 3. C. de præscrip. long. temp. & in l. quicunque, in prin. C. de ser. fug. Burg. in c. cum dilecti. col. 10. de emp. & vend. qui etiam in c. peruenit. col. 2. eodem tit. sentire videtur, hoc verum esse, quando præsumptio oritur ex facto partis proponentis, & est simile in l. si certis annis. vbi idem Bald. C. de pact. quod ex diuturna præstatione causa pariter præsumitur, si tamen allegata sit, & non aliter tradit Felyn. in c. de quarta. colum. penult. de præscrip. & Seysel. in l. 1. colum. 3. ff. de legi. Et dicebat Pet. de Ancha. in cons. 188. incip. visis consilijs.
12
* Quòd si Papa aliquem prælatum per suas literas motu proprio, propter eius dementiam remoueri præceperit, tale mandatum exequi non debet, si notoriè contrarium apparuerit: & notat Felyn. in c. ad aures. col. 7. de rescrip. Alex. in cons. 215. incip. non obstat. volum. 7. Petrus Paulus Pari. in cons. 82. incipi. aduertendum. colum. 8. volum. 1. & consil. 140. incip. inspectis indultis. colum. 1. vol. 4. Carolus Ruinus in cons. 215. incip. quia in hac causa. colum. 9. vol. 1. & Hieronymus Gratus in cons. 158. incip. difficultas præsentis causæ. colum. fin. volum. 2.
13
* Ergò si Princeps iuberet, ne aliter acta iudiciaria valerẽt valerent , quàm si nocte fierent, id quod Imperatorem Aeliogabalum iussisse, Petr. Mes. in vitis Cæsarum author est, tunc id præceptum vtpote notoriè irrationabile legis vim non haberet.
Denique sunt tres casus inspiciendi. nam præceptum Principis vel legis aut certum est non aduersari iuri naturali vel gentium, aut certum est naturali iuri vel gentium repugnare, aut dubitatur. primo casu talia p̃cepta procepta vim legis habent. secundo casu non vtique. vltimo casu, quando dubitatur vim legis habere, non desinunt.
Quid enim
14
* si agatur de præscriptione iuris superioritatis? qua in re ius superioritatis posse præscribi contra Principem, tenet Abb. in c. cùm non liceat. num. 4. de præscript. Roma. cons. 371. Iason cons. 283. lib. 2. Dec. consil. 207. dicit communem opinionem Soci. consil. 275. col. 3. lib. 2. sequitur Purp. in l. 1. num. 4. ff. de officio eius.
Contrarium vt non possit præscribi ius superioritatis aduersus Principem, tenet Bar. in l. infamem. ff. de publicis iudicijs. Idem in l. 1. ff. de aqua plu. arcen. Idem in l. hostes. ff. de capt. Felyn. in d. c. cùm non liceat. col. 4. & in c. cum nobis, de pręscript. præscript. Ias. consi. 70. lib. 3. Curtius Iun. de feud. 2. part. Communis est, secundum Crauet. de antiquitate temporum parte 4. nu. 72. fol. 169. Purpu. in l. imperium. num. 164. ff. de iurisdict. omni. iud. hodie decisum est per l. fin. tit. 13. lib. 3. ordin. l. 2. tit. de las donationes. lib. 5. ordi. & l. 7. tit. 29. par. 3. vt possit præscribi, quæ sententia etiam de iure communi Romanorum verior est.
Idem
15
* quid si de actione iniuriarum dubitetur? & quidem actio iniuriarum anno | tantùm durat, nisi lis fuerit contestata: nam tunc perpetuatur. Idem si rei machinatione desijt contestari, qua in re sunt duæ cōmunes communes opiniones contrariæ, per Ias. relatę relatæ in l. si eum. §. qui iniuriarum. nume. 9. & nume. 10. ff. si quis caut.
Præterea,
16
* quid si rem, quam venditoris non esse sciebam, emi, & dubitetur de pretio reddendo? & sanè venditor non tenetur de euictione emptori scienti rem alienam, nec debet reddere pretium, communis opinio est secundum Ias. in l. fin. §. fin. C. com. de lega. Pala. Ruui. in rub. §. 65. num. 65. num. 63. de donat. inter virum & vxorem. Contrariam opinionem dicit communem Aret. in l. emptorem. §. final. ff. de actio. empt. quia alios allegat.
Quid denique si dubitetur enormissimè læsus an venire possit cōtra contra iuram.
17
* Et quod enormissimè læsus non possit venire contra renunciationem vel actum iuratum, cōmunis communis opinio est, secundum Alex. in l. stipulatio. hoc modo concepta. num. 10. ff. de verb. oblig. Idem cons. 53. num. 20. lib. 3. & consil. 125. & cons. 42. lib. 1. Cur. Sen. cons. 65. Pari. consil. 26. num. 80. lib. 3. dicit communem. Imol. in c. cùm contingat. num. 52. cum seq. de iureiuran. dicit communem Ias. in l. nam postea. §. si minor. eod. tit. Couar. in c. 2. de pact. in 6. part. 3. §. 4. num. 3. Contrarium tenet Anto. in d. c. cùm cōtingat contingat . in 4. casu principali, vbi Abb. num. 13. hanc dixit communem. & Abb. in c. in præsentia, num. 23. vbi Dec. nume. 36. de probat. Deci. cons. 181. num. 3. Rubeus consil. 101. sequitur Couarru. vbi suprà. Quæ autem dicatur enormissima læsio, declarat optimè Hieronymus Vereus in d. c. in præsentia. colum. 5. & 17. hoc tamen casu petenda est relaxatio iuramenti ab ordinario loci. Cornel. in auth. sacramenta. colum. 36. C. si aduersus vend. per c. 1. & c. debitores de iureiur. Et ad relaxationem huius iuramenti requiritur citatio partis. Anto. Card. & Imol. in d. c. debitores. Abb. & Felyn. num. 23. in d. c. 1. Felyn. in c. 2. de spon. num. 25. Benedi. in c. Raynutius, in verbo, duas habens filias, nu. fin. de testam. Hippolytus sing. 421. & 450. & hæc est communis, secundum Deci. in cons. qua fronte. num. 2. de appell. Si ergò præceptum principis vel legis fuerit, vt talis restitutio concedatur, vel vt emptor talis malæ fidei pretium recuperet, vel vt ea actio iniuriarnm anno finiatur, etiam post litem contestatam, vel vt ius superioritatis possit præscribi, id sanè præ ceptum, vt vim legis obtineat, par est, quia ea omnia dubium est, an æquitati & rationi naturali pugnent, an verò potius assentiantur, cùm istarum rerum sint tantorum tamq́; tamque prudentium virorum contrariæ sententiæ.
18
* Et inspecta censura cuiusque regionis, nullius sensus videri debet melior quàm sui Principis, aut suæ legis, sicq́ue ab ijs declaratum, ho nestum & vtile reputari debet. l. fin. C. de leg. c. erit autem lex. 4. distin. licet alijs regionibus & nationibus, seu gentibus liberum sit id ita, vel non ita iudicare. Nam (vt suprà aduertimus) in principis aut legis dispositione iusta causa præsumitur quoad subditos duntaxat, non etiam quò ad reliquos.
Hactenus cùm agitur de transgressione iuris diuini, naturalis, vel gentium, quod si de transgressione iuris positiui ageretur, tunc legum & principum par potestas non est, quia leges indistinctè possunt immutare, quod anterioribus legibus cautum fuerat. §. sed naturalia. Instit. de iu. nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iu. Sed an princeps id possit? pendet à commissione & concessione sibi à populo facta.
19
* Regulariter tamen Regibus leges etiam positiuæ suæ regionis subesse non videntur, sicq́; sicque eas mutare non poterit sine populi consensu, quia ipse non legum Imperator, sed custos, minister & executor esse debet, esseq́; esseque intelligitur, vt suprà c. 1. & 2. fuisse disseruimus, fallit quando vel nominatim id sibi à populo concessum fuisset, vel quando populus omne imperium & potestatem à se abdicasset, & in principem transtulisset, & his duobus casibus potest intelligi l. 1. ff. de const. prin. & d. §. sed & quod principi. Fallit tertiò in rebus modici momenti, in quibus & nouas ferre leges, & veteres mutare principem posse verosimile est, non aduersari populi concessioni. argu. l. scio. ff. de minoribus. & quæ tradunt Bart. & alij in l. omnes populi. ff. de iust. & iu. dum disserunt de statutis conditis à populo subdito. c. terrulas. c. bonæ rei. 12. quæst. 2. c. cæterùm. &c. Apostolicæ, de donat. diximus plenè in tract. de succ. resol. lib. 1. §. 7. ornat latè Fernand. Loazes in consil. pro March. Vele. dub. 1. ad finem.
Sed
20
* in quibus casibus leges nouas facere, & veteres mutare ei liberum est, in illis non eget alicuius consensu, aut consilio, aut interuentu, neque in alijs vtcunque arduis, ita tenent Albert. Cynus & Petr. de Bel. pert. in l. humanum. C. de legi. Estq́ue communis opinio, vt plenè resoluit Loazes, vbi suprà in responsione ad 7. argu. dub. 1. num. 7. pag. 393. Gloss. in c. Anastasius, verb. conc. 19. dist. & in c. fundamenta. §. decet. verb. contingeret. de elect. lib. 6. tenuit Gloss. communiter approbata in c. ad Apostolicæ. in princ. de re iud. lib. 6. & in extrauaganti execrabilis. Ioannis 22. sub tit. de præben. in verb. de ipsorum consilio. & volunt communiter Doctores in rubrica, vbi Andr. Sicu. Felyn. Philip. Dec. Ioan. Franc. de Ripa, & Andr. ab Exea, hanc, inquiunt, esse communem opinionem de constitutio. Host. Anto. de Butrio, Panor. & communiter alij in c. ex gestis, de cle. non resid. Idem Albe. de Rosat. in l. quidam decedens. §. Papinianus. col. 3. vers. sed an Papa. ff. de administ. tu. Pet. Rauen. in conclusionib. suis, in 7. col. | Martinus Laudens. in tract. de Card. in 45. q. Paulus de Castren. in l. fin. post Barto. Bald. & Doct. ibi. C. de legib. & in l. fin. ff. eod. tit. & in cons. 414. incip. in facto præsenti. col. pen. volum. 1. Andr. Siculus sibi contrarius in cons. 1. incip. ex sacris. colum. 9. vers. vlt. vbi hanc dixit esse communem opinionem. vol. 1. Lucas de Penna in l. omnes iudices. in 13. colu. C. de curio. lib. 10. Antonius de Rosellis in d. suo tractatu de consilijs, in tit. seu quæstio. incip. sententia, quæ potius attendenda sit Papæ solius aut totius concilij, colu. 8. vers. nota quod dicit, in fine Ias. in d. l. placet, in prima lectura, in 3. col. in princ. C. de sacrosanct. Eccles. & ibi Petrus de Bergnia in additio. ad Iacobum Butrigarium, vbi hanc dixit esse communem opinionem. Augustinus de Anchona in tractatu de potestate Ecclesiæ, quem refert, & sequitur Archiepiscopus Florenti. in tertia parte suæ summæ, tit. 22. c. 5. §. 5. Prædictam etiam opinionem tanquam communem tenet Rochus de Curte in c. fin. col. 9. de consuet. & glo. Pragmaticæ factionis, hanc, inquiens, esse communem opin. in tit. de auth. generalium conciliorũ conciliorum , cons. 23. in verbo, concilio, & in ti. de numero & qualitate Cardinalium. fol. 186. in glo. in verb. Collaterales. Thomas Parpalia in d. l. placet. in 30. col. Claudius de Seysello. aliàs de Aquis, in suo feudorum speculo, in titulo, qui feudum dare possunt, in 6. col. Philippus Dec. in c. edoceri. in penul. col. de rescriptis. Io. Crotus de Monteferrato, qui hāc hanc communem dixit esse opinionem: & ab ea in iudicando atque consulendo non esse recedendum, in rubrica de constit. lib. 6. qui alios allegat: hæc quò ad formam legis à Principe ferendæ, qui consiliariorum interuentu non eget ex necessitate, sed consilio duntaxat: argu. d. l. humanum, cum suprà latè congestis. Verum quoque est, idem fore & quò ad legis substantiam & firmitatem à Principe latæ, etiam si legibus positiuis anterioribus repugnet, quæ in re dubia vtilis non solùm præ sumitur, sed etiam esse intelligitur, quandiu contra bonos mores aut ius naturale vel gentium apertè non est, vt tradit Bald. in l. non omnium, per text. ibi. ff. de legib. Idem in l. de quibus. col. 10. eod. tit. Andr. Tiraquel. de vtroque retra. in præfa. num 75. per l. 1. §. initium. ibi, quia moderatam hanc ætatem præ tor ratus est, vbi not. gloss. ff. de postul. Decius cons. 563. duo dubia facit l. prospexit. ff. qui, & à quibus. dixi de succ. crea. §. 2. lib. 1. num. 7. Ergò dum non solùm plures, sed innumeri ferè eorum, de quibus suprà mentionem habuimus, tenuerunt, Principes sui natura (hoc est, eo ipso quòd à populo creantur) posse nouas facere leges, & veteres innouare, ab eis cauendum est, cùm regulariter verius sit neutrum facere eos posse, nisi expressim, vel tacitè, vel verosimiliter eis concessum esset, vt fuit in Principe Romano.
Loading...