Capvt xcviii.

Capvt xcviii.

MOnachi
1
* minores executores testamentorũ testamentorum esse nequeunt, clem. exiui de paradiso. §. proinde, & §. verum, de verbo. signif. at si testator reliquit decẽ decem florenos distribuendos inter decem pauperes, & huic distributioni faciendæ præfecit talem monachum, is monachus huius ministerij non videbitur incapax, Barto. in tracta. minoricarum. lib. 2. c. 4. & 5. num. 5. Idem Bart. in l. cum pater. ff. de le. 2. in §. hæreditate, quem sequuntur ibi Paul. & Ioan. de Imol. Petrus de Anch. in consi. 412. nume. 8. Ias. in l. 1. §. item acquirimus. num. 52. ff. de acq. poss. Alexan. in consil. 57. nu. 8. vol. 2. Couarr. in c. tua. num. 1. de test. & est communis opinio secundum Ripam, in l. ex facto. §. si quis rogatus. 2. ff. ad Treb. num. 5. hanc dicit communem opinionem Ioannes Gualdensis de arte testa. tit. 7. cautela. 7. nume. 3. Sali. in l. 1. C. de hær. inst. Abb. consil. 11. factũ factum sic se habet, & consi. 110. in causa, lib. secundo. prout refert Gualden. vbi suprà. And. Siculus consil. 12. lib. 1. Lud. Rom. consi. 49. quoad primum, in secundo dubio, prout refert Ripa, vbi suprà.
Pro hac opinione facit, quia omnia censentur permissa, quæ non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quibus cau. maiores, sed monachi quò ad vltimarum voluntatum executiones non sunt penitus interdicti, quia licet actio prout iuris est, & actualis executio, seu administrario prout est facti, eis non possint competere, tamen consilium ad illam rem accommodatum possunt præbere, hæc tria probantur in dict. §. verum, ipsis ergo non competit iurisdictio ad quicquam hac in re imperandum, non actio ad quicquam hac in re petendum iudici aliter vel extra non administratio vel dispensatio seu distributio, vt manibus suis vel opera sua isthæc fiant, sed consilium præbere possunt, & licet regular ter regulariter hæres non teneatur sequi tale consilium. l. cum pater. §. mando. ff. de leg. 2. tamen illud verum cùm hęres hæres sponte consilium monachi requisisset, vel vltro à monacho sibi datum esset, non sic quando ex præcepto testatoris hæres iussus esset consilium requirere monachi, & illud sequi, nam licet isto casu actio huic monacho nulla competat ad compellendum hæredem, vti eius sequatur consilium, adhuc tamen is hęres hæres si iuxta præceptum testatoris monachi consilium non petat, petitumq́ue non executus fuerit, non videbitur paruisse voluntati defuncti, sicq́ue incidet in pœnam authen. hoc amplius. C. de fideic. & in corpore, vnde sumitur, meritoq́; meritoque vt indignus priuabitur defuncti hæreditate, vt ibi, nam in dict. clem. id vnum prospectum fuit, nec circa res humanas monachi morarentur, quæ aliquam moram aut solicitudinem, curam & impedimentum considerabile secum traherent, cuius interuentum ipsi distraherent à diuinarum rerum contemplatione, non sic si vel nullo modo vel tam leuiter vt in consideratione esse non deberet, distraherent, vel impedimento eis fierent. sicq́; sicque consilium monachos hac in re præbere non vetuerunt iura, sed in specie nostra nihil plus facit monachus quā quam præbere consilium nominando illos pauperes, licet istud consilium de præcepto testatoris efficacius & fortius sit quàm si præberetur citra iussum testatoris, sed licet maiorem vim ac potestatem iura dederint huic consilio à monacho præstito ex præcepto testatoris, quàm si vltro & citra testantis iussum præstitum esset, non tamen monachus magis moratur aut impeditur à diuinorumq́ue contemplatione abstrahitur in isto consilio prębendo præbendo præcepto testatoris, quàm si illud citra eius iussum præbuisset. sicq́ue non est cur magis hoc casu cōsilium consilium tale præbere impediatur quàm illo.
Contra quam tamen opinionem tenet expressè Baldus in dict. authen. ingressi. numero 20. quia de facili hoc officium trahitur ad quæstum pecuniarum. Quam opinionem Baldus sequitur. Card. in dict. clem. exiui. in §. verum. numero decimoquarto. & ibi Petrus de Anch. numero vigesimotertio. & in consil. 202. numero secundo. Iacobus de Canibus in tract. de executione vltimarum voluntatum in prima particula. numero vigesimotertio. Dominicus de Sancto Geminiano, in capit. 1. col. 2. de testame. in 6. & ibi Franc. Idem sentit Bald. in l. id quod pauperibus. C. de episco. & cler. nu. 9. dum refert se ad id quod dixerat in dict. auth. ingressi. Idem tenet Celsus in add. ad Bal. in d. auth. ingressi, aiunt enim prohibitionem, de qua in d. cle. exiui, esse generalem, | nec restringi per rationem particularem, ibi expressam, arg. l. prospexit. ff. qui, & à quibus, ibi, quòd per quàm durum est, sed ita lex scripta est, sed sanè ibi erat generale præceptum, nec erat expressa ratio specialis per quā quam illud generale præceptum restringeretur, quam opinionem tenet etiam Felinus in cap. ex parte. num. 6. de constit. Bart. in consil. 12. colum. 12. vol. 1. num. 3. versi. ex istis infert. Eandem opinionem contra Bart. tenet Francis. à Ripa, in dict. §. si quis rogatus. numero quinto, vbi dicit quòd verior & salubrior est suprà dict. opinio Bald. per text. in d. clement. exiui, in §. dubitauerunt, ibi, in ea quomodo oculos habere ad bona videantur, & ibi respondet ad fundamenta Bartho. opinionem tamen Barthol. dicit ibi posse procedere nemine se opponente, quia tunc valet electio secundum Fredericum de Senis, in consi. 293. ad finem, & in istis terminis loquitur Romanus in consilio quartocentesimo nonagesimonono. nume. quinto, & in singula. 242. & in consilio ducentesimo trigesimoquinto, numero quarto, & vltra Doctores, suprà dict. opinion. Bald. contra Barthol. dicit esse puram veritatem Barba. in dicto capitulo, tua nobis. nume. 9. & decimo. & dicit quòd cōmunis communis opinio eam sequitur, & allegat quàm plures Doctores, eandẽ eandem opinionem Bald. dicit de iure veriorem, licet communem dicat opinionem Barthol. Ioan. Gualdensis in tracta. de arte testandi, titu. 7. caut. 7. numero tertio. hanc Bald. opinionem sequitur, & receptiorem appellat Petrus Due. regula 381.
Denique priorem partem affirmatiuam, vt liceat monacho minori talem electionẽ electionem pauperum, seu nominationẽ nominationem facere, longè veriorem puto, nam si testator iuberet, vt talis eleemosyna fieret de consilio talis monachi minoris, vel si hæres sponte sua vellet eam eleemosynam facere, de eius consilio quo magis pium gratumq́; gratumque Deo faceret, nullus abnegaret quin id liceret. d. §. verum, ibi, verum tamen in his exequendis dari consilium ipsorum statui non obsistit, sed isthæc nominatio, qua de agimus, non præbet vllam iurisdictionem tanquam iudici, vel executori ipsi monacho, nec præbet ei vllam actionem tanquam parti, nec imponit ei necessitatem manibus suis attingendi illam pecuniam, aut alterius vllius administrationis, aut solicitudinis subeundæ, aut actum vllum corporeũ corporeum faciendi, vel opus, seu operam, sed simul ac verborenus declarauerit eos decem pauperes quos digniores, aut dignos illius eleemosynæ existimauerit, functus erit officio suo, satisq́ue fecisse videbitur, per quod nihil omnino à diuinarum rerum contemplatione se substraxisse videbitur, sed potius opus pium gratumq́ue Deo fecisse, & in tali nominatione facienda simillimus esse videbitur consilium danti, cui consilio hæres parere necesse habebit, licet aliàs consilia re gulariter non sint obligatoria, vt in d. §. iurando, sed hęres hæres formaliter obtẽperasse obtemperasse voluntati testatoris non aliter visus erit (prout debet, arg l. Mæuius, & l. qui hæredi, in princip. ff. de condi. & dem.) quàm si in ea eleemosyna distribuenda sequatur nominationem, & consilium illius monachi, ergo, &c.
Loading...