Capvt xcix.

Capvt xcix.

FIlivsfamilias
1
* in testamento patris præteritus fuit, an testamentum sit ipso iure simpliciter, & omnino nullum, an verò ita demum si filius illud dicat nullum, adeo controuersum est, vt hunc articulum esse de summis apicibus iuris Ias. exclamauerit in l. fin. num. 23. cum seq. C. de bono. poss. contratab. qua in re, vt ita demum sit nullum, si filius id voluerit, & non aliter tenuit Gloss. in l. filio præterito. ff. de iniusto, rupto. Gloss. in l. scimus, in princ. verb. ipso iure. C. de inoffi. test. Glo. in l. si duo. ff. de leg. præst. Glo. in l. is qui in potestate, in prin. eod. tit. Glo. in l. si pater, in Glo. mag. ad fin. C. de inst. & subst. & ista fuit communis opinio Glossarum secundum Ias. vbi suprà. dict. num. 23. quodq́ue semper Glossæ ita tenuerint, firmat Ange. qui idem sequitur, & eam veram non aliter, atque Euangelium semper existimasse parum piè fatetur, quam ipse quoque sequitur in l. ita tamen. §. quoties. ff. ad Trebell. sequenturq́ue alij quàm plures quos refert, & sequitur And. Tiraquel. in l. si vnquam, verb. reuertatur. nu. 13. C. de reu. don. à quo dum allegat Ias. idem tenentem in leg. 2. C. de posthu. hæ. instituen. cauendum est, nam ibi nihil hac de re attigit, & dum allegat eund. Ias. in l. si silius, qui in potestate. 1. not. ff. de lib. & posth. errat, nam Iaso. potius tenet contrarium, & dum allegat Gulielmum Bened. in c. Raynutius de test. verb. in eodem testamen. 1. num. 84. errat, nam ille contrarium defendit, hancq́ue opinionem tueri testamentum satis vetustum ipse Gulielmus, & Tiraque. testantur. Nam Ebulia, Lucij Mæuij Agrippæ vxor ex duabus filiabus alteram instituit, alteram verò præterijt, at Afronia quæ præterita fuerat, cum sorore contendere noluit, testamentumq́; testamentumque matris patientia honorare quàm iudicio euertere sanctius magisq́ue pium existimauit, sicq́ue ratum mansit testamentum, quod à Valerio relatum est | lib. 6. c. 8. quod inscribitur de testamentis quæ rata māserunt manserunt , sed miror in curiam Guilielmi, & Tiraquelli hoc exemplum adducentium de matre filiam prætereunte, cùm nos loquamur de patre filiumfa. prætereunte, quarum rerum est in specie propsita proposita non obscura differentia, vt propè docebimur.
Contrariam partem videntur tenere plures Glossæ, quæ simpliciter, & indefinitè aiunt tale testamentum, in quo filius familiàs à patre præteritus sit, nullum esse, neque exigunt vllam filij declarationem, aut petitionem, ita tenet Gl. in §. sunt autem. verb. contratabulas. Instit. de bono. possessio. Glo. in l. fin. verb. petita. C. de bono. possess. contratabulas. Glos. in l. si ita scriptum. §. fin. in Glo. fi. ff. de lib. & post hum. Glo. in l. & si pepercit. §. fin. verb. filium. (ibi qui hic gradus è quo est præteritus statim est nullus, eod. tit. Gloss. in l. non putauit. §. si quis emancipatum. verbo, iura. ff. de contratabulas. Glo. 1. in fi. in l. quod vulgo. ff. de contratabulas. Glo. fina. in l. vnic. ff. si tabulæ testam. nullæ extabunt Glo. in l. 2. verb. filio. ff. de excep. rei iudic. hanc opinionem sequitur, & firmat esse communem tam vltra montanorum quàm citra montanorum Ias. in l. filio præterito. C. de contratabul. num. 23. & nume. 29. tenet à Costa simpliciter in l. Gallus. §. quid si tantum. ff. de libe. & posthum. parte tertia. numero 177. Guilielmus Benedic. in d. c. Raynutius. verb. in eodem testamento. 1. numer. 84. cum plu. seq. sequitur & dicit esse cōmunem communem opinionem Ias. in l. si filius, qui in potestate. 1. not. ff. de lib. & posthum. sequitur & dicit esse communem opinionem Alex. num. 16. in d. l. posthumo nato, vbi etiam Dec. nume. 9. eam sequitur, & negat hac in re laborandum esse quasi in re clara, vbi numero quadragesimoquinto, hanc dicit communem opinionem Curti. Iunior.
Tertia fuit opin. Curti. Iunioris, qui in d. l. posthumo nato. num. 45. ait has opiniones ita concordari posse, vt ipso iure nullum sit tale testamentum, verùm in effectu non esse nullum, si filius abstineat, quia tunc conualescit, in quam partem inclinare videtur Alexand. in l. inter cætera, in princip. ff. de lib. & posthu. col. 1. & hæc pars sapit veritatem, sed eget declaratione, nam præmittendum est
2
* quòd conditionum aliæ sunt supensiuæ suspensiuæ , alia resolutiuæ. Suspensiuæ dicuntur, quæ dispositionis conditionalis, qua de agitur, non modò effectum, aut executionem, sed etiam substantiam, aut essentiam interea dum pendent, impediunt ac suspendunt, (quale est in illa conditione, si nauis venerit, si Mæuius consul fuerit, vel si decem dederit) l. vnica. §. sin autem aliquid sub conditione. C. de cad. tollendis, vbi traditur communiter per Doctor. notant Glo. & communiter Doct. in l. Item quia, post prin. ff. de pact. Resolutiuæ conditiones dicuntur, quæ neque substantiam, aut essentiam di spositionis impediunt, aut suspendunt, nec etiam executionẽ executionem , sed eò duntaxat pertinent, vt quod semel factum, aut perfectum fuerat, infectum sub aliquo futuro euentu reddatur, seu rescindatur (quale est cum domum vendidi, & tradidi, ita vt meliore conditione allata res inempta fieret, iuxta l. secunda, cum ibi notat. & ferè per totum. ff. de in diem adiectione, vel etiam in terminis totius tituli. ff. de lege cōmis commis .) Modò sic si filiusfamiliàs in testamento patris præteritus fuit, & quęritur quæritur , an tale testamentum puta præsentialiter, & simpliciter nullum esse videatur, an verò sub hac demum conditione nullum esse videatur, si filius dixerit, ac declarauerit velle se testamentũ testamentum impugnare, respondendum est, nullum videri purè, & præsentialiter, non quidem sub hac conditione suspensiua, si filius declarauerit, velle se illud impugnare. Verùm quia solius filij fauore tale testamentum lex improbauit non improbatura, si scisset filium præteritum iudicio patris patientem aurem accommodaturum.
3
* ideo si filius postea acquieuerit patris iudicio, vel eius hæreditate abstinuerit (proprio fauori, vt potest, renuncians, iuxta l. penul. C. de pact.) tale testamentum quod initio re vera nullum fuit, non solùm valebit, sed etiam retro semper validum fuisse videbitur, vnde fructus illius hæreditatis non solùm à tempore quo filius patris iudicio se acquiescere velle declarauit, sed etiam retro à tempore mortis testatoris ad hæredem scriptum pertinebunt, non secus quàm si reuera, vel nullus filius fuisset, vel non fuisset præteritus, isq́ue est verus sensus Iureconsulti in l. filio præterito. ff. de iniust. rup. simillimum est in legatario, qui licet à tempore mortis testatoris quò ad fructus, & omnes commoditates dominus rei legatæ esse videatur. l. à Titio. ff. de furt. l. si tibi homo. §. cum seruus, cum ibi notat. per Gloss. Barthol. & Alexand. ff. de legat. primo, tamen si repudiat, semper talis res legata videtur fuisse, & permansisse sub domino hæredis, vt notat communiter per Gloss. & Doctor. in dicto §. cum seruus, optimus text. in l. legatarius, eod. titul. & in l. prima. §. 2. & 3. ff. si quid in fraud. patro. quasi legati dominium purè transeat in legatarium, sed sub hac conditione resolutiua, vt si fortè repudiauerit, nunquam retro transiuisse videatur, quod & in specie nostra euenire intelligo, vt si filius præteritus abstinuerit, licet ante abstensionem testamentum & erat nullum, & hæreditas ipso iure filio quæsita fuerat, iuxta l. necessarijs. ff. de acquirend. hæredit. iuncta l. prima. ff. de iniusto, rup. & in principio Institution. de exhæredation. lib. tamen post filij abstensionem, & testament. retro sem per valuisse, & hæreditatem patris filio nunquam quæsitam fuisse intelligimus, quasi sub tali conditione non suspensiua, sed resolutiua hæreditates filio præterito quæsita videretur, id quod generale est in om| nibus acquisitionibus, & annullationibus, quæ fauore alicuius inducuntur à lege, si is repudiat, aut renunciat fauori suo, vt diximus non semel in quæstionibus præcedentibus.
Loading...