Capvt ci.

Capvt ci.

PRaemittenda ergo in primis est quædam quæstio necessaria,
1
* quæ conducit & superioribus, & sequentibus, scilicet an testator possit formam legis prę termittere prætermittere , atque immutare in iure suorum hæredum, vt licet regulariter, qui filium nepotemq́ue ex eo in potestate habebat, filium tantùm, non etiam nepotem suum hæredem habiturus erat, possit tamen efficere, vt per contrarium nepos tantùm, non etiam filius sibi suus hæres fiat, sicq́ue dispensare contra formam, & traditionem text. in §. sui. Institu. de hæred. qual. & §. sui. Institu. de hæred. quæ abintest. & l. in suis. ff. de libe. & posthum. leg. cum ratio. ff. de bon. damnatorum, qua in re, quia pulchra, altissima, & amœna materia est, huiusmodi præmittimus conclusionem.
Filius exhæredatus non fit suus hæres patri ex testamento per nepotem ex se institutum.
In primis enim aduertendum est omnes nostri iuris præceptores non tenuisse modò verum, seu notissimum, indubitatumq́ue iuris ciuilis elementum obseruasse filiumfamil. exhæredatum, cuius filius testatoris nepos ab auo institutus esset, suum hæredem auo futurum ex persona nepotis, simul atque ille nepos post mortem aui hæres extitisset, quæ assertio eo pertinet, vt intelligatur simul, atque is decesserit, de cuius hæreditate agitur, nepotem institutum ei hæredem suum futurum, eamq́ue hæreditatem ab ipso nepote illico abscessuram, inq́ue patrem suum exhæredatum continuò transiturum, vt is non solùm eam ipso iure acquirat, sed præterea cum ijsdem iuris qualitatibus eam habiturus sit, cum quibus nepoti delata fuit, vt ipse ei, cuius de hæ reditate agitur, suus hæres fiat, quemadmo| dum & nepos si apud eum ea hæreditas mansura esset, suus quoque hæres auo fieret, hanc sententiam ita intellectam obseruant, ac veluti catholicam disciplinam religiosissimè tuentur omnes iuris vtriusque professores, vt ab ista doctrina declinatum nullum inuenias, quales sunt Bar. in l. qui in aliena. §. interdum. ff. de acqui. hæred. quem ibi sequuntur Imol. Ang. Cum. Aret. Alex. col. 1. & fin. Ias. colum. 1. Idem Iason in l. si quis posthumos. §. si filium. nu. 23. ff. de libe. & posth. Idem Ias. in l. si filius hæres. num. 6. eod. tit. Aret. & Imo. in l. si filius sub conditione, aliàs incipit sub conditione filius. ff. de lib. & posth. Bart. Imol. & Paul. col. fin. in l. fin. ff. de condi. inst. Imol. in c. Raynutius, de testa. Imo. in l. Gallus. §. quidam rectè. ff. de lib. & posth. & Eman. à Costa, in l. Gallus. §. & quid si tantum, pagi. 114. post Petrum Iacob. Bald. & Ang. quos ipse allegat. ff. de lib. & posthu. Curt. Iunior in l. qui se patris. nume. 9. vbi Deci. col. 3. C. vnde lib. Idem Curt. in l. fin. numero 44. eod. titu. Sozi. in l. cum filio. ff. de leg. 1. nume. 25. Fortunius in d. §. & quòd tantum. nume. 6. in eandem quoque sententiam inclinant Petr. Iacob. Din. Alber. Bald. in d. §. interdum. dum existimant eum qui per aliũ alium hæres existit, qualis est filius in specie nostra cum eisdem qualitatibus hæredem futurum, cum quibus extiterat hæres is, qui eis hæreditatem quæsierat.
Verum enim verò, & si ab hac receptissima sententia nullus vnquam abscesserit, ipse ausim contrariam sententiam verissimam dicere, pro qua in primis vrget talis consideratio, eum qui per alium hæres existit, qualis est dominus patérve qui hæreditatem per seruum, filiúmve acquirunt, non videntur propriè hæ redes, ideoq́; ideoque illa conditio, quisquis mihi hę res hæ res erit, in tali persona non verificatur, idq́ue scriptum reliquit Vlpianus in l. 3. & in l. qui liberis. §. hæc verba. ff. de vulga. sic ergo & in specie nostra, is pater exhæredatus, qui per filium hæres existit, neque simplex vulgarisúe hæres existit, tantum abest vt suus hęres hæres videatur.
Deinde in eandem partem multùm me mouet egregium Papiniani responsum, qui in leg. fin. ff. de condi. instit. scriptum reliquit referre, vtrùm filius, qui à patre sub conditione potestatiua arbitraria vt hæres scriptus fuit, nepotem ex se substitutum habuerit, neque ne vt si non habuerit ipse moriens legitimus patri in testamento, hæres possit existere conditione defecta, vt in vltimo vitæ spiritu, & cō ditionem conditionem defecisse, & testamentum euanuisse, & ipsum filiũ filium patri intestato suum hæredẽ hæredem instituisse dicamus, sin autẽ autem nepotes ex se substitutos habuerit, tunc in illo vltimo vitæ spiritu & cōditio conditio institutionis defecisse, & per hoc institutionis gradus euanuisse, hęreditatemq́; hæreditatemque ab primo gradu abscedentem in secundum gradum substitutoris migrasse, migrantemq́; migrantemque nepotibus substitutis ipso iure acquisitam fuisse, acquisitamq́ue in filium eius institutio per defectum conditionis euanuit, iure potestatis remeasse, sicq́ue ei acquisitam, quo casu & hoc est quod expendimus, Iureconsultus licet non ignorauerit filium per nepotes hæredem patris fieri, tamen non dixit legitimum suúmve hæredem patri extitisse, quo fit, vt Iureconsultorum subtilissimus Papinianus planè significauerit, quod cum filius testatoris per nepotem ex se natum ab auo substitutum hæres existit, tunc effectu tantùm, non etiam nomine hæres factus videatur, vt per hoc non solùm testatori suus hæres non fiat, sed neque etiam hęres hæres fiat, quod si filius, qui honore institutionis (est enim institutio summi honoris in l. Iulianus. ff. si quis omissa caus. testam. l. filium. §. sed & si portio. ff. de lega. præst.) à patre affectus, cùm non per se, sed per filium suum patri hæres existit, suus hæres non intelligitur, vt ibi, quanto minus suus hæres intelligitur in specie nostra, quę quæ habet filium summa exhæredationis ignominia (iuxta l. Papinianus, in prin. ff. de inoffi. testa.) à patre notatum fuisse.
Ad hæc
2
* eandem partem veriorem esse docemur ex ipsomet arg. quod nostrates turpiter in contrarium pellexit, nam l. qui in aliena. §. interdum, quam in tribus sui partibus expendimus, apertè ait filium necessarium hæredem futurum, non autem suum, & necessarium, vt per locum à contrario sensu. Item per locum ab inclusione vnius ad exclusionem alterius sententia nostra euidentius probetur quā quam longa contentione egeat, neq; neque moueor quod tex. ait patrem suum, & sine aditione facit hæ redem, & quidem necessariũ necessarium , nam postquam Iureconsultus patrem demonstrauit, cùm de qualitate successionis acturus esset, subiungit & quidem necessarium consultò prætermittens qualitatem sui talis, & cùm in illo textu totum communis opi. repositum collocatum q́ue fuerit præsidium, superest, vt eo excluso, recepta sententia inermis nudaq́ue maneat. Memor præterea quod ab omnibus vbique receptum sit exhæredationem ad effectum suitatis extinguendæ per aditionem hæredis extranei (vt probat l. filium. §. sed cum exhæredatio. ff. de bo. poss. contratabulas. l. si exhæredatus. ff. ad Syllania. l. si patronus test. §. ex testamento. ff. de bo. liber.) existentiamq́ue hę redis hæredis necessarij (qualis est nepos in potestate ab auo institutus) parem esse exęquariq́ue exæquarique aditioni extraneorum. leg. eum bonis. ff. de acqui. hæred. l. iam dubitari, in fin. ff. de hære. instit. ergo vt suitas filij exhęredati exhæredati per aditionem extraneorum extinguitur, ita & per existentiam hæredis necessariò & consequenter semel extincta conualescere non potest. l. qui res. §. aream. ff. de solutio. quo fit, vt postquam iura suorum in ipso propter sui exhęredationem exhæredationem sic confirmatam euanuerint, in eodem | renasci non possint, licet in nepote non interdicantur, vt in §. ita demum, & in §. sui. Insti. de hære. quæ ab inte. §. sui. Inst. de hæredum quali. & differentia.
Enimuerò absonum esset eum qui in testamento fuit exhæredatus, eodem testamento suum hæredem auo fieri, harumq́; harumque rerum naturalis inter se pugna esset, vt in simili ait l. ius nostrum. ff. de regu. iur. nec me mouet exhæ redatus aliquando suus hæres efficiatur. l. Papinianus. §. si ex causa, ibi suus hæres. ff. de inoffi. test. illud enim fit ab intest. non ex testa.
Vrget præterea quod sermo simpliciter prolatus intelligitur de prima tantùm vice. l. boues. §. hoc sermone. ff. de verb. sig. l. matrimonij. ff. qui & à quibus. l. si socius pro filia. ff. pro socio. l. inter socerum. §. fina. ff. de pact. dot. quo fit vt cùm nepos ex institutione hæres extiterit, non possit negari quin ipse propriè hæ res fuerit, reliqui omnes improprij, cùm duo insolidum hæredes esse non possint. l. quod contra. §. vni duo. ff. de reg. iur. l. si vt certo. §. si duobus vehiculum. ff. commoda. eodem quoq; quoque pertinet, quod vulgo dici solet, verba quæ prius non per posterius intelligenda. l. 1. §. qui in perpetuum. ff. si ager vectig. Sozi. in l. prima. col. 2. ff. de vul. nepos ergo qui prius hæres extitit, is solus suus hæres rectè dicitur, non pater qui per eum hæreditatem quæsiuit. is enim magis iure patrio, quàm hæreditario quæsisse intelligitur, arg. l. si infanti. in verbo, iure patrio, de iure delib. C. vel iure peculij. argu. l. 1. & 2. ff. de castren. pecu.
Denique hanc partem cogimur tenere coacta & peremptoria ratione, quæ deducitur ex egregio Pauli Iureconsulti responso, qui in l. quæritur. ff. de bonis liber. scriptum reliquit, filium qui exhæredatione sua motus est ab hæreditate libertorum paternorum, ad quam nepotes ex eo per legem vocantur, non debere eandem hæreditatem consequi per filios suos, ne ociosa elusoriaq́ue legis testatorísue prohibitio videatur, si quod suo nomine consequi exhæredatus non potest, id per suos filios consequitur, sic & in specie nostra planè elusoria redderetur exhæredatio testatoris, si exhæredatus eandem hæreditatem, eodem iure, qualitate, priuilegio, honoremq́ue per nepotem institutum consequeretur quo habiturus esset, si exhæredatus nunquam fuisset, neque ad rem pertinet, quòd totaliter nepotem instituendo id permisisse videatur, nam licet per institutionem nepotis videatur testator permisisse, quòd emolumentum hæreditatis filio acquiratur, tamen non permisit, vt eodem iure & honore hæreditas apud filium mansisset, quò mansura esset, si is exhęredatus exhæredatus non fuisset, alioqui videretur testator inanem fecisse dispositionẽ dispositionem , quod incredibile est, arg. l. 3. ff. de milita. testamen. notant Glo. Bart. & omnes in l. 3. §. si filius. ff. de liber. & posthum. estq́ue supremi momenti, quòd filio exhære dato nepos instituatur, nam licet commodum pecuniarum sit apud filium, tamen honor institutionis apud nepotem mansurus est, honor autem institutionis preciosior est emolumento hæreditatis etiam opulentissimę opulentissimæ . l. Iulianus. ff. si quis omissa causa. testam l. filium. §. sed & si portio. ff. de leg. præst. deniq; denique constat exhæredatũ exhæredatum haberi pro mortuo. l. 1. §. si prætor. ff. de coniung. cum emancip. quo fit suum hæredem fieri non posse non magis quàm si re vera mortuus esset. Neq; Neque me mouet quod hæreditatis cōmoda commoda habeat, nam adhuc verũ verum est, eum pro mortuo esse quò ad nomen, speciem imaginemq́ue hæredis, & quò ad titulum modumq́; modumque acquisitionis, quo de agimus.
Postremò his planè adstipuletur Vlpianus Iurecōsultus Iureconsultus , qui in l. fil. patroni. ff. de bonis liber. totam hanc dirimit cōtrouersiā controuersiam , vbi postquam nostram depingeret speciem, ait filium exhæredatum, qui per nepotem hæres fit effectu tantùm, non etiam nomine, neq; neque honore hæredem fieri non magis, inquit, quàm si per seruum institutum hæres fieret, indeq́ue euenire, vt talis filius exhæredatus à contratabulas bonorum possessione libertorum paternorum submoueatur, non secus, quàm si nullo modo emolumentum paternæ hæreditatis habuisset, vt contra tam apertum Iure consulti responsum contendere, non pertinacis modò, verùm temerarij quoque hominis esse videatur.
Adhæc non minus oportunè facit ff. de leg. præst. l. is qui in potestate, in princ. quem per te inducas, & ita hanc partem olim inter plura quàm 700. paradoxa publicè Salmanticæ tuebamur, & deinde semper hæc pars contra receptam sententiam verior nobis visa est.
Infertur opportunè, & vtiliter quòd in specie
3
* nostra cùm hodie ad firmitatem testamẽti testamenti desideratur titulus Institutionis in persona filij, vt in auth. vt cum de appell. cog. §. aliud quoq; quoque . & auth. non licet. C. de lib. præt. certè si filium, & ex eo nepotem in potestate habebam, & filio exhæredato nepotem hæredem feci, licet per eum filio meo exhæredato vniuersa hæreditas mea acquiri potuerit, tamen adhuc testamẽtum testamentum est ipso iure nullum, quia secundum nos is filius iure patrio tantùm, non etiam iure hæreditario mihi successisse videtur, nec suus hæres mihi extitit, sed emolumentum tantùm hæreditatis acquisisse videtur per filium suum, non secus quàm illud acquiret per seruum suum castrensis peculij, quem ego hæredem fecissem, nec per tale hæ reditatis emolumentum cessat iniuria exhæ redationis, vt probant fundamẽta fundamenta nostra, quā quam iniuriam potissimũ potissimum auferre, & euitare voluerunt iura noua, vt d. §. aliud quoq; quoque . vers. sola enim est nostræ serenitatis intentio iniuriā iniuriam exhæredationis, & præteritionis à parentib. & liberis auferre, licet tenentes communẽ communem sententiam diuersum verosimilius est responsuros.
Infertur similiter quòd cum iure regio ad
firmitatem testamenti paterni similiter desideretur, quòd filius instituatur, vel exhæredetur ex aliqua ex 14. causis expressis in d. §. aliud quoque, & §. causas, eiusdem auth. vel ex alijs parem rationem habentibus secundum communem sententiam, quam tenent nouissimi post alios in d. auth. non licet, quòd si filius aliter exhæredatus esset, testamentum non valeret, nec sustinetur per institutionem nepotis, ex cuius persona filius eam hęreditatem hæreditatem acquirere posset, non magis quàm sustineretur, si is nepos institutus vel non esset, vel in rerum natura non esset, & ita intelligo tex. in d. auth. non licet, cum similibus, licet tenentes communem sententiam aliud credibile sit in hac specie responsuros, & facit multum opportunè quod tradit Decius in l. hæredem. nu. 2. ff. de reg. iu. & Alex. in l. Seius, & Augerius ff. ad leg. Falc.
Denique scis valere hæredis institutionem
4
* factam ad interrogationem alterius, Glo. cō muniter communiter approbata in l. iubemus, in verb. quemadmodum. C. de testam. quam sequuntur Cinus, Bar. Bal. Ang. Sal. Paul. Fulg. Alex. Corn. & Ias. ibi, nu. 10. qui cum ea ait esse communem opi. Cur. Iun. consi. 183. col. 1. lib. 2. Id quod procedit dummodo testator non esset morti nimium proximus, vt tenent Paul. in l. hac consultissima. §. at cum humana fragilitas. C. qui testa. facere poss. Idemq́ue Paul. in
5
* l. 1. §. si quis ita. ff. de verbo. obl. vbi Sozi. nu. 2. Corra. nu. 1. col. 1. Guiliel. Ponta. nu. 15. qui hanc esse communem opi. testatur Alber. Papiensis, quem refert & sequitur Io. And. ad Spe. tit. de testamen. §. in primis. nu. 9. Anto. in c. cum tibi. de testam. firmat esse communem opi. Vicenti. Hercula. in d. §. si quis ita. nu. 10. Ang. Aret. in prin. Inst. de testam. qui firmat vsibus forensibus id receptũ receptum esse. Lud. Ro. in l. gerit. ff. de acquirenda hæredi. nu. 10. Ioan. Imol. in l. hęredes hæredes palam, ad finẽ finem prin. ff. de testa. l. autem. Sylua. consi. 54. nu. 9. Alex. cōsi consi . 12. nu. 2. lib. 6. & ibi Molinæus in eius add. Hippolytus sing. 449. Ripali. 3. responsorum. c. 11. nu. 8. Romanus consi. 306. Soz. nepos consi. 183. nu. 19. cum seq. Decius consi. 489. licet fluctuans in contrarium inclinet, Carolus Ruin. con. 2. col. 2. lib. 2. Aymō Aymon Crau. consi. 117. nu. 1. Thomas Grammaticus consi. 73. col. 1. cum seq. Paul. Castrensis consi. 155. col. 1. lib. 1. Stepha. Bertrandus consil. 349. nu. 6. lib. 1. Rodericus Suares allegatione 1. pag. 15. Carolus Ruinus cōsi consi . 9. nu. 14. lib. 2. Idem Ruinus consi. 8. nu. 9. lib. 3. Corneus consi. 319. lib. 1. nu. 13. Idem consi. 73. nu. 12. eod. lib. Idem consi. 22. nu. 8. lib. 4. Soz. consi. 229. nu. 7. lib. 2. Idem Soz. consil. 92. nu. 17. lib. 3.
6
* tamen id procederet si testamentum fieret inter extraneos, non sic si fieret inter liberos, vt in specie nostra, nam si filium exhæredaui nepotem q́ue ex eo etiam ad interrogationem alterius hæredem scripsi, & si morti proximus essem, valeret institutio cum fauore liberorum, arg. l. fi. C. fami. ercis. l. hac consultissima. §. ex imperfecto. C. de testament. quò magis illius odiosæ exhęredationis exhæredationis vires eneruentur quòd hoc admisso euenit, ergo, &c. arg. l. cum quidam. ff. de lib. & posthu. iuncta d. l. qui in aliena. §. interdum. ff. de acquiren. hæredita. quod nota, quia nouum.
Loading...