Capvt cii.

Capvt cii.

Svmmarivm.

MOnachvs non potest facere testamentum, vt in authen. ingressi. C. de sacrosanct. eccle. vbi omnes antiqui & noui, & in c. 2. & ibi omnes, de testam. facit tex. in authen. de monachis. §. illud,
1
* tamen summus Pontifex, vt per Couarru. in c. 2. de testam. nume. 10. potest monachis dare, si sibi libuerit, licentiam testandi, secundum Iaso. in
2
* authen. ingressi. col. 2. C. de sacrosanct. eccle. Bal. in l. si quando, in prin. C. de inoffi. testam. Bal. in l. fi. C. vnde legitimi. Pau. in l. & militibus. C. de testam. mil. Bal. in authen. nisi rogati. col. pe. C. ad Trebel. Idem Bal. in l. 1. si seruus extero. C. vt refert Ias. vbi suprà. Barb. in c. cum in officijs. col. pe. de testa. Io. Bap. in tra. de pensionibus. q. 19. Sozi. consil. 13. lib. 1. quos refert, & sequitur Didacus Couarru. in c. 2. nu. 10. de testam. aliquid per Corn. consi. 176. in præsenti. nu. 7. lib. 2. monachus similiter iure regio iudex esse non potest, quia sui iuris non est, arg. l. 2. ti. de los alcadesalcaldes, lib. 2. ordi. expressius
L. 3. tit. 5. lib. 2. ordin.
in l. 2. eo. tit.
Illud autem dubium est,
an testamentum ante monachismum confectum rumpatur per professionem sequutam, & magis est vt non rumpatur. authen. de monachis. §. illud. authen. nunc autem. C. de epis. & cler. & in authen. si qua mulier. C. de sac. sanct. eccle. neque hoc casu monasterio debetur legitima, Bart. Bal. Butriga. Paul. & alij in d. authen. si qua mulier. Decius in c. in præsentia, de probationibus. numer. 61. Idem Decius qui hanc dicit communem sententiam, cons. 31. col. 2. Imo. numer. 12. & Aret. numer. 5. in lege prima. ff. de testament. Ripa in l. si vnquam. C. de reuocand. donat. quæst. 35. Abb. numer. 52. in d. c. in præsentia.
Contrariam sententiam videntur tenere Pet. Cin. & Fulgo. in d. authen. si qua mulier, quorum opin. communis est secundum Ias. ibi, numer. 15. & numer. 17. Imo. in l. 1. num. 11. ff. de testam. Ias. in rub. ff. de liber. & posthu. num. 19. Idem Ias. in rub. C. de post. hæred. insti. & monasterium loco posthumi esse aiunt Bald. & Imo. in l. filius à patre. §. 1. ff. de liber. & posthu. quod procedit secundum eos, quando tempore testamenti testator non cogitauit de monachismo futuro, aliàs secus. ita Bar. in d. authen. si qua mulier. & est communis opinio secundum Iaso. ibi, num. 17. & secundum Dec. in d. c. in pręsentiapræsentia. nu. 61. licet contrariam partem etiam hoc casu teneat, & dicat communiter receptam. Alciat. in rub. ff. de libe. & posthu. nu. 30. & nu. 31. itaque omnes ferè conueniunt, vt si tempore testamenti testator cogitauit de monachismo futuro, tunc per monachationem non rumpitur testamentum, quòd si tempore testamenti non sequentem cogitauit de monachismo futuro, tunc per ingressum religionis rumpitur testamentũtestamentum, non secus quāquam posthu. agnatione, secundũsecundum vnam communẽcommunem sententiam, licet secundũsecundum alteram communem sententiam etiam hoc casu non rumpatur, quod etiam tenuit Viglius in prin. Insti. quib. mod. test. infirmẽturinfirmentur, & hæc opinio magis placet, licet in contrarium faciat l. si vnquam. C. de reuocādreuocand. don. qua de re plenè per Dida. de Couarru. in c. 2. de testam. nu. 4.
An aut per monachismũmonachismum sine licẽtialicentia parentum,
aut fratrum initum à puella, quæ in eorum erat domo, puniatur non secus quàm per matrimonium carnale sit initum, & magis est quòd non, sic quòd sit limitanda. l. 2. & 4. tit. 1. lib. 5. ordi. ne leges illę pœnales recipiant extensionem contra ea quæ tra dunt Ias. & alij in auth. quas actiones. C. de sacrosanct. eccl.
Deportatus non potest hæres institui, neque aliquid ex testamento capere, tex. est in l. 1. C. de hæredib. insti. vbi traditur communiter per Doct. notant Glo. & Doct. in §. legari. Insti. de leg.
3
* neque posset esse iudex iure regio. arg. l. 2. titu. de los alca. lib. 2. ordi. ibi, o ouiere hecho cosa por que valavalga menos, constat autẽautem deportatum infamia notari, verùm si ex facto hæres institutus sit, dubium est an hæreditas ei relicta fisco applicetur, an verò deferatur legitimis hæredibus testatoris, non secus quàm si ille re vera institutus non esset, & quòd fisco applicetur, tenet Gloss. in
dict. l. 1. & ibi Guiliel. de Cuno. Butrigarius, & Raynerius, & est opinio sustentabilis, secundum Imol. in l. si seruus eius. ff. de acqui. hære. & in c. 2. de testam. tamen contraria opinio est vera & com munis, vt hæreditas deportato relicta legitimis hæredibus testatoris deferatur, per dict. l. 1. ibi, & hæreditas in ea causa est, in qua esset si scripti hæredes non fuissent, & ita tenet Bart. Bald. Sali. Paul. Alex. Corne. Iason & alij communiter in d. l. 1. & est communis opinio secundum Ias. ibi. nu. 3. & ita tenent communiter Doct. in l. si seruus eius. ff. de acquir. hæred. facit l. si in metallum. ff. de his quæ pro non scriptis habentur. l. in metallum. ff. de iure fisci, facit, quia deportatus habetur pro mortuo. l. 1. §. penul. ff. de contratab. ergo, &c. vt in l. quidam referunt. ff. de iure codicil. in §. 1. & §. pro secundo. C. de cadu. tollen. simile quando
4
* testator hæredem scripsit extraneum, quẽquem filium suum putabat, quæ institutio non valet, hæreditas tamen fisco non applicatur, sed legitimis hæredibus testatoris, ita tenent Cinus, Bart. Alexand. & aliter communiter in l. si pater, per tex. & in l. neque apud. C. de hære. inst. & est communis opin. secundum Ias. nu. 10. in d. l. si pater.
Ex communicatus
5
* hæres institui non potest secundũsecundum quosdāquosdam, quos refert Rolandinus in tractatu testamentorum, rub. 1. in fine. quia | æquiparatur deportato, & similiter etiam testamentum facere non potest, secundum Hostiensem, in c. pia. de exceptionibus in 6. glo. in c. decernimus, de sententia excōmunicationisexcommunicationis. lib. 6. quæ singularis est secundũsecundum Franc. in rub. de testam. in 6. in 16. col. Ioannes Monachus in c. quanquam, de vsuris.
Contrariam sententiam vt excommunicatus habeat vtranque testamenti factionem, tenent Archid. in d. c. pia. Ioan. And. & reliqui in d. cap. decernimus. Fredericus consil. 74. Guiliel. Benedi. in c. Raynutius, de testam. in verbo, mortuo, itaque primo. num. 288. Ioan. à Selua, de benefi. 3. par. q. 4. col. 1. quam opinionem dicunt communem Felinus in cap. cum voluntate, de senten. excommu. Barba. in d. c. 2. de testam. Idem Felin. in c. ad probandum, de re iudi. colum. 2. Fran. vbi suprà. Bar. & Aret. in l. si quæramus. de testa. Abb. in cap. veritatis, de dolo & contumacia. Bal. in l. fi. C. si anno competenti iudice. facit glo. in c. pastoralis. §. verum, de appellationibus, quæ excommunicatum relegato assimilat, quem constat posse testari. l. relegatorum. §. 1. & 2. ff. de interdi. l. eius. §. sed relegati. ff. de testamen. facit etiam, Quia omnia censentur permissa, quæ non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non. §. quod eis. ff. ex quibus causis maiores. leg. super statuas. C. de religiosis, sed excommunicatus non reperitur testari prohibitus, ergò, &c. Præterea speciale est in excommunicato propter hæresim: Item in excommunicato propter percussionem Cardinalis, vt in c. excommunicamus. §. credentes, de hæreticis. authen. credentes. C. de hæreticis. c. Felicis, de pœnis. in 6. ergo, & c. vt in l. nam quod liquidè. §. fi. ff. de penu. lega. resoluit Couarru. in rub. de testa. par. 2. nu. 18.
An autem iure regio excommunicatus iudex esse possit, & secundum hanc opin. videtur quòd sic, secus secundum priorem sententiam iuncta lege 2. titu. 15. lib. 2. ordi. dum ait,
L. 2. tit. 15. lib. 2. ordin.
o ouiere hecho cosa por que aya venido a menos, nam deportatum constat infamia notari, ergo, &c.
Item
6
* Collegium regulariter hæres institui non potest. l. collegium. C. de hæred. instit. quia omne collegium illicitum præsumitur, nisi approbatum probetur, vt dicit gloss. in l. 1. de collegijs illicitis tradunt. Alex. Ias. & alij in dicta lege, collegium. gloss. in d. §. legari. Institu. de legat.
Item incertis personis olim nihil relinqui poterat, vt tradunt glo. & communiter Doct. in d. §. legari, per tex. in §. incertis, & in §. posthumo, eod. titu. quod dic, vt per nouissimos in l. Gallus, in prin. ff. de li. & post. Item in metallum damnatis nihil relinqui poterat. gl. & communiter Docto. in d. §. legari. Institu. de legat. text. in leg. si in metallum. ff. de his qui pro non scriptis habentur, vbi Bar. notanter ait, quòd relictum ei, qui in metallũmetallum damnatus fuit, aufertur, & non fisco applicatur, sed legittimis hæredibus testatoris, vel si legatum erat, remanet apud hæredem, simile in eo, quod relinquitur deportato, vt per Ias. nu. 10. in l. 1. C. de hæredib. insti.
Item mendicantes non possunt capere ex testamento secundũsecundum quosdam, quod improbat & rectè Guiliel. Bened. in c. Raynutius, de testam. in verbo, & vxorem nomine. num. 217. quia etiāetiam captiuis, qui sunt serui, relinqui potest. l. si quis ad dechnandam. C. de Episcopis & Cleri. & idem pari ratione in mendicantib.mendicantibus qui bona non tenebunt, sed distrahentur per episcopum, & precium in eorum vsus conuertetur, vt d. l. si quis ad declinandam. l. fideic. & seruo. ff. de legat. 3. & ita seruatur secundum Bar. in l. ciuitatibus. ff. de leg. 1. & in l. seruos. ff. de alimentis legatis, & in tractatu minoricarum.
Spurius filius patri suo succedere non pōtpotest, & quidem præmittendũpræmittendum est
7
* spurios filios esse in duplici differẽtiadifferentia. Spurios enim largè appellamus, eos, quorum pater incertus est, etiāetiam si ex soluto & soluta concepti fuerint. Alci. lib. 1. prætermissor. & Theophilus in §. aduersus. Inst. de nuptijs. BudęusBudæus in l. vulgò. ff. de statu hom. Ioan. Bap. in l. si qua illustris. col. 1. C. ad Orificianum. Catellianus Cotta in vltimis memora. dictione, spurius. strictè verò spurij dicuntur, qui ex ijs parentibus nati sunt, qui cōiugiũconiugium contrahere non poterant tempore conceptiōisconceptionis, ita Ang. in §. nouissimè. Inst. ad Orifi. IdẽIdem in eo, qui nascitur ex coitu, punibile. Ang. ibidem. Alcia. li. 4. parergon. c. 5. Angelus Policia. lib. Miscellan. cap. 18. quos refert, & sequitur Couarru. lib. 4. decre. in secunda par. cap. 8. §. 5. ergo strictè & specificè spurius dicitur etiam is, qui patrem ostendere potest, si tamen ex coitu punibile nascitur, vel ex ijs parentibus, qui matrimonium contrahere nequeunt. d. l. vulgò. c. tanta, vbi gloss. qui filij sint legittimi. c. ad abolendāabolendam, de filijs presbyterorũpresbyterorum. licet largius spurium dicamus eum, qui incertum patrem habet, qualis est natus ex scorto, vel meretrice. l. 1. titu. 15. particu. 4. leg. spurij. ff. de decurionibus. ergo spurius
8
* strictè sumptus, neque ex testamento, neque ab intestato aliquid à patre capere potest, nec etiam ex contractu inter viuos. l. 1. & auth. licet. C. de naturalibus libe. §. fi. in authen. quibus modis naturales efficiantur sui. l. 10. titu. 13. par. 6. l. 22. tit. 3. lib. 1. ordin. Sali. in d. leg. 1. quòd si de facto huic filio spurio pater aliquid reliquerit, id non fisco, sed liberis legittimis, vel cognatis proximioribus defertur. d. l. 1. vbi Bald. & Sali. Ias. in l. 2. & ibi Alex. C. de hær. inst. Bar. in leg. fi. ff. de his quib. vt indig. Alex. in l. hæreditas. C. quib. vt indig. qui hanc dicit communem sententiam, nisi ex mora ipsorum post duos menses fiscus admittatur vel renunciatione ipsorum liberorũliberorum vel cognatorũcognatorum, vt d. l. 1. & d. l. 10. id autẽautem in omnib. filijs | spurijs iure regio procedit, secundum Couar. vbi suprà, nume. 3. qui allegat l. 1. tit. 13. par. 6. quæ nihil facit, voluit allegare l. 10. eod. tit. ibi, ex fornicatione, sed ille text. interpretandus est secundum ius commune, vt fornicationis appellatione coitus iure fori punibilis intelligatur. Hæc
9
* variè intelliguntur, Primum, vt spurius à patre immeditatè nihil capere possit, vt dd. iuribus. Secundò vt etiam ab alio, ex iussu patris, arg. l. vnum ex familia. §. 1. ff. de lega. 2. Tertiò etiam si capiat ab alio citra iussum patris, si tamen sibi datum fuit patris contemplatione secundum quosdam, argu. l. sed si plures. §. in arrogato. ff. de vulg. quod satis expeditum non est.
Quartò intelligitur vt etiam ex causa pupillaris substitutionis is spurius bona patris capere non possit. l. si is qui. ff. de vulgari, iuncta Glo. in authen. quib. mod. naturales efficiantur sui. §. fi. quem text. in d. l. si is, dicit singularem. Bal. in l. eam quam. C. fideicom. nu. 53. & in c. solicitudinem, de appella. col. 2. & meritò, quia post hæreditatem patris filio impuberi quæsitam, & diu ab eo possessam, iam non à patre, sed ab ipso impubere ea bona profecta videri deberent, arg. l. sed si plures. §. filio. ff. de vulg. vnde filio spurio videbantur posse acquiri, non secus quàm si patris nunquam fuissent, contrarium tamen ibi deciditur, quod sequuntur Bar. Paul. Alex. Ias. & alij communiter in d. l. si is. Ias. nume. 5. in l. iam hoc iure. ff. de vulga. & Couarr. vbi suprà.
Quintò intellige vt spurius bona patris capere nequeat, etiam ex causa substitutionis vulgaris. Guiliel. Benedict. in cap. Raynutius, de testa. in verbo, & vxorem. nu. 690.
Sextò intellige, vt non possit capere etiam ex substitutione fideicommiss. secundum Guiliel. ibid. argu. dict. l. si is.
Septimò intellige quòd etiam ab aliquo tertio, cui pater donauit, capere non potest incontinenti, licet ex interuallo posset, quia incontinenti præsumitur patris contemplatione factum. Bal. in d. l. eam quam. nu. 40. Anan. consi. 13. Io. Lupi. in rub. de dona. inter virum & vxo. §. 30. nu. 14.
Octauò intellige, vt capere non posset is spurius à patre etiam ex dispositione legis municipalis. Decius in c. 2. de consti. lect. 2. not. 2. Soz. consi. 95. nu. 9. li. 4. & est communis opinio secundũsecundum Ioannem Baptistam, in l. omnes populi. ff. de iust. & iur. col. 4. Bal. & Aret. in l. cunctos populos. C. de summa Trinitate. Aret. in l. 3. ff. de testam. Ias. in l. ait prætor. col. 3. ff. de iureiuran. eleganter per Couarru. vbi suprà qui multa cumulat, & aliquid infrà.
10
* filius verò naturalis, qualis est ille qui nascitur de concubina, vel ex ea cum qua matrimonium contrahi potest, vt declarant Alciat. li. 4. parergon. cap. 5. & plenè Didacus, vbi suprà, in §. 4. cap. 8. Abb. in c. per venerabilem, qui filij sint illegitimi. Roderi. Suares in l. 1. ti. 6. lib. 3. fori. Ias. consi. 51. lib. 3. l. 11. Tauri. Fortuni. de vltimo fine. illatione 8. Propositus in c. tanta. num. 6. qui filij sint legittimi, vbi Abb. col. fi. qui
11
* censet non tam fauendum esse filio naturali nato ex concubina domi retenta, quàm si nasceretur ex ea, quæ domi retenta non erat, quem in hoc sequitur ipse Didacus lib. 4. decreta. par. 2. cap. 8. §. 4. num. 4. sed errant, nam hac in re finis scopulusq́ue, quo tẽdittendit, ius ciuile ostendit, vt liberi quo certiores sunt, nostri eò certius & plenius ad successiones nostras admittantur, non sic in eis, qui magis incerti sunt, vnde cùm longè certiores sint liberi suscepti ex concubina domi retenta, quàm illi, qui suscepti putantur ex concubina, quæ seorsum degit, arg. l. filium eum diffinimus. ff. de his qui sunt sui vel alien. iur. l. si vicinis. C. de nuptijs. consequens est, vt ius & priuilegia filij naturalis potius consequatur filius natus ex concubina domi retenta, quāquam natus ex ea, quæ seorsum habitat, argu. leg. 11. tit. 13. par. 6. quæ hanc decidit controuersiam.
Vnde
12
* filius naturalis, & filius nothus ex testamento patris omnia capere possunt, non secus quàm quilibet extraneus caperet. Alciat. lib. 4. parergon. cap. 5. Salic. in authen. ex complexu. Cod. de incestis nuptijs. Didacus de Couarru. vbi suprà. licet contrariũcontrarium tenuerint Bar. in l. fi. ff. quibus vt indig. Alber. in rub. C. de natu. libe. Oldra. consi. 196. quorũquorum opinio nulla ratione defendi potest, cùm nothis nullum vitium obijci posset præterquam quòd eorum cognatio erga patrem incerta sit, sed longè magis certum est, extraneum hæredem nullum ius cognationis habere erga testatorem, à quo tamen ex asse hæres institui potest. Nothi autem dicuntur, qui ex meretricibus, vel scortis nascuntur, secundum ipsum DidacũDidacum & Alciat. vbi suprà, licet aliter capiatur nothus in l. 1. titu. 15. par. 4. & licet
13
* in successione ex testamento nothi & naturales æquiparentur, secus tamen est in successione ab intestato, nam ab intestato naturalis consequitur duas vncias, iuxta distinctionẽdistinctionem auth. licet. C. de naturalib. lib. authen. quib. mod. naturales efficiantur sui. §. fin. & §. si quis autem defunctus. Nothus verus ab intestato nihil consequitur à patre, vt in d. authen. §. si verò, effuse
14
* filius verò bastardus idem esse intelligitur, quod filius naturalis. Decius consi. 433. Glo. in rub. ff. de concubinis. Ludoui. de Sardis, in tractatu de legitimatione. 2. par. q. 1. li. 2. Alex. consi. 128. col. pe. lib. 1. quos refert, & sequitur ipse Didacus, vbi suprà, & ita intelligenda est secundum eum l. 9. Tauri.
Filius
15
* ergo naturalis ab intestato capere potest duas tantùm vncias, iuxta distinctionem d. authenticæ, licet. l. vlti. tit. 13. par. 6. Glo. Panorm. & reliqui in d. c. tanta, qui filij sint legitimi. Limita primò si supersint filij legitimi, & d. iuribus. Idem si supersint filij le|gitimati. Bal. in l. eam quam. C. de fideicom. nu. 26. & in simili per eundem in l. cum acutissimi. nu. 7. eod. tit. Idem Bal. in l. quisquis. C. ad leg. Iuliam. Maiest. Tertiò limita, nisi supersint filij adoptiui secundum Ioan. Baptistam de sancto Seuerino, in l. si qua illustris. C. ad Orificianum. col. 19. Nicolaus de Vbaldis, in tractatu de successioni. ab intest. colum. 11. nam cùm hi succedant contra testamentum, vt in §. adoptiui. Instit. de exhæredatione liberorum. leg. certum. ff. de inius. rup. l. 2. tit. 1. part. 6. multò facilius ab intesta. admittentur exclusis naturalibus, vt in §. eadem. Institu. de hæred. ab intestato. l. in arenāarenam. C. de inof. testa.
Quartò limita, nisi supersit vxor ipsius parentis, vt in d. aut. licet, quod hodie iure regio immutatum est. l. 9. tit. 13. par. 6.
Quintò limita, vt naturalis excludatur per coniugem vel filium legittimum, etiam si hæreditatem patris repudiet, secundum Imol. & Ripam num. 6. in l. Lucius. ff. de vulg. cuius contrarium tenet Alexand. ibi, colum. 3. Didacus verò, vbi suprà, nihil firmat, & quidem in terminis iuris cōmuniscommunis verior videtur opinio Imo. & Ripæ, quia etiam post repudiationem legittimorum durat causa exclusionis, quæ licet præsentia ipsius vxoris, sed in terminis iuris regij indubitanter vera est opinio Alex. vt legittimis repudiantibus fiat locus naturalibus, licet supersit vxor. l. 2. §. si sint. ff. ad Tertu. arg. l. 9. tit. 13. par. 6.
16
* Stat ergo vt naturalis patri potest succedere secundum dictam distinctionem, secundum quam etiam succedit nepos legittimus ex filio naturali tantùm. leg. fina. C. de natura. lib. vbi Cinus & Odofredus cap. causam, quæ. 1. c. lator, &c. ex tenore, qui filij sint legittimi. Decius consil. 311. Bal. in leg. fin. C. de verbo. sig. Ang. in auth. de hæredibus ab intesta. §. reliquum. Bal. & Salice. in d. l. fi. Azo. in summa. C. de natu. lib. Ioan. Bap. in d. l. si qua illustris. col. 19. qui sentiunt
17
* quòd talis nepos legittimus ex filio naturali excluditur à liberis legittimis, & ab vxore parentis, quid verum de iure ciuili, de iure verò regio à legittimis excluditur, non autem ab vxore. d. l. 9. tit. 13. part. 6. Ex testamento verò potest pater vnicam relinquere liberis naturalibus, legitima etiam prole existente. l. octaua. titu. 13. par. 6. l. 2. cum authen. ibi
18
* posita. C. de nar. liber. quòd si descendentes non sint legitimi, licet existant ascendentes, potest pater filium naturalem hæredem vniuersalem instituere, dummodò legitimālegitimam partem parentib. relinquat. authen. licet, iuncta glo. communiter approbata. d. l. 8. titu. 13. par. 6. Intellige tamen tertiam partem bonorũbonorum legittimam esse parentis, & in authen. nouissima. C. de inoffi. testamen. quod iure regio immutatum est, vt pater hæredem vniuersalem posset filium naturalem facere nihilò parentibus relicto. l. 10. Tauri.
Quòd procedit etiam in testamento imperfecto in terminis iuris cōmuniscommunis. Guiliel. Bened. in c. Raynu. de testa. in verbo, testa. 1. nu. 83. & est communis opinio secundum Didacum, vbi suprà. num. 13. contra Alex. in leg. ex facto. §. si quis rogatus. num. 45. ff. ad Trebell. Ias. in l. hac cōsultissimaconsultissima. §. ex imperfecto. nu. 4. C. de in officio. testamen. sed de iure regio, dict. §. ex imperfecto, correctus est per l. 3. Tauri. secundum Micha. Cifon. ibidem, & secundum Didacum, vbi suprà, filius tamen naturalis cum filijs legittimis matri intestatæ succedit. leg. si qua illustris. C. ad Orfi. leg. 11. tit. 13. par. 6. vbi redditur bona ratio etiamsi mater sit illustris. Ang. in §. nouissimè. Instit. ad Orfi. & est communis opinio secundum Didacum, vbi suprà, quod durum visum est ipsi Didaco, vbi suprà, quòd iure regio immuratum est. leg. 9. Tauri. Sed licet filius naturalis possit succedere tàm ex testamento, quàm ab intestato secundum prædictam distinctionem, tamen contra testamentum patris nunquam succedit. glo. in l. 1. in prin. ff. de contra tab. Didacus de Segura in l. cohæredi. §. cum filiæ. col. 14. ff. de vulg. & est communis opinio, vt diximus.
Cæterùm contra testamentum matris querelam mouere possunt, non secus quàm legitimi. l. si suspecta. §. 1. vbi glo. ff. de inoffi. testa. glo. & Pau. in d. l. si qua illustris, per rationem redditam in l. 11. tit. 13. par. 6. quod in legittimatis per rescriptum, an & vt procedat, traditur per nostrates in l. 12. Tauri.
Illud autem notandum est,
19
* quòd in quibus casibus filij legitimi, quales sunt spurij vel naturales, non possunt hæredes institui, id intelligendum est, purè hæredes institui non posse, sub hac verò conditione, si à principe legitimentur, institui possunt secundum communem sententiam, quam tenent Bal. in l. 1. num. 17. C. de instit. & substit. Sozi. in leg. quidam relegatus. num. 11. vbi Lud. Lusitanus col. 11. ff. de reb. dub. Curti. Iunior. consil. 184. lib. 2. nu. 4. Ioan. Lupi. in repet. rubricæ donationibus inter virum. §. 29. num. 4. Aret. consil. 155. quos refert, & sequitur Emanuel de Costa in l. Gallus. §. & quid si tantùm. in 2. par. num. 172. ff. de lib. & post. arg. l. in tempus. ff. de hæredib. instituen. l. 1. l. quid sponsæ. C. de dona. ante nuptias.
Quod autem dicebamus suprà nu. 9.
20
* spurium à parte nihil capere posse, ampliatur per l. fina. tit. 3. lib. 5. ordin. ibi, no ayan ni hæredemhereden los breuesbienes de los dichos clerigos suassus padres ni de otros parentes algunos i no valavalga manda ni donacion ni vendida que los dhodichos clerigos parentes les hisieren aora ni de aqui adelante, Quorum verborum sensus est in rem ipsam factam videri prohibitionem, vt nullo tit. inter viuos, aut vltimæ voluntatis lucratiuo aut oneroso capere possint, quod & probat l. 22. titu. 3. lib. 1. ordin. ergò bona ipsorum clericorum capere non potuerunt etiam | ex interuallo, quasi prohibitio sit in rẽrem, quod no. ad omnia quæ diximus suprà num. 9. pro nobis d. l. fi. ibi a orani de aqui a delante. An autem ab alio, qui non esset cognatus clerici, capere possint bona ipsorum clericorum, & puto non posse, quasi hæc prohibitio in rem esse videatur, vt d. l. fi. & d. l. 22. quod euidentius suadetur quàm longè demonstratione egeat, nam licet dictæ leges ea videantur niti ratione, quòd spurius in numero cognatorũcognatorum computari non deberet quò ad legitimas, sicq́ue patri intestato vel eius cognatis intestatis succedere non debeat, tamen nec ex testamento ijsdem succedere potest, per dd. ll. & præterea etiam ex contractu oneroso bona patris habere non potest de manu ipsius patris, vel eorum cognatorum, quorsum ergo tendit vetare ne capiat titulo emptionis, cùm tantum abscesserit quantũquantum accesserit, per quod ipse locupletior non fiet, sicq́ue cessabit ratio illarum legum, quid enim interest, vtrùm ille res illas, an alias æquè bonas emat, & cōsequaturconsequatur, nempe, quia lex præsumit hoc casu viliori precio vel nullo veri simulatam vẽditionemvenditionem, intellexitq́ue proniores facilioresq́ue esse homines in rebus alienis concedendis, licet eas acquirere possent, quàm in suismet rebus à se separandis, arg. l. vnum ex familia, & si rem. ff. de lega. 2. l. qui auten. in prin. & §. 1. ff. quæ in fraud. cred. Quasi suum cuique pulchrum, vnde si à clerico fui institutus simpliciter, & nulla tacita aut expressa fide præstita præsensi, tamen ex clerici animo esse, vt eius filio spurio ea bona restituerem, tunc longè facilius proniusq́ue eadem clerici bona spurio filio tradam, quàm quæ mea antea erant, est enim, vt ait Ouidius, Est amor & rerum cunctis tutela suarum. Vnde lex nec hoc modo spurij ditescerent successoresq́ue parentum clericorum fierent consultum prospectumq́ue voluit, ne vllo modo res parentum ad eos conuolare possent, etiam titulo oneroso, & licet leges illæ regiæ expressim vetuerint, ne tales res de manu ipsorum parentum aut eorum cognatorum in tales spurios conferantur, tamen est ex mente etiam & sententia illarum legum, vt nec etiam de manu extraneorum ad eos conferantur, vnde licet disertissimus Didacus Couarru. in 4. decre. par. 2. num. 5. post Lupum in rub. de donati. §. 30. nu. 14. & Anani. consi. 13. & Bal. in l. eam quam. C. de fideic. num. 40. quos ipse refert, & sequitur, intellexerit quòd extraneus qui patri successit, si incontinenti filio suo restitueret, præsumeretur fraus,
21
* sicq́;sicque non liceret, non sic si ex interuallo, nam tunc fas esset quasi fraus nulla præsumeretur, id saltem in terminis iuris regij admittendum non est, quia menti illarum legum aduersatur, quarum prohibitio in res ipsas ipsius clerici esse videtur, vt nec ex interuallo eas capere possit, non magis quàm incontinenti.
Illud
22
* autem dubium est, an is spurius bona à parente sibi donata possit obtinere tutus in foro animæ, & quid si sibi relicta essent? & Didacus, vbi suprà, ait non posse, quia l. iustissima horum bonorum incapax est, ergo, inquit, ab eis abstinere tenetur, id quod mihi nullo iure probatur; nam licet ipse Didacus, vt pręsentiopræsentio, cogitauerit, leges illas ligare in foro animæ, tamen nos didicimus non ligare, nisi cùm id exprimunt vel obligant ipso facto, vel ipso iure, vt innumeris legibus, præsertim regijs, probauimus suprà §. 32. numer. 32. & numer. 15. cum pluribus seq. & numer. 46. & numer. 37. Pro nobis tex. egregius in l. pen. & fin. iuncta l. 2. ff. de crimi. expil. hære. Facit, quia successiones sunt de mero iure positiuo, vt diximus suprà §. 1. in prin. quod indubitanter verum, si ea clerici bona nullus capere velit. Idem si vellent, si tamen ipse iure donationis vel venditionis ea bona à patre accepit, quia licet ipse dominium vt incapax non quęsieritquæsierit, tamen dominium ab ipso patre viuente recessit, ipseq́ue filius habet illorum bonorum naturalem possessionem, aut natu. apprehensionem seu detentationem, non secus quàm si paterea bona pro derelicto habuisset, vt in terminis l. 1. & 2. ff. pro derelicto. l. si quis vi. §. differentia. ff. de acqui. poss. eaq́ue sic derelicta & abiecta spurius cœpisset, quo casu dominium à patre abcessit, licet in eum non fuerit translatum, cæterùm quia abscessit se viuo, neque ad hæredes ipsius legitimos pertinent, nisi bona tantùm quæ mortis tempore reliquerat, leg. hæreditas. ff. de verbo. signi. l. nihil. eo. tit. Bar. & omnes in rub. ff. de acqui. hære. superest, vt hæc bona captare nullo iure possint, licet fiscus fortè posset quasi vacantia, quòd si clericus hæc bona spurio in testamento reliquisset, tunc magis est vt teneretur in foro animæ denuntiare legitimis, quibus ius est ea petendi.
23
* Vnde infero suspectum esse quod ipse Didacus, vbi suprà, ait, vt si hæres scriptus, qui tacitam fidem accommodauit, spurio bona tradiderit, is spurius tutus sit, licet hæres ipse mortaliter non peccauerit, & quod hęreshæres mortaliter non peccauerit,
24
* quia id expressim lege non cauetur, tenendum est, vt iam admonuimus, contra ipsum Didacum, quòd autem tutus sit spurius, non est verum simpliciter, sed eo tantùm casu, quo fisco denuntiauerit, & is accipere noluerit, arg. l. delata. ff. de verbo. signi. nam vt fratris mei intestati extraneus inscio me occupatam teneret, nec mihi denuntiaret, prædo videretur. l. præ donis. ff. de peti. hære. ita & hoc casu idem foret si is superius, quem iure regio horum bonorum incapacem dicimus, id fisco non denunciaret, licet in terminis iuris communis non iam expeditum esset.
Subinfertur verũverum non esse quod ipse Didacus, vbi suprà, ait, dum cōtenditcontendit, quòd hæres, qui tacitam fidem accommodauit, non peccat, | licet fisco sese non deferat, quia, inquit, verus hæres & dominus aditione hæreditatis efficitur, licet propter illum delictum in pœnam delicti, lex talem hæreditatem fisco accommodauerit. l. 1. C. de his quib. vt indig. l. ita fidei. l. non intelligitur. ff. de iure fisci, cuius contrarium, vt & ipse fatetur, tenent Bar. in l. fi. ff. quib. vt indig. Segura in l. cohæredi. §. cum filiæ. ff. de vulg. Sed longè verior est sententia Barto. quia tempore mortis clerici illius, cuius de successonesuccessione agitur, iam hæres ille, qui tacitam fidem accommodauit, incapax propter illud delictum factus fuerat hęreditatishæreditatis illius, vnde eam adeundo eius dominium non quæsiuit, non magis quàm si reuera institutus non esset, vnde iure prædo appellatur, d. l. non intelligitur, debuitq́;debuitque denunciare fisco, qui ex lege ad eam inuitatus fuit.
Vnde quod ipse ait ibidem post Fortuni. quem allegat in l. iurisgentium. §. prætor ait. notabili 3. ff. de pact. vt hæres, qui tacitam fidem accommodauit, eam restituere non teneatur filio spurio, verum est, fisco tamen sine dubio tenetur, & puto eum peccasse mentitũmentitum q́ue fuisse simul ac tacitātacitam illam fidem accommodauit, quia promisit impossibile, quod erat & vetitũvetitum de iure, ergo, &c. vt l. nepos Proculo. ff. de verbo. signi. Vnde si hæres, qui tacitam fidem accommodauit, iurauit se id non denunciaturum, sunt qui putent non aliter quàm ad postulationem iudicis debere id patefacere, quia iuramentum intelligitur excepta authoritate superioris, Felin. in cap. intimauit, de testibus. Marti. Naua. in c. inter verba. 11. q. 3. par. vlt. coral. 65. quod negat disertus Couarru. vbi suprà, num. 10. nisi sub quadam distinctione. Nos autem tenemus hæredem id denunciare debere etiam circa vllāvllam iudicis postulationem, neq;neque de periurio curandum, quia cùm is iurauerit turpe quid, & de iure impossibile, statim periurus fuit, neque id periurium per eius taciturnitatem leniretur aut purgaretur, vnde furtum illi periurio accedere non debet, sed longè satius rem alienam patefieri, vnde apparet ipsius Didaci opinio longius à veritatis tramite abscedere, dum tenuit denunciare non debere etiam ad iudicis postulationem nisi infamatus esset, aut indicio notatus, vt autem possit clericus in filios spurios bona sua conferre, plures modos & cautelas tradunt Bar. & alij in d. l. fin. ff. de his quibus vt indig. disertus Didacus, vbi suprà, qui subdit, vix illum reperiri satis tutum in foro animæ, qua de re fortè postea dicemus.
Illud autem dubium est,
quonam modo leges ciuiles possint comprehendere & ligare personas clericorum dum disponunt, vt si hæredes fecerint laicos data fide de tali hæreditate filijs ipsorum clericorum spurijs restituenda talis hæreditas fisco deferatur, vt in 22. tit. tertio lib. 3. ordin. l. fina. tit. 3. lib. 5. ordin. cum id videatur egredi iurisdictionis ciuilis notissimos terminos, sed sanè nos semper tenuimus leges ciuiles personas clericorũclericorum, non secus quàm laicorum comprehendere, quasi ius ciuile & canonicum vnum idemq́ue sit in omnibus præter specialiter excepta, vnde leges ciuiles clericos comprehendunt non aliter atque leges canonicæ, vt fusius in §. 26. numer. 53. (sicq́ue declarantur dd. ll.) lib. 3. de successionum creatione disseruimus, id quod procedit si teneremus opin. existimantium, eandem quoque prohibitionem vrgere etiam de iure communi Romanorum, nam cum iure nostro Hispanorum nullam societatem ius canonicum coisse plus quàm manifestum est.
Loading...