Capvt xciii.

Capvt xciii.

Svmmarivm.

SI
1
* conditio mixta deficit per casum, non debetur legatum, hoc dicit Bar. & Pau. per tex. ibi in l. legatũ legatum . C. de cond. inser. Vel aliter, si conditio per casum deficit nuptiarum, deficit legatũ legatum , secus si deficit per dissensum alterius partis. Et sciẽdũ sciendum est, quòd conditionũ conditionum tres sunt species principales, nam quædam conditio est necessaria, & ista est duplex, nam quædam est certa, an, & quando, puta si sol orietur, quædā quædam certa, an, sed non quādo quando , puta, si Antichristus nascatur, si morieris, & similes, vt l. si pupillus. §. qui sub conditione. ff. de nouationibus. d. l. quòd si sub ea. ff. de condictio. indeb. cum similib. Quædam & secunda est conditio impossibilis, & ista est quadruplex, vt per glo. & Doctores in l. 1. ff. de cond. insti. & in l. obtinuit. ff. de cond. & demonstr. glo. melior de iure Insti. de hæredi. insti. §. impossibilis. Quædā Quædam & tertia est conditio possibilis, & est illa, quæ concipitur in futurum, & habet se ad esse & non esse, & ista est, quæ | suspendit actum, vt si nauis ex Asia venerit, si decem dederis, & similes, si autem concipitur in pręsens præsens , vel præteritũ præteritum non dicuntur propriæ conditiones. l. cum ad præsens. ff. si certum pet. cum concordantijs, & de ista conditione tractatur in d. l. legatum. C. de condi. insertis, cum sua materia. Ista autem conditio possibilis adhuc est triplex, nam quædā quædam est merè potestatiua, quædam merè casualis, quædam est mixta, quas declarat Iuriscōs Iuriscons . in l. suus quoq; quoque . ff. de hæredib. instituen. & est tex. in l. 1. §. sin autem. C. de cadu. tollen. per Doctor. in l. si pater. C. de instit. & substit. Hæc autem mixta est duplex, nam quædā quædam dicitur mixta, quæ pendet ex potestate duorum, puta si nupserit Bertæ, vt in l. legatum, & in l. 1. C. de institutionibus, & substitutionibus, cum similibus. alia dicitur mixta, quæ pendet partim à voluntate implere debentis, partim à casu, & fortuna, de qua habes text. & ibi Docto. in l. si pater. C. de institu. & substi. & in d. l. suus quoque.
Secundò breuiter præmitto
2
* quòd in iure nostro reperiuntur duo termini qui differunt inter se, scilicet conditio & modus, qui qualiter inter se conueniant & differant, declarat Glos. notabilis, & ibi Doctor. in leg. 1. C. de his quæ sub mo. & aliquid per Glos. in regu. leg. 1. C. de falsa causa adiecta. leg. & institu. deleg. §. longè, & ff. de cond. & dem. in rubri.
His præmissis
3
* contra regulam nostram oppono de l. 1. C. de institu. & substitu. & de text. in l. in testamento. ff. de conditio. & demonstra. vbi cauetur, quod quando aliquis est institutus, vel est alicui legatum sub conditione, si nupserit certæ personæ, si per istum institutum, vel legatarium non stat quò minus conditio impleatur, habetur pro impleta, & consequitur institutionẽ institutionem , sic & hic videbatur, nam licet non stetit per institutum quò minus contraheret matrimonium, sed stetit per casum, id est, per mortem illius cum quo debebat contrahere, & tamen non cōsequitur consequitur legatum, cuius contrarium dicitur in d. l. 1. cum similibus. istud est valde difficile contrarium, secundum Bart. in d. l. 1. Gloss. in d. l. in testamento, hoc format & soluit, & plenius Glos. in d. l. 1. vbi multipliciter respondet, vera & communis solutio est, quòd aut stat per eum , in cuius persona debet conditio impleri, & tunc habetur pro impleta, & ita intelligitur d. l. 1. aut stat per casum fortuitum, puta per mortem alterius partis, et tunc habetur pro defecta, ita intelligitur d. l. legatum. & ego dico quod istam solutionem in vtroque membro ponit expresse tex. in d. l. in testamento. 2. parte.
Ratio huius distinctionis est secundum Bal. in d. l. legatum. licet contrarium prædictum non formet, quia quando conditio deficit per casum, quatenus pendet ex insidijs fortunæ, fortuna potest obesse, quæ omnibus fortuitis dominatur, at quatenus pendet ex facto alte rius, alteri per alterum non debet iniqua condito efferri, ead. ratione vult Bart. in d. l. 1. 4. oppo. dum dicit, in solutione contrarij istius l. quod factum potest nobis obesse. ff. de iur. & fact. igno. l. iniquissimum, & ista est cōmunis communis ratio. Doctor. in d. l. 1. & pro ista cōmuni communi ratione, scilicet quia
4
* fortuna potest obesse, ergo addo quòd fortunæ dux Deus est, secundum Senecam 7. Epistola ad Lucillum, & fortuna est inexorabilis, quia surda & muta, & est l. occultæ nobis naturæ, quæ est imprecabilis, arg. l. temperent, de vesti. olebe. lib. 11. hinc est quòd à sententia fortunæ non potest appellari, quia appellatio est de minore ad maiorem prouocatio, fortuna autem non habet superiorem in hoc mundo, quia fortuna est errans natura multas euolans mutationes, in authen. vt omnes obedi. iudi. prou. §. pen. colu. 5. si ergo solus Deus est dux fortunæ, & fortuna est inexorabilis, & imprecabilis, & non habet superiorem in hoc mũdo mundo , ergo poterit nobis obesse, & per consequens si conditio deficit per casum & fortunam, deficiet relictum, ad prædicta vide Bal. in l. fi. in princi. C. communia delegat. Item pro prædicta ratione addo quòd fortuna est inuisibile velum, & quidā quidam actus qui prius sentitur, quàm sciatur. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verbo. obligatio. cum similibus. Item fortuna passiua est idem quod casus, aut infœlicitas ab incerta nominis authoritate procedens, & rerum humanarum infœlix mutatio vocatur, aut etiam vis diuina actiuè. l. fluminũ fluminum . §. seruus. ff. de damno infecto. prædicta dicit eleganter Bal. in l. fi. §. 1. C. de tempo. appella. si ergo est inuisibile bellũ bellum , & est casus ab incerto authore procedens, ergo contra eam nihil potest prouideri, & per consequens, potest nobis obesse, &c.
Vnde Vergil. lib. 6. Aeneid.
Desine facta Deum flecti sperare precando.
Iuuenalis Satyr. 9.
Fata regunt homines.
Seneca in Aedipo.
Fatis agimur, credite fatis.
Non solicitæ possunt curæ
Mutare rati stamina fusi.
Quidquid patimur mortale genus,
Quidquid facimus, venit ex alto.
Seruat́ Seruatque sua decreta colus.
Lachesis dura reuoluta manu
Omnia secto tramite vadunt,
Primus́ Primusque dies dedit extremum.
Non illa Deo vertisse licet,
Quæ nexa suis currunt causis.
It cuique ratus prece non ulla
Mobilis ordo: multis ipsum
Timuisse nocet: multi ad fatum
Venêre suum, dum fata timent.
Item in Octauia.
Regitur fatis mortale genus:
Nec sibi quisquam spondere potest
Firmum, & stabile, per́ perque casus
Voluitur varios, semper nobis
Metuenda dies.
Manilius lib. 2. Astro.
Mitto quod certum est, & ineuitabile fatum.
Idem lib. 4. Astro.
Soluite mortales animos, curas́ curasque leuate,
Tot́ Totque super vacuis vitam deflete querelis.
Fata regunt orbem, certa stant omnia lege,
Longa́ Longaque per certos signantur tempora cursus.
Nascentes morimur, finis́ finisque ab origine pendet,
Tunc & opes, & regna fluunt, & sæpius orta
Paupertas, artes́ artesque datæ, mores́ moresque creati,
Et vitia, & clades, damna & compendia vitæ.
Nemo caret damno, poterit nec habere negatum,
Fortunámue suis inuitam perdere votis,
Aut fugere instantem, sors est, sua cui cuique ferenda
At ni fata darent leges vitæ ́ necis́ necisque ,
Fugissent ignes Aeneam, Troia sub vno
Non euersa viro, satis vicisset in ipsis.
Aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres,
Roma́ Romaque sic enata foret, pecudum́ pecudumque magistri
In Capitolinos auxissent culmina montes,
Includiúe sua potuisset Iuppiter arce
Captus, vel Caput hic orbis foret igne sepulto,
Vulneribus victor repetisset Mutius vrbem
Solus, & oppositis claudisset Horatius armis
Pontem, vrbem́ vrbemque simul rupisset fœdera virgo.
Tres́ Tresque sub vnius fratres virtute iacerent,
Nulla acies tunc euicit, pendebat ab vno
Roma viro, regnum́ regnumque orbis sortita iacebat.
Statius lib. 5. Syluarum:
Heu durus fati tenor, est ne quòd illi
Non liceat, quantæ poterant mortalibus annis
Acceßisse moræ, si tu pater omne teneres
Arbitrium, cæco gemeret mors clausa barathro,
Longius & vacuæ posuissent stamina Parcæ.
Vides ergò quanta sit vis, potestas, violentiaq́ue fortunæ, vt quæ nobis vtcunque reluctantibus possit obesse, cuius vim, incursum, violentiam obsistere mortalium, nullus vnquam potuerit, nulliq́ue vnquam contigisse relatum, scriptumúe sit, & superioribus similia canere videntur, & depingere Poetarum nonnulli varijs in locis.
Ratio
5
* autẽ autem secundi membri, scilicet quòd quatenus pendet ex facto alterius, alteri per alterum non debet iniqua conditio afferri, comprobatur per cap. imputari, de regu. iur. lib. 6. quia per eum non steterim, facit lex fin. in fine, isto titu. de condit. inser. C. gloss. quam allegat glo. in d. c. imputari, confirmatur per rationem tex. in l. pater filium. §. Tuscul. de leg. 3. & in l. turpia. col. pen. de leg. 2. quia per ipsum non stetit, &c. cum similibus. Potest esse & alia ratio, quia fortè ille, cui debet nubere, posset hoc facere, id est, nolle malitiosè, vt ista perderet hæreditatem nulla subsistente iusta causa, idcircò lex vult, quòd tunc conditio habeatur pro impleta. Istam rationem colligo per Paul. in d. l. 1. C. de institu. & substitu. 1. col. in fine. quam confirma, quia malitijs ho minum non est indulgendum. l. in fundo. ff. de rei vend. c. sedes apostolica, de rescrip. cum simil. sed hæc ratio mihi non placet, quia non est generalis, posset enim ille recusare, quia non expedit ei nubere cum illa muliere, quia fortè non est paris conditionis, vel est alia causa, & tunc cessaret illa ratio militiæ, de qua per Paul. ideò tutior, & generalior videtur ratio præcedens, scilicet, quia alteri per alterum, &c. quæ ratio habet locum, siue ille noluit nubere malitiosè, siue non malitiosè, vt patet ad sensum.
Quò ad primum
6
* quando stat per implere debentem, quia non vult implere, tunc dico quòd indistinctè habetur pro defecta. tex. est in leg. si ea, isto tit. de condit. inser. C. probatur in d. l. 1. C. de instit. & substitu. à contrario sensu est tex. in d. l. in testamento, de condi. & demon. versi. sed si vterq; vterque ibi. Stichi autẽ autem portio inutilis fiebat, & clarius ad finem ibi, si quidem ipse nolit vxorem ducere, quia ipsius facto conditio deficit, nihil ex legato consequuto, &c. Ad idem est text. in leg. Titius si statuas, à contrario sensu, eod. titu. Ad idem leg. Titio centum. §. fin. in verbo, quòd si nolit. eod. tit. facit l. cùm pupillus, eod. tit. quæ tria vltima iura ad hoc allegat glo. quæ idem tenet in l. iure ciuili. eod. titu. Ad idem facit l. fi. ff. de condi. insti. Ad idem addo text. in leg. fin. C. de cōd cond . inter. ibi, nisi ipse seruus voluerit adimplere conditionem. Ad idem addo tex. in l. si. in prin. C. de necessa. seruis hęre hære . insti. & notatur per glo. rubricæ. ff. de conditio. & demonstra. & probatur hæc prima regula ex abundanti, quia scriptum est: Qui non laborat, non manducet, vt notatur in l. quamuis. ff. de damno infect. cum simil. cùm ergo iste non implet ex parte sua, & sic non laborat, ergò non manducet, id est, non consequitur sibi legatum relictum.
7
* Præterea in dispositionibus, vbi hinc inde est aliquid dandi vel faciendi, ille qui petit sibi impleri, prius debet implere vel offerre ex parte, qua aliàs repellitur, l. Iulianus. §. offerri. ff. de actio. empti. l. ex placiti. C. de rerum permutati. cum simil. quæ iura in hac materia, & quasi in simili reperio allegata per Bald. in leg. generaliter. 5. colum. C. de episcop. & Cleri. sed ita est in præsenti, ergò nisi prius iste adimpleat, iustè repellitur. Præterea iste frangit fidem testatori non implendo conditionem sibi iniunctam, ergò frangatur eidem fides ab hærede obligato, qui repræsentat personam defuncti. argu. l. cùm proponas. C. de pact. l. qui fidem. C. de trans. c. peruenit. leg. 2. de iureiurando. Præterea frustra quis petit debitum, qui quod debet, non impedit. c. frustra. de regu. iur. lib. 6. c. sto subiectus. 95. dist. cum si. ergò frustra petit legatũ legatum , cùm non impendat quod debet, id est, cùm non impleat conditionem, & per eum stet.
Modò
8
* istam primam regulam extẽdo extendo , vt procedat in quacunq; quacunque conditione siue mixta, | siue potestatiua, siue alia, & pro hoc allego gloss. in l. in testamento. de condit. & demon. quæ ad literam dicit illud, nota quòd nullo casu, nulla conditione consequitur, quid si stetit per me, vt ibi & suprà facit. C. de inst. leg. fin. & istud habeo pro indubitato, cùm per eum stetit, quod noluit implere, non refert quæ cō ditio conditio fuerit iniuncta, cum sponte ei non obtemperauit, quæ est ratio tex. in d. leg. si ea, de cond. insert. Item quia ratio tex. in d. l. in testamento est generalis in qualibet conditione ibi, quia ipsius facto conditio deficit, quæ ratio militat in quacunq; quacunque conditione. Item, quia rationes, quas suprà feci, pro confirmatione huius regulæ militant generaliter in quacunq; quacunque conditione, vt ex eis patet.
Secundò extendo istam primam regulam,
9
* vt procedat nedum, quando per eum stetit, quia noluit implere, sed & quando stetit per casum contingentem in personam ipsius, vt quia mortuus est, antea quàm impleret, nam & tunc conditio habetur pro defecta, text. est secundum verum intellectum, in l. sub diuersis. §. fi. ff. de condit. & demonstrat. & ibi Paulus. Idem tenet Paul. per eundem text. in l. 2. penul. quæst. C. de instit. & substi. Idem tenet ibi Ange. qui dicit ibi esse rext. si rectè intelligatur, fortè voluit ponderare literam, dum dicit non prius eum hęredem hæredem existere, quàm conditioni paruerit, ac si diceret, si discedat antequam impleat, certum est, quòd non paret conditioni, si excluditur. Ad idem est text. in d. l. in testam. ibi, ac si ipse discedat, nihil ad hęredem hæredem suum eum transmittere, quia morte eius conditio defecisse intelligitur, & ibi est text. clarior quàm in l. sub diuersis. §. fi. & istud ego habeo pro indubitato saluo meliori iudicio, nam cùm legatum istud sit conditionale, scilicet si nupserit, si stetit per casum contingentem in persona implere debentis, quò minus impleretur, vt quia ipse mortuus est ante cōditionem conditionem impletam, certum est, quòd conditio haberetur pro defecta, quia ipse non potest petere, quia mortuus est, nec potest transmittere, quia erat conditionale, & decessit legatarius conditione pendente. §. sin autem. C. de cad. tol. cum sim. & secundum hoc non est necessaria ponderatio. l. sub diuersis. §. fi. nec aliarum legum, cùm hoc sit principium iuris indubitatum.
Sed quæro pro declaratione huius extensionis
10
* scilicet, quando fiat per casum contingẽ tem contingentem in persona implere debentis, vt habeatur pro defecta, vt dixi, an hoc procedat etiam in conditione potestatiua, vt si deficiat per casum contingentem in persona implere debentis, habeatur pro defecta, ratio, quæ me facit dubitare, est, quia d. leg. sub diuersis, per quam se fundat Paul. in d. l. 1. de instit. & substitu. loquitur in conditione, si decem dederit, quæ conditio est mixta, iuxta glo. in d. leg. 1. & in l. in testamento, quæ communiter tenetur per Docto. ergò secus videtur in potestatiua, cùm dictum Doctoris debeat intelligi secundum concordan. quam allegat Bar. in l. non solùm. §. si liberationis, de libe. lega. Item quia text. in d. l. in testamento, & in l. 2. de insti. & subst. per quas se fundat Ange. loquitur in conditione si nupserit, quæ eodem modo est mixta, pendens ex facto duorum, vt in regula nostra, cum similibus. Item & 3. quia videtur, quòd hoc non habebat locum in conditione potestatiua, quia regula est, quòd conditio potestatiua, differens per casum fortuitum, non facit deficere relictum. l. quæ sub conditione. §. quoties. de condi. insti. l. turpia. §. pen. de leg. 2. & infrà dicam latiùs, ergò videtur, quòd si fiat per casum contingentem in personam implere debentis, quòd habeatur pro impleta per dicta iura, non autem pro defecta, quid dicendum? dico quòd prædicta extensio habet locum in quacunque conditione siue potestatiua, siue mixta, quia de casuali non est dubium, vt dicetur inferiùs, quod probo, quia cùm legatum sit conditionale, si legatarius moriatur conditione pendente, & sic stet per casum contingentem in personam ipsius, certum est, quòd delegatum deficit, nec transmittitur. §. sin autem, cum simi. de cad. tol. si ergò non potest legatarius petere, quia mortuus, nec transmittere, quia cōditionale conditionale , ergò extinguitur, & ista ratio extinctionis habet locum in quacunque conditione, vt patet ad sensum, quia iura conditionalia non transmittuntur, quia reperio, quòd Ang. in terminis vno verbo hoc expressè tenet in dict. leg. 2. de instit. & substi. & allegat l. ita legatum. §. illi, si volet, de leg. 1. qui loquitur in conditione, si volet, quæ indubitanter est potestatiua. Tertiò ego dico, quòd est text. ad literam, in l. 1. §. sin autem de cad. tol. vbi est text. quòd si aliquid relinquatur alicui sub conditione casuali, mixta, vel potestatiua, & legatarius moriatur ante conditionem impletam, legatum extinguitur, & non transmittitur, ergò ibi est tex. ad literam, quòd quando stat per casum contingentem in personam implere debentis, quòminus conditio adimpleatur, habetur pro defecta, & quia ibi est text. expressus, non est amplius secundũ secundum hoc insistendum. Vltimò ex abundantia hoc probo ratione inconuincibili, nam si conditio mixta pendens ex facto duorum, deficiens per casum contingentem in personam implere debentis, facit legatum deficere, & habetur pro defecta, vt est tex. clarus in d. l. sub diuersis, & in d. l. in testamento, quo casu nihil potest imputari legatario, cùm non pendeat ex potestate eius tantùm, sed ex potestate eius & alterius, ergò à fortiori hoc procedit in potestatitua, quæ pendebat ex potestate ipsius, & poterat prouidere ante casum contingentem in personam ipsius, quod cùm non fecerit, est quod sibi imputetur, ergò nimirùm quod habeatur pro | defecta, & hic non pōt potest cadere in responsionẽ responsionem . Quintò
11
* pro hoc tex. in leg. si ita expressum, de condi. & demon. quæ loquitur in conditione, si volet, quæ est potestatiua, & tamen dicit ibi tex. quòd non aliter transmittet, quā quam si ipse voluerit, ergò si mortuus est antea quā quam expresse vellet, & sic stet per casum contingentem in personam implere debentis, extinguitur legatum, & conditio censetur defecta, & ita teneo.
Nec obstant allegata in oppositum, primò non obstat l. sub diuersis, per quem se fundat Paul. quæ loquitur in conditione mixta, ergò secùs videbatur in potestatiua, quia dico, quòd ibi non debet sumi illud argumentum à contrario sensu, primò, quia in potestatiua est minus dubium, vt probaui in pen. fundamento, ergò non debet sumi illud argumentum à contrario, quia sic sequeretur absurdũ absurdum , est enim absurdum, vt statutum in casu magis dubitabili, scilicet in conditione mixta, non haberet locum in casu minus dubitabili, scilicet in potestatiua.
Secundò soluo, quòd non debet sumi illud argu. à contrario, cùm sit contra legem expressam, scilicet contra §. sin autem, de cad. tol. & alia iura, vt suprà probaui, & eadem est responsio ad secundum fundamentum, scilicet de lege in testamento, de condi. & demon. & leg. 1. C. de insti. & substit. per quas se fundat Angel. quæ eo modo loquitur in conditione mixta, vt suprà est ostensum.
Tertiò non obstat l. quæ sub conditione. §. quoties. ff. de cond. Inst. vbi est expressum, quod conditio potestatiua deficiens per casum fortuitum, non facit deficere relictum, quia dico quòd ille §. cum concor. loquitur in casu contingente, non in personam implere debentis, sed in personam alterius tertij, quo casu est diuersum ius, & diuersa ratio.
Item
12
* modò ego nouissimè extendo, scilicet quando stat per implere debentem, habeatur pro defecta, nedùm in alijs relictis, sed & in relicto libertatis, quæ est relicta sub conditione potestatiua, nam si stat per implere debentem, habetur pro defecta, & remanet seruus. tex. est nouus, & singularis in l. fi. in prin. C. de necess. seru. hæred. instit. Imò quòd est plus & mirabile, nedum priuatur libertate sibi relicta sub conditione potestatiua, vt ibi, imò, quia conditionem implere recusauit, priuetur nedum libertate sub conditione relicta, sed etiam hæreditate purè sibi relicta, vt ibi, & ratio est, quia libertate priuatur sua culpa, hæreditate autem ideò, quia testator non potuit facere, quod haberet hæreditatem, si remaneret seruus, vt ibi declarat Paul. licet nec ipse nec alius applicat ad hoc propositũ propositum , ideò benè nota, si autẽ autem libertas esset relicta sub conditione casuali, vel mixta, quid iuris, dicunt ibi Doctores.
Istam
13
* regulam ego limito, vt ꝓcedat procedat , quādo quando stetit à principio per implere debentẽ debentem , quò minus impleretur conditio, secùs si non à principio, sed ex post facto stetit per eum, nam tunc consequitur relictum, ac si per eum non stetisset, istam limitationem colligo ex verbis Baldi, in l. 1. vltima quæst. C. de institu. & substitu. vbi dicit, quòd illa lex procedit, quādo quando ab initio stetit per illam, secus si ab initio ipsa voluit, & quia stetit per filium Antilli ipsa consequuta est hęreditatẽ hæreditatem , nam licet ex post facto alius pœnitentia ductus velit eam in vxorem, & ipsa nolit, non priuabitur hęreditate hæreditate , quia sufficit momento impletam fuisse conditionem. l. si quis hæredem, eod. tit.
Idem tenent Imola in l. in testamento, de condit. & demon. & omnes communiter in d. l. 1. vt ibi per Alexand. & vide per Alexan. in l. si seruum. §. sequitur. 6. notabili. ff. de verb. obli, videbatur contrarium, quia vltima mora nocet, dicto. §. sequitur, & de peti. & commodo rei vendi. l. illud. idem tenet Iaso. in dict. l. 1. 5. columna.
Secundò limito
14
* vt procedat regula, quando grauatus potest eam honestè implere, secus autem si non potest implere honestè, nam tunc licet stet per eum, non priuatur relicto, argu. l. cum ita legatum. ff. de cond. & dem. Glo. in d. l. 1. C. de instit. & substi. facit l. Caio. §. imperata. ff. de adim. & ciba. lega. & quod ibi notabiliter per Barto. facit l. nepos proculo, cum sim. de verb. sig. l. filius. ff. de cond. inst.
Secundus casus principalis est,
15
* quando stat per tertium, in cuius personam venit conditio implenda, quominus impleatur, quo casu dicitur contrarium quod conditio habetur pro impleta, tex. est in l. 1. C. de institu. & subst. ibi autem filio Antilli recusante, &c. & in l. in testamento. de condit. & demonstra. ibi, ille quidem legatum deberetur, & in fine eiusdem legis, ibi, legatum ei debetur, &c. probatur ex ratione tex. in l. iure ciuili. eo. ti. & ita allegat illam l. Pau. in d. l. in testamento, verè tamen illa l. iure ciuili, hoc non probat, quia loquitur, quando stat per tertium, qui impleta conditione veniebat obligandus, vt infrà dicā dicam . Ad idẽ idem est tex. in l. 1. C. de his quæ sub mo. & ff. quando dies lega. ced. leg. si post. §. item si qua, facit l. in iure ciuili, de regul. iur. Ad idem l. si ea. C. de cond. inser. quam allegat Glo. in l. si post. sed certè non probat nisi à contrario sensu, vt ex ea patet euidenter. Ad idem l. fin. C. de cond. insert. ibi. siue per eum cui dare aliquid visus est, &c. Ad idẽ idem ff. de annu. lega. l. Mæuia. vbi Glos. allegat plures concord. quarum maior pars loquitur in alijs casib. diuersis. Ad idẽ idem est tex. in l. vter ex fratribus. ff. de cond. institu. ratio istius regulæ euidenter patet.
Tertius casus est,
16
* quando stat per tertium, in cuius personam non veniebat conditio implenda, tamen impedit quod non impleatur, & tunc dicitur, aut impediunt, iustè itaque contra eum non potest haberi regressus, & tunc habetur pro impleta, vt probatur in leg. | Titius si statuas, de cond. & demon. aut iniustè, & tunc aut temporaliter impediuit, & non habetur pro impleta, nec pro defecta, sed cessante impedimento debet implere, ita probatur in l. quibus diebus, in prin. ff. de cond. & dem. & ibi vide Pau. aut impediuit perpetuò, & tunc aut erat soluendo qui impedit, & habetur pro defecta, leg. inde Neratius. §. primo, ad legem Aquil. aut non erat soluendo, & habetur pro impleta, secundum Pau. in d. l. Titius statuas, & in l. iure ciuili, & in l. in testamento, de cond. & dem. ista tamen distinctio an sit soluendo, vel non procedit, quando ille tertius, qui iniustè impediuit, est penitus extraneus, secus autem si non est extraneus penitus, vt est videre in tutore, qui impedit pupillum implere conditionem, nam ille non putatur extraneus, sed idem in pupillo, quo casu indistinctè nocet pupillo, sicut factum pupilli licet in penitus extraneo distinguatur, vt suprà, istam limitationem colligo per Paul. in l. cùm pupillus, de cond. & dem. vbi videas. rationes autem prædictorum eæ sunt, scilicet an impediat iustè, an iniustè, & an sit soluendo, vel non, ponit magistraliter Paul. in l. 1. C. de insti. & substi. 3. col. quem omninò videas ibi, & ad prædicta vide eum in d. l. iure ciuili, & l. in testamento, & aliquid in l. quæ sub conditione. §. quot res. ff. de cond. institu.
Quartus casus principalis est,
17
* quando stat per hæredem, vel alium grauatum, qui impleta conditione venit obligandus, quò minus conditio impleatur, & isto casu dic, quòd conditio habetur pro impleta, siue erat implenda in personam suam, siue alio modo, & ipse recuset vel impediat, quòminus impleatur, siue licitè siuè illicitè, iste est propriè casus in l. iure ciuili, de reg. iur. & in l. fi. C. de cond. insertis, & in l. Iulius. Paulus de cond. & dem. & ibi Paul. hoc tamen debet intelligi, quòd habetur conditio pro impleta, scilicet quò ad hoc, vt legatum purificetur, & legatarius transmittat, non autem quò ad hoc, vt non teneatur amplius soluere, quod semel obtulit, & alius recusauit recipere, imò si legatarius petit, hæres cui erat dandum per viam exceptionis potest consequi, vt sibi soluatur, tex. est singularis in l. cui fundus, in fine, secundum intellectum Doctorum. ff. de condi. & demon. sed si esset iam solutum, vel habita conditione pro impleta facta esset à lege executio legati, nec esset alia necessaria, vt si fuit relicta libertas directo sub conditione dandi hæredi, & seruus obtulit, & hæres recusauit recipere, & sic factus est statim liber, & sic est executio facta à lege, non poterit hæres sibi postea consulere per viam agendi, vt sibi soluatur, tex. est singularis in l. eum quidam, aliàs est l. finalis. C. de cond. inser. quod est singulare & substantiale. & ita nouiter declarat Paul. in l. iure ciuili, de cond. & dem. & in l. pe. & fi. C. de cond. inser. & in d. l. cui fundus, de cond. & dem. quod est notandum.
Item & quintò limit.
18
* vt procedat, quando non est licitum hæredi grauato impedire implementum conditionis, aliàs secus, vt si promisisti mihi decem, si te vicero in colluctatione, vel alio ludo, & per te steterit, quòminus te vincam, non teneberis, quia tacitè videtur actum ex natura & qualitate negocij, vt liceat tibi impedire implementum, & quia isto casu non sufficit nisus vel conatus, ita notatur in l. in executione. §. fi. de verbor. obligat. & tenet Bal. in l. 1. C. de instit. & substit. 10. q. Paul. in l. iure ciuili, de condi. & dem. Ad idem est gloss. expressa in l. in iure ciuili, de reg. iur. vbi glo. dicit, quòd hoc videtur tacitè actum, vt possit resistere, & sic habetur pro expresso. l. cum quid. ff. si cer. pet.
Quintus casus principalis est,
19
* quando stetit per testatorem, quòminus conditio impleatur, verbi gratia, Testator reliquit centum fratribus pro sepultura, quia tamen erat excommunicatus, non potest ibi sepeliri, an habeatur conditio pro impleta, communiter dicitur, quòd sic, ex quo per testatorem stat, quò minus impleatur. Item quia illa conditio est impossibilis, ergò non vitiat. l. obtinuit, cum similibus. ff. de cond. & demon. ita tenet Bar. notabiliter post Dinum in l. miles. §. fin. ff. de adul. & ibi vide in additionibus. Idem tenet Bal. in l. 1. C. de instit. & sub. penul. quæstio. & in l. 1. in fine. C. de his, qui pœnæ nomine. & Ioannes de Imol. in l. in testamento, de cond. & dem. Imol. & Anchar. in l. filius, de testam. Idem Alex. in d. l. 1. C. de insti. & subst. in fine, & ibi dicit Pau. circa finem. Idem ibi Ias. num. 9. 6. col. & est communis sententia.
Sextus casus
20
* vt vltimus est, quo conditio impeditur per casum fortuitum, quòminus impleatur, & isto casu dic, quòd regulariter conditio habetur pro defecta, tex. est in d. l. legatum, de cond. inser. text. est in l. in testamento, de condi. & dem. in duobus locis. tex. in l. cùm ita datur. verbo, diuersa causa, eo. tit. tex. in l. penul. §. 1. eo. tit. & tex. in l. si peculium. §. his cui. ff. de statu lib. facit l. si ita scriptum. ff. de manumissis test. notatur in l. Seio, in prin. ff. de annuis legat. glo. ordinaria in l. 1. C. de insti. & substitu. & in d. l. in testam. Rationem huius, scilicet quare habeatur pro defecta, quā do quando impeditur per casum, si autem impeditur per alium, habetur pro impleta, dixi suprà, cui rationi modò adde, quod in simili dicit gloss. in l. eam quam. C. de fideicom. glo. magna, in prin. & Paul. de Castr. in l. ille à quo. §. si de testam. ad Trebellianum.
An
21
* autem d. l. legatum. C. de cond. inser. habeat locum, si esset legatum nomine dotis Bertæ, si nupserit Titio, & eo mortuo nuptiæ sunt impeditę impeditæ , videtur quòd non, quia illa lex non habet locum in legato alimentorum, vt infrà dicam, ergò idem videtur dicendũ dicendum in | causa dotis, per notata in authen. res, quæ. C. communia delega. & in authen. contra rogatus, ad Treb. cum similib. contrà tenet Bal. in d. l. legatum, quia deficit causa finalis legandi secundum eum, credo quòd voluit dicere, quia causa finalis fuit, vt haberet in causam dotis, scilicet hæc causa deficit, non secuto matrimonio. l. fi. C. de donat. ante nup. ergò deficit relictum, pro quo allego in simili l. 1. C. de condic. ob causam, & ibi Bald. & alij. Ad idem facit l. si pater. & l. nec apud. C. de hæredi. insti. & l. eamq́ue. C. de fideicomm. & ex hoc habes notabilem extensionem ad leg. legatum, quam benè nota.
Prædicta regula
22
* procedit in conditione mixta, pendente ex facto duorum, vt in d. l. legatum, cum similib. quid autem in conditione casuali, dicitur idem, scilicet quòd si deficiat per casum, imò qualitercunque habetur pro defecta, & non pro impleta, ita tenet glo. ordinaria in regula l. sub diuersis. ff. de cond. & dem. & in l. in testamento, eod. tit. Bar. in d. l. in testamento, & in l. 1. in princ. de instit. & substi. & ibi Bal. 10. oppositione. Idem Ang. Pau. & Alex. ibi, & per omnes in d. l. in testamento. Idem tenet Dinus in regula imputari, de regu. iuris, lib. 6. Idem est dicendum in cō ditione conditione mixta, pendente ex facto vnius, & viribus fortunæ, iuxta l. si pater. C. de institu. & substi. & tenent dictæ glossæ suprà allegatæ, & Doctores communiter in locis suprà relatis, ratio est, quia quando aliquis instituitur, vel aliquid relinquitur sub conditione casuali, testator solùm respicit casus euentum, & nullo modo factum instituti, ideò quocunque modo conditio deficit, impedit dispositionem, & eadem ratione in mixta, quæ partim pendet ex viribus fortunę fortunæ , istam rationem ponit Bar. in d. l. 1. C. de instit. & substi. & in d. l. in testamento, & multi sequuntur, est tamen aduertendum, quòd pro dicta oppositione Bar. in d. l. 1. allegat. C. de cad. tol. §. sin autem aliquid, & etiam Bal. ibi, & Dinus in d. regula imputari, de quo scilicet an ille tex. hoc probat, ego vehementer dubito, primò, quia ille tex. loquitur in casuali conditione, & mixta ex viribus fortunæ, & etiā etiam in potestatiua, ergò ille tex. loquitur in omnib. illis conditionibus, si intelligeretur, quod quando deficit cōditio conditio per causam, deficit relictũ relictum , ergò intelligeretur etiam in potestatiua, scilicet quòd deficiens percasum, faceret deficere relictum, secundũ secundum hoc est falsum l. quæ sub conditione. §. quoties. de condi. insti. & infrà dicam. ergò licet ille tex. dicat indistinctè, quando superstite legatario conditio deficit, euanescat legatum, potest intelligi quod deficit alio modo, non aũt autem casu fortuito, præterea quando vna determinatio respicit plura determinabilia, debet ea terminare vniformiter. l. quamuis. l. hęreditatem hæreditatem . C. de impub. & alijs. l. nam hoc iure. de vulg. & pupill. & C. de milit. testa. l. in testa mento. modò sic illa determinatio, s. quòd quando conditio deficit, deficit relictum, vt d. §. sin autem, respicit plura determinabilia, s. legatum relictum sub cōditione conditione casuali, mixta vel potestatiua, ergò debet ea pariformiter determinare. aut ergò dicimus, quòd illa verba, quòd quādo quando cōditio conditio deficit, deficit relictũ relictum , intelliguntur, quòd quando conditio deficit alio modo, quā quam per casum fortuitum, & tunc nil facit ad propositum, aut intelliguntur, quòd conditio deficit etiam per casum, & tũc tunc comprehenderet etiam conditionem potestatiuam perdictam regulam, quòd quādo quando vna determinatio, &c. hoc autem dicendum non est, quia contra d. l. quæ sub conditione. §. quoties ergò. §. sin autem. aut nihil facit, aut sequeretur absurdum, scilicet contra d. §. quoties, quod non est dicendum. Nec obstat text. in dict. §. sin autem, dum dicit, spectari oportet conditionis euentum, & sic videtur indistinctè dicere à contrario sensu, quòd si non existat conditio, non debetur legatum, ergò siue per casum, siue alio modo deficiunt, non debetur, quia respondeo, quòd non obstat, nam certum est, quòd de natura cuiuscunque cōditionis conditionis est, quòd debet expectari conditionis euẽ tus euentus , aliàs non incipit deberi. l. legata sub cōditione conditione , cum similib. de conditionib. & demon. imò quod est plus, debet impleri in specifica forma. l. qui hęredi hæredi . de condit. & demon. imò quod est plus, etiam si ille, in quem debet impleri, sit incapax, debet tamen impleri saltem de facto, vt sic impleatur in specifica forma. l. Mæuius, eod. tit. & tamen licet ll. omnia ista requirant, vt implemento conditionis potest impleri per æquipollens. l. si mater, cum simil. C. de insti. & substit. Item si stat per eum, cum quo debet impleri, habetur pro impleta. l. 1. C. de instit. & substi. cum similib. licet ergò ille tex. velit, quòd si non sequitur euentus, non debeatur, non propterea probat, quòd si non sequitur propter casum fortuitum, quia potest non sequi multis modis, scilicet quia noluit, vel quia non potuit, & hoc quia non potuit, potest multis modis contingere, & sic non concludit iste text. Præterea si intelligis, quòd non est secutus euentus propter casum, & quod ideò non debeatur, contradiceret dict. §. quoties. l. quæ sub conditione, ne ergò contradicat, intelligamus quòd alio modo defecit, quā quam per casum, quia expedit iura concordare, &c. & quia euitanda est legum correctio, &c.
Nec etiam obstat tex. d. §. sin autem. versic. quod si in medio, dum dicit quòd si in medio, is qui ex testamẽto testamento lucrum sortitus est, decedat, pondero, decedat, & si conditio deficit per casum fortuitum, facit deficere relictum, ad hoc respondeo, & dico, quòd non obstat, pro quo est aduertendum, quòd quandoque conditio deficit per casum contingentem in personam implere debentis, quandoq; quandoque per casum contingentem in personam alterius, primo casu | indubitanter est verum, quòd siue conditio sit casualis, siue mixta, siue potestatiua, & deficiat per casum contingentem in personam implere debentis, facit deficere relictum, text. in l. sub diuersis. §. fin. de cond. & demon. tex. ad literam in l. in testamento, de condi. & dem. ibi, at si ipse decedat, nihil ad hæredem suum eum transmittere, quia morte eius conditio defecisse intelligitur, vt suprà dixi, & dedi rationem huius, & isto casu propriè loquitur text. ille quem ad hoc pondero, dum dicit, quòd si is, qui ex testamento lucrũ lucrum sortitus est, decedat, & sic loquitur de casu contingen. in personā personam implere debentis, nos aũt autem loquimur in casu cōtingente contingente in personam alterius, in quem, vel in quo debet conditio impleri, iuxta regulam nostram cum similibus, & ita rectè intelligendo ille tex. non loquitur in casu, de quo per Doctor. Præterea concesso sine præiudicio veri, quòd iste tex. loqueretur, quando deficit per casum fortuitum contingentem in personam alterius, sequeretur inconueniens sæpè repetitum, scilicet, quòd deberet referri etiā etiam ad conditionem potestatiuam, cùm dictus §. sin autem, loquitur etiam de ea, & sic referendo esset contra d. §. quoties, fateor tamẽ tamen quòd licet dictus §. sin autem, non stringat, tamen opinio Bar. & aliorum est vera, scilicet, quòd conditio casualis deficiens per casum facit deficere relictum, & fortè Alex. sentiens aliquid de prædictis, dixit in d. l. 1. de instit. & substi. quòd conditio casualis vel mixta pendens à facto legatarij, & à fortuna deficiens, casu fortuito facit deficere relictum, & allegat glo. in l. in testamento. de condi. & demon. & in regula, eod. titu. nec mouetur per d. §. sin autem, nec allegat alium text. quia fortè sensit, quòd non stringant per prædicta, & etiam Ange. ibi dicit, quòd omnes tenẽt tenent hoc indifferenter, & tamen ipse non allegat, nisi glo. in regula de condi. & demon. quidquid tamen sit, conclusio est vera, quæ tamen recipit duas limitationes. Prima est
23
* si testator esset aliàs relicturus per gloss. ordinariam, in d. leg. prim. quæ in se est vera, licet quò ad illam legem sapiat diuinationem. Secunda est per text. singularem in l. fi. C. de necessa. seruis hær. inst. & istas duas ponit Ang. in d. leg. 1. in fin. & per prędicta prædicta sum expeditus de ista quæstione. Concludo ergò, quòd conditio deficiens per casum fortuitum facit deficere relictum, siue loquimur in conditione mixta, pendente ex facto duorum, vt in d. l. legatũ legatum , cum concor. de quibus suprà, siue in conditione casuali, siue in mixta pendente ex facto vnius, & viribus fortunæ, vt per Docto. in locis suprà alleg.
Istud tamen
24
* de cōditione conditione potestatiua, scilicet, quòd deficiens per casum non faciat deficere relictũ relictum , limito duobus modis, quos colligo ex verbis Alexan. in d. l. 1. circa prin. de insti. & substit. Item tertiò limito, vt procedat, nisi qui debebat implere, fuisset in mora con stitutus, ita dicit Paul. in d. §. quoties, allegat l. fin. C. de cond. insert. quæ tamẽ tamen l. non loquitur in potestatiua, sed in mixta, vt ex ea patet, idem tenet in d. l. 1. & in d. l. in testamento, & mouetur per l. pen. §. 1. de condi. & demon. quæ etiam loquitur in mixta, sed si aduertas, eadem est ratio in vtraque, quando præcessit mora. Idem tenet gl. in d. §. quoties. per eandẽ eandem l. pen. §. 1. Quartò ego limito d. regulā regulam , & d. §. quoties, vt procedat quando casus contingit in personam serui manumittendi, vt tunc, si deficiat conditio potestatiua per casum, non deficit relictum, vt ibi, secus si casus contingeret in personam legatarij, qui debebat manumittere seruum proprium, nam tunc licet sit potestatiua, deficit legatum, vt patet in leg. si ita legatum. §. illi si volet. de leg. prim. & in leg. si ita expressum, de condit. & demonstra. & ego dico quòd est tex. ad literam. C. de cadu. toll. §. si autem, & suprà dixi, licet ad alium propositum, & ratio est in promptu, quia cùm legatarius decessit conditione pendente, necessariò extinguitur legatum, nec potest transmitti, quia morte eius conditio defecisse intelligitur, vt dicit tex. in l. in testamento, de condi. & demon. quæ ratio est communis in quacunque conditione, vt patet euidenter, ex prædictis habes primam limitationem ad regulam text. dicta lege, legatum, vt non procedat in conditione potestatiua, deficiente per casum.
Secundò limita
25
* vt non procedat in modo, nam licet sit mixtus modus, & deficiat per casum, non tamen deficit relictum, text. est singularis in leg. si fundum per fideicom. §. Iulian. de leg. 1. qui non est alibi secundum Dinum, ibi, cui Doct. addunt similem in l. Lucius. §. quisquis. el primero. de lega. 2. sed idem probat tex. in l. pater filium. §. Tusculanus. de leg. 3. & ibi glo. allegat tex. in d. §. Iulianus. Item illum §. Tusculanus, quasi in proposito allegat glo. in l. turpia. §. pen. de lega. 1. & reperio quòd illum §. Tusculanus, pro concordan. allegat Bar. in leg. Titio centum. §. Titio genero. 1. col. de cōd cond . & dem. rationem autem differentiæ inter conditionem & modum ponunt Doctor. in dictis locis, præsertim Alex. in dict. leg. 1. de institu. & substit. 2. col. & ista est communis opinio. Quia tamen aliqui tenent contra, vt ipse ibi refert, ideò ego pro prima opinione pondero tex. vbi videtur mihi expressum, in l. si quis Titio, de leg. 2. quem sic induco & præsuppono, quòd ibi fuit modus, quia testator dixit, lego Titio 10. vt ea restituat Mæuio, dicit ibi tex. quod si Mæuius fuerit mortuus, Titij commodo cedunt. Certum est aũt autem quòd ille modus fuit mixtus, s. vt decem det, iuxta glo. in d. l. 1. de insti. & substi. & in l. in testamento, & probatur in l. cùm ita datur, de condi. & demon. & est communis sententia. Item deficit per casum fortuitũ fortuitum , quia Mæ uius decessit, cui erant danda 10. quod aut ibi non | extinguatur legatum, patet, quia tex. dicit, quod Titij legatarij commodo cecidit, ergò ibi expressum est, quòd modus mixtus deficiẽs deficiens per casum fortuitum, non facit deficere relictum, quod est notandum. Imò quod est plus, ego dico, quòd nedum modus mixtus appositus in vltima voluntate deficiens casu, non facit deficere relictum, sed etiam si esset appositus in actu inter viuos, de quo ego pondero. leg. pen. C. de condi. ob cau. nam ibi fuit data pecunia medico, vt ægrum curaret, & sic pendebat ex voluntate duorum, dicit tamẽ tamen ille tex. quòd si ille modus deficit per casum contingentem in personam infirmi, quòd non tenetur medicus restituere datum, ergò ibi est expressum, quòd modus mixtus deficiens per casum, non facit deficere datum inter viuos, quod est notandũ notandum , quāuis quamuis fauorabilior interpretatio debeat fieri in vltima voluntate. l. in testamentis. de regu. iur. c. cùm dilecti. de donati. concludo ergo quòd modus mixtus deficiens per casum non facit deficere relictum, per d. §. Iulianus, quem limita vno modo, vt ibi per Bal. & Pau. & sic habes secundam limitationẽ limitationem ad d. regulam nostram.
Tertiò fallit
26
* in libertatem. tex. est in l. cum ita datur. §. 1. ff. de cond. & demon. & in l. fi. C. de cond. inser. vbi Paul. de Castr. multum magistraliter declarat, quæ sunt specialia fauore libertatis, ibi vide per eum, maximè in principio, ibi, secundum est, & circa finem, qui colliges extensionem ad istam limitationem.
Quartò fallit
27
* fauore alimentorum. l. 1. C. de lega. l. Caio. §. Imperator. de aliment. & ciba. lega. l. illis libertis, de condi. & demon. in princip. leg. annua, in prin. ff. de annuis lega. quod procedit, quando conditio est apposita in fauorem legatariorum, & ita loquuntur & intelliguntur dicta iura, secus fauore eorũ eorum , quibus legatarij debent morari, ita intelligitur tex. in l. Seio, in princ. & ibi glo. ff. de annuis legatis, & est text. in d. l. illis libertis, de condi. & demon. in fine, & est communis opinio Doctor. quid autem in dubio, cuius fauore videatur relicta, declarat Paul. in d. l. illis libertis. ponderando verba testatoris, vt ibi per eum. Ale. tamen non faciens mentionem. Paul. tenet indistinctè, quòd in dubio videatur relictum fauore legatariorum, & per consequens non deficiat legatum, ita tenet in l. 1. C. de institu. & substitu. 2. col. idem sentit Angel. ibi iudicio meo, idem tenet Dinus in regula imputari, & vide circa istum casum per Pau. 3. col. in hac l. 1. de institu. & substitu.
Quintò ex mea inuentione ego limito,
28
* vt hæc regula non procedat in legato relicto ecclesiæ sub conditione mixta, vel aliæ piæ causæ, quo casu puto, quod etiā etiam si conditio addita ecclesiæ deficiat per casum, non tamen deficiat relictũ relictum , quod probo 1. ꝗa quia libertas est causa pia, sed in libertate hoc statuitur, ergò idẽ idem in ecclesia & alia pia causa. Item quia hoc statuitur in a limentis, vt suprà dictũ dictum est, quæ dicuntur pia causa, ergò idẽ idem in alia pia causa. Item quia vbi est eadem ratio idem ius, item quia casus excepti extenduntur ex identitate rationis. c. cum dilecta, de confirma. vtil. vel inutil. cum similib. ergò casus libertatis & alimentorum hic excepti extenduntur ad aliam piam causam, quia est eadem ratio in vtrisque, & confirmabis per alia multa, & ex hoc infero ad legatum relictum in causam dotis sub dicta conditione, &c. & alia continentia causam piam.
Sextò ego limito
29
* per l. pen. §. 1. de cond. & dem hoc modo vt procedat ista regula, quando vni erat dandum, vel cum eo aliquid faciendum, & deficit per casum, secus si duobus, & alter tantùm moriatur, nam potest impleri in personam alterius pro parte, & consequeretur legatarius legatum de benignitate, vt ibi, quod est notandum, & fortè hoc est, quod voluit glo. in l. in testamento. de condi. & demon. per illum §.
Septimò potest limitari, quando conditio mixta, procedens ex facto duorum, respicit solum fauorem debentis implere, nam tunc si deficiat per casum contingentem in personam eius, cui debet impleri, nihilominus habetur pro impleta, vt videtur probari in l. annua, in prin. ff. de annu. legat.
Idem & erit octaua limit. quando non apparet, cuius fauore conditio sit apposita, nec verè, nec per aliquas coniecturas, nam tunc etiam habetur pro impleta, ac si in fauorem debentis implere esset apposita. d. l. annua. secundum alium intellectum, si autem esset apposita in fauorem eius, cui impleri debet, haberetur pro defecta. leg. Seio, de annuis legat. Idem si in fauorem vtriusque, vt in d. l. legatum, & in l. in testamento, de conditio. & demonst. ista est intentio Domini Angeli in l. 1. de instit. & substitu. & alius ibi non tangit, & dicit quòd sunt verba Dini, & notabilia, & non allegat, vbi voluit allegare Dinum in regula imputari, vbi hoc videtur dicere, licet non distinguat leges, quas allegat, prout facit Ang. & sic si aduertas distinctionem, quam Docto. faciunt solum in alimentis distinguẽ do distinguendo , cuius fauore sint relicta, & quid in dubio Din. & Ang. faciunt generaliter in materia l. legatum, de condi. inser. vt suprà vidisti, & omnes mouentur eisd. ll. negari tamen non potest, quin illæ ll. scilicet l. annua, & l. Seio, per quas omnes mouentur, loquuntur in alimentis, licet Dinus, & Angelus eas intelligant generaliter, vt suprà dictum est, cogita.
Loading...