Capvt lxxxvi.

Capvt lxxxvi.

NVnc autem agendum est de
1
* intellectu capit. ad decimas, de restitutione spoliatorum. lib. 6. iuncto capitu. cum ecclesia Sutrina, de causa possessionis & proprieta. nam in dict. capi. ad decimas, videtur probari vti in iudicijs possessorijs, is contra quem aduersarius habet fundatam intentionẽ intentionem de iure, non sit tuẽdus tuendus in sua possessione, vel quasi possessione, vnde siue ei possidenti molestia & vexatio fiat circa suam possessionem vel quasi, non dabitur vti possidetis interdictum contra aduersarium molestantem, siue etiam vi ab aduersario à possessione fuerit deiectus, interdictum vnde vi sibi ita spoliato non accommodabitur, quasi dolo faciat, qui petat possessionem sibi restitui, quam statim restituturus sit. leg. dolo. ff. de doli exceptio. contrarium tamen non obscurè probari videtur in dict. capitul. cum ecclesia, vnde timore huius contrarij ea iura variè interpretantur. Primus enim sensus est, vt regulariter is qui est in possessione, vel quasi sit in ea tuendus si molestetur, vel restituendus si spoliatus fuerit, licet contra se habeat aduersarius | fundatam intentionem de iure, & ita procedat dict. capit. cum ecclesia, & §. recuperandæ. Institu. de interdi. l. si quis ad se fundum. C. de leg. Iul. de vi pub. l. prima. C. si per vim vel alio modo. l. si quis vi, in principi. ff. de acquirend. possessio. leg. prima. §. cum à me. ff. de vi & vi arm. sed d. c. ad decimas, procedat de iure tantũ tantum canonico, & in causis tantũ tantum actis in foro ecclesiastico. Ita Pau. Castr. in l. seruitutes. mag. ff. de seruitut. colum. quarta. numero 9. causa enim decimarum spiritualis est, vt tradunt Ripa in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possessio. Dec. consilio 134. numero quarto. Docto. in cap. causam quæ, de probatio. neque agi potest nisi apud iudices ecclesiæ. sicq́ue volunt d. ca. procedere de iure tantùm canonico, non sic de iure ciuili.
Secundus intellectus fuit, vt dict. ca. ad
2
* decimas, procedat quando possessio spoliati erat recens, quod suadetur dum ibi dicitur aliquā diu aliquandiu , quòd in semestri tempore videtur includi, vel etiam breuiore, secundum Abba. in d. c. cum ecclesia. numero 24. per ca. secundum, de conssione præben. vbi vltra sex menses dicitur diu.
3
* Sed d. cap. cum ecclesia, procedat quando possessio maturior erat ac antiquior, & ita tenent Abbas ibi, & Martinus quem refert, & sequi videtur ibi Aegidius Bellamer. oppositio. vndecima. num. vigesimo sexto, & Dominicus in dict. cap. ad decimas, columna fin. post Ioannem Andr. ibi, quem ipse refert, quod & tenet ibi Petrus de Anchar. & sentit idem etiam in dict. cap. cum ecclesia. numero 31. & licet Ioannes Faber in §. retinendæ. columna penult. Institut. de act. & Iacobinus in l. si de vi. ff. de iudi. nume. 18. versic. septimo. & Baldus in leg. si de proprietate. numero 21. C. si à non compet. iudic. & Oldrad. consilio quodam, & Ripa in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possessio. numero 77. & ibi Iason num. 48. teneant simpliciter non esse tuendum, aut restituendum possessorem in sua possessione, vel quasi, quando aduersarius contra eum habebat fundatam intentionem de iure, tamen ipsi fortè non negarent quin id limitaretur vt cessaret quando is possessor fuit diu in sua possessione. Quinimmò ipsemet Iason in leg. si emancipati, in secundo notabil. columna secunda, quòd licet possessio illius qui est in possessione vel quasi possessione cuiuscunque rei vel iuris minus iusta aut legitima pręsumatur præsumatur , quando in in ea re vel iure eius aduersarius habebat suam intentionem fundatam de iure, tamen ea præ sumptio cessat, idq́ue præsumptum possidendi vitium purgatur per diuturni temporis præteritionem, vt sic ea possessio, quæ antea iniusta & illegitima præsumebatur, iam incipiat videri iusta ac legitima. Vnde licet
4
* filius natus ex legitimo matrimonio præsumatur esse in potestate patris. leg. si emancipati. C. de collation. ibi, teq́ue emancipatum probatum fuerit. leg. si filius. ff. de probation. tradunt Ful gosius, Ludouicus Romanus, Alexand. Iason & Decius, in dict. l. si emancipati. Angelus & Imola Cumanus & Ludouicus Romanus in leg. sed & si de sua, post Gloss. ibi. ff. de acquirenda hæreditate. Alciatus de præsumptio. in regula secunda. præsumptione 2. in principio. Corneus consilio 204. quanquam. & idem in consilio 208. libro tertio. tamen si is filius natus ex legitimo matrimonio fuit longo tempore decem vel viginti annorum in possessione vel quasi existentiæ sui iuris, licet isthæc possessio aduersetur natiuitati, origini, & primæ uo statui eius, iam incipit videri sui iuris, licet pater haberet contra eum suam intentionem fundatam de iure, vt sic possessor diutinus in sua possessione vel quasi tuendus sit etiam contra eum qui habebat suam intentionem fundatam in iure, ita tenent Barthol. & Baldus in leg. secunda. C. si aduer. rem iudi. & in l. post mortem. ff. de adopt. And. Siculus consilio vlt. libro quarto, inter consilia Alexandr. Iason in dict. l. si emancipati. dict. 2. notab. Ias. numero quadragesimoquarto. in leg. si prius. ff. de operis noui nunciatio. Alciatus, vbi suprà, numero secundo. ex quorum relatione apparet hanc esse communem opinionem, quam & Baldus in leg. Titia. ff. soluto matrimonio. sequitur, & Decius in dict. l. si emancipati, numero quarto, facit tex. in leg. prima. versicul. diu. C. de patria potesta. quinimmò quemlibet possessorem in sua possessione tuendum esse, etiam si ea non esset diutina, tenuerunt Gloss. in leg. Titia. ff. soluto matrimonio. & Alexand. in dict. leg. si emancipati, ad princip. & ibi Decius columna tertia, & Barthol. in leg. is quia potest. columna quinta. ff. de acquirend. hære. licet plerique eorum quos sup. retulimus, ab hoc vltimo discesserint. & Andreas Tiraquellus de iure primoge. quæst. decimoseptima. opinione 11. ad finem. Bartolus in dict. leg. Titia. sed & Paulus in leg. si solennibus. C. de fid. instrumen. & And. Tiraquellus, vbi suprà, numero decimonono. versicul. nec prætermittemus. videntur generaliter idem defendere in quacunque possessione etiam recenti, licet ipse Tiraquellus parum sibi constet, quod & sentit Curtius iunior in dicta lege, si emancipati. columna secunda.
Itaque omnes illi quos suprà retulimus, vno ore sunt in hac opinio. vt qui diu fuit in possessione, vel quasi alicuius rei vel iuris, in qua alius fundabat suam intentionem de iure, sit tuendus in ea contra eum qui de iure fundabat, quinimmò ipsorum non pauci idem volunt etiam si non diu fuisset in ea quasi possessione, quod & nos admitteremus tribus concurrentibus quòd & ipse possideret & aduersarius possidere desijsset. tertiò quòd aduersarius non ignoraret illum | possidere, quartò quod vltra annum in tali possessione is fuisset, argumento in princip. Instit. de vsuca. facit l. ordinamenti titulo delas præscripti. l. prima. dum induxit vt per annum & diem præscriberetur res etiam immobilis sciente & tacente domino.
Denique hoc vnum certum est, & ab hoc nullum eorum quos suprà retulimus, quósve mihi legere contigit declinatum inuenies
5
* vt possessio diuturna transferat in aduersarium onus probandi, licet aduersarius ille haberet intentionem suam fundatam de iure, sic q́ue possessor ille diuturnus in sua possessione vel quasi tuendus sit, vnde apparet verissimũ verissimum esse ac receptissimum intellectum eorum qui d. cap. ad decimas, contendunt, non habere locum quando quis foret spoliatus à sua diutina possessione vel quasi, sed tantũ tantum quando possessio iunior esset ac recedens,
6
* quod non obscurè probatur in dict. cap. cum ecclesia Sutrina, de cau. possessio. & proprie. vbi contra clericos ibi spoliatos stabat fundata intentio de iure in fauorem canonicorum spoliantium, & adhuc spolium illud inculpatum non fuit, nec restitutio spoliatis denegatur. Neque ad rem pertinuit quod Alciatus in d. regula 2. præsumptione 2. ad principi. in tract. præsumpt. ait se non videre, vt in huiusmodi iuribus possit cō tingere contingere præscriptio per longi tantũ tantum tẽporis temporis , non etiā etiam longissimi præteritionem,
7
* nam agnoscimus quidem præscriptionem proprietatis non contigisse, sed nihilominus possessio ex temporis diuturnitate iustificatur, vt licet talis possessor in iudicio proprietatis possit succumbere & superari, in iudicio tamen possessorio non possit, aliud enim est possessio, aliud proprietas, quinimò nihil commune habent. l. naturale. §. nihil commune. ff. de acquir. possessione.
Denique cum quæritur, an possessio vel quasi transferat onus probandi in aduersarium, respondendum est, regulariter transferri. §. commodum. Insti. de interdi. leg. qui accusare. C. de eden. l. actor. quod asseuerat, & leg. prim. & leg. fina. C. de proba. idq́ue non inde descendit, quòd possessor titulum habere præsumatur (nam cùm sit facti, non præsumitur. leg. in bello. §. factæ. ff. de capt. leg. si emancipati, ibi, teq́ue emancipatum. C. de collatio.) sed magis eo quòd actor titulo & iure carere præsumitur quandiu non probat, vnde in re dubia pro reo iudicandum. c. cum partium, de regulis iuris, in sexto. cap. in pari eodem titulo.
8
* Verùm si actor habeat suam intentionem fundatam in iure, tunc possessio non transfert in eum onus probandi, quia ipse satis superq́ue intentionem suam probatam habet in corpore iuris, cuius fides & authoritas suggerat omne genus probationis, sicq́ue hoc casu ipsi reo incumbit onus probandi, vt probatur in capit. sunt personæ. §. quod si tales. de priuilegi. in sexto. & in cap. primo. de præscipt. & in capi. ad decimas, de restitu. spolia. eodem lib. & in lege octaua, titulo dela restitution delos despoiados lib. 3. ordinament. & in l. 4. titul. 1. lib. 2. ordinamen. & in l. 5. titul. 3. lib. 5. ordinam. ita tradunt Petrus & Cynus & Paulus Castr. & alij communiter in leg. solennibus. C. de fide instrum. Bart. in leg. si prius. ff. de operis noui nunciatio. & ibi communiter Doctor. vt testantur ibidem Alex. nume. 37. cum pluribus sequentibus, & Ias. nume. 43. And. Tiraq. de iure primogenitu. q. 17. opinione 11. nu. 19. Decius consil. 321. in causa quæ Alexandriæ.
9
* colum. 4. vers. accedit. Idem Decius in capit. ex literis. notab. 5. de probation. Idem consi. 444. in casu ad me transmisso. colu. 4. Alcia. de præsumpt. regula 3. præsumpt. 43. ad princip. Ias. in leg. Diuo Pio. §. super rebus. colu. 2. ff. de re iud. Fulgosius consil. 138. visis, in secundo dubio. Barba. in cap. 1. de probatio. colu. pen. Corne. consi. 90. viso processu. lib. 2. ex quorum relatione apparet hanc opinionem receptissimam esse, & ita intelligitur Glo. quam ibi sequuntur Bart. & communiter Doctores in leg. sicuti. §. sed si quæratur. ff. si seruitus vendice. Ergo isto casu cùm reo eidemq́; eidemque possessori incumbat onus probandi, quādo quando actor fundatam habet suam intentionem de iure, non secus, quàm actori incumberet, quando fundatam non haberet, sequitur hunc reum lite pendente in sua possessione, vel quasi, turbari non debere, non magis quàm turbaretur, quando actor suam intentionem de iure fundatam non haberet, vt in eo tantùm eius conditio deterior sit, quando contra eum fundata erat actoris intentio, quòd de iure & legitimo titulo docere tenebitur, si nolit in lite superari, inter ea tamen in sua possessione tuendus est, si quidem sit longinqua aut diutina, sin minus tunc similiter tuendus est sub distinctione tamen, de qua per Paul. Castr. in d. l. si solennibus, & per Andr. Tiraq. vbi suprà, opinione 11. num. 19. & nu. 24. cum sequentib. & per Bald. in l. Titia. ff. soluto matrimonio. vt voluit Gloss. in dict. l. solennibus. Glo. & Barthol. in d. l. Titia. Alexand. in d. l. si emancipati. colum. 1. de collatio. C. per dict. l. Titia, & d. l. circa. ff. de probat. quod intellige quando illa quasi possessio carebat omni vitio violentiæ clandestinitatis, aut precariæ rogationis, vt in dict. c. cum personæ. §. quòd si tales. quantum autem tempus quotúe actus desiderentur, vt quis in tali quasi possessione stare videatur, tradunt Doctores in dictis locis.
Tertius
10
intellectus ad dict. c. cum ecclesia Sutrina, de causa possessio. & proprie. & ad d. cap. ad decimas, est quòd in d. c. cum ecclesia, illa quasi possessio cōtra contra quam erat ius cō mune commune iustificabatur ex scientia & patientia aduersarij, non sic in dict. cap. ad decimas, vbi possessio videbatur clandestina, vt patet ibi, | nisi euidenter docuerint quòd earum possessionem legitimè assequuti fuissent, quorum verborum sensus est, quòd vel ipsa possessionis vsurpatio fuit illegitima & vitiosa, & sic aliquandiu tantùm non etiam diu durauerat, quodque cum primum ad notitiam proprietarij peruenerat, illico eam recuperare properauit, sicq́ue ille possessor qui se spoliatum dicebat, non tam iusta & legitima, quàm illegitima possessione exutus fuit, ita Imo. num. 25. in fin. in d. c. cum ecclesia. & is sensus in se verus est, satisq́ue arridet literæ vtriusque textus, ex quo colligitur conclusio, quòd
11
* qui est in possessione vel quasi, cōtra contra quam est ius commune, adhuc tamen est in ea tuendus si aduersarius tolerabat, & dissimulabat seu patiebatur aliquandiu vel saltem si diu.
12
* Confirmatur, quia ex tali patientia, & dissimulatione ille qui suam intentionem fundatam habebat, videtur ius possessionis amisisse, idq́ue in possessorem migrasse, vt iam de possessione agi non possit, sed tantùm de proprietate ex communi sententia, quam tenent Barthol. in l. si id quod, in principio. ff. de acquir. possess. Cumanus & Alex. in d. §. nihil commune, vbi Iason num. 84. ait, hanc esse communem opinionem Iason. in l. prima. colu. fin. C. de seruis fugitiuis. Glo. Paul. & alij in l. si de eo. §. 1. ff. de acqui. poss. & in specie vltra Imolam suprà relatum, ita declarant d. c. cum ecclesia, Antonius ibi num. 39. & etiam Innocentius & Andreas Tiraquell. qui quamplures allegat de præ scriptio. §. primo. Gloss. 4. ad finem. versicul. & quanquam.
Quartus intellectus ad dicta iura est secundum
13
* Antonium, num. 39. in dict. c. cum ecclesia, quòd dict. c. ad decimas, procedat, quando pro spoliatore ius erat notorium, nec ex parte spoliati aderat defensio vlla, nec etiam allegabatur præter illam quasi possessionem suspectam, vitiosam & iniustam, ait d. c. cum ecclesia, non sic notorium erat ius spoliatoris, quia obumbrabatur, vel (vt eius more vtar) obfuscabatur ius spoliatoris per defensiones seu allegationes spoliati, dum asserebant se sæpius retro abhinc annos 30. vel 40. vel etiam pluribus electionibus illius modi interfuisse, vnde & ad titulum præscriptionis properabant ac nitebantur quò ad ius proprietatis, & interea quò ad ius possessionis ex antiquitate temporis sese muniebant, isq́ue etiam sensus & in se verus est, & sensus literæ ac illorum capitulorum proximè accedit.
Quintus
14
* intellectus fuit Ias. in d. §. nihil commune. num. 48. qui putat ideo procedere dict. cap. ad decimas, quod ibi spoliator intentionem suam fundabat tam in proprietate quàm in possessione, & ideo restitutio cessat quasi ex parte spoliatoris adessent tam proprietas iure notoria quàm etiam possessio legitima & ciuilis, ex parte autem spoliati adesset nihil præter quandam naturalẽ naturalem tantùm pos sessionem vitiosam, puta clandestinam vel nudam tantùm detentationem similiter vitiosam, sed ipse Ias. non probat quod spoliator in terminis d. ca. fundaret suam intentionẽ intentionem quò ad possessionem, sed te proba per d. c. ibi, nisi euidenter docuerint quòd earum possessionem legitimè assequuti fuissent, ergo à contrario sensu præsensit summus Pontifex quod interfuit vitium clandestinitatis, sicq́ue cum spoliatus ille tempore quo illarum decimarum possessionem occupauit, nullam vim intulerit, neque precariam possessionem rogauerit, superest vt vitium quod ibi significatur, esse clandestinitatis, & is sensus sic declaratus similiter verus in se est, nec à litera & mente illius tex. videtur alienus.
Sextus intellectus fuit, vt d. c. ad decimas,
15
* loquatur in casu tantùm speciali, & procedat in causis tantùm spiritualibus, in quibus iure Canonico subuenire obuiareq́ue animarum periculis potissimùm curæ fuit, non sic in reliquis causis inspecto iure tam Canonico quā quam Ciuili, ita sentit Baldus in l. ordinarij. colum. fin. C. de rei vend. quem refert Ias. num. 47. in d. §. nihil commune, & is sextus intellectus differt à primo, de quo suprà, quia secundum primum intellectum d. c. ad decimas, seruandum esset in terris ecclesiæ, non tantùm in causis spiritualibus & inter clericos, sed etiam in causis profanis & inter laicos, at secundum hunc sextum intellectum solùm in causis spiritualibus, non etiam in profanis.
Septimus
16
* intellectus sit, vt d. ca. ad decimas, procedat quando constabat apertè illum spoliatum nullum ius habere tam ex modicitate temporis, quo possidebat, quàm ex eo quòd interrogatus cur possideret, respondere aliud nesciebat quàm quia possideo, tunc enim restituendus non est, vt ibi per rationem l. dolo. ff. de dolo. Id quod non multum videtur declinare à litera d. c. ad decimas, cum ibi spoliatus ille qui se restitui postulabat, nullam iustam possessionis suæ causam allegasset. Confirmatur is sensus, nam illa communis opinio quæ habet,
17
* quòd spoliato agenti interdicto recuperandæ potest opponi exceptio sententiæ latæ contra eundem spoliatum in fauorem spoliatoris super eadem re vel iure à qua spoliatus fuit, quam communem sententiam tenuerunt Angel. & Imola, Cumanus, Alexand. & alij communiter in d. §. nihil commune. estq́ue communis opinio secundum Ias. ibi, num. 43. & eam dicit communem opinionem Alexand. ibi, numero 12. quam etiam communem appellat Rip. ibi. numero 35. quam sequitur & communem esse firmat Gregorius Lupus in l. 27. titu. 2. parte tertia. in Gloss. quel entregasse. tenent Paulus Castren. in l. permisceri, in princi. ff. de acquir. possess. Idem Paulus in l. secunda. C. de edict. diui Adri. tol. Anton. in cap. cum dilectus, de causa poss. & propr. Idem in cap. pastoralis, eo| dem titu. Idem in cap. in literis, de rest. spoliato. Ioan. Andr. & Panormit. in dict. cap. pastoralis. Aret. in d. §. nihil commune. Deci. consil. 191. in causa. nume. 9. cum sequen. Hostien. & Ioan. Andr. in capi. 2. de causa posses. licet contrarium tenuerint Bartholus colum. 2. in dict. §. nihil commune. Gloss. 1. in capit. solicitè, de restitutio. spoliato. & Gloss. in capitu. pastoralis, de causa poss. & proptie. Panormit. in capi. in literis. colum. 5. de resti. spolia. Barthol. in l. si de vi. columna fina. ff. de iudic. Tamen illa communis opinio contra Bartholum procedit, quando per sententiam erat certum & indubitatum huic spoliato nullam posse competere defensionem, inspecta suamet allegatione, quale esset cum prius factum fuit spolium, deinde inter spoliatum & spoliatorem iudicium de proprietate cæptum & finitum fuit in fauorem spoliantis, tunc enim si spoliatus rursum petat rem sibi ab latam sibimet restitui ante omnia, replicabo quòd si illud petijsset ante omnia, quod vt id ante omnia fieret, par erat, verùm cùm illud petat, postquàm liquet proprietatem alienam esse, sera petitio est, tum quòd dolo faciat, dum petit quod statim restituturus est. l. dolo. ff. de doli excep. tum quòd sibi debet imputare qui congredi voluit super rei proprietate & dominio, tum quod effectus victoriæ assecutæ in iudicio proprietatis est, vt victori restituatur possessio, id quod cùm iam contigerit, infectũ infectum reddi ociosum esset ac inciuile, diuersum sanè esset si postquam in iudicio proprietatis vicisti me, & id, de quo agebatur, tibi traditum fuit vel non fuit, me eadẽ eadem re vel iure spoliasti, & agenti mihi interdicto recuperandæ opponeres de sententia pro te contra melata, nam replicabo quòd post eam latam potuit ius ad me redire, ac re vera ad me reuolauit, nam interea mihi restituere teneberis, ita saluatur opinio Bart. & sequacium suprà relata, ita tenent Alexand. in d. §. nihil commune. nu. 12. cum seq. & Ripa ibi, num. 44. qui ait ita tenere modernos ibi, & esse ex mente Glo. in d. §. nihil commune. Sic ergo & in terminis d. c. ad decimas, ideo cessabat restitutio, quòd ille spoliatus fassus est nullum se ius habere, vel ita colligebat ex eius allegatione insulsa ac inerti, & hunc intellectum tenet Deci. consil. 134. viso. columna fina.
Octauus intellectus est quòd in d. c. ad
18
* decimas, allegabatur præscriptio, quæ sine titulo non contingit. l. nullo. C. de rei vendica. ca. 1. de præscriptio. in sexto. at in d. c. cum ecclesia Sutrina, allegabatur consuetudo, quæ titulum non requirit. Ita Innocentius, Collect. & Bernardus ibi, sed is quidem sensus & diuinat & parum instruit, & præterea aduersatur literæ. d. capit. ad decimas, verbo aliquandiu. quòd in semestri seu breuiore tempore verificatur, non autem in longiore argumento. ca. secundi de concessio. præben. ergo tam breui tempore, qui diceret præscripsisse se, ineptire videretur, sed & in se is sensus verus non est, nam si ibi spoliati allegarent se præscripsisse, diu se possedisse affirmantes, interea dum id docebatur restituendi forent.
Nonus intellectus quod ibi erat verosimilis
Intell. 9.
suspicio contra spoliatum agentem, ita Gl. in cap. in summa. 16. q. 1. id quod innuit litera illius text. Ioannes Andr. in d. cap. ad decimas. Gloss. in c. si diligenti, de præscrip. id quod est contra §. recupera. Inst. de interd.
Decimus intellectus quòd ibi de non iure
Intell. 10.
spoliati agentis constabat per confessionem eiusdem, ita Collect. in d. c. cum ecclesia, & Archid. d. c. ad decimas.
Vndecimus intellectus quod d. ca. ad decimas,
Intell. 11.
loquitur quando spoliatus totum ius sibi arrogare volebat, at in d. capi. cum ecclesia, quando partem tantùm quod in se verum est, sed cur diuersum, præsertim cùm procedat argumen. de toto ad partem. l. an pars. ff. pro derelicto. leg. quæ de tota. ff. de rei vend. respon. quòd facilius admittitur rei cuiusq; cuiusque diminutio vel deterioratio quàm interitus. Cornel. per textum, ibi in l. cum quæst. C. delegat. numero 6. si quis diuturno. ff. si seru. vend. iunct. lege nullo. C. de rei vend. sed is intellectus nihil instruit, & videtur contra §. recuperandæ. Inst. de interd.
Duodecimus intellectus quod in ca. ad
Intell. 12.
decimas, loquitur de iure non communicabili, at in c. cum ecclesia, agitur de iure communicabili, ita Iason in d. cap. ad decimas. quem refert Aegidius oppositio. 11. in d. c. cum ecclesia, sed is sensus nihil instruit.
Tertiusdecimus intellectus quòd in capit.
Intell. 13.
ad decimas, erat vehemens iuris præsumptio contra spoliatum, at licet iuris præsumptio etiam esset contra spoliatum in terminis dict. capitul. cum ecclesia, tamen non ita vehemens, secundum Aegidium Bellam. vbi suprà.
Quartusdecimus intellectus quod in dict.
Intell. 14.
capit. ad decimas, erat præsumptio contra spoliatum, & præterea spoliator fundabat intentionem de iure, estq́ue communis sensus secundum Couarru. lib. 1. resolu. capt. 17. numero 6. & secundum Mart. Azpilcu. in c. accepta, de restit. spolia. oppositio. decima. Ias. in dict. l. naturaliter. §. nihil commune. num. 47. vbi Ripa num. 77. Glos. Ioan. And. Ioan. Monac. & Domini à S. Geminiano. in d. ca. ad decimas.
Stat ergo ex superioribus regula
19
* spoliatum agentem interdicto recuperandæ non esse ante omnia restituendum, si spoliator habebat fundatam intentionem de iure, vt dict. capitul. ad decimas, tradunt Doctor. tam ibi quàm in dict. capitu. cum ecclesia. Faber in §. retinendæ. Instituti. de interdict. columna penult. Iacobinus numero decimooctauo. & Paulus Castrens. in leg. si de vi. ff. de iudic. Bal. in l. si de proprietate. num. 21. C. si à non compe. iudic. Oldradus consilio quodam, quem | ibi Bald. allegat. Bald. & Alexand. nume. 23. in d. §. nihil commune, vbi Ias. num. 44. & Francisc. de Ripa nume. 77. & alij vbiqúe moti per text. in d. cap. ad decimas, vbi non potest fieri sufficiens fundamentum, propterea quod recipit tot tamq́ue varios sensus, vt suprà retulimus, & aliquid etiam per Ioan. Lup. in capit. per vestras, de donat. inter virum & vxorem. nota. secundo. versicul. sed est pulchra dubitatio.
Limita primò, vt procedat de iure tantùm
Limita. 1.
Canonico, non etiam de iure ciuili, secundum intellectum suprà relatum, si fortè in se verus est.
Limita secundò, vt non procedat quando
Limita. 2.
possessor ille spoliatus diu fuerat in illa possessione vel quasi, iuxta secundum intellectum suprà relatum, qui in se verus est.
Limita tertiò, vt procedat quando ex
Limita. 3.
confessione ipsius spoliati constabat de non iure ipsius, secus si esset aliqua dubietas, secundum decimum intellectum suprà relatum, cui accedit quartus & septimus intellectus, quod intellige vbi confessio erat aperta.
Quartò limita, vt procedat etiam si confessio
Limita. 4.
spoliati de non iure suo esset tacita, puta quia licet non expressit se nullum ius ad proprietatem rei, qua de agebatur, habere, tamen interrogatus cur possideret, respondit, quia possideo, vel aliam inertem fatuámve causam reddidit iuxta quartum, & septimum intellectum, suprà relatum, non sic si efficacem aut iustam causam reddidisset.
Quintò limita, vt procedat quando spoliatus
Limita. 5.
totũ totum ius sibi arrogare volebat, non sic si aliquid tantùm iuris per cuius abscessum res non abscederet, licet deterior spoliatori eidemq́ue domino redderetur, iuxta vndecimum intellectum suprà relatum, quem non puto verum.
Sextò limita, vbi ex parte spoliati erat
Limita. 6.
notorietas iniustitiæ, aliter quàm per eius confessionem, vt tunc & non aliter procedat d. c. ad decimas. iuxta septimum, & quartum intellectum suprà relatos, secus vbi talis notorietas contra spoliatum non esset.
Septimò limita quando spoliatum ius
Limita. 7.
habere possibile erat, tunc enim cessaret d. ca. ad decimas, iuxta septimum intellectum suprà relatum.
Octauò limita, vt non procedat in causis
Limita. 8.
tantùm spiritualibus, non sic in reliquis causis, siue loquamur de iure Canonico siue de iure Ciuili, iuxta sextum intellectum, suprà relatum, sed cogita an in se sit verus.
Nonò limita, vt non aliter procedat, quàm
Limita. 9.
si spoliator fundatam haberet suam intentionem de iure, tam in proprietate, quàm in possessione, iuxta quintum intellectum suprà relatum, sed dubito, quia vix vllus fundat intentionem de iure in vtroque, sed tantùm in proprietate.
Decimò limita vt procedat, quando spoliatus
Limita. 10.
nitebatur in titulo præscriptionis, secus si diceret se quæsiuisse per cōsuetudinem consuetudinem , iuxta octauum intellectum suprà relatum, quod suspectum est.
Vndecimò limita, vt non procedat, nisi
Limita. 11.
cùm esset verisimilis suspicio contra spoliatum, secundum nonum intellectum suprà relatum.
Duodecimò intellige, quando ius non erat
Limita. 12.
communicabile sine læsione communicantis secus si esset, nam tunc cessaret dict. ca. ad decimas, & spoliator restituere teneretur illud ius cuius abscessus sibi parum, aut nihil noceret, iuxta intellectum duodecimum suprà relatum.
Tertiodecimò intellige quando erat vehemens
Limita. 13.
suspicio contra spoliatum, tunc cessat restitutio, secus si non esset, iuxta decimumtertium intellectum suprà relatum.
Quartodecimò limita, vt dict. cap. ad
Limita. 14.
decimas, non procedat, quando esset vis ablatiua, argumento §. recuperandæ. Institu. de interdict. l. prima. C. si per vim vel alio modo. l. si quis ad se fundũ fundum . C. ad legem Iuliam. de vi public. ca. in literis, de restitutio. spoliato. cum similibus. Istorum autem intellectuum, quos suprà retulimus, istarumq́ue limitationum, ad d. cap. ad decimas, quot aut quales sint in se veræ aut literæ illius tex. arrideant, quótve nec in se veræ sint, nec literæ consonent ex suprà dictis non obscurè apparebit.
Loading...