Capvt xcv.

Capvt xcv.

IVxta istam partem est text. princeps in hac materia in l. cum stipulatus sim mihi à Proculo. ff. de verbo. oblig. cui accommodamus sequentem Gloss. Iam & verba tex. ita habent: Cùm stipulatus sim mihi, o Procule, si opus arbitratu meo ante calendas Iunias effectum non sit, pœnam, & protulerim diem, putásne verè posse me dicere, arbitratu meo opus effectum non esse ante calendas Iunias, cùm ipse arbitrio meo aliam diem operi laxiorem dederim? Procul respondi: Non sine causa distinguendum est interesse, vtrùm per promissorem mora non fuisset quominùs opus ante calendas Iunias (ita stipulatione cōprehensum comprehensum erat) perficeretur, an tunc cùm iam opus effici non posset ante calendas Iunias, stipulator diẽ diem in calendas Augusti protulisset. Nam si tunc diem stipulator protulit, cum iam opus ante calendas Iunias effici non poterat, puto pœnam esse commissam, neque ad rem pertinere, quod aliquod tempus ante calendas Iunias fuit, quo stipulator non desiderauit id ante calẽdas calendas Iunias effici, id est, quo non est arbitratus, vt fieret quod fieri non poterat, aut si hoc falsum est, etiam si stipulator pridie calendas Iunias mortuus esset, pœna cō missa commissa non esset, quoniam mortuus arbitrari non potuisset, & aliquod tempus post mortẽ mortem eius operi perficiendo superfuisset, & propemodum etiam si ante calendas Iunias futurum esse cœperit, opus ante eam diem effici non posse, pœna cōmissa commissa est. Et diuiditur in quinque, secundum Albe. & Pau. hic, at secundum Bar. Alex. & Ias. diuiditur in quatuor, at secundum omnes constat, quod in princip. ponitur thema, & in fine ibi, & propemodum punitur decisio quæst. vt pœna conuentionalis promissa sub hac conditione, si opus infra biennium non fieret, non solùm committatur peracto biennio, sed ẽt etiam ante eius finem, cùm primum certum fuerit infrà residuum biennij opus perfici non posse, idq́; idque constat apud omnes, & etiam apud me, & quia tex. ait, arbitratu meo, expone, vt per Gloss. 2. ibi, & Barthol. colum. 1. tu dic, quod mihi tecum conuenit, vt opus certæ formæ faceres ante calendas, deinde subiecta est pœnalis stipulatio, vt si opus arbitratu meo (id est secundum arbitrium iam dictum, non dicendum, forma enim iam designata erat) non fieret ante calendas, centum nomine pœnæ præstarentur, adde quòd non solùm promisisti opus facere secundum arbitratum meum, id est, secundum formam iam designatam, sed etiam promisisti, taliter te facturum, vt arbitrio meo, id est, voluntati meæ satisfactum esset, quod Hispanè dicitur quæ loare acontento. Hoc declaratur in vers. aut si hoc, vbi text. innuit, quod non solùm tempore contractus arbitrium fuit interpositum, sed etiam post opus perfectum aliud arbitrium ab stipulatore erat interponendum quo præmisso omnes indifferenter tenent, quod si tantum temporis præterijt, vt infra residuum temporis ante calendas opus perfici non posset, tunc etiam ante calendas pœna cō mittitur committitur , quod verum ipso iure,
1
* de æquitate tamen obest exceptio, vt ante calendas peti non possit effectualiter, id est, exequi nequeat, quod tenet Gloss. mag. ibi, plus etiam dico, quam sequitur Albe. colum. 2. in prin. post Dinum, quem refert & Bar. col. 2. dum op. de l. in illa stipul. si calendis, & iterum eadem col. dum opin. de l. stip. non diuiduntur. §. si quis ita, & Alex. num. 9. & cum Gloss. simpliciter transit Ias. col. 3. post me, licet non sit contradicens, tamen teneo contra communem quod non solùm ante calendas pœna ipso iure committatur, sed quod etiam effectualiter committatur vt etiam ante calendas exigi possit, moueor primò per hanc legem, quæ secundum omnes in vers. & propemodum, & in versicul. nam si tunc probat pœnam ipso iure commissam esse, & si diceremus mero iure, sed non effectualiter, esset imponere legem verbis, vt in simil. aiunt Bar. & Docto. in l. in illa stipulatione, si calendis, dum reprobant sol. Glo. in l. hoc iure, suprà alle. Secundò moueor, quod hic dies fuit adiectus non principaliter propter se, sed propter aliud, s. propter conditionem, quo fit, vt conditio. defecta, dies spectanda non sit, vt l. cum tale. §. Mæuiæ. de condit. & dem. quod dies non propter se, sed propter cond. fuerit adiectus, patet, quia hæc stipulatio, si opus perfectum non fuerit, centum dari, incerta est, quo ad tempus cond. implendæ, nisi adijceretur infra quantum tempus opus fieri deberet, dies ergo calendarum adiectus fuit, ad demonstrationem cond. ex quo magis promissor obligaretur, non enim sufficit opus fieri, vt pœna non committatur, nisi & intra diem dictum fiat, vt ergo in d. §. Mæuia, dies mortis non spectatur, eoq́; eoque cond. monstrandę monstrandæ gratia adiectus pręsumitur præsumitur , ita & in proposito eadem ratione post cond. mero iure impletam spectandus dies non est, stringo, nam ibi non erat certũ certum , sed solum præsumebatur condi. gratia diem adiectum fuisse, hic autem certum erat, nec enim dies calendarum ad aliud potest videri adiectus, stringo, nam ibi fit illa interpretatio, quod dies non spectetur etiam si cond. non fuit impleta, sed contra mentem testatoris reiecta, hic aũt autem conditio mero iure impleta fuit, vt & textus ait & oẽs omnes fatentur, stringo, & tertiò, nam ibi pro legataria vnũ vnum speciale receptũ receptum erat, s. | quod cond. reijceretur (hoc enim quod tibi reijceretur, speciale esse tenent Barto. & alij in l. mulieri, & Titio, de cond. & dem. per text. ibi Bart. in l. re coniuncti, de leg. 3.) & tamen admittitur alia specialitas, vt dies non spectetur, contra l. 1. de dotis promi. C. quanto magis in proposito nostro, vbi pro stipulatore nulla specialitas inducta fuit, & per illum textum confunditur respon. Docto. (inquiunt enim) cond. impletam videri diem, tamen ex æquitate quò ad differendam executionẽ executionem spectandam, quod non valet, nam & ibi vertitur eadem æquitas in executione differenda, & tamen non differtur, nec dicatur aliud in cōtractibus contractibus , vt hic, in quibus fit interpretatio contra stipulatorem. l. stipulatio ista. §. in stipulationibus. l. quid suprà, eod. ti. aliud in legatis, in quibus fit benignior interpretatio. l. in testamentis. de regulis iur. ita procedat d. §. Męuia Mæuia . nam ad hoc respondet opportunè Iason in d. l. in illa stipulatione, si calendis. colum. 4. post prin.
Tertiò est tex. in l. hoc iure, de verb. obliga. vbi similiter dies calendarum fauore stipulatoris, (vt promissor teneretur non solùm Titio nunquam in Italiam veniente, sed etiam veniente, si tamẽ tamen ante calendas non venisset) gratia conditionis monstrandæ adiecta fuit, & cum primum efficitur conditio impossibilis, seu necessaria (necessarium enim erat Titium in Italiam venire non posse, cùm iam mortuus esset) tunc non solùm conditio habetur impleta etiam ante diem statutum, sed etiam dies non spectatur ad impediendam executionem, sic ergo & in proposito conditio, si opus ante calendas factum non fuerit, cùm tantum temporis præterijt, vt infra reliquum temporis fieri non posset, iam necessaria effecta est, & consequenter habetur impleta. leg. si pupillus. §. 1. de nouat. & licet dies supersit, tamen expectanda non est ad differendam executionem, cùm conditionis tantùm mostrandæ gratia adiecta fuerit.
Quartò est text. in l. 4. §. 1. de cond. & dem. vbi dixi, si Titius infra quinquennium filium non susceperit, tunc Seio dato, & ait tex. quod si post biennium decederet Titius filio non suscepto, quo casu conditio necessaria effecta esset, quod tunc dies qui superest, non spectaretur, nisi adiecta esset dictio (tunc) quæ denotat extremitatem temporis.
Quintò est text. in leg. vxori vsumfructum villæ, de vsufru. leg. eodem modo inducendo, sed & ibi vltra dictionem (tunc) erat etiam dictio (peracto quinquennio) per quod euidentior erat voluntas testatoris diem spectare volentis.
Nec obst. l. insulam, & l. stipulationes non diuiduntur. §. si quis ita. 1. respon. de verb. obl. nam in illis erat pœna legalis, nos loquimur in conuentionali.
Nec obst. l. in illa stipulatione, si calendis, nam ibi erat conditio potestatiua, id est, pendens ex potestate promissoris, & eius fauore adiectus fuit dies, patet, quia si adiectus non esset, statim conueniri posset ad Stichum, vel ad pęnam poenam , vt l. ita stipulatus. versi. Sabinus, de verb. oblig. l. 1. de pen. leg. l. vbi ante. §. qui illud, de verb. oblig. quo fit vt cum eius fauore non gratia condi. mostrandæ adiecta fuerit spectari debeat, licet conditio necessaria effecta fuerit.
2
* Sed caue. quia omnia mea fundamenta benè concludunt, quod in terminis legis nostræ, cum primum conditio efficitur necessaria, non solùm habetur impleta, vt pœ na ipso iure committatur, sed etiam vt dies, qui superest, non spectetur ad differendā differendam executionem, nec id fortè negarent Doct. sed ista procedunt, vbi prorogatio facta fuit, at cum prorogatio facta fuit, tunc etiam si fiat post pœnam mero iure commissam, adhuc tamen licet prorogatio pœnam semel commissam perimere non possit, poterit tamen efficere ne pœna exigatur, vt prorogatio illa sponte (vt patet hic in verbo, arbitrio meo) facta, vim pacti prorogatorij de non petendo habere videatur, & consequenter pœna ante diem prorogationis peti non possit, imò nec postea, si interim, id est, infra diem prorogationis opus perfectum fuerit, quod videtur admittẽdum admittendum maximè, quia aliàs illa prorogatio nil operaretur, & si hunc sensum habuerunt Docto. rectè loquuntur, quem sensum in terminis leg. istius planè habuit Gloss. nostra, vt patet in princip. ipsius, sed tamen dixi, duo dicit, primum, quod stipulator vsque in diem prorogationis agere non potest efficaciter, deinde quod etiam post diem prorogationis, si interim opus effectum sit, repellitur exceptione cui assentior, quod videtur de mente Alexan. hic nume. 9. in fin. sed quatenus Gloss. nostra versi. plus etiam dico, allegando l. in illa stipulatione, si calendis, vult quod in casu, quo cō tra contra stipulatorem non competeret exceptio (puta quia prorogatio non interfuisset, sic in Gloss. nostra intelligenda est) adhuc in terminis l. nostræ promissor ad pœnam mero iure commissam, ante aduentum diei agere non posset, per l. in illa stipulatione, vbi prorogatio non fuit interposita, & tamen non agitur ante diem. Adde quod Gloss. nostram in specie sequitur Alexand. num. 9. in princip. Idem vult Barth. colum. 2. post prin. dum opponens de l. in illa stipulatione, ait quod tam hic quàm ibi ante aduentum diei pœna erat commissa, sed ante diem exigi non potest, nec hic, nec ibi, sic ergo volunt isti quod licet hic nulla interfuisset prorogatio, adhuc lex ista procederet secundum illam, at vtrobique pœna ante diem commissa, ante diem tamen vtiliter peti non posset. Quid ergo operabitur prorogatio nostra? respo. operabitur quòd etiam post diem si interim opus perficiatur, pœna exigi nequeat, obstante exceptione, mihi tamen | aliud videtur dicendum, imò teneo, quod in terminis huius legis, si prorogatio non interfuisset, tunc pœna ante diem commissa etiam ante diem exigi posset, moueor per l. hoc iure, suprà eodem, vbi quando dies appositus est fauore stipulatoris conditione verificata, statim agi potest, vt ibi in verb. (peti) quod ibi dies gratia stipulatoris posita esset, patet, quia ea non apposita etiam si per multos annos Titius in Italiam non venisset, tamen pœna non committeretur quandiu venire posset, at ea adiecta euenit, vt non solùm si nunquam venerit, sed etiam eo post diem tamen veniente committatur, sic & in proposito, cùm dies gratia stipulatoris adiecta fuerit, spectanda non esset post conditionem interpretatiuè impletam, nisi intercederet prorogatio. Et quòd gratia stipulatoris dies esset in proposito adiecta, patet, quia ea non adiecta, pœna non committeretur, donec certum esset conditionem impleri non posse, in opus viuente promissore perfici non posse (text. est in specie in l. ita stipulatus, per totam. ff. de verb. licet aliud sit in vltimis voluntatibus, vt ibi, quod & rectè perpendit ibi Barthol. in summario, & ita intelligitur lex prima. ff. de pen. leg. l. si penum. ff. quando leg. ced.) at ea adiecta committitur pœna etiam si opus viuente promissore perfici posset, si tamen ante diem perfectum non fuerit, & ad idem est tex. in leg. 4. §. primo, de condi. & dem. ff. à contrario sensu, vbi dixi, si Titius filium infra quinquennium non habuerit, Seio lego, Titio sine filijs ante quinquennium mortuo, conditione legati verificata videtur, vt dies spectandus non sit. ecce quod post conditionem impletam dies non spectatur, etiam si dies gratia debitoris adiecta sit, prout fuit ibi. nam debitor liberatur non solùm Titio filios nunquam habente, sed etiam si eos haberet post quinquennium, facit l. cum tale. ff. de condi. & dem. in dict. §. Mæuiæ. & dict. l. vxori, nisi dicas, hæc iura loquuntur in vltim. voluntatibus, secus autem in contractibus.
3
* argumen. dict. l. in stipulatione, si calendis. ff. de verbo. ex cuius intellectu omnia pendent, ideo reuoco in dubium intellect. illius tex. cum dict. l. hoc iure, & differunt
4
* quia in alia potestatiua, in alia verò casualis, fuit cond. nam in leg. in illa stipul. si Stichum (qui meus erat secundum me) & etiam secundum Barthol. & omnes dum aiunt quod implementum condi. pendebat ex facto promissoris calendis non darem pœnam promissi verificata etiam per mortem Stichi condi. adhuc tamen dies qui superest spectanda est, idq́ue eo fit quod vt spectaretur adiecta fuit, cùm enim possem Stichum statim dando facere, vt conditio pœnalis stip. euanesceret, constat diem adiecisse me, quid Stichi ministerio, & fructu interim vti volui, quo fit, vt non condi. monstrandæ gratia, sed dilationis propter se principaliter considerandæ dies adiecta sit, est enim perinde ac si sine condi. Stichum post calendas promitterem, eo consilio vt Stichi ministerio interim vti possem, vt ergo isto casu nullus diceret diem spectandam non esse, quæ adiecta videri non potuit propter cond. quæ non est ita, & cum condi. adiecta fuit potestatiua dies non vt interim cond. (quam statim & absque vllo temporis spacio implere poteram) implere possem, sed vt interim Sticho vterer adiecta fuit, quo fit vt conditio etiam per mortem Stichi verificata adhuc dies, vt pote, principalter principaliter propter se non propter conditionem adiectus spectandus, iuxta mentem promissoris fit, ita intelligo d. l. in illa stipulatione
5
* quam in contractibus tantùm loquentem extendo, vt & in vltimis voluntatibus procedat, nam si dixi, si hæres Stichum (qui meus erat) infra biennium Titio non dederit centum, dato Sticho ante biẽ nium biennium mortuo, puto biennium spectandum, licet cōditio conditio morte Stichi extiterit, ratio, quia cùm in potestate hęredis hæredis esset, Stichum statim dare non spectato biennio, nulla alia ex causa biennij dilationem testator dedit, nisi vt interim eius ministerio hæres vteretur, nam biennium non potuit videri adiectum, vt hæres interim facultatem Stichi pręstandi præstandi nancisceretur, quando quidem eum possidebat, possessumq́ue statim tradere poterat. Idq́ue multùm notandum est, quia iuxta istam partem multum laborauerunt Din. Iacobus de Areti. Barthol. Alberi. Baldus, Angel. Cuma. Paulus Castrensis, Alexand. Romanus, Sozi. Vincentius, Hercul. Iason, Franciscus de Rip. & alij in dict. l. in illa stipulatione, si calendis. ff. de ver. oblig. iuncta leg. hoc iure, eodem titulo. quæ leges aduersari inuicem videntur, adeo vt ei intellectus à varijs authoribus parum fœliciter (vt nobis videtur) excogitatos referat ibi Ripa, sed nostra conciliatio suprà facta caret omni vitio, reliquæ autem non ita, vt nobis visum est.
Infero
6
* hinc lim. ad l. stipulatus, magna. ff. de ver. obli. l. si penum. ff. quando dies legati ced. l. 1. de penu. lega. vbi habetur, quod si dixit testator, Stichum dato, si Stichum non dederis, decem dato, vel dixit incipiens à conditione, si Stichum non dederis, decem dato, ijs enim casibus aiunt dictis legibus, quod statim post interpellationem, & sic post moram conditio legati videatur impleta, vt decem debeantur, nulla alia spectata dilatione, nec spectata morte hæredis debitoris, licet aliud sit in contractibus, quando incipimus à conditione, vt dict. l. ita stipulatus, his inquam casibus dico, quod si interposita esset dies (quia dixi, si Stichum non dederit infra biennium) tunc etiam post impletam mortem Stichi conditio. adhuc dies spectaretur, vt proximè dixi, per quod limitantur dictis legibus, at in dict. l. hoc iure, conditio erat casualis, quia dixi, si | Titius ante calendas non venerit, dabo, quæ conditio adiecta fuit gratia conditionis mostrandæ, vt non solùm Titio nunquam veniente, sed etiam eo veniente teneretur, si tamen venisset post calendas, cuius aduentus, vt patet, non erat in potestate mea, sed fortunæ, vel ipsius, cùm primum ergo exploratum fuerit eum venire non posse, conditio impleta videtur, nec spectabitur dies quæ non causa dilationis, & sic quo minus tenerer, sed quò magis tenerer, adiecta fuit.
Hinc
7
* infero veram non esse tertiam sol. Gloss. in dict. l. hoc iure, quam Bart. & omnes ibi approbant, vsque ad Rip. dum ait quod refert implementum cōditio conditio . pendeat ex facto promissoris nec ne, vt si ex facto promissoris, tunc etiam post implementum conditio. dies sit spectanda, nam in præmisso exemplo domum fieri pendebat ex facto promissoris, & tamen post impletum conditionis dies non spectatur, esset ergo distinguendũ distinguendum , vtrùm ex facto promissoris facilius, an sub difficili penderet, vt patet ex prædictis, & sic vtrùm conditio esset potestatiua, quo casu procederet communis opinio, an mixta (argu. l. suus quoque. §. & puto. ff. de hæred. instit.) quo casu cō munis communis non procedit, habes ergo primo quod commissa pœna, dies qui superest non est spectandus, quando conditio pœnalis non erat omnino potestatiua, sed statim fieri potest executio, nisi in casu l. nostræ, vbi interfuit prorogatio. Infertur lim. ad l. nostram, vt non procedat prorogatione non intercedente, hoc secũ do secundo . Infertur limi. ad l. in illa stipulatione, si calendis, vt procedat quando factum, seu conditio erat omnino potestatiua, secus si erat mixtum pendens ex arbitrio fortunæ, & facto implere debentis, seu voluntate eius, argu. d. §. puto, hoc tertio. Infertur extensio ad l. hoc iure suprà alleg. vt procedat non solùm quando conditio pœnalis stipulationis erat omnino casualis, sed etiam si esset mixta, adhuc enim conditio defecta dies qui superest spectandus non esset, hoc quarto. Infertur quod tertia solutio Gloss. in l. hoc iure, quam sequuntur ibi Bart. & omnes vsque ad Ripam, licet sit vera, quando conditio. pœnalis stipulatio est merè potestatiua, secus tamen est, quando est mixta, hoc quinto. Adde ad l. nostram. versi. nec ad rem, iunctis illis verbis, arbitratu meo, secundum Paul. hic colum. 1. quod verus sensus huius literæ est, quod hic pœna fuit promissa sub vna tamen conditione (puta si opus calendis, seu ante calendas factum non esset) vel dic & rectius, duas videri conditiones, prima si opus non fieret, altera si ante calendas non fieret, non enim vt pœna vitaretur sufficit opus fieri, nisi & ante calendas fiat, sicut si dico (si sine liberis decesseris prior, superstiti restituas) hic duplex conditio est, non enim sufficit te priorem decedere, vt fideicommissi conditio existat, nisi & sine liberis decesserit prior, vt l. hæ redes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. Quidam tamen putabant triplicem esse conditionem, Prima si opus non fieret, Altera si non fieret ante calendas, Tertia si non fieret arbitratu stipulatoris, quo fit (inquiunt) vt licet factum non fuerit ante calendas, adhuc tamen pœna non committatur stipulatore non arbitrante, de quo videtur tex. apertus in l. multa, de cond. & de. ff. in princip. de quo oppositum fuit contra l. nostram, vt patet ibi, nec ad rem, sed l. nostra, rep. non obesse, eo quòd hic opus fuit certæ formę formæ , & determinatæ,
8
* & illa verba (arbitratu meo) non habent hunc sensum, vt stipulator declararet & arbitraretur ante inchoationem operis qũo quando , vel quanto tempore opus fieri deberet, nam imò hoc iam fuerat præfinitum, sed habent hunc sensum, vt post opus ante calendas perfectum stipulator opus approbaret, quod Hispanè dicitur (quæ se hara à contento) & iste intellectus est necessarius propter l. multa, in princip. vbi quando illa verba (arbitratu meo) inducunt quod est quando adijciuntur operi, cuius forma non erat determinata, sed incerta, tunc stipulatore, id est, creditore per voluntatem seu impotentiam non arbitrante, pœna non committitur, vnde cùm hic dicatur pœnam cōmissam commissam , patet operi certæ formæ adiecta fuisse illa verba (arbitratu meo) & sensum esse quòd post opus perfectũ perfectum opus ab stipulatore approbetur.
9
* Isq́ue sensus probatur in specie in l. si in lege, in prin. ff. locati, vbi dicitur esse perinde ac si approbatio relinqueretur arbitrio boni viri. Ad idem tex. quo ad hoc in l. si sic, in prin. vbi latè Ias. de leg. 1. tex. & ibi Barthol. in l. 1. de leg. 2. ita in specie declarat l. nostram Paul. hic colum. 1. Bart. tamen hic num. 3. post Gloss. 2. hic, & Iacob. de Arena, quem ipse refert, & Aret. numero 4. & Ias. num. 1. & in colum. 3. versi. 8. vel quarto. & Alexand. colum. 1. in fin. aiunt quòd hęc hæc verba (arbitratu meo) non solùm referuntur & pertinent ad qualitatem operis, per stipulatorem approbandam, vt omnes concordant, sed etiam referuntur ad tempus, infra quod opus faciendum erat prorogandum, vel etiam coarctandum, de prorogatione probatur hic clarè, quod & ego fateor, de coarctione seu diminutione probatur. argu. l. si decem cùm petiero, de verb. oblig. quam l. adhoc allegant Alexand. & Ias. hic. vt enim inquiunt ibi illa verba, cùm petiero, referuntur ad tempus, vt quo tempore petiero statim detur, ita & hic verba, (arbitratu meo) hoc important, vt diem calendarum adiectum coarctare & restringere possim, vt opus citius fiat, teneo contra communem, quod verba (arbitratu meo) non efficiant, vt diem calendarum adiectum possim coarctare, vt opus citius fiat, hoc in specie probat tex. in d. l. si in lege. ff. locati, in princ. quod probat tam in decisione, dum ait, ideoq́ue arbitrium ad qualitatem operis, non ad tempus prorogandum pertinet, quam in ratione de| cidendi, dum ait (quòd longum finitum sit) vult enim quòd verbum (arbitratu meo) non potest videri ad tempus referri, vel pertinere, eo quòd tempus iam erat definitum, & quòd hic esset definitum, patet, quia fuit positus dies calendarum Iunij, ergo, &c. vt l. eum qui calendis. ff. de verb. oblig.
Sed opp. contra d. l. si in lege, quod quemadmodum, licet ibi & hic forma operis esset certa, adhuc verb. (arbitratu meo) ad opus refertur, ita etiam licet tempus esset designatum, & certum, ad huc illud verbum ad tempus referri posset. Sol. quod licet forma operis esset certa & designata, adhuc dubitari potest, an illa sua forma sit satis bene fabrefactũ fabrefactum (puta iussi domum fieri certæ longitudinis, latitudinis & altitudinis, certarumq́ue camerarum, facta est domus secundum longitudinem, altitudinem, latitudinem, numerumq́ue camerarum designatum, sed adhuc potest dubitari, an parietes, seu cœmenta, fuerint bene fabricata, nec ne, ideo dicitur omnia fieri debere arbitrio stipulatoris, id est, boni viri) quæ dubitatio in tempore non potest cadere, & istam oppositionem contra communem facit Aret. hic de illa l. si in lege, per quam teneo contra communem.
Sed retenta opinione communi Aret. hic, in prin. respo. quod verb. (arbitratu meo) fuit positum in vno capitulo seu oratione continẽte continente tam tempus, quàm formam operis, ideo refertur arbitrium tam ad operis qualitatem, quàm ad tempus, argum. l. 3. §. filius. de libe. & posthu. secus in d. l. fin. in l. vbi in alio capitulo fuit posita forma operis, in alio verò tempus. Infertur ex hac Sol. limitatio ad communem opin. vt procedat, quando in vno, eodemq́ue capitulo seu oratione tam forma operis quàm tempus esset cōclusum conclusum , secus si in diuersis. Infertur & secundò, limitatio ad d. l. si in lege, vt procedat quādo quando in vna oratione fuit designata forma operis, in alia verò tempus appositum, secus si in eodem capitulo, seu oratione, teneo contra Aretin. quia eius solutio in vtroque membro falsa esse videtur, & dum ad legem nostram, & communem opinionem ait quod in eodem capitulo seu oratione & forma operis designata fuit, & tempus definitũ definitum , nam istud posset defendi retenta opinione Petri, qui voluit quòd lex nostra solùm procedat quando pœnalis stipulatio incipit à conditione (puta si opus tantæ longitudinis & latitudinis ante calendas arbitratu meo factum non erit, centum dabis, quo casu cùm in eadem ratione videatur posita tam qualitas operis, & tempus, quàm arbitrium, arbitrium illud videtur ad vtrunque referendum) quæ op. improbatur per Bar. hic, & Pau. 1. columna in pri. dicentes l. nostram procedere, etiam si pœnalis stipulatio incipiat à cōuentione conuentione , puta quia dixi (opus tantæ longitudinis & latitudinis fieri, si prędictum prædictum opus arbitratu meo factum non fuerit, centum dabis) sed hoc casu constat in alio capitulo seu oratione positā positam fuisse formam operis, in alio verò tempus, & ad huc ver. arbitrium, refertur ad vtrunque, ergo, &c. comprobatur necessariò, secundũ secundum oẽs omnes dum respōdẽt respondent ad d. l. multa. hic fuit opus certæ formę formæ sed hic cum cōcipitur concipitur pœnalis stipulatio, non fuit mentio illius certæ formæ, patet, quia dicitur (si opus arbitratu meo) ergo dicendum est necessariò quòd in alia ratione cōuentum conuentum fuerit de forma operis.
Hinc infero falsum esse quod Are. ait, quod hic in eadem oratione, seu capitulo posita fuerunt tam operis forma & tempus, quàm etiam arbitrium, non quoque est vera sol. Aretini, quò ad dict. l. si in lege, dum ait, quod ibi in vna oratione forma operis posita fuit, in alia verò arbitrium, & tempus, quo fit (inquit) vt arbitrium ad tempus tantùm ibi referatur, id falsum est, nam non solùm diuinat, vt patet, & restringit l. illam, sed etiam loquitur contra illam l. dum ait (si in lege locationis comprehensum est, vt arbitratu domini opus approbaretur) ecce quemadmodum in eadem oratione comprehensa fuerunt tam operis qualitas & tempus, quàm etiam arbitrium, vt in hoc exemplo (si domum tantæ latitudinis & longitudinis non feceris arbitratu meo ante calendas centũ centum dari) teneo ergo quod l. nostra procedat, & etiam dict. l. si in lege, siue in ead. oratione posita sint, tam qualitas operis & tempus, quàm etiam arbitrium, siue etiam in diuersis orationib. ponantur, hoc primo contra Aret.
Infero quod lex nostra procedat non modò quando in eadem oratione, sed & quando in diuersis orationib. posita fuerunt tam qualitas operis & tempus, quàm etiam arbitrium, quæ extensio ad legem nostram est contra Aretinum.
Infero etiam extensionem contra Areti. ad dict. l. si in lege, vt non solùm procedat quando in vna oratione posita fuit qualitas operis, in alia verò tempus, & arbitrium, sed etiam si hæc omnia in eadem oratione posita sint.
10
* Tene ergo contra communem, vt dixi, quod in terminis l. nostræ arbitrium datur stipulatori quò ad quantitatem operis approbandam, non quò ad tempus coarctandam, nisi id specialiter comprehensum esset, vt ait d. l. si in lege.
Nec obst. quòd stipulator habeat arbitrium prorogandi terminum, nam cùm terminus fuerit appositus eius fauore quo citius opus perficiatur, aliàs pœna præstetur, eius fauori renunciare potest, vt leg. penult. C. de pact. leg. quod fauore, de regul. iur. itaque prorogandi facultatem habet non propter illa verba (arbitrio meo) nam & illis non adiectis eandem facultatem haberet, sed facultatem habet propter regulam generalem, dict. l. penult. ita intelligo l. nostram.
Nec obst. dict. l. si in lege, dum ait quod interminis leg. nostræ etiam tempus prorogari non licet, nam respon. quod ibi non loquitur in terminis leg. nostræ. nam hic ipse stipulator, cuius fauore tempus positum fuit, prorogauit, ibi non ipse, sed alius tertius, cuius arbitratu operis approbatio relicta fuit, & intelligitur de approbatione, quò ad qualitatem, non quò ad tempus iam definitum, ita vult Ias. hic col. 3. in prin.
Adde quod Alex. hic nume. 5. post Imolam quem refert, ait, quod in d. l. si in lege, ideo arbitriũ arbitrium refertur ad qualitatem tantùm operis, non ad tempus prorogandum, quia ibi forma operis non erat certa, nec de signata, at hic erat designata.
Infertur limitatio ad leg. si in lege, vt non procedat, cùm forma operis esset designata, sed etiam cùm esset incerta.
Infertur limitatio ad l. nostram, vt non procedat cùm forma designata non esset, sed demum cùm designata esset. Ias. hic col. 3. in prin. at hunc intellectum nullum esse, sed non dicit quare, tamẽ tamen dic nullũ nullum esse quò ad d. l. si in lege, Primo, quia restringit multum illam leg. generaliter loquentem, quæ siue forma esset designata procedere debet siue non. Præterea est contra illum textum, dum ait (arbitrium ad qualitatem operis pertinere) innuit enim non ad formam, vt pote ab ipso domino datum, sed ad qualitatem tantùm pertinere, & est contra illum textum, vbi (vt arbitratu tamen domini opus approbetur) innuit enim non formæ operis dationem, sed operis iam formati approbationem arbitrio illo contineri, estq́ue contra illum textum, ibi, (vt incerta sit approbatio) eodem modo inducendo, dic ergo quod ibi non datur arbitrium ad tempus prorogandum, quia ibi prorogatio fiebat non ab ipso stipulatore, hic autem ab ipso stipulatore fiebat, qui iuri suo poterat renunciare.
Infero
11
* ergo extra ad leg. si in lege, contra Alexand. & Imolam, vt etiam si certa esset, & designata forma operis adhuc procedat, vt temporis prorogatio in arbitrio illius tertij posita non videatur, sed etiam operis approbatio, fateor tamen quòd si tempus non esset limitatum nec definitum, sed etiam esset dictum, promittis domum huius certæ formæ facere arbitrio meo, vel tertij, & si factum non fuerit, promittis pœnam, hoc casu puto, quod temporis designatio arbitrio meo, vel illius relicta videretur, & isto casu non procederet d. l. si in lege, quod etiam probatur ibi in ratione decidendi, dum ait (quòd lege finitum sit) nam si tempus in arbitrio positum ea ratione non videtur quòd lege conuentionis definitum erat, ergo si definitum non esset, tunc in arbitrio positum videretur.
Subinfero limitationem ad l. ita stipula tus. ff. de verb. vbi dicitur quod si ita stipulatur (si domus vel nauis facta non fuerit pœnam præstari) quòd tunc pœna non committitur antequam certum sit domum, vel nauem fieri viuente stipulatore non posse, nam illud procedit nisi adijcerem, arbitratu meo vel alterius domũ domum , vel nauem fieri, nam tunc etiam, quò ad tempus possem arbitrari, & tempore præ stituto præterito, statim pœna committeretur non spectata morte promissionis.
Subinfero quòd si nec forma operis, nec tempus designatum esset, tunc verbum (arbitratu meo) ad vtrunque refertur, ne aliàs per incertitudinem actus periret, contra leg. si quando, de lega. primo. l. quoties, de reb. dub. leg. quis in stipul. de verbo. oblig. ff. tum quia verbum (arbitratu meo) videtur pertinere ad omnia illa quę quæ sub incerto relinquũtur relinquuntur , vt d. l. si in lege, ibi (quod lege finitum erat) à contrario sensu, & videtur tenere in specie Gloss. 2. in l. nostra, & Doct. quos retuli suprà, & isto casu potest defendi communis opinio, quam ibi damnaui.
Item secunda illatio, quæ infertur ex intel. Alexan. & Imolæ, scilicet quòd lex nostra non procederet cùm forma designata non esset, hæc illatio vera est in terminis l. nostræ, vbi stipulator ante arbitrium interpositum decessit, ergo, &c. vt dict. l. multa, in princip. de condi. & demonstra. ff. at dum ipsi sentiunt idem fore etiam si stipulator mortuus non esset volentes, quòd si dixi, si opus (cuius formam non designaueram) arbitratu meo factum non fuerit, pœnam præstari, quod isto etiam casu licet mortuus non fuerim, adhuc tamen procedat. dict. l. si in lege, quasi & hoc casu tempus non videatur positum in arbitrio stipulatoris, errant & loquuntur contra id, quod dixi suprà.
Adde quod ex solutio. quam suprà dedi, ad leg. in illa stipulatione, si calendis, patet veram vel saltem concludentem non esse rationem Iason. ibidem. num. secundo. post Paul. & Raynerium, quos ipse refert, dicunt enim quod ibi etiam post conditionem defectam dies ideo spectatur, quod tam promissio quàm conditio pendebant ex facto promissoris, vnde cùm in habentibus symbolum facilis sit transitus, meritò quòd iudicatur de promissione, idem & de conditione, tamen dic veram esse rationem illam, scilicet quòd ibi dies fuit adiecta non propter habendam facultatem conditionis implendæ, quam statim absque vlla dilatione poterat promissor implere, sed propter dilationem habendam dies adiectus fuit, dilationem, inquam, hahendam habendam , vel ad pœnam soluendam, vel ad conditionem implendam, quam non statim, sed sub dilatione implere voluit, vt suprà dixi, sed ratio assignatur per Ias. ad idem post Areti. & Albe. quos refert, scilicet quod ibi in d. l. | in illa pecunia subrogatur loco Stichi sub conditione promissi, & cōsequenter consequenter videtur pœ na pecuniaria commissa, cum eadem qualitate quasi Stichus debebitur, & sic demum post diem præstitutum, quæ ratio non placet, nam & in d. l. hoc iure, de ver. pœna fuit subrogata, loco illius vtilitatis, quæ fortè obueniebat stipulatori per aduentum Titij, & tamen ibi dies non spectatur. Ad idem l. cum tale. §. Mæ uiæ. leg. quarta. §. primo. de condition. & demonstra.
Tertiam rationem assignat Ias. quam dicit esse ex mente scribentium, licet ipse eam non teneat, scilicet quod quando conditio pendet ex facto promissoris, tunc dies solũ solum videtur adiectus ad differendam solutionẽ solutionem , siue rei promissæ, siue pœnæ, quod fit vt siue res ipsa siue pęna pœna præstetur, semper præstetur cum sua dilatione, quandoquidẽ quandoquidem dilatio exacta videtur ante solutionem alterutrius. & ista est verissima, dum tamen intelligatur quando implementum conditionis pendebat ex facto promissoris, merè potestatiuo, secus si factum esset difficile, vt hic, secundum quod suprà declaraui, Ripa tamen in d. l. illa, in prin. reprobat hanc solut. dicens, quod ibi dies fuit appositus fauore stipulatoris, nam ea non apposita promissor non teneretur ad pœnam vsque ad mortem. leg. ita stipulatus, de verbo. quo fit (inquit) vt conditione impleta dies amplius non spectetur, ne dies fauore stipulatoris adiectus in eius odiũ odium retorqueatur, sed in respo. fateor diem fauore stipulatoris adiectam quò ad tempus quod est post diei illius præteritionem, vsq; vsque ad mortem promissoris, at quò ad tempus quod est inter ipsam stipulationem, & aduentum diei, dies ille fauore promissoris adiectus fuit ad differendam solutionem vel pœnæ, vel Stichi,
12
* & de omnibus his rationibus vide ibi, in prin. qui post Paul. quem ipse refert, tradit regulam generalem, vt post conditionem existentem dies nunquam spectetur, nisi conditionis implementum contineat aliquid dandum vel faciendum ipsi stipulatori, quod verissimum puto, eo casu quo illud conditionis implemẽtum implementum penderet & ex facto ipsius promissoris & factũ factum esset omnino potestatiuum, secus si subdifficile, vt dixi suprà.
Adde quòd dictum Ripæ & Pauli, de quo
Conditio 43.
suprà proximè, tenet etiam Angel. quem refert Iason in dict. l. in illa, columna prima. in fin. post Paul. ibi, in princip. vnde infert Paul. ibi, quem sequitur Ripa ibi, columna secunda. post princip. quòd si dixi, si infra biennium Romam non iero, centum dabo, quòd si tantum biennij præterijt, vt infra residuum certum sit me Romam ire non posse, tunc statim non spectato fine biennij, pœna cōmittatur committatur , per l. hoc iure, suprà eod. facit l. 4. §. fina. l. cum tale. §. Mæuiæ. de conditio. & demonstra. contrarium expresse tenent Alexand. in dict. l. in illa. num. 8. & Ias. col. 1. in fin. cum princi. seq. & allegat Iason. l. veluti. §. fin. l. quidquid astringendæ. §. fina. de verb. obliga. ad quæ iura resp. Ripa, vbi suprà, quòd ibi conditio poterat impleri in vltimo etiam momento (erat enim conditio, si capitolium non ascendero) biennij nimirum, ergo si ibi dicatur pœnam non committi nisi demum peracto biennio, quia ll. illæ non cogitauerunt posse euenite casum quo promissor impediretur capitolium ascendere. at in exemplo nostro secus est, nam constat casum euenire facilè posse, quo sim infra bienuium, & tamen infra reliquum biennij Romam ire non possim, caue, nam inuenio quatuor ll. conc. scilicet l in illa stipulatione, si calendis, in prim. respo. l. si eum. §. 1. ff. si quis cau. l. veluti. §. fin. l. quidquid. §. fina. de verb. oblig. ff. quæ omnes probant, quod quando conditio negatiua erat potestatiua, id est, pendens ex facto promissoris, tunc etiam post conditionem negatiuam existentem dies qui superest spectandus est, nec dicatur quod siue conditio sit affirmatiua, tunc quàm primum efficitur impossibilis, habetur impleta, vt l. fi. ff. de cond. inst. l. fin. quando dies legat. ced. ff. siue sit negatiua, tunc quàm primum efficitur necessaria, habetur impleta, vt l. hoc iure. ff. de verbo. l. cum tale. §. Mæuiæ. de cond. & demo. l. 4. §. fina. eod. l. vxori vsumfructum villę villæ , de vsufruct. leg. nam vtrunque fateor, sed & dict. l. in illa stipulatione, conditionem impletam esse ante aduentum etiam diei euidenter probat, quod etiam probat d. l. si eum. §. 1. dum ait, non ante pœnam peti posse, innuit enim pœnam mero iure commissam, per conditionem existentiam peti non posse ante diem qui ad huc superest, cuius natura est solutionis, seu executionem eius, quod iam debetur differre, vt §. omnis. Instit. de verb. l. fin. in fin. quando dies vsusfr. leg. ced. ff. Idem probat d. l. veluti ibi, non nisi præterito biennio rectè petam, eodem modo inducendo, & d. l. quidquid. §. fina. ibi. non nisi biennio præterito rectè petam, eodem modo inducẽdo inducendo , fateor, ergo omnes ll. clamare conditionem esse impletam, siue sit affirmatiua, quàm primum efficitur impossibilis, siue negatiua, quàm primũ primum efficitur necessaria, sed tamen id non obstat, quò minus solutio differat propter diem, qui superest, quo fit, vt omnes quatuor leges præallegatæ vtrunque probare videantur, & conditionem impletam esse, & diem qui superest spectandum, quarum ll. veram rationem eam esse puto quam cedit Ias. in l. in illa. colum. 1. in sin. post Areti. scilicet quòd necessitas pœnæ soluenda videatur subrogata loco facultatis, conditionis implendæ, & consequenter quam dilationem habet, promissor ad conditionem implendam eandem habere videtur, & ad pœnam soluendam, quia subrogatum debet sapere naturam eius cuius loco subrogatur, eiusq́ue qualitates assumere, argumen. eorum quæ late tradit Iason in rub. | ff. de verbo. obligat. qua ratione fit, vt quam dilationem promissor sibi reseruauit ad conditionem implendam, eandem sibi lex indulgere videatur ad pœnam soluendam, vel eandem ipse promissor sibi ad pœnam quoque soluendam reseruasse videatur, quod obtinet quando implementum conditionis pendebat ex facto promissoris, sicq́ue conditio erat potestatiua. Vnde infero, quòd immeritò hæc rætio ratio reprehenditur per Ripam in l. in illa stipulatione. colum. 2. ad princip. ait enim (si dixi, si Stichum calendis non dedero, diem dabo) tunc non communiter, tunc non videtur absonum, quod pœna loco Stihi subrograta videatur, voluit enim stipulator habere Stichũ Stichum , vel eius loco pœnam. at si dixi (si capitolium non ascenderis infra mensem pœnam dari) tunc absonum (inquit) videtur pœnam dici subrogatam loco implementi conditionis, quod videtur fateri posse, habita ratione ad personam tantùm stipulatoris, sed habita ratione (prout haberi, vt puto, debet) ad personam promissoris cessat hoc absurdum, ipse enim voluit necessitatem pœnæ soluendæ subrogatam esse loco facultatis conditionis implendæ, quid enim si pœnam pecuniariam cō pensare compensare voluit cum labore Romam fortè eundi, vel capitolium ascendendi, redeundo ad principalem rationem, dico quòd si tempore stipulationis conditio erat potestatiua pendens ex facto promissoris, licet ex post facto ante diem fiat impossibilis (morte Stichi qui erat in conditione, vt d. l. in illa, vel lapsu temporis, quod tantum temporis præterijt, vt infra residuum certum sit, me capitolium ascendere non posse. d. l. veluti. d. l. quidquid) tamen dies qui superest non est cur non spectetur, nam ab initio dilationem habere volui, vel ad conditionem implendam infra terminum, vel ad pœnam soluendam post terminum, quòd si conditio pœnalis stipulationis casualis erat, tunc conditione existente, dies non spectatur, eo quod tunc necessitas pœnæ præstandæ non potest videri subrogata loco facultatis conditio. implendæ, quia conditionis implendæ (cùm ipsa casualis esset) facultatem promissor non habet, sed fortuna, ita intelligo d. l. hoc iure, cum conc.
Iuxta prædicta
13
* quæro de intellectu l. & ideo hæsitatur. ff. de verb. obliga. cum l. Martius. ff. locati. Sol. secundum communem opinionem Bart. in d. l. & ideo, & Ias. ibidem columna tertia. quod non sunt contra, sed altera per alteram suppletur, nam in leg. & ideo, dicitur quod si parte operis effecta, ædificium casu corruerit, tunc opus est de nouo fabricandum, sed reintegratur dilatio, sicq́ue periculum dilationis non ad artificem, sed ad dominum operis pertinet, de periculo verò ipsius rei, seu operis verbum nullum ibi, sed id dicitur in leg. Martius, vt ad dominum operis similirer similiter pertineat, sicq́ue dict. l. & ideò, exten ditur, vt licet in periculo tantùm, seu in commoditate dilationis loquatur, procedat tamen etiam in periculo ipsius rei. dict. l. Martius, extenditur vt licet in periculo tantùm ipsius rei loquatur, procedat etiam in commoditate dilationis. Hanc communem solutionem reprobat Iason ibidem, quia dum ait communis solutio, quod in leg. Martius, expensis domini ædificij, est reficiendum ædificium, certè id nec ibi apparet, nec in leg. & ideo, nam in neutra illarum ll. fit vlla mentio expensarum, & licet Iason impudenter loquatur dicens, Bartholum somniasse, tamen eius improbatio debilis est, fateor enim quod in neutra illarum ll. fit mentio expensarum, tamen etiam si non dicatur, est necessariò intelligendum quòd in leg. Martius, expensis domini ædificium esset reficiendum, nam si expensis fabri reficeretur, tunc non domini, sed fabri esset periculum, quod esset contra illam leg. & quod domini periculum esse debeat vltra leg. Martius, probatur ratione, nam ædificium cœptum cedit areæ. §. ex diuerso. Instit. de rerum diuisio. leg. qui res. §. aream. ff. de solutio. & sic fit ædificij dominium eius cuius & solum erat, & consequenter ad eum, vtpote dominum, periculum pertinere debet. leg. nec pignus. C. de pigno. acti. Ias. verò postquā postquam communem sol. reprobauit, dedit aliam, scilicet quod l. Martius, loquitur in contractu tantũ tantum bonæfidei, nec ꝓcedat procedat in cōtractu contractu stricti iuris. l. verò & ideo hæsitatur, loquatur ecōtra econtra in cō tractu contractu stricti iuris, nec ꝓcedit procedit in cōtractu contractu bonæ fidei, nam secũdum secundum eum in l. & ideo, artifex seu promissor tenebatur domum facere suis expensis, quo fit, vt cùm ad opus teneretur, quod est indiuiduum. l. si is qui quadringenta. §. quædam. ad leg. Falci. declarant Bartholus, & Iason, vbi suprà, certè parte tantum operis effecta nullatenus liberatur, quo fit vt eius sit periculum, & denuo facere teneatur expensis suis, scilicet artificis non expensis domini, licet sibi redintegretur dilatio. at in leg. Martius, artifex non expensis suis, sed domini, accepta mercede ædificium faciebat, nec artifex ad aliud tenebatur quàm ad operam suam præstandam, quo fit vt ædificio dirupto ipsius non sit periculum, sed domini, & deficit hæc solutio. absol. communi, quia secundum communem vtrobique reficiebatur ædificium expensis domini, at secundum Iason. in leg. Martius, tantùm non in leg. & ideo, tamen nouissimè dic referre sit stipulatio interposita ex causa lucratiua, an ex causa onerosa, nam primo casu puto procedere text. in l. & ideo hæsitatur, est periculum casus, licet quò ad incommoditatem dilationis pertineat ad dominum, tamen quò ad impensam pertinebit ad artificem, seu promissorem, nam qui promisit opus facere parte operis facta, constat nullatenus liberari, vt dixi, quo fit vt non aliter liberaretur quàm si | semel integrum opus perfectum præstiterit, quod secus est in l. Martius, propter rationem Bar. & Ias. nam quod in l. Martius, opus reficiatur expensis domini, omnes conc. at si stipulatio interposita esset ex causa onerosa, puta domum faciendam artifici centum aureis locaui, qui per solemnem stipulationem promisit se cẽtum centum aureis acceptis illam perfectam redditurum, quod hispanè dicitur (a destaxo o a su , ijesgo riesgo ) iam verò pro habenda veritate præ mitti, quod artifex in quęst quæst . nostra suscepit totum opus, certa mercede pro conuerso opere constituta, vt sic respectus habeatur ad totum opus, non ad operis singulorum dierum, vel mensium, ita docet Bar. in l. opus quod aduersione. numero tertio. ff. locati. idq́; idque patet, nam si artifex cum domino conuenisset, vt certa mercede constituta pro singulis diebus seu mensibus, quibus ipse operaretur sibi daretur, tunc sine dubio ad nil aliud quàm ad operas præstandas teneretur, pro quo facit l. qui operas. ff. locati.
Secundò præmitte quod si vniuersum opus faciendum certa mercede suscepit, tunc si culpa eius non arguatur de periculo, culpa leui contingente, regulariter tenetur non de contingente culpa leuissima, nisi etiam periculum in se susceperit, quo casu de periculo etiam leuissima culpa contingente tenetur, non de eo quod absque culpa contingit, hæc probantur in leg. opus quod aduersione. ff. locati. cum l. seq. tenent ibi glo. & Bart.
Tertiò præmitte quod d. l. Martius. dum ait Flaci, id est, domini esse periculum, potest intelligi de triplici periculo, de periculo seu incommoditate dilationis, quod sine dubio ad ipsum pertinet. d. l. & ideo, & de periculo expensarum, de quo dubitamus, & de periculo operis, id est, quòd artifex ædificium semel factum casu diruptum iterum sacere non debeat. Et quòd de periculo dilationis non sit intelligendum, patet, quia cùm id sit leuis præ iudicij, certè periculi appellatione dilationis incommoditas contineri non debet, argum. l. quoties. C. de precib. Imp. offeren. præterea patet per totum. C. & ff. de pericul. & commo. rei vend. quod periculũ periculum intelligitur regulariter de periculo ipsius rei, & in specie nostra sumi oportet, vt patet per d. l. opus quod aduersione, cum l. seq. Quòd autem de periculo ipsius rei hoc casu intelligendum non sit, patet, nam post partem operis factam eandemq́ue concussam artifex amplius illam partem facere non teneretur, tunc eueniret, vt reliqua parte operis facta liberaretur, sicq́ue eueniret absurdum, vt dominus totam mercedem præ staret, partemq́ue tantùm operis haberet, quæ pars sibi fortè inutilis foret, cùm opus sit quid indiuiduũ indiuiduum , saltem solutione, vt l. stipulationes non diuiduntur. l. in executione. §. in 2. de ver. oblig. leg. si is qui quadringenta. §. quædam, ad l. Fal. ff. quod esset maximum absurdum, argumen. leg. in executione, suprà allegat. in §. pro parte, superest ergo, vt intelligendum sit de periculo expensarum, quod pertinet ad dominum, nam si artifex insulam faciendam ducentis aureis suscepit, & facta insulæ parte dimidia opus concursum sit terræ motu, & sic absque vlla etiam leuissima artificis culpa, tunc non est dicendum artificem liberari reliqua operis parte facta, vt dixi, non quoque est dicendum, quòd ab vniuersa operis factione per factionem illius partis liberetur, nam tũc tunc casus ille sibi lucro esset, vel esse posset, quod est contra leg. si priusquam. ff. locat. superest ergo, vt dicamus opus adhuc integrum faciendum redintegrata mercede, quod vltra istam rationem satis probatur in d. l. & ideo hæsitatur, nam cùm ibi dicatur integrum tempus indulgendum, est intelligendum ad integrum opus faciendum, nam si reliqua tantùm pars operis facienda esset, certè infra residua temporis fieri deberet, pręterea præterea ibi dicitur (ad insulam faciendam) ergo ad integram, nam simplex fundi vel domus appellatio, ad vniuersam refertur domum. l. si quis cum totum. ff. de excep. rei iudi. l. si pluribus, de leg. secundo. l. si plures, de lega. tertio. quo fit vt in duobus subueniatur fabro seu artifici, & in dilatione, in mercede redintegrandis. vnde patet veram esse communem solutionem, de qua per Bartholum in dict. l. si ita stipulatus essem abs te. columna fina. de verbo. oblig. & Ias. ibi col. 3.
Infertur quod l. & ideo, quæ loquitur in redintegranda dilatione tantùm extendatur, vt procedat etiam in mercede redintegranda.
Infertur extensio ad l. Martius, quæ loquitur in mercede tantùm redintegranda secundum meum, & communem intellectum, vt procedat etiam in dilatione redintegranda, quod & iustificatur ea ratione, de qua suprà meminimus, quia ædificiũ ædificium cœptum cedit solo pertinetq́ue iure dominij ad dominum areæ non ad fabrum seu artificem, vnde si sine alterutrius culpa perijt domini non artificis damnum esse debet ex regula l. si pignus. C. de pig. ac. l. quæ fortuitis. eod. tit. vnde apparet subiectum esse intellectum. Ias. vbi suprà, colum. 3. post Cum. ibi relatum.
Loading...