Capvt xciiii.

Capvt xciiii.

Svmmarivm.

ILlvd
1
* autem dubium est, si legatum Seiæ sub hac conditione, si Titio nuberet, relinquatur, Seiaq́;Seiaque semel expressimq́ue declarauerit, nolle se Titio nubere, sed postea mutata (more fœminarũfœminarum) voluntate velit eidem nubere, an legatum consequetur, quod negant Paulus in l. 1. C. de instit. & subst. Idem Paul. Cast. in l. 2. eo. tit. sentit Iaso. in l. 2. num. 6. eod. tit.
Contrarium tenet ingeniosus Emanuel de Acosta in repet. l. cum tale. §. rescriptum. ff. de condi. & dem. limitatione 6. nu. 4. per l. conditionum, quęquæ in futurum. ff. de condi. & demon. quęquæ nihil facit, nam licet probet, quòd talis conditio potest quandocunque impleri, non secus quàm hæc conditio, si nauis ex Asia venerit, iuxta l. 2. & l. si quis hæredem. C. de instit. & substit. melius in leg. 2. ff. de condi. & demon. tamen illud intelligẽdumintelligendum, nisi semel conditio defecisset, nam per conditionis defectum euanescit relictum cōditionaleconditionale, quòd postquam semel euanuerit, amplius suscitari non potest. l. si decem, cùm petiero. ff. de verb. obliga. l. qui Romæ. §. Augerius. ff. eod. titu. l. si ita expressum. l. cùm ita datur. leg. sub diuersis. ff. de conditio. & demonstra. §. sin autẽautem aliquid sub conditione. C. de cad. tol. l. si quis hæredem, & ferè per totum. C. de insti. & substit. nec dubium est, quin licet ad implementum huius conditionis, si nupserit, desideretur nuptiarum interuentus, vel quòd non steterit per implere debentem. l. 1. C. de instit. & substit. l. in testamento. 2. ff. de conditio. & demon. tamen vt ea conditio defecisse intelligatur, nullus actus positiuus desideratur præter animi declarationem, nam cùm primum honoratus constituerit nolle se conditionem illam implere, illico ea conditio sine spe renascendi perijsse seu defecisse intelligitur, arg. l. Cornelius. l. iam dubitari. ff. de hære. insti.
2
* nam & nuda animi declaratione contingit hæreditatis legatiúe tàm agnitio quàm repudiatio. §. fin. Insti. delega. vnde leg. legatarius. §. final. ff. de legatis primo. ait, quòd, cùm primùm legatarius constituerit, nolle ad se pertinere legatum euanescere, id legatum videtur habeturq́ue perinde, ac si retrò nunquam relictum fuisset, vt ibi, & leg. si tibi homo. §. cum seruus. ff. de legat. prim. quinimò simul ac talem conditionem deficere voluit, deficit, vt l. 1. §. vtrùm autem. versic. proinde ibi, maluerit deficere conditionem. ff. si quid in fraudẽfraudem patroni. facit lex 3. C. de hæredibus insti. Iam ergò dubitari non oportet, quin per interuentum voluntatis (vt more nostrorum loquar) defecerit conditio, & in eo tantùm quæstio manebit, an adhuc pœnitere liceat, & magis est, vt neque in repudiationibus, neq;neque in agnitionibus pœnitentiæ locus sit. leg. sicut maior. C. de repu. hæredi. ratio, vt in leg. sicut ab initio. C. de act. & oblig. iuncto §. hæres quoque. Instit. de obligat. quæ quasi ex contractu nasc. idq́ue expeditius est in repudiatione legati, quia simul ac repudiatum fuerit eius dominium, illico reuertitur ad hæredem. d. §. vtrùm autem. d. l. legatarius. §. fi. d. §. cùm seruus, in l. si tibi homo, suprà alleg. id quod acci|dit, cùm conditio siue casualis, siue potestatiua, siue mista relicti deficit, nam & tunc tale relictum remanet pleno iure apud hæredem, nunquam ab eo discessurum. d. §. sin autẽautem aliquid sub conditione.
3
* cùm ergo sit persona, scilicet hęreshæres, qui habeat ius retinendi, & per hoc res desinat esse integra, pœnitentiæ locus non erit ex regula. l. 3. l. si pecuniam, in princ. ff. de conditio. cau. data l. naturalis. §. 1. ff. de præscrib. verbis. Id quod expeditius est in vltimis voluntatibus, in quibus post animi nostri declarationem continuò sequitur legis executio, sicq́ue desinit res esse integra, neque vnquam pœnitere liberum erit. l. si is cui. ff. de legat. 2. ergò per repudiationem siue ipsius relicti, siue conditionis potestatiuæ, sub qua relictum datum fuerat, id relictum euanuit, & remansit penes hęredemhæredem oneratum,
4
* sicq́ue res desinit esse integra, non secus, quàm integra esse desineret, si legatarius substitutũsubstitutum habuisset, quo casu omnes admittunt, quòd simul ac mulier, quæ sub conditione nubendi honorata fuerat, constituerit, nolle se nubere relicto, excludetur per l. 2. C. de insti. & substi. estq́ue communis opin. vt per Costam, vbi suprà, nu. 9. post Alex. Decium, Corne. Ias. Riminaldum, & alios in d. l. 2. C. de insti. & sub. in simili per glo. & Doct. communiter, præsertim Corneum ibi in l. fi. C. de rep. hæred. vnde apparet, non iustam esse differentiam, quam Emanuel in d. num. 9. tradidit inter legatum sub conditione nubendi mulieri relictum, quando substitutum accepit, & tale legatum eidẽeidem relictũrelictum, quando substitutum non accepisset, quasi illo casu simul ac declarasset nolle se nubere, legatum ab ea abscederet, inq́ue substitutum transuolaret, isto autem casu non ita, quia (inquit) non adest persona, in quam id legatum à muliere abscedens transferatur, nec aduertit superesse personam ipsius hæredis onerati, apud quem mansurum sit, iuxta §. in primo. §. pro secundo. §. in nouissimo. §. sin autem aliquid sub conditione. C. de cad. tol.
5
* Qua ratione etiam procedit, quod tradunt Bar. & communiter Docto. præsertim Ias. in l. planè. §. si duobus. ff. de leg. 1. Bar. Ias. & alij in l. huiusmodi. §. si Titio. eo. tit. Bart. & communiter Docto. in l. si Titio, & ei. ff. de legat. 2. dum aiunt, quòd in quibus casibus legati dominium à morte testatoris non transit recta via in legatarium, cessat ius accrescendi, quia superest persona hæredis, à quo dominium illius relicti nunquam abscessit, sicq́ue habet ius retentionis. Vnde & in specie nostra cùm relictum fuerit conditionale, sicq́ue dominium eius in mulierem nunquam transierit, nec ab hærede onerato discesserit, simul ac mulier se nubere nolle declarauerit, apud hæredem manebit irreuocabiliter, sicq́ue iam pœnitere liberum non erit. Ergò si ea mulier in tali relicto habuerit cohæredem, & si verosimile sit, Emanuelem idem quod in substituto responsurũresponsurum, arg. l. si Titio & Mæuio. §. Iulianus. ff. de leg. 2. quia vtrobique eadem ratio est, tamen & hoc casu nos firmamus idem iuris fore quod futurum erat, si ea mulier cohæredem nullum habuisset.
Hactenus
6
* cùm mulier palàm declarauit, se nubere nolle, quid autem si nihil aperuit, sed tacitè continuit sese, ac deliberabat quanto tempore spectanda sit, dubium est, & communis opinio est per triennium tantùm spectandum, quo præterito, conditio defecisse videbitur, relictumq́;relictumque euanuisse intelligetur, ita tenent Bart. Bald. & Ioannes de Platea in l. 2. §. ad filiorum. C. quando & quibus quarta pars debeatur. lib. 10. Ias. nu. 6. in l. 2. C. de inst. & substi. Paul. Castr. in leg. 2. hęchæc conditio filiæ meæ. ff. de condit. & dem. Ioan. Bap. de sancto Seuerino in d. l. 2.
Contrariam partem, vt etiam post trienniũtriennium quandocunq;quandocunque nupserit satis conditioni fecisse videatur, tenent Paul. Castren. sibi contrarius in l. 2. suprà allegat. & Soz. in l. hæc conditio filiæ meæ. col. 1. ff. de condit. & demon. quorum opin. verior est per tex. expressum in d. l. hæc conditio filiæ meæ, & per l. conditionũconditionum, quæ in futurum. ff. de conditio. & demonstratio. quæ iura apertius hanc partem probant, quàm vlla inductione egeant, quod & suadetur ratione, nam cùm mulier sub conditione ad legatum fuerit inuitata, quod quidem legatum est apud hæredem, ipsiusmet hæredis interest quiescere, vt intervsurio temporis fruatur, nam querela illius, cui testator voluit, vt mulier nuberet, non est in consideratione, cùm in conditione tantùm positus fuerit, non etiam in dispositione, nec dubium sit, quin positus in conditione non videatur positus in dispositione. leg. si quis sub conditione dandorum decem. ff. si quis omi. cau. testam. glo. communiter ibi approbata in l. Lucius. ff. de hære. insti. tradunt cōmunitercommuniter Doct. in l. Gallus, in prin. ff. de lib. & posth. TenẽdoTenendo istāistam partem tunc ad d. §. ad filiorũfiliorum, in quo repositũrepositum est vnicum fundamentum eorum, qui cōtrariamcontrariam partem tuentur, respo. quod loquitur in specie longè diuersa, ex diuersis autem non fit illatio. l. fi. ff. de calumni. Præterea ibi est casus specialis, vt & cuilibet rectè intuenti apparebit, & declarat Soz. vbi suprà. Ergò mulier aut dixit se velle nubere ei, cui testator iussit, sed ille noluit, & illico habebit legatum, aut ipsa dixit se nolle nubere, & illico euanuit legatum. l. 1. & l. 2. C. de instit. & substitu. aut tacuit deliberans, & dic vt proximè, & pro nobis est etiam text. expressus in l. pater SeuerināSeuerinam. ff. de cond. & dem. in prin.
7
* Neque ad rem pertinet l. hæc conditio, si in capitoliũcapitolium. ff. de cōdicondi. & dem. nam ibi, in cond. potesta. quæ cum primũprimum legatarius potest eam implere debet, nos loquimur in conditione mista, quęquæ quandocunque impleri potest, vt dd. ll. non secus quāquam conditio casualis, vt l. 2. ff. de cond. & dem.
In
8
* hæreditate autem sub cōditioneconditione etiam potestatiua relicta, obtinuit cōmuniscommunis sentẽtiasententia existimantium, vt ea conditio non illico post mortem testatoris necesse sit vt impleatur, quia cùm hæreditas habet se ad commodum, & incommodum. l. quia poterat. ff. ad Trebel. §. sed neq;neque. Inst. de auth. tuto. l. si hæreditatem. ff. mand. l. si filius qui patri. ff. de vulgari, non est hæres institutus pręcipitanduspræcipitandus, ne fortè inconsultè suspectam adeat hæreditatem, ita tenuit glo. sing. in l. si quis ita hæres instituatur. ff. de hær. insti. per tex. ibi Barto. in d. leg. hæc conditio, sentit glo. in l. si plures. glo. fin. ff. de cond. insti. sentit glo. in d. l. hæc conditio, si in capitolium. ff. de cond. & demon. est cōmuniscommunis opinio, vt patet ex relatione Cornei in l. 1. col. 2. nume. 2. C. de instit. & substit. Emanuel in l. cùm tale. §. rescriptum. limit. 6. ff. de cond. & dem. Cin. in d. l. 1. nu. 7. col. fi. ratio est vt suprà.
Denique
9
* si mulier in legato sit honorata sub conditione nubendi Titio, & ipsa ab eo interpellata nubere noluerit, illico conditione defecta videtur ex mente gloss. in d. l. 1. de inst. & subst. adeò vt licet postea ipsa pœniteat, & Titius iam nolit legatũlegatum semel amissum non recuperet, vt tenent Bal. Fulg. Pau. Alex. col. fin. ad fi. Decius num. 13. qui hanc firmat esse communem sententiam in d. l. 1. per l. pe. 2. resp. ff. de cond. & dem. & l. fin. ver. nisi. C. de cōdcond. inser. & per alias leges suprà alleg. & quia moram purgare non licet ad actionem consequendam, sed tantũtantum ad exceptionẽexceptionem opponendam. l. Thais. §. intra. ff. de fideicom. lib. & l. si intra quin quennium. ff. de stat. libe. secundũsecundum Decium, vbi suprà Emanu. vbi suprà num. 25. qui hanc dicit communem sententiam
10
* quāquam tamen ipse limitat, vt procedat quādoquando re vera conditio impleta non fuit, quia postea Titius ille à muliere semel repudiatus, ei iam pœnitenti nubere noluit, neq;neque ex legis auxilio pro impleta habetur, quia ipsa fuit in mora, sed si re vera, postquam semel ipsa recusauit Titio nubere, postea mutata voluntate ei nupserit, consequitur relictum secundũsecundum Eman. quod suspectum puto, nam per voluntatem mulieris illico defecit conditio irreuocabiliter, ac irreparabiliter, arg. l. fin. versic. nisi ipse seruus, & versi. nisi & ipse oblatas. C. de cond. inser. & l. pe. ff. de cond. & demon. l. 1. §. proinde. ff. si quid in frau. patro. l. legatarius. §. 1. ff. de leg. 1. l. filij, per locum ab speciali. ff. ad Tertul. l. 2. C. de insti. & substi. l. in testamento. ff. de cond. & demon. §. fi. verbo, nuda voluntate. & verb. contraria destinatione. Institu. de hæred. quali. ergò si deficit conditio, sequitur, quòd euanuit relictum, remansitq́ue penes hæredem, sicq́ue semel peremptum suscitari non potest. §. sin autem aliquid sub conditione. §. in primo. §. pro secundo. C. de cadu. tol. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verb. oblig. §. 1. Insti. de inuti. stip. l. qui res. §. aream. ff. de sol. adeò vt etiam retrò nunquam relictum fuisse videatur. l. 1. §. vtrùm autem. ff. si quid in fraudẽfraudem patro. leg. si tibi homo. §. cùm seruus. ff. de leg. 1. dict. leg. legatarius. §. fin. cum ijs, quæ suprà diximus, & quia in huiusmodi repudiationib. pœnitentiæ locus non est. leg. sicut maior. C. de rep. hære. facit l. si quis hæredem. C. de inst. & sub. ergò cùm conditio defecerit, & per hoc legatum irreparabiliter euanuerit, quòd postea impleatur conditio, proderit nihil.
Ex
11
* quibus etiam apparet errasse Alexan. in d. l. 1. C. de instit. & subst. vers. & inquantũinquantum. col. fin. ad medi. & Decium ibi, col. fin. in fine, dum aiunt, quòd in hęreditatehæreditate mulieri relicta sub conditione, si Titio nupserit, si ipsa à Titio interpellata declarauerit, se nolle ei nubere, & postea pœnitentia ducta ei nubere velit, qui tantùm recusauit eam vxorem habere, quòd consequetur hæreditatem ipsa mulier quasi mora ab ea commissa, licet noceret in legatis, non tamen noceat in hæreditate, vt suprà diximus, sed vtrunque suspectum est, hoc est, tàm dictum quàm ratio dicti, nam cum conditio hæreditatis semel defecerit, tàm euanuit hæreditas, quàm euanesceret legatum, vt per totum. ff. de cond. & demonstr. & per totum. C. de cond. inser. & C. de instit. & subst. & ff. de cond. institu. & licet festinatio conditionis implendæ in hæreditatibus non exigatur ex communi opinione suprà relata, tamẽtamen in specie nostra non conditionis implementum differt, sed aufert, quia conditio non fuit per interuentum voluntatis suspensa duntaxat, sed fuit omninò defecta.
Sed quæ
12
* actio competit eo casu, quo conditio, si nupserit, re vera impleta non fuit, sed tantùm interpretatiuè, quia per mulierem legatariam non stetit, & quidem communis opinio est secundum Ias. colum. fin. & secundum Decium col. fin. in l. 2. C. de instit. & sub. quòd competit eadem actio, quęquæ competeret, si conditio re vera impleta fuisset, quod procedit, quando de iure communi pro impleta ea conditio habebatur, secus si de iure speciali secundum eandem communem opinionem, contra quam in hoc vltimo tenet Decius, vbi suprà, cuius opinio contra cōmunemcommunem vera est, quando de iure tantùm prætorio pro impleta habebatur conditio, quia actiones iure tantũtantum ciuili, non etiam iure prætorio, inuentæ fuerunt. l. 2. §. 3. & §. 4. cum seq. ff. de orig. iur. sed si de iure etiam ciuili, quamuis speciali pro impleta conditio habebatur, tunc eadem actio competet, quæ competeret si re vera impleta esset, vt per ll. & iura quæ allegant Ias. & Decius, vbi suprà.
Adde
13
* quòd mulier, quæ sub conditione, si Seio nuberet, honorata fuit, aut solùm differebat conditionem implere, aut palàm & intrepidè eam implere recusabat, ac negabat, primo casu sunt qui velint, vt in hæreditate dilatio non noceat, quia cùm habeat se ad com|modum & incommodum hæreditas. leg. quia poterat. ff. ad Treb. §. sed neque. Insti. de auth. tuto. l. hæreditatem. ff. mand. inculpata videri debet mulier, quęquæ non temerè nimisq́ue properanter sese commisit periculo hæreditatis suspectæ, argumen. l. si filius qui patri. ff. de vul. sed talis dilatio mulieri noceret in legato, quia habet ferè semper vtilitatem omni suspectione carentem, vt dict. l. hæreditatem. & suprà diximus, quod vltimum non est verum, quia ea dilatio licet non noceat in conditione potestatiua. l. hæc conditio si in capitolium. non tamen nocet in conditione casuali, vt l. 2. ff. de cond. & dem. nec in conditione mista. l. hæc conditio filiæ meæ. ff. de cond. & dem. l. conditionem, quæ in futurum. eodem titul. siue loquamur in hæreditate, siue in legato, vt dictis legibus, licet contrarium sentiant Alex. num. 10. & Decius colu. fin. in fine. in l. 1. C. de insti. & subst. vbi etiam Paul. & Cor. colum. 2. Idem Pau. Ias. & Riminal. in l. 2. eodem titulo. Soz. in l. in testamento. 2. num. 11. ff. de condit. & demon. dum allegant d. l. hęchæc conditio, si in capitolium, eam procedere intelligentes in legato relicto mulieri sub conditione nubendi, quæ mista est, cum d. l. loquatur in legato relicto sub conditione, si in capitolium ascenderit, quæ non solùm potestatiua est, sed etiam facillima, & ita hoc casu eos meritò reprehendit Emanuel. in dict. §. rescriptum. sexta limi. numero 5.
Secundo casu quando palam, ac deliberatè mulier dixit, se nubere nolle. Alexand. d. nu. 10. & Decius d. colum. fin. in fi. dicunt id non nocere, si quidem postea ea mulier mutata voluntate parata sit Seio nubere, licet per eum modò steterit, quod suprà improbauimus, sed id admittit Acosta, vbi suprà, si & ipsa cum efctueffectu parata sit nubere, & Seius consenserit, sicq́ue matrimonium fieret, quod similiter suprà improbauimus, moti, quia eo casu non solùm verum est per mulieris voluntatem conditionem nubendi semel defecisse, sed etiam talem conditionem semel defectam ad sui implementum reuocari non posse.
Quid
14
* si mulieri quid relinquatur sub hac conditione, si arbitratu Titij nupserit, & quidem si arbitrium sumebatur pro libera voluntate Titij, omnes admittunt conditionẽconditionem reijci, mulieremq́ue eo etiam inscio aut renitente nubentem legatum consequi. l. cum tale. §. rescriptum. ff. de cond. & demon. quòd si arbitrium sumatur lenius, nempe pro arbitrio boni viri, adhuc idem, vt dict. §. rescriptum, in sui generalitate, & in cap. Gemma. de sponsa. ratio, ne quod omnino nuptijs impedimentum fiat, vt ait d. §. rescriptum, & est communis sententia secundum Emanu. in dict. §. rescriptum, amplia. fin. numero septimo. quod & sentit Bartholus ibi, vbi etiam Din. & Alberi. qui idem voluerunt in leg. Titium, & Mæuium. ff. de admini. tuto. Iason in leg. si quis arbitratu. numero decimooctauo. ff. de verb. obligat. Sozin. in leg. filiæ suæ. ff. de condit. & demonstration. Lancelot. Decius in lege, turpia. §. primo. columna fin. ff. de legatis primo.
Infertur
15
* veram non esse rationem Petri, & Cini in dict. l. turpia. §. primo. Cini, & Ioannis Imolen. in dicto §. rescriptum. Paul. Castrensis, & Cornei in l. legatum, de condition. insert. C. dum aiunt, hanc conditionem ideo remissam fuisse, ne mulier alienum arbitrium in nuptijs sequi cogatur, nam nec sequi, nec etiam petere cogitur, vt diximus, licet superiorem rationem communem appellet Emanu. vbi suprà, num. 7.
Per contrarium videbatur, vt & petere, ac requirere Titij arbitriũarbitrium, & etiāetiam illud sequi debet, argum. l. 1. C. de inst. & substit. l. cum ita. l. Titio centum. §. primo. ff. de conditio. & demon. sed illa iura procedunt quādoquando & persona certa, cui mulier nuberet, à testatore designata fuit, & præterea non sub conditione pœnæ subeundæ, sed sub spe præmij consequendi mulier ad matrimonium inuitabatur, nec enim alterutrum sufficeret, nam si legitimam tantùm filięfiliæ relinquerem sub hac conditione, vt Titio nuberet, etiam si Titio non nupserit, legitimam, vt pote sibi quasi debitam consequetur, vt resoluit Pal. Ruu. in capitul. per vestras. not. 3. §. 21. nume. quarto. de donat. inter virum & vxorem. Rursus si etiam aliquid vltra legitimam filięfiliæ meęmeæ, vel legatum extraneęextraneæ mulieri reliqui sub conditione, si arbitrio Titij nuberet, nec designaui cui nubendum mulieri esset, & extranea mulier legatum, & filia quod ei vltra legitimam dederam consequetur si matrimonium Titio inscio, aut inuito contraxerint, non secus quàm si de consensu ipsius nupsissent, vt dict. §. si quis arbitratu, aliàs incipit rescriptum. Ratio differentiędifferentiæ, quia quando testator designauit, cui viro mulieri nubendum esset, ei viro prodesse voluit, hæcq́ue affectio in consideratione esse debet. Cùm autem nullum designauit, tunc solam ipsius mulieris vtilitatem principaliter respexisse vdetur, sicq́ue non tam præcepti quàm consilij vim iussus testantis habere videtur, cui ipsa mulier renunciare potest, argumen. leg. cum pater. §. mando. ff. de leg. 2. l. Titio centum, in princip. ff. de conditio. & dem. l. filius familias. §. diui. ff. de leg. 1. leg. pen. C. de pact. quod si dixeris esse debere in consideratione interesse illius, cuius arbitratu ea mulier nubere debebat, respondeam quod intelligendo (prout intelligi oportet) de boni viri arbitratu, erit quoddam interesse nullius, aut leuissimæ vtilitatis, quæ in consideratione esse non debet, & ideò remittitur à lege, vt dict. §. rescriptum, & d. capit. Gemma. d. l. Titium, & MęuiumMæuium. leg. Titia. §. primo, & in prin. ff. de verb. obliga.
16
* vnde si filiæ meæ aliquid vltra | legitimam reliqui sub conditione hac, si fratrum consensu nuberet, nec designaui cui viro nubẽdumnubendum esset, Pal. Ruu. vbi suprà, respondit eam non posse nubere sine fratrum consensu, quin relictum illud vltra legitimam sibi datum amittat, magnifacitq́;magnifacitque hoc consilium, per quod coactabuntur sorores de fratrum cōsilioconsilio nubere, quod nihil est, vt dixi, quia loquitur contra d. §. rescriptum, cum sim. & l. 1. C. de instit. & subst. procedit quando certa persona designata erat, cui mulier nuberet, meritò ergo Pal. Ruu. reprehensus fuit ab Emanuel. vbi suprà, licet alia parum efficaci ratione.
Infertur errasse Aymon. Sauili. consilio 80.
17
* numero prim. post alios quos ipse refert dum ait, quod si Seiam omnium bonorum fideicommissariam reliqueram sub conditione, si de fratrum meorum consensu nuberet, & eis inscijs, vel inuitis nupsit, priuabitur fideicommisso, quia (inquit) ista est pœna non damni sentiendi, sed lucri amittendi, ergo, &c. argu. dict. l. 1. C. de instit. & subst. cum alijs suprà allegatis, sed nihil est, quia illa iura procedunt quando testator certum virum designauit, cui mulier nubere deberet, eiq́ue viro consultum voluit testator. Aym. autẽautem & sequaces loquuntur quando vir certus designatus non fuit, quo casu licet agatur de lucro tantùm amittendo, reijcitur conditio, vt dict. §. rescriptum. meritò ergo Aymon ab Emanu. vbi suprà, reprehensus fuit, licet alia ratione non satis (vt nobis videtur) efficaci,
18
* ergo & eadem ratione secundum Emanu. ibid. & rectè contra Aymonem, consilio primo. numero tertio, post Oldrad. consilio decimosexto. non valebit hæreditatis ademptio, quam testator faciebat, si hęreshæres arbitrio alterius non nuberet, cum certa persona designata non esset, cui nubendum esset.
Vnde
19
* aduerto, minus idoneam esse rationem, quam (postquam alios reprehenderat) reddidit Emanu. vbi suprà, numer. 12. post Gloss. in l. legatum. C. de cond. insert. Iaco. de Arena in leg. turpia. §. 1. ff. de leg. 1. vbi Lancel. Dec. col. fi. Fulg. consi. 61. col. pe. Corneus consil. 105. pro parte lib. 2. ad fi. col. fi. Soz. in l. filiæ suæ. ff. de cond. & demon. aiunt enim conditionem hanc, si arbitratu, vel consensu Titij filia nupserit, ideo à lege remitti, quia interim impedimentum nuptijs fit, dum mulier illius consensum requirit, etiam si illud sequi non teneretur, & impedimentũimpedimentum in consideratione esse debere, etiam si mulier hodie nuptura in crastinum tantùm diem cogeretur matrimonium differre. Sed nihil est, nam quis non videt, quàm longius morosiusq́ue impedimentum fiat in terminis legis 1. C. de insti. & sub. cum sim. & tamen id impedimentum à lege non remouetur. Ergo ne quod omnino nuptijs impedimentũimpedimentum fiat, voluit lex, si id certè personæ vtilitatem non respicit, vt d. l. 1. cum sim. secus si certæ personæ vtilitatem respiceret, vt ibi.
Infertur
20
* veram non esse Aretini sententiam, qui in consilio 67. num. 1. colum. 1. voluit valere hoc præceptum testatoris, qui impuberem hæredem scriptam iussit ne infra 15. suæ ætatis annum nuberet, id quod palam est contra d. §. rescriptum ibi, ne quod omnino impedimentum fiat. Neque ad rem pertinet, quod hic agatur de lucro, non de damno, nam & in lucro idem est, quando non apparet certa persona, cuius fauore id fieret, prout hic minimè apparet, & ex regula potuit ipsa simul ac nubilis esset huic præcepto prohibitiuo suam tantùm vtilitatem respicienti renunciare. leg. cum pater. §. mando. ff. de leg. 2. l. Titio centũcentum, in prin. ff. de condit. & dem. l. penu. C. de pact. & d. §. diui.
21
* vnde vtiliter infertur quod licet prohibitioni testatoris, quæ prohibiti tantùm vtilitatem respicit, possit prohibitus regulariter renunciare, vt dictis legibus, si modò minor ætate non sit, quia tunc non potest, vt d. l. Titio centum, in princip. & l. 2. C. pro emp. tamen & minor renunciare, & tale præceptum prohibitiuum transgredi posset in hac materia simul ac nubilis fit, licet quò ad rerum suarum
22
* administrationem minor adhuc reputetur, & cum Aret. vbi suprà, videtur transire Emanu. vbi suprà, licet dubius & anceps, motus, quia licet perpetuam viduitatem virgini inducere non liceat, temporalem tamen licet, secundum eum, & Aret. ego dico quod neque perpetuam, neq;neque temporalem, neque etiam momentaneam, vt d. §. rescriptum.
Loading...