Quod autem dicebamus suprà nu. 9.
* spurium
à parte nihil capere posse, ampliatur per
l. fina. tit. 3. lib. 5. ordin. ibi,
no ayan ni hæredemhereden los breuesbienes de los dichos clerigos suassus padres ni de otros parentes algunos i no valavalga
manda ni donacion ni vendida que los dhodichos
clerigos parentes les hisieren aora ni de aqui
adelante, Quorum verborum sensus est in
rem ipsam factam videri prohibitionem, vt
nullo tit. inter viuos, aut vltimæ voluntatis lucratiuo aut oneroso capere possint, quod &
probat l. 22. titu. 3. lib. 1. ordin. ergò bona ipsorum clericorum capere
nōnon potuerunt etiam
|
ex interuallo, quasi prohibitio sit in
rẽrem, quod
no. ad omnia quæ diximus suprà num. 9. pro
nobis d. l. fi. ibi a orani de aqui a delante. An
autem ab alio, qui non esset cognatus clerici,
capere possint bona ipsorum clericorum, &
puto non posse, quasi hæc prohibitio in rem
esse videatur, vt d. l. fi. & d. l. 22. quod euidentius suadetur quàm longè demonstratione egeat, nam licet dictæ leges ea videantur niti
ratione, quòd spurius in numero
cognatorũcognatorum
computari non deberet quò ad legitimas,
sicq́ue patri intestato vel eius cognatis intestatis succedere non debeat, tamen nec ex testamento ijsdem succedere potest, per dd. ll. &
præterea etiam ex contractu oneroso bona patris habere non potest de manu ipsius patris, vel eorum cognatorum, quorsum ergo
tendit vetare ne capiat titulo emptionis, cùm
tantum abscesserit
quantũquantum accesserit, per quod
ipse locupletior non fiet, sicq́ue cessabit ratio
illarum legum, quid enim interest, vtrùm ille
res illas, an alias æquè bonas emat, &
cōsequaturconsequatur, nempe, quia lex præsumit hoc casu viliori
precio vel nullo veri simulatam
vẽditionemvenditionem,
intellexitq́ue proniores facilioresq́ue esse homines in rebus alienis concedendis, licet eas
acquirere possent, quàm in suismet rebus à se
separandis, arg. l. vnum ex familia, & si rem. ff.
de lega. 2. l. qui auten. in prin. & §. 1. ff. quæ in
fraud. cred. Quasi suum cuique pulchrum,
vnde si à clerico fui institutus simpliciter, &
nulla tacita aut expressa fide præstita præsensi,
tamen ex clerici animo esse, vt eius filio spurio ea bona restituerem, tunc longè facilius
proniusq́ue eadem clerici bona spurio filio
tradam, quàm quæ mea antea erant, est enim,
vt ait Ouidius,
Est amor & rerum cunctis tutela
suarum. Vnde lex nec hoc modo spurij ditescerent successoresq́ue parentum clericorum fierent consultum prospectumq́ue voluit, ne
vllo modo res parentum ad eos conuolare
possent, etiam titulo oneroso, & licet leges illæ regiæ expressim vetuerint, ne tales res de
manu ipsorum parentum aut eorum cognatorum in tales spurios conferantur, tamen est
ex mente etiam & sententia illarum legum,
vt nec etiam de manu extraneorum ad eos
conferantur, vnde licet disertissimus Didacus Couarru. in 4. decre. par. 2. num. 5. post Lupum in rub. de donati. §. 30. nu. 14. & Anani.
consi. 13. & Bal. in l. eam quam. C. de fideic.
num. 40. quos ipse refert, & sequitur, intellexerit quòd extraneus qui patri successit, si incontinenti filio suo restitueret, præsumeretur
fraus,
*
sicq́;sicque nōnon liceret, non sic si ex interuallo,
nam tunc fas esset quasi fraus nulla præsumeretur, id saltem in terminis iuris regij admittendum non est, quia menti illarum legum
aduersatur, quarum prohibitio in res ipsas
ipsius clerici esse videtur, vt nec ex interuallo eas capere possit, non magis quàm incontinenti.