Cap. c.

Cap. c.

TEstamentvm in quo
1
* filiusfamiliàs à patre præteritus fuit, quod secundum veram & communem opinionem nullum est de iure ciuili, plerique nostrorum variè contendunt, an iure quoque prętorioprætorio nullum sit, an verò valeat saltem iure prętorioprætorio, & cōmuniscommunis opinio est tale testamentum vtroque iure tam ciuili, quàm prætorio nullum esse, ita tenent Gloss. in l. 2. ff. de excep. rei iudic. verbo, filio. sequitur, & dicit communem opinionem Alexand. numero 16. in l. posthumo nato. C. de contratabul. vbi eandem sequitur, & dicit communem Decius, numero duodecimo. quem similiter & sequitur, & communem dicit Curt. Iunior, numero quadragesimosexto. cum sequent. vbi eandem tenet, & communem dicit Iason numero 28. qui ait, quòd studio tantùm contradicendi quidam tenuerunt contrarium, & hanc opinionem tenent Barthol. & alij in d. l. posthumo, & Glo. in l. vnica, in fin. ff. si tabulętabulæ testamen. nullæ exta. sentit Iason in l. filius qui in potestate. colum. 1. & 2. ff. de libe. & posthum.
Contrariam partem, vt tale testamentum valeat de iure prætorio, tenent Glo. in verbo, petita. in dict. l. posthumo, & Gloss. fina. in l. si ita scriptum. §. fina. ff. de lib. & posthum. Glos. in leg. non putauit. §. si quis emancipatum. verbo, iura. ff. de contratabulas. Gloss. fina. in leg. quod vulgo. eodem titul. Gloss. in §. sunt autem. Institutio. de bono. poss. Gloss. in dict. l. filio præterito. fuitq́ue communis opinio Glossarum, secundum Iason. in dict. l. posthumo, numero vigesimooctauo, vbi hanc partem sequitur Romanus, & sequuntur Christopho. de Castellione, & Iacob. de Puteo in dict. l. filio præterito, & Rapha. Cumanus in dict. l. si filius, qui in potestate. estq́ue articulus disputabilis secundum Decium, vbi suprà, & hanc partem & nos defendimus in libe. de succession. creatione, part. prima. §. 20. numero 138. & hic articulus est de summis apicibus iuris, secundum Iason. numero 23. in d. l. posthumo.
Pro hac parte, vt testamentum tale valeat iure prætorio, licet iure ciuili nullum sit, soleo allegare text. à nullo vnquam hac in re accommodatum
2
* in l. si testamentum. ff. de testam. (dum ait, sed vtroquovtroque iure valebit tam ciuili, quàm prætorio) nam sensus planè illius legis est, non semper testamentum, quod valet, vtroque iure valere, sed aliquando valere altero tantùm eorum iurium.
Modò sic testamentum, quod desinat ab initio (non loquor ex post facto) valere, contingere non potest, nisi aut ratione formæ, aut ratione rerum, aut ratione personarum. Ratione formæ semper valet vtroque iure, aut neutro, quia ius prætorium, & ciuile quò ad formam testamentorum in vnam consonantiam iuerunt, quasi societatem hac in re coissent. §. sed cum paulatim. Institution. de testament. Ratione rerum similiter vtroque iure valebit, aut neutro, quia nusquam lectum nusquam relatum, vt in rebus, de quibus testamur, sit differentia vlla inter ius ciuile, & prætorium. Ratione personarum idem, nam aut loquimur de persona dantis, id est, testatoris, aut accipientis, aut non accipientis, ex parte testantis non inuenimus vllam differentiam, quia qui habent testamenti factionem actiuam iure ciuili, habent quoque iure prætorio, & per contrarium qui vetantur vtroque iure, exclusi intelliguntur à facultate testandi ex parte accipientis, omnes similiter qui habent testamenti factionem passiuam, vtroque iure eam habere inueniuntur, & qui ab altero iure incapaces fiunt, ab altero quidem non introducuntur, ex parte autem non accipientis, id est, eorum qui cùm honorandi testamento essent, honorati non fuerunt, si rectè inspexeris quò ad primordialem testamenti validitatem, nullam inuenies differentiam nisi in hoc casu quo de agimus, quando filiusfamiliàs à patre fuit præteritus, nam tunc valet testamentum iure prætorio, subiacet tamen rescissioni per contratab. Iure tamẽtamen ciuili ab ipso initio fuit nullũnullum, & hunc casum præsagire ac præsensisse mihi videtur Iureconsultus in d. l. si testam. quia illa differentia in alio non verificatur, & iam quòd in alio verificari posset, adhuc tamen ex illo tex. non posset non capi vehemens coniectura, & argumentum ad nostram opin. tenendam, cùm saltem ibi sumatur regula hæc, quòd non semper testamentum ab initio vtroque iure valet, &
3
* nostra opinio tuetur eleganti ratione, nam olim non vigebat testandi facultas, neque etiam erant inuentæ intestatorum successiones, neque enim isthæc sunt de iure naturali, sed tantùm de iure positiuo, vt patet per totum | de iure naturali. Institutio. vbi cum enumerantur ea, quæ sunt iuris naturalis, & gentium, nullum verbum protulit de successionibus testatorum, vel intestatorum, patetq́ue per totum. ff. de iusti. & iure, vbi similiter cùm de iure naturali & gentium ageretur, nullum verbum emiserunt Iureconsulti de huiusmodi successionibus, nec verosimile est tot leges, totq́ue constitutiones, ac Iureconsultorum responsa hac de re loquentia, præsertim ex professo, & integris titulis, hanc ad rem destinatis prætermissura hanc materiam successionum tam necessariam, tamq́ue amplam, vt tertiam totius iuris partem occupatam habeat, tamq́;tamque elegantem, vt summis vigilijs, ac lucubrationibus excogitatam, atque inuentam testetur Iustinianus Imperator in leg. si quando, in principio. C. de inofficio. testament. sicq́ue non supinus modò, verùm fatuus quoque & intolerabilis error, atque obliuio esset, tot Iureconsultorum, ac Imperatorum, de iure naturali, & gentium in dictis titulis loquentium, si huiuscemodi successionum materiæ ob liti essent, vnde quia ad ius naturale, vel gentium non pertinebat, ideo prætermissam esse pro comperto, ac indubitato cuique modo sano esset, quod apertè etiam edocuit Iustinianus Imperator in §. singulorum, cum sequen. §§. & titulis. Institutio. de rerum diuisione. nam cùm ibi polliceretur acturum sese prius de acquisitionibus iure naturali, vel gentium contingentibus, deinde de illis, quæ iure ciuili euenirent, hanc successionum materiam collocauit non inter acquisitiones iuris naturalis, vel gentium, sed iuris tantùm ciuilis, id quod nos pleniùs disseruimus in lib. 1. de successionum creatione. §. 1.
Modò sic iure positiuo prius præcepta fuit intestatorum successio, quàm testatorum, vt ibidem docemur, deinde testatorum quoque successio inuenta fuit, sed liberrimè, simpliciter, & generatim, nam lege cauebatur, vt vti quisque legasset, aut iussisset res suas, ita ius esset. l. verbis legis. ff. de verbo. signifi. in illo enim primæuo iure positiuo hac de re loquente, neque vlla liberorum aut parentum cura habita est, neque forma vlla disponendi, aut testandi à reliquis dispositionibus humanis distincta, ac separata introducta fuit, licet omnia isthæc postea vsu suadente humanisq́ue necessitatibus exigentibus paulatim successiuis vicibus, atque temporibus recepta fuerint, sicq́;sicque olim varia fuerunt genera testamentorum, vt docuit Imperator Iustinianus, in principio Institut. de testamen. quibus à iure varięvariæ formęformæ fuerant accōmodatæaccommodatæ, vt ibi, aliterq́ue iure ciuili, aliterq́ue iure prætorio circa testamentorum formas disserebatur, donec vtrunque ius quasi hac in re societatem coiret in vnam consonantiam, quò ad formam testamentorum iuerunt, vt in §. sed cum paulatim. Institutio. de testamen. in quam societatem, & consonantiam iuisse quò ad iustitiam disponendi, curamq́ue, & fauorem liberorum, & parentum non reperiuntur, sicq́ue licet iure ciuili illa omnimoda libertas testandi, vel in vltimis voluntatibus de rebus suis disponendi ad libitum, quæ tempore vetustissimo cōpetebatcompetebat, & concedebatut, cuique vtroque iure tam ciuili, quàm prætorio, iuxta dict. l. verbis legis. non secus, quàm & tunc, & etiam vsque in hodiernum diem conceditur in dispositionibus inter viuos. leg. sed non vsque. ff. si à parente quis fu. ma. leg. penultim. ff. de pact. §. per traditionem. §. venditæ. Institution. de rerum diuisio. licet illa, inquam, omnimoda libertas, quæ iure tam ciuili, quàm prætorio cōpetebatcompetebat, etiam hodie inspecto iure prætorio integra maneat quò ad primordialem testamentorum validitatem, circa iustitiam, & æquitatem disponendi, nam siue liberi, vel parentes præteriti omnino fuerint, siue exhæredati ritè, vel non ritè, siue etiam non ritè instituti, semper primordialiter, ac in sui creatione testamen. valet iure prætorio, licet ex post facto eodem quoque iure prætorio euerti possit per contratabulas bono. possessio. neque vllum Iureconsultorum responsum, vllam legem, vllámve constitutionem huic rei aduersantem reperies, verùm tamen iure ciuili ea libertas variè restricta fuit, nam primum liberi nominatim exhæredari, si instituti non forent, iubebantur, neque eis exhæredatis æquè, aut iniquè vllus recursus ad successionem paternam dabatur, vt per totum. ff. de libe. & posthum. de iure loquor ciuili, licet postea centum viri inuenissent illam in officio. testament. querelam, per quam eis subuentum fuit, vt in leg. prima. C. de petition. hæreditat. in leg. fina. C. de lib. præt. itaque de iure ciuili liberis à patre præteritis nulla medela inuenta fuit, quia ea non egebant cum eo iure, id testamentum nullum esset ipso iure, sed ipsis exhæredatis remedium querelæ accōmodatumaccommodatum fuit, quia tunc opus erat auxilio cùm testament. valeret, iure autem prætorio cùm solennitas, aut necessitas exhæredandi recepta non esset, relinquebamur in terminis iuris positiui primæui hac de re loquentis, quo iure quò ad primordialem quidem testamentorum validitatem vti quisque in vltima voluntate de rebus suis disponeret, ita ius erat quò ad iustitiāiustitiam disponendi, licet ex post facto id testamentum, quod initio firmum erat, per contratabulas euerti posset, si liberi essent præteriti, quia tunc suspicio erat quòd essent à patre obliti, quòd si expressim essent exhæredati, quia iam cessabat illa suspicio, non dabatur contratabulas nulla distinctione habita, vtrùm iustè, an temerè exhæredati essent, dummodo ritè fieret exhæredatio, quia prætor | omnimodam libertatem, quæ iure vetustissimo hominibus rebus de suis in vltima voluntate disponendi dabatur, coangustare noluit, non magis, quàm in dispositionibus inter viuos, iuxta dict. l. sed non vsque, iuncta dict. l. verbis legis, quam libertaremlibertatem restringere cum liberis præteritis contratabulas accommodabat, non dicebatur, aut putabat, quasi tunc idem facturus esset, ac optaret ipsemet pater, si de talib. liberis meminisset, simile in l. 3. C. de inofficio. testament. simile in leg. si vnquam. C. de reuo. do. simile in leg. cum auus. ff. de conditio. & dem. & hæc est verissima ratio qua exhæredatis prætor non subueniebat, iuxta leg. non putauit, in principio (quam & ibi consultus reddidisse videtur. ff. de contratabulas, licet aliàs parum aptas parumq́ue rem ipsam attingentes prodiderint in leg. posthumo nato. C. de contratabulas. Curtius iuni. Ias. Decius, post Paulum Castrensem, & alios ibi.
Estq́ue plusquam efficax ratio ad ostendendum, quod licet filiusfam. in testamento patris præteritus fuerit, quo casu testamentum iure ciuili nullum est, valeat tamen iure prætorio inspecta sui creatione, & primordiali validitate, non secus quàm si is filius esset institutus ritè, aut exhæredatus piè, aut impiè, quod & suadetur alia peremptoria ratione, nam & si is filius in minima re, vel portione institutus esset, non desinebat ab initio valere testamentum de iure prætorio, nec dabatei contratabulas, aut vllum ius impugnandi testamentum de iure prætorio, & tamen non minus egebat ope, & auxilio, quàm si ex toto nihil testamento esset sibi relictum, quid enim si in obolo, aut vno minimi vilissimiq́ue valoris numo honoratus esset, sicq́ue iure ciuili subueniebatur, vt siue temerè exhæredatus esset, siue in minore portione quam legitima institutus daretur sibi querela inofficio. testamen. §. fin. Instit. de inofficio. testamen. l. cum quæritur. C. eodem titul. & authen. nouissima, eod. l. Papinianus. §. quarta, & 5. quoniam autem quarta, & l. si non mortis, eod. titul. ff. vides ergo palam, vt prætor liberis quidem subuenire voluit, sed tantùm parentibus testantibus, nam quòd liberis præteritis subuenierit, non tam ob fauorem ipsorum id fecit, quàm ob fauorem parentum, ne præter eorũeorum mentem, & animum ad alienas successiones bona sua abirent, Præsumebant enim tunc eoq́ue casu liberorum, vel oblitus, vel ignarus, at quo casu cōstatconstat oblitum, aut ignarum non fuisse (quod accidit quando liberos exhæredauit etiam temerè, aut minus piè in minimo eos honorauit) tunc liberis prætor minimè cōsultũconsultum curauit, maluitq́;maluitque omnimode libertatẽlibertatem parentib. conseruare, vt sic indubitatum esse debeat liberis præteritis indistinctè iure prætorio ratum esse fuisseq́ue semper testa. primordialiter, inq́ue sui creatione tenuisse non secus quàm si instituti forent.
Quod & tertio loco
4
* suadetur per l. 2. C. de edi. diui Adr. toll. vbi testa. quod integrum consumatumq́ue in sui forma appareat, regulariter habet executionem paratam etiam de iure communi, & consequenter hæres, qui illud iudici ostendit, mittendus est in possessionem hæreditatis, etiam si filius præteritus opponat sese. l. 2. vbi omnes. C. de edi. diui. Adr. toll. tradunt communiter Docto. in l. fin. eod. tit. per tex. ibi, vbi Barthol. q. 6. vbi Bal. colum. 4. not. 3. & Alexan. col. 1. Alex. in l. ait prætor. §. si iudex. add. 2. ff. de re iud. Idem Alexand. in l. si cum dotem. §. eo autem tempore. ff. soluto matri. Angel. in l. cum antea. ff. de arbi. Rod. Suares in rep. l. post rem. ff. de re iudi. in 4. casu. cuius rei ratio illa est, quòd illud testamen. certum est iure saltem prætorio valere in sui initio, neque ad rem pertinet, quódve post facto possit infirmari etiam iure prætorio per contratab. si filius præteritus reperiatur, nam adhuc interea hæres in pos. mittendus est, licet postea hæreditas ei adimi possit, nam & in omnibus non modò legibus, sed etiam titulis, ac libris integris de in integrum restitutione loquentibus, quod initio valet, postea rescinditur, resq́ue cum fructibus possessori adimit, læsoq́ue restituit, vt l. quòd si minor. §. restitutio. leg. verum. §. primo. l. patri. §. primo, & secundo. dict. l. verum. §. sciendum, cum §. seq. & §. si locupletem. ff. de minoribus per totum. C. & ff. de condi. obl. ca. per totum. C. & ff. de cond. ind. pertotum. C. & ff. de cond. ob turp. cau. per totum ferè. ff. de rebus eorũeorum. leg. si prædium. leg. prædiorum. leg. vtere, ferè per totum. C. de præd. mi. text. magistralis in leg. videamus. 2. per totam. ff. de vsur.
Verùm cum per ius prętoriumprætorium id testamen. valeat, sicq́ue ex testament. hæres scriptus ad bona defuncti vocari videatur, iure autem ciuili non valeat, sicq́ue eo iure repellatur, & præteritus filius inuitetur, vtrùm istorum iurium inuicem pugnantium alterum vincet, respon. illud ius, quod hac in re aut materia, qua de agitur, nouissimum fuerit, alterum vetustius vincet, non secus quàm si vtrunque ius, vel ciuile, vel prætorium esset, quo casu nouissimum vetustius expellit, exulareq́ue cogit. l. nam & posteriores, cum ibi not. ff. de legib. l. ius ciuile est, cum ibi not. ff. de iustit. & iur. l. pacta nouissima, cum ibi plenè not. per Glo. & Docto. C. de pact. sicq́ue cum vtroque iure tam ciuili, quàm prætorio valeret testam. quo olim filiusfamilàs à patre præteritus esset. d. l. verbis legis. ff. de verb. sig. superueneritq́ue postea ius ciuile id declarans, & interpretans, vt procedat nisi cùm iniusta esset dispositio per filijf. præteritionem. l. si quis post. §. ex his. ff. de iniu. rup. per totum. ff. de lib. & posthum. per totum. Instit. de exhæ. lib. per totum. C. de | libe. præt. hoc ius ciuile, vt pote recentius, seruandum est, at cùm rursus tertio loco, seu tempore superuenerit prætor interpretans, & declarans, nouum illud ius ciuile inducensq́ue, vt testamentum, quod filio præterito quiescebat impeditumq́ue erat inspecto iure prætorio, nullumq́ue erat inspecto iure ciuili, expediat, & quasi detegatur, ac liberet, sin atq;atque suos operari effectus, quando ratio iustitiæ, & ęquitatisæquitatis, quęquæ mouerat ius ciuile cessare & euanuisse inuenitur, hoc ergo ius recentius, ac nouissimum præualebit, tum quia recentius, tum quia consultius & æquius, simile in d. l. ius ciuile est, vbi per Gloss. & alios, ita intelligo dict. l. filio præterito. ff. de inius. rup. testamen. vbi filio abstinente, cuius solius intuitu, & fauore testamentum iure ciuili infirmum intelligebatur, iure prætorio sustinetur, & tuetur, perpende enim illum textum dicentem, ex bono, & æquo tuetur, nam dum ait ex bono, & æquo, intelligitur iure prætorio, dum verò subdit tuetur, significat non renasci quidem testamentum, sed in priori statu, ac origine, quod firmum erat de iure prætorio, conseruari, sustineri, tueri, tueri enim non est addere, aut denuo inducere rem ingenitam, sed iam genitam, creatam, ac stantem sustinere, conseruare, inde tuitio, & tutela, ac tutores, vt prin. Insti. de tut.
Et quod
[5]
* in dict. l. filio præterito, dicitur, (scilicet quamuis subtilitas iuris refragari videatur) hunc habet sensum, quod licet iure ciuili, quod ab initio non valet, ex post facto non conualescat. leg. prima. ff. de reg. cat. tamen id non obest, quia eo iure ciuili, quod ab initio non valebat, non intelligitur conualescere, sed magis alio iure, scil. prętorioprætorio, vt innuunt illa verba, ex bono & æquo, id quod oportunè declarat Alexander in dict. l. posthumo. numero duodecimo. C. de bon. po. contratab. ergo fuerunt tria tempora, quorum primo testamen. in quo filiusfamiliàs præteritus à patre erat, valebat iure tam prætorio, quāquam ciuili, at successit secundum tempus, quo tale testamentum, licet iure prætorio valeret, iure tamen ciuili nullum erat, & iuri ciuili vt pote posteriori, hac in re standum erat, sed nouissimè successit tertium tempus, quo ius prætorium videns, quod tale testamentum ob meram filij præteriti vtilitatem annullabatur, induxit, vt si filius huic vtilitati, & fauori renunciasset (iuxta leg. penult. C. de pact.) tale testamentum vigeret, quod ius vt pote posterius, & etiam rationabilius seruandum est, ergo si ex verbis testamenti constaret filium fuisse præteritum, tunc antequam filius abstineret ab hæreditate patris, id testamentum nullum esset, & ipso iure, & in effectu, sed si postea filius abstineret iure prætorio, effectualiter conualesceret.
Loading...