Capvt xci.

Capvt xci.

PRopositvm
1
* fuit præmium cōcurrentibusconcurrentibus ad brauium, vt qui primus metam attingeret illud ferret, ex equitibus currentibus vnus cecidit, quem equus dorso depulerat, equusq́ue sine sessore, aut equite cæteris prior metam attigerat, an præmium domino acquireretur? vehementer fuit controuersum, qua in re sunt tres casus inspiciendi. Primus quando verba ita habebant (equo qui primus metam attigerit, &c.) & tunc etiam si sine equite ille equus metam primus attingeret, præmium domino acquireret, ista est communis opinio, quam tenent Barthol. Bald. Angel. Paul. Alexand. & Iason, numero 43. & Zasius colum. pen. in fin. & columna fin. in l. 1. §. item acquirimus. ff. de acqui. poss. quia licet acquirere nihil possimus per rem inanimatam, vt in dict. §. item acquirimus, & leg. quemadmodum. ff. de acquiren. posses. tamen hic acquisitio contingit per ipsummet acquirentem, licet per rem inanimatam (hoc est per equum) impleta conditio fuerit, sub qua ad illud lucrum fuit inuitatus non aliter atque si relictum esset sub conditione, si nauis ex Asia venerit, per nauis aduentum impleri conditio potest. l. si quis hæredem. C. de instit. & subst. ferè per totum. ff. de condit. & dem. Secundus casus est, quando verba dicebant (ei qui cùm equo primus metam attigerit, &c.) & tunc communis opinio est Barthol. & aliorum, vbi suprà primum non deberi equiti cadenti, licet eius equus se expulso primus metam attigisset, quasi equiti non equo præmium sit propositum sub conditione hac, si primus metam tangeret, ipse autem non primus metam attingit, sed ipsius equus, sicq́ue euanuit aut defuit conditionis aduentus & implementum. Tertius casus est, cum verba non sunt ita clara, sed sumus in dubio, quia verba ita habeant (primo metam attingenti, &c.) & hoc casu communis sententia est domino præmium acquiri per equum, qui se expulso primus metam attigerat, ita tenentin dict. §. item acquirimus. Ioannes de Imo. numero vigesimoquinto. Cumanus, Romanus, Alexand. numero decimoseptimo. Iason, numero quadragesimotertio. Salicet. in l. non dubium. C. de legibus. Baldus in leg. qui fundum. ff. quemadmod. serui. amitt. Imola in leg. secunda. ff. de cond. & dem. Aretin. nume. 60. in dict. §. item acquirimus, & est communis opinio secundum Iason. vbi suprà, numero 43. quam etiam firmat esse communem Zasius ibi, numero 21. licet contrarium teneat, eandem tenet & firmat esse communem Alberi. in l. 1. §. per eum. ff. de acqui. pos. Idem Alberi. in l. cum seruus. ff. de verbo. oblig. vbi firmat ita seruari. & quod ita tenuerunt multi & magni Doctores, & est cōmuniscommunis opinio secundum Alexand. vbi suprà, mouentur, quia animus eorum qui cursum ordinauerant pręmiumq́uepræmiumque exposuerant, esse videbatur, vt virtuti & velocitati equorum precium daretur, hoc est, vt daretur dominis propter equorum velocitatem & virtutẽvirtutem, quasi inter ipsos equos non inter equites certamen esset, nec dubium est quin, vt diximus, conditio illa per equum posset impleri, vt ea impleta dominus acquireret, etiam si casu impleta esset. le. si quis hæredem. C. de insti. & substi. l. 2. cum ibi notatis. ff. de cond. & dem.
Contrariam partem
2
* tenet Dinus in l. 1. §. cæterum. ff. de verb. oblig. & ibi Paul. nu. 3. Dinus in d. §. Idem acquirimus. Idem in l. 1. §. quæsitum. ff. de aqua quot. vt refert Alberi. vbi suprà. contrariam etiam partem tenet nouissimè Zasius in d. §. Item acquirimus. col. fi. primum, quia, inquit, illud præmium promissum videtur sub hac conditione potestatiua, si primus metam attingeret. potestatiua autem conditio non sufficit quod fato, aut casu impleatur, sed oportet impleri ex animo eam implere debentis, communis opinio est Bar. & aliorum per text. ibi in l. 2. ff. de cond. & dem. per Doct. in d. l. si quis hæredem. & in l. 1. eo tit. sed hic licet perequi priorem aduentum conditio videretur impleta, tamen non ex animo equitis, sed casu, aut fato impleta | videretur, sicq́ue non sufficeret. Sed hoc argumentum suspectum est, hic enim conditio pẽdebatpendebat non ex libera & expedita equitis voluntate, sed ex facto ipsius, & virtute equi sui, & ex facto, aut non facto aliorum eadem de re contendentium, quo casu constat conditionem esse ineptam. l. 1. C. de instit. & substi. cum ibi plenè notatis per Gloss. & alios. leg. 2. ff. de cond. & dem. l. si iam facta, eod. titul. l. si quis hæredem. C. de insti. & subst. mixtam autem conditionem sufficit fato, & casu impleri. d. l. si iam facta. d. l. si quis hæredem, & vtrobique per omnes.
Item licet per rem inanimatam possit ius quæsitum retineri. l. aquam. ff. quem ad. ser. amit. tamen acquiri denuo non potest, dict. §. item acquirimus. l. si à furioso. ff. eod. tit. de acqui. pos. in quæstione autem nostra non de retinendo agitur, sed de acquirendo, ergo, &c. Quid dicendum? & sanè licet Zasij argumẽtumargumentum euanuerit, eius tamen opinionem veriorem puto contra communem, hunc enim ludum, quo de agimus, nec equinum dicere possumus (hoc est ad equos tātùmtantùm pertinentem) nec pedestrem (id est ad pedites tantùm pertinentem) sed equestrem intelligere debemus. Vnde in tali ludo, qui neque equinus tantùm erat, nec pedestris tantùm (hoc est nec equorum tantùm, nec hominum peditum tantũtantum) sed equestris, nempè hominum & equorum simul, probabilius est, vt siue homo solus sine equo, siue equus solus sine homine insessore metam attingeret, nihil fecisse videretur, cum eques (hoc est homo equo insidens) si qui ad tale lucrum, seu præmium fuit inuitatus, & hanc fuisse mentem eorum, qui talem ludum instituerunt, nullus modò sanus abnegabit,
3
* & cum in conditionibus implendis, præsertim cum agitur de lucro acquirendo, verba cōditionumconditionum sint strictissimè accipienda. l. qui hęredihæredi. l. Mæuius. ff. de cond. & dem. & formaliter vt ex cōmunicommuni opi. resoluit Decius in l. 1. colum. 1. & 2. C. de insti. & subst. verbaq́ue ista secundum subiectum ludum, & materiam sint intelligẽdaintelligenda. l. si vno. ff. locati. l. quibus diebus. §. dominus, vbi Soz. in pri. ff. de cond. & dem. l. stipulatio ista. §. hi qui. & §. hæc quoque. ff. de verb. obliga. ludusq́ue subiectus sit equestris, hoc est hominum simul, & equorum, illa conditio lucri propositi de metam attingendo, intelligitur de meta attingenda ab equite, hoc est, ab homine equo insidente, vel equitante, non ab equo solo, vel pedite solo. Præterea mentẽmentem eorum qui hunc ludũludum ordinauerunt, talem fuisse intelligere debemus, qualem inducunt communiter accidentia. l. semper in stipulationibus. ff. de regu. iur. l. nam ad ea. ff. de legibus. nullus autem modò sanus negabit, quin hunc casum de equo solo, vel pedite solo metam ante alios equites attingente, non venerit verosimiliter in mentem eorum, qui hunc ludum instituerant, & cōsequenterconsequenter quod pręmiumpræmium equitibus non etiam equis solis, aut solis peditibus proposuerunt, quòd si dixeris at si in eorum mẽtemmentem is casus venisset, quid nam statuissent, & tunc magis est, vt equo solo pręmiumpræmium non concederetur, quia nullus ignorat quod velocius equi currant sine insessore, quāquam cum insessore onerati, vt sic nec cæteris velocior, nec palma dignus videatur is equus, qui equite expulso primus metam fugiens attigisset, præsertim cum æqualitas hisce, & similibus in rebus videatur seruanda. l. cum oportet. C. de bon. quæ lib. l. illud. C. de colla. sicq́;sicque pro nobis faciet ratio illius Glo. approbatæ in leg. tale pactum. §. fin. ff. de pact. dum ait pro cauto habere debere, quòd agentes expresse sint verisimilterverisimiliter, si de eo meminissent.
Vnde
4
* infero quod etiam suspecta est per eandem rationem communis illa opinio suprà relata, quæ habet, quod si verba talia forẽtforent (equo qui primus metam attigerit, &c.) tunc præmium acquiret eques expulsus, cuius equus vacuus prius metam attigerat, nam & hoc casu verba illa ad mentem eorum, qui talem ludum ordinârunt, trahenda sunt, vt de equite metam attingente, dum equo insideret, intelligenda sint, non de equo solo metam attingente, per rationes suprà relatas, quas non expedit repetere, verba enim solent, & debent impropriari, vt ad mentem trahantur agentium. l. stipulatio ista. §. hi qui. & §. hæc quoque. ff. de verb. oblig. l. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebel. l. 3. C. de lib. præte. l. 3. C. de inoffici. testamen. l. fin. C. de hæred. institu. l. fundus qui locatus. ff. de fundi instruc. l. qui hæredi. §. dominus. ff. de condit. & dem. iuncta l. hi qui. §. Flauius. ff. de sol. etiam si per talem interpretationem recedatur à proprietate verborum, vt dictis legibus, ergo, &c.
Ludus
5
* vulgaris est per Italiam, & contentio non inamœna ad brauium concurrere, vt qui in tali concursu, & contentione superior euaserit, is præmij loco, aut palmæ, seu victoriæ nomine quippiam referat, qua in re à nostris summis viribus controuersum sæpè fuit, si decem fortè ob brauium concurrebant, quorum duo reliquis longè velociores pariter metam attigerunt, vter eorum præmium propositum laturus sit, an ambo fortè, an neuter? Sunt enim qui putent vtrunque præmium in solidum habiturum, sunt qui firment dimidium præmij cuique dandũdandum, sunt qui neutri eorum quicquam concedendum velint, sed iterum ad cursum secundum, vel certamen deueniendum esse, vt qui in hoc certamine repetito superior extiterit, palmam ferat, eorum autem, qui in hac vltima opinione sunt quidam aiunt illos duos tantùm ad repetitum certamen admittendos esse, qui reliquis priores metam attigerant, quidam verò existimātexistimant, vt vniuersi admitti debeant.
Quod autem neuter eorum palmam laturus sit, tenent Cinus in proœmio digestorum, | Ang. in leg. eum qui. ff. ad Trebel. & ibi Paul. & Ludo. Rom. & Alexand. columna fina. sequitur & firmat esse communem opinio. Ant. Corse. in trac. de brauio. quæst. 1. colu. 1. 2. & 3. tenet Alexand. qui alios refert in leg. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. sequitur, & ait esse communem sententiam Felin. in cap. capitulum sanctæ Crucis. num. 18. de rescrip. Aret. in leg. 1. §. idem acquirimus. num. 60. ff. de acqui. posses. dicit communem sententiam And. Tiraquel. de primogeni. quæst. 17. opin. 4. numero duodecimo. & eadem quæst. opini. 6. numero decimo. Guidus de Suza. & And. Zassius, quos refert Alb. in proœ. fforumforum. §. discipuli, vbi Bald. & alij. Ab. in l. si fuerit. ff. de reb. dub. Idem in l. cum qui. ff. ad Treb. Iacob. de Arena, Richardus Oldrad. & Andr. de Pisis in d. §. discipuli, vt eos refert Alberi. ibi.
Contrariam partem, vt ambo victores fuisse videantur, præmiumq́ue propositum equis ex partibus diuisum ferant, tenent quàm plures quos referunt Alexand. & Felin. vbi suprà, & And. Tiraquel. de primogenitura. quæstio. 17. opin. 6. numero 10. quia primus is esse intelligitur, quem nemo præcedit. l. ex duobus, in princip. ff. de vulga. l. qui duos. ff. de reb. dub. l. 2. §. hæreditas. ff. de suis, & leg. hæred. l. si quis Titio. §. fin. ff. de leg. 2. vnde si duo priores pariter metam attigerũtattigerunt, verum est neutrum ab altero præuentum fuisse, & longè minus à reliquis, qui tardiores extiterunt, sicq́ue vtrunque primum fuisse iure dicemus, & dignum palma, & præmio proposito, verùm quia integra res cuique dari nequit, partes concursu fient, argumen. text. in leg. si pluribus. ff. de leg. 1. §. si ea. res. Institu. de leg. l. re coniuncti. ff. de leg. 3. l. vnic. §. vbi autem, cum §. seq. C. de cad. tol.
Tertia fuit opinio existimantium solidam rem præmij, palmæ, seu victoriæ nomine propositam cuique eorum dandam esse, quam tenuerunt plures relati per Andr. Tiraquell. vbi suprà, & plenius in dict. quæstio. 17. opinio. 4. numero duodecimo. & huius iudicij fuisse videtur Achilles ab Homero libro vigesimotertio Iliados relatus. nam cùm pręmiumpræmium propositum esset ei qui in palęstrapalæstra vicisset, Vlyssesq́;Vlyssesque, & Aiax Telamonius ita certassent, vt neuter alterum vicisset, decreuit præmium vtrique dandum, prout refert Tiraquel. vbi suprà, pro hac opinione fortiter facit text. in leg. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. vbi illa verba (si qua mihi filia nata erit, centum ei hæres meus dato) hunc sensum habere videntur, vt si plures filiæ postea nascantur singulis filiabus vniuersa centum præstentur, nec distinguit vtrùm omnes filiæ simul nascerentur, an successiuè.
Quarta opinio fuit quòd sit locus gratificationi, argumen. leg. fin. ff. de relig. & sump. fune. & leg. in naue Saupheli. ff. locati. leg. si quis seruum. §. si inter duos. ff. de legatis secundo.
Quinta fuit opinio, quod fortè dirimatur, argu. l. in tribus istis. ff. de iudi. l. si ad princip. C. communia de legatis, vt refert Corsetus, vbi suprà, & Albe. in proœ. digestorum. §. discipuli. columna 2. Quid dicendum? & sanè verior, & æquior videtur secunda opinio suprà relata, vt ambo admittantur, non vt solidam rem quisque assequatur, sed vt dimidiam illius rei partem alteruter capiat. Primò, quia ex proprietate verborum nullus eorum excludi potest, cùm primus dicatur, quem nemo præcedit, hi autem à nemine præuenti fuerunt, ergo, & c. d. l. ex duobus, in princip. d. l. qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb. dub. l. si ita fuerit. ff. de condit. & dem. Deinde quia quando pluribus eadem res legatur siue separatim, siue coniunctim, & dubitatur istum quisque solidam rem assequi debeat, an dimidiam an fortè nihil, obtinuit eligi mediam viam debere, vt partes viriles collegatarij ferant, text. in l. si pluribus. ff. de lega. 1. qui est melior de iur. l. coniunctim, & l. re coniuncti. ff. de leg. 3. l. Mæuio, in prin. ff. de lega. 2. §. si eadem. Instit. de leg. l. vnica. §. vbi autem. & §. seq. de cad. tol. sic & in proposito, cum duo pariter metam attigerunt, qui ad eandem rem præmij loco propositam fuerunt inuitati, licet dubitari possit, an singuli solidam rem, an partem tantùm, an fortè nihil laturi essent, ęquiusæquius & moderatius est mediam viam eligi, vt partem vilem quisque assequatur, nec quenquam mouere debet, quòd mens pollicentis fuisse videretur, vt ad solidam rem vnus solus, qui cæteros velocitate anteiret inuitatus videretur. Nam & similiter qui mihi fundum, deinde tibi eundem fundum legauit, inspecta proprietate verborum solidum mihi fundum, ribiq́;ribique similiter solidum legasse videtur, & nihilominus partes concursu fiunt, nec per hoc legatũlegatum vitiatur, aut fit inutile, vt iuribus proximè adductis.
6
* Quod autem solidum cuique fundum legasse videretur, probatur expressim in dict. l. si pluribus. ff. de leg. prim. & in l. Mæuio, in principio. verbo, totus. ff. de leg. 2. in l. coniunctim. in verb. solidam. ff. de lega. 3. l. si separatim. ff. de condit. & demon. d. §. vbi autem, ad fin. l. 1. §. interdum. l. inde Neratius. ff. de vsufru. accres. Denique pro hac parte videtur tex. expressus in leg. si quis Titio. §. fina. ff. de lega. secundo. vbi qui vni ex libertis legauit cùm plures haberet, nec appareret de quo sentiret, omnes inuitasse ad partes viriles videtur.
Tenendo istam partem ad legem, duo sunt Titij. ff. de testamento tutela. & leg. si ita fuerit. ff. de condition. & demonstrationib. cum si. in quibus nititur communis opinio, responde, ibi fuisse incertitudinem inter personas agentium, actor enim suam intentionem probare debet & fundare. leg. prima. leg. actor, quod asseuerat. C. de pro|bat. §. commodum. Insti. de interdi. l. qui accusare. C. de eden. idq́;idque certò non contingenter. l. non hoc. C. vnde cognati. in dictis autẽautem iuribus, & in l. eum qui. ff. ad Trebel. cum sim. actor non certo & indubitanter, sed contingenter tantũtantum probabat se ad relictum illud inuitatum fuisse. Titio enim relictum fuerat, & erant duo Titij. Item in partẽpartem illius impuberis, qui vltimus moreretur substitutus erāeram, nec docebādocebam vter eorum nouissimus moreretur, sicq́;sicque mea petitio, & intentio incerta erat omni ex parte, non sic in specie nostra, nam cum ambo metam primi, & pariter attingeremus, negari non potest quin verum & certum sit vtrunque nostrum ad solidum præmium inuitatum fuisse, licet cōcursuconcursu partes faciamus. quia solidam cuique dari natura non sinit. l. 3. §. ex contrario. ff. de acq. poss. cum & similiter si eadem res separatim mihi & tibi legaretur ad solidum quisque inuitatus videretur, & per concursum partes faceremus, nec per hoc videretur esse vlla incertitudo quò ad viriles partes ferendas, vt d. l. si pluribus, cum sim. suprà citatis, licet id incertum haberi deberet, an testator vellet solidam rem vni dari, alteri verò eius æstimationem, vt ibidem. Vnde apparet non obesse d. l. qui filiabus. §. 1. de leg. 1. ff. vbi illa verba (si qua mihi filia genita erit centum ei hæres meus dato) hunc habent sensum, vt si plures nascantur singulis singula integraq́ue centum præstentur. nam ibi non primam tantùm nascentem testator inuitauit ad lucrum, hic autem eum qui primus metam attigisset inuitauimus, sicq́ue verisimiliter de vno tantùm præcurrente, & de vnico tantùm præmio cogitatum fuit. At in d. l. qui filiabus. verisimiliter cogitari potuit plures filias nascituras, sicq́ue nec de vnica nascente, nec de vnica summa, aut relicto cogitatum fuisse intelligendum est, sicq́ue vbi de vnica persona, & vnico præmio verisimiliter cogitatum fuit, fiunt partes concursu, vbi verò de pluribus personis & pluribus emolumentis verisimiliter cogitatum fuit, non fiunt partes concursu, sed solidum cuique conceditur.
7
* Præterea quando virtuti, excellentiæ, eminentiæ, victoriæq́;victoriæque præmium pollicetur, non tanto præmio, & palma dignus videtur is qui simul cum alijs victor extitit, quàm ille qui omnes omnino superauit, vt & patet ad sensum, & probatur arg. l. 1. ff. de orig. iur. dum ait, id demum perfectum esse quod ex omnibus suis partibus constat. Nam & similiter nihil actum esse intelligimus, cùm aliquid superest agendum, argu. l. penult. & fin. C. ad Syll. vnde etiam in pœnalibus, si dies dicta ad opus faciendum aduentauerit opere nondum perfecto tam pœna promissa commissa intelligitur, quàm si operis nihilominus factum esset. l. cum ita stipulatus sim mihi à Proculo. ff. de verb. oblig. vbi per omnes, tunc sic ea conditio (præmium ei qui primus metam attigerit dabitur)
8
* hunc habet sensum, vt qui cursu, ac velocitate reliquos omnes vicerit & superauerit, is demum præmium ferat, ergo licet is omnes alios præter vnum vicerit, quia aliquid ei superest agendum, nihil omnio egisse videtur, vt dd. ll. Neque ad rem pertinet d. l. si pluribus, cum sim. ff. de leg. 1. nam illud procedit magis quidem ex legis interpretatione, quàm ex proprietate verborum, & ita etiam procedit d. l. qui duos. d. l. quod de pariter. ff. de reb. dub. cum sim. Præterea procedunt illa iura in re non reiterabili, aut repetibili, & sic ad piam legis interpretationem necessariò recurrẽdumrecurrendum est, aliud est in specie nostra, vbi cursus erat reiterabilis. Sicq́ue intelligendum etiam est quod diximus suprà ca. præced. de præmio proposito ei qui primus vrbis obsessæ mœnia ascenderet, nam si duo pariter ascenderunt vrbe capta, cum res repetibilis, ac reiterabilis non sit, ad piam interpretationem necessariò recurrendum est, quæ habet præmium inter eos diuidi, ergo in specie nostra verissimum est ex mente pollicitantium neutrum eorum victorẽvictorem extitisse, sicq́ue certamen iterum repetendum esse, & in eo tantùm quomodo manebit, an ab omnibus simul decem, an verò à solis illis duobus is cursus repetendus sit, pro nostra & communi sententia facit, quia etiam in cōditionalibusconditionalibus, dispositionibus etiam à proprietate sermonis recedimus, vt mentem agentium sequamur. l. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebel. l. quibus diebus. §. dominus. ff. de condit. & demon. & vtrobique per Sozi. Ex superioribus apparet nullo colore defendi posse opinionem eorum quos suprà retulimus tenuisse solidum præmiũpræmium cuique dandum esse, id enim palam aduersatur repugnatq́ue menti ipsorum pollicitantium, qui præmium dare voluerunt, ei soli quod ad veram gloriam contendens cæteros omnes nullo dempto superaret, nec dubium est quin neuter istorum verum erit dicere quod omnes omnino superasset, ergo præter mentem & sensum eorum esset ei præmium pactũpactum præstari.
9
* Non quoque tenenda est sententia existimantiũexistimantium locum esse gratificationi, & longè minus sententia eorum qui omnibus pariter iubet præmium denegari, cùm adhuc integra res sit ad certamen repetendum, & hanc nostram sententiam (quæ ex mente communis opinio est) vsus hominũhominum probat, nam in ludis, & certaminibus qui Hispaniæ frequentantur (quos iustas Hispaniæ dicimus) si in congressibus designatis neuter alterum superauit, certamen quasi re infecta, sed integra tamen repetitur. Idemq́ue vsu fit in ludo schacorum, quoties in tali ludo, aut certamine neuter alterum vicerat, quod accidit quando ludus iuxta sermonem Hispanum se haze mannamañana. Idemq́ue in similibus certaminibus.
Loading...