Capvt ciii.

Capvt ciii.

Svmmarivm.

CAptivvs non potest facere
1
* testamentum, de iure communi. l. eius, in princ. ff. de capti. §. fina. Instit. quibus non est perm. facere testam. Secundò, quia captiuus est seruus hostium. §. serui. 1. & §. serui. 2. Insti. de iure persona. l. manumissiones. ff. de iustit. & iur. seruus autem non potest testari, in prin. Instit. quib. non est perm. face. testa. l. filius. ff. de testament. & captiuus non potest facere testamentum etiam iure militari. l. facere. ff. de milita. testament. leg. decimasexta. ti. 1. par. 6. & obsides non possunt facere test. l. obsides. ff. de testament. Secundò quia æ quiparantur captiuis. l. diuus. ff. de iure fisci. Legati tamen possunt facere testamentum, licet ab hostibus iniuria detineantur. l. qui à latronibus. §. primo. ff. de testament. Secundò, quia cùm contra ius gentium detineantur, serui fieri non possunt, sunt enim sancti, & inuiolabiles. l. sanctum. ff. de rerum diui. l. fi. ff. de legi. Et à latronibus captus potest facere testament. l. quia latronibus. ff. de testam. Secundò, quia non fiunt serui, vt l. cum hæredes. §. fina. ff. de acquiren. poss. l. 1. & secunda. ff. de liber. ho. exhi. Et captiuus non potest facere codicillos nisi in ciuitate testamentum fecisset. l. in bello. §. codicilli. ff. de capt. Secundò, quia qui non potest testari, nec potest codicillari. l. diuus. §. codicillos secunda. l. conficiuntur. §. codicilli. ff. de iure codicill. sed testamentum inueni in ciuitate factum non infirmatur per captiuitatem superuenientem. Intellige primò quando captus decessit apud hostem. Secundò, quia per legem fingitur mortuus tempore captiuitatis. l. in omnibus. ff. de capt. intellige secundò quando reuersus fuit secundò, quia fingitur nũquam nunquam fuisse apud hostes. l. ratio. ff. de cap. Idem in test. lib. l. sinerem. §. 1. ff. de bon. liber. Idem in testament. pupillari. leg. lex cum Cornelia. de vulga. Idem si capiatur hæres, qui postea reuersus sit. leg. captum. C. de capt. Et in ijs testamentis datur Falcidia. lege prima. §. lex Falcidia. ff. ad leg. Falcid. & hæc omnia communiter recepta sunt in dictis locis. An autem captus vel obses iudices esse possint iure regio, & videtur non posse, argument. leg.
tertia. titu. decimoquinto. lib. 2. ordi. vbi qui sui iuris non sunt, quales sunt prædicti, testari non possunt.
Surdus
2
* & mutus olim testamẽtũ testamentum facere non poterant. leg. qui in potestate. §. primo. leg. si mutus. ff. de testam. l. octaui. §. 1. ff. vnde cognati. l. ex facto, in prin. ff. de vulg. & in dd. locis est receptissima op. præsertim per nouissimos in d. l. ex facto, & in l. discretis. C. qui testament. fac. poss. vbi per Cor. Alex. & Deci. post alios Sozin. consi. 20. abundè, lib. 4. Dec. consi. 371. numer. 7. hodie surdus & mutus simul & à natura similiter testari non possunt, vt in d. l. discretis, & in §. item surdus. Insti. qui. non est permissum facere testamentum. l. 13. tit. 1. par. 6. si autem ex accidenti hæc vitia concurrant, vel si hæc vitia à natura, vel accidenti discreta sint, tunc testamentum fieri potest, secundum distinctionem text. in d. l. 13. ti. 1. par. 6. Limita vt non procedat in surdo &
3
* muto milite, qui iure veteri poterat facere testamentum, ista est vera & communis opinio, quam probat tex. in lege iure militari, & ibi cōmuniter communiter Doctores. ff. de militari testamento. tex. in §. quinimò, & ibi communiter Doctores. Insti. eod. titu. Gloss. in §. item surdus, in verbo, certis. & ibi communiter Doctor. C. qui test. fac. poss. Cinus, Salice. Alex. & Ias. col. 1. d. l. discretis. Bal. & Ang. in d. l. iure milita. Decius in d. l. discretis. col. 1.
Contrarium tamen, vt iure veteri miles, mutus simul & surdus à natura non posset facere testament. sed demum eo casu tantùm quo ex accidenti hæc duo vitia concurrerent sentiunt. Marcus Ant. & Viglius in d. §. quinimò, quia non possunt comprehendere, vt voluntas militis, qui vtroque morbo laboraret à natura intelligi, & colligi posset, sed verior est communis sententia per tex. in l. in fraudem. §. sicut. ff. de milita. testa. vbi nuda voluntate quoquo modo intellecta miles testamentum facere, & hæredem scribere potest, non secus quàm paganus posset nuda voluntate, vtcunque declarata legatum scribere. l. nutu. ff. de leg. 3. ergo miles licet vtroque morbo laboret, cùm nihilominus nutu, & signis voluntatem suam monstrare posset, superest, vt testari posset. Ad idem l. milites. C. de testament. milita. & Pinciæ vidimus mutum quendam, qui decessit anno Domini 1557. qui scribere sciebat, & peccata sua cōfiteri confiteri , & chartis pictis ludere, & omnia quæ populo fiebant, publicè intelligebat non secus quàm reliqui. Surdus autem, aut mutus etiam miles non posset esse
iudex, argumen. l. 2. tit. 15. lib. 2. ordin. in sui generalitate, quia lex generaliter loquens comprehendit personas etiā etiam priuilegiatas, vt statim dicā dicam , per quod ampliatur vtiliter d. l. 2.
Illud autem dubiũ dubium est, an iure nouo per d. l.
4
* discretis, mutus, & surdus miles simul, & à natura possit testamentum facere, vt olim, an verò ius antiquum sit correctum, per d. l. discretis, quod contra mentem & sententiam communis opinionis eorum quos suprà retulimus, firmant Cuma. in d. l. qui in potestate. §. 1. quem refert, & sequitur Ias. in d. l. | discretis. col. 1. mouentur, quia lex generaliter loquens comprehendit personam militis. l. in fraudem. §. fin. ff. de mili. testamento, sed errant, nam tex. ille procedit, in quibus casibus miles non reperitur habere speciale priuilegium, secus autem est in specie nostra, in qua reperitur habere peculiare, & speciale priuilegium, vt in d. l. iure milit. & d. §. quinimò. Et
5
* quòd lex generaliter loquens non comprehendat personas habentes peculiare priuilegium in illa materia, de qua agitur, est vera & communis opinio, vt latè per Deci. in l. hac consultissma, aliàs fi. C. qui testamen. fac. poss. Idem Decius consi. 5. Idem Decius in l. ex testamento. C. vnde lib. Alciat. lib. 4. Paradox. cap. 10. Tiraque. de vtroque retractu. in Glo. 14. numer. 93. sentit Gloss. 2. in d. l. hac consultissima. Crotus num. 18. in l. nemo potest. ff. de lega. primo. vbi Annibal numer. 369. & Ripa numer. 52. Cuma. & Paul. in d. l. hac consultissima. Ias. in l. sicut certi. nume. 10. C. de testam. mili. text. in l. 3. & ibi Glo. C. de silentiarijs, lib. 12. quam Glo. reputat singularem Bal. in c. ecclesia Sanctæ Mariæ. 4. col. de constit. Glo. in l. 2. §. legatis, & ibi Bart. & in l. hæres absens, & ibi Bar. ff. de iudicijs, & tamen lex generalis comprehendit rusticos, & mulieres. leg. prima,
titu. 4. lib. 1. ordi. vnde cùm pijssimus princeps noster mandatum dedisset bello sæ uiente Gallico, vt à summis rationalibus oppida venderentur, ex facto sæpè consultus respondi, in tali mandato non comprehendi oppida, quæ in hac materia haberent speciale, & peculiare priuilegium, quod nota ad eam villam, seu oppidum, quod Monleon appellatur,
quia, vt dicebatur, peculiare habebat priuilegium, ne posset alienari, idemq́ue dicebatur in oppido illo, quod Hortaio appellatur.
Secundò mouentur Ias. & Cuma. quia in d. l. discretis, ratio falsitatis vitandæ, & voluntatis testatoris intelligendæ expressa est, quæ ratio viget in milite testante, non secus quàm in pagano, quod parum me mouet, nam in testamento cuiusque propter easdem rationes septem testes, & reliqua solemnia regulariter desiderantur. l. fi. C. de fideicom. l. iubemus. C. de testamen. quę quæ rationes licet in testamen. militis non secus quàm in testamento pagani vigeant, tamen nihilominus illæ solennitates militibus remittuntur, per tot. ff. C. & Inst. de mil. testam?
6
*
Illud autem dubium est, an surdus mutus q́ue simul à natura possit facere testamentum ex dispensatione principis, quod negant Paul. in dicta lege discretis. Idem Paul. & Cuma. in lege, qui in potestate. §. primo. ff. de testamen.
Contrarium tenet, & melius Alexand. in d. l. discretis. nume. 4. per tex. in d. §. quinimò, & in l. iure milit. ff. de milita. testamento, vbi per legem id introducitur, ergo & per principem ex certa scientia, & cum causæ cognitione introduci potest. l. prima. ff. de constitutio. prin. §. sed & quod principi. Instit. de iure natu. & ita etiam tenent Cinus, & Roma. in d. l. discretis. licet contrarium teneat Ias. ibidem. col. secunda. & Areti. in l. si mutus. ff. de testamen. & vera concordia est, quod aut ille testator nullum omnino sensum habebat, & tunc non valebit testamentum nec principis dispensatio, aut aliquem sensum habebat, & tunc valebit, aut dubitatur, & valuit si ritè, & rectè testetur, sin minus, secus, vt in simili diximus suprà.
Item limita,
7
* vt surdus simul, & mutus etiā etiam à natiuitate possit testari ad pias causas, secundum Bal. & Alexan. & Dec. nu. 12. in dict. leg. discretis, per cap. cum tibi, de testa.
Contrarium & melius tenent Ro. & Ias. col. 2. in prin. in d. l. discretis. Bal. in l. 1. col. 2. C. de sacr. eccle. quia tale testamentum etiam libertatis fauore non valebit. d. l. discretis, libertas autem pijssima causa est, vt resoluit Ias. in l. captatorias. C. de testamento milit.
Illud autem dubiũ dubium est
8
* an mutus, qui nullam vocem articulatè emittere sciebat, nisi illam vocem Si, aut illam vocem Non, possit facere testamentum, & Corn. consi. 20. abundè. lib. 4. tenet quòd possit, quia communis opinio est valere testamentum quando alteri interroganti, Titiúmne hæredem instituis? testator respondet, vel etiam instituo. Glo. & communiter Docto. in l. iubemus, in verbo quemadmodum. C. de testamen. & dixi suprà, ergo, &c. Præterea stipulatio fieri non potest, nisi vtroq; vtroque loquente. l. 1. in princ. ff. de verborum obligatio. & tamen similis stipulatio valeret. d. l. prima. ff. de verbo. oblig. §. si quis ita, ergo, &c. Mutus tamen iure regio iudex
esse non potest. l. 2. tit. 15. lib. 2. ordin. sin autem illam tantùm vocem exprimere posset Si, vel Non, dubitari potest, an iudex esse posset, & magis est vt non possit, per rationem expressam in d. l. 2.
Cæcus
9
* non potest facere testamentum secundum formam communem, nisi præterea adhibeat solennitatem, de qua in l. hac consultissima. C. qui testa. fac. pos. & in §. cæcus. Insti. quib. non est permissum facere testamen. l. 4. tit. 1. par. 6. quod hodie immutatum est, vt in l. 3. Tauri.
L. 3. Tauri.
Illud autem dubium est,
10
* an ad validitatem testamenti cæci oporteat testamentũ testamentum incipere ab hæredis institutione de iure veteri, & quid de iure nouo, & in vtroq; vtroque casu communis opinio est oportere ab hæredis institutione incipere, vt per Decium, & alios in d. l. hac consultissima. col. 1. sed in vtroque contraria sententia verior est, vt tenent Viglius in d. §. cæcus. & Emanuel de à Costa in l. Gallus. §. & quid si tantum. ff. de liber. & posthum. pagina 108. vt diximus suprà, & tangit Ias. in d. l. hac consultissima. col. 2.
An
11
* autem cæcus inter liberos possit testari citra iuris solennitatem, vehementer controuersum est, & magis communis opinio est, vt solennitas, de qua in dict. l. hac consultissima. C. qui testament. face. pos. non sit necessaria, cum cæcus testatur inter liberos, sed sufficiant duo testes, vt in l. fina. C. fami. ercis. l. hac consultissima. §. ex imperfecto. C. testament. ita tenet Bal. in d. l. hac cōsultissima consultissima . C. qui testament. fac. pos. & ibi Ange. Salic. Paul. Ale. & Deci. numer. 36. & hanc dicit communem sententiam Ias. ibi. num. 4. Secunda fuit opinio, vt tale testamentum desideret omnes solemnitates, de qua in d. l. hac consultissima. ita tenent Fulg. & Roma. ibidem, & Cuma. consi. 100. si testator fecit primum testamentum. Tertia fuit opinio Iaso. vbi suprà, dicentis, tale testamentum valere cum duobus testibus, dummodò adijciatur tabellio, vel tertius testis loco tabellionis. Quartò relinquunt cogitan. quales sunt. Alber. in dict. l. hac consultissima, post Martinum de Fano, & alios quos ipse refert. Quid dicendum? veritas pendet illinc, vtrùm lex generaliter loquens comprehendat personas priuilegiatas in materia illa de qua agitur, qua in re veram, & communem opinionem diximus esse, quòd eas non comprehendat, vt suprà, quo supposito tota vis in eo sita esse videtur secundum Doctor. suprà citatos, vt si d. §. ex imperfecto, decisio videatur esse specialior quàm decisio d. l. hac consultissima, tunc sufficiant duo testes, quia generi per speciem derogatur. l. vxorem. §. fœ licissimo. ff. de legat. 3. c. generi, de regu. iur. in 6. aliàs secus. Sed præterea veritas pendet illinc, vtrùm ante d. l. hac consultissima, cæcus posset testari, vel non, & quòd antea testari posset, videtur, quia omnia censentur permissa, quæ non reperiuntur expressim prohibita. l. nam nec non. §. quod eis. ff. ex quib. causis maiores, sed cæcus nulla lege expressim vetitus reperitur testari, ergo, &c.
Per contrarium vt expressim reperiatur
12
* testari prohibitus, facit text. in §. cæcus. Insti. quibus non est permissum fac. testamentum, dum ait, cæcus autem non potest facere testamentum, nisi per obseruationem quam lex Diui Iustini patris nostri introduxit. Idem probat tex. in l. 14. tit. 1. par. 8. dum ait, el ciego non puede facer testamento fueras, vide, &c. facit text. in l. si non speciali. C. de testament. ibi, in conspectu testatoris, & in l. si vnus, ibi coram testatore. C. de testament. Decius consi. 354. in casu. & diximus suprà, ergo cum hæc solennitas, vt testes videant testatorem, & videantur ab ipso in testamento cæci interuenire non possit, superest vt de genere prohibitorum esset cæcum testari, cùm solennia adhibere non posset, adhuc tamen magis est, vt coram testatore, & testibus factum videatur testamentum, si testes intelligant quod testator agebat, & testator intelligat testes esse præ sentes, licet eos non videat, argument. text. in l. diem proferre. §. coram. ff. de arbitris. & diximus suprà latiùs, & per hoc magis est, vt cum nulla lege satis apertè cæcus testari vetetur, nec verisimile sit quòd si prohibitus esset, non essent plures leges id nominatim declarantes, vt declarant in reliquis qui sunt testari prohibiti, intelligendum sit, vt testari posset cæcus olim non secus quàm hodie, non quidem in scriptis, sed tantùm nuncupatiuè, vt in dict. l. hac consultissima, in qua magis videtur quod ius antiquum referatur cum aliqua adiectione, quàm quòd potestas testandi denuo introducatur, quo supposito cum d. §. ex imperfecto. secundum communem sententiam procedat in testamento tam nuncupatiuo quàm in scriptis, videtur comprehendere etiam testamentum cæci, quod per nuncupationem tantùm fieri potest, & sic teneo quod sufficiāt sufficiant duo testes, pro quo induco l. fi. C. famil. erciscun. ibi, quibuscunque verbis. aut indicijs, nam verba, & indicia emittere potest cæcus, non secus, quàm reliqui Amplia, vt procedat etiam si in testamento cæci liberi dispariter essent honorati, secundum Ale. & Deci. col. fi. in d. l. hac consultissima. Curt. Iun. in d. §. ex imperfecto. nu. 2. dixi plenè in simili suprà. Cæcus autem iudex esse non potest. l. 2.
tit. 15. lib. 2. ordin. etiam inter liberos, argum. supradictorum, per quod dicta l. vtiliter, ampliatur.
Illud autem dubium est,
13
* an in codicillis factis à cæco debeant interuenire tot solemnitates quot in testamento ipsius cæci, & Glo. in d. l. hac cōsultissima consultissima . in verbo, codicillis. secundum vnam opinionem tenet quòd sic, sequuntur Butrig. Ful. Bal. Ange. Rom. Ale. & alij communiter ibidem per illum tex. in vers. quę quæ in eundem modum.
Contrarium tenet eadem Gloss. ibidem secundum aliam opinionem, quam sequuntur Salice. Pau. & Ias. ibidem, moti, quia nimis nouum eis videtur, vt tanta solennitas requiratur in codicillis, quāta quanta requiritur in testamento, sed prior opinio verior est, per tex. apertum si non cauilletur, in d. l. hac consultissima. in versi. quæ in eundem modum,
14
* quod hodie iure regio expressim approbatum est in lege tertia Tauri. vt sic nouum videri non debeat, tantam solemnitatem requiri in codicillis, quanta requiritur in testamento aliquando.
Quid
15
* autem in testamento cæci facto ad pias causas, an valeat sine solennitate, de qua in dicta lege, hac consultissima? & magis est vt sine illa solennitate valeat, cum interuẽtus interuentus solennitatis, de qua in capitulo, relatum 1. de testament. quia dicta l. hac consultissima, hanc recipit interpretationem, argument. leg. nam & posterioris. ff. de legibus, & argument. l. 1. §. Falc. ff. ad leg. Fal. vbi per Alexand. post alios, & in simili per Rodericum Suares | in l. quoniam in prioribus. C. de inoffi. testamen. suprà l. regia ibi inserta, in prin. & ita in specie, quod tale testamentum valeat, tenent Alexand. & Ias. col. 3. & Phi. Decius, in d. l. hac consultissima. Quæ quidem lex, vt patet ex superioribus, limitatur 1. vt non procedat in testatore milite, qui cæcus esset. Secundò limitatur vt non procedat in cæco testante inter liberos. Tertiò limitatur, vt non procedat in cæco testante ad pias causas. Quartò limitatur, vt non procedat in testamento facto tempore pestis. Quintò, vt non procedat in testamento facto tempore belli. Sextò vt non procedat in testamento facto in carcere. Tyranni. Septimò, vt non procedat in testamento facto, vbi esset hominum penuria, argument. eorum, quæ plenè diximus suprà. Octauò, vt non procedat in testamento facto coram præsbytero parochiali, vt in simili diximus suprà. Nonò, vt non procedat in testamento facto à peregrino Romam pro animæ suæ salute petente, vt in simili diximus suprà. Decimò, vt non procedat in testamento facto à principe qui obcæcatus esset, argument. eorum quæ in simili diximus suprà. Vndecimò, vt non procedat in testamento facto à cæco coram Principe, argument. l. omnium. C. de testam. & quæ in simili diximus suprà. Duodecimò, vt non procedat in testamento facto apud acta iudicis per testatorem cæcum, argumen. dict. l. omnium, & quæ in simili diximus suprà. Tertiodecimò, vt non procedat in testamento habentes merum imperium in loco vbi testabatur, licet cæcus esset testator, argumen. d. l. omnium, & quæ in simili dixi suprà. Quartodecimò, vt non procedat quando Princeps in testamento cæci cum dicta solennitate dispensaret, argumen. eorum, quæ in simili diximus suprà. Quintodecimò, vt non procedat in cæci testamento, si lex cum tali solennitate dispensaret, vt in simili diximus suprà. Sextodecimò, vt non procedat in testamento etiam cæci, quando cum hac solennitate consuetudo dispensaret, vt in simili diximus suprà. Quæ quidem limitationes licet in specie non attingant, nobis tamen ex mente, & communi Doctorum sententia esse videntur.
Licet autem cæcus non possit facere testamentum per semetipsum nisi cum speciali, & peculiari solennitatis obseruatione, de qua mentionem habuimus, tamen illud dubium est, an sibi aliàs testamentum facere possit per modum exemplaris substitutionis, qua in re sunt, qui putent quòd
16
* exemplaris fieri non potest cæco, secundum Curt. Iun. d. l. humanitatis. nume. septimo, mouetur, quia cæcus potest facere testamentum seruata forma, quæ traditur in leg. hac consultissima. C. qui testament. facere poss. ergo ei per aliud testamentum fieri non debet, quandoquidem exempla substituendi facultas fundatur in impo tentia testandi, vt probatur in §. qua ratione. iuncto §. præcedenti, in l. de pupil. subst. & in l. humanitatis. C. de impube. quinimò etiam esset cæcus impotens ad testandum, non per hoc sequeretur quòd posset ei fieri exemplaris substitutio, nisi illa impotentia descenderet ex defectu & carentia intellectus, vt probatur in d. l. humanitatis, & in d. §. qua ratione. Hoc amplius oporteret quòd carentia, seu mentis ille defectus ex furore, vel dementia, vel similis morbi causa, quæ ab animo deflueret, deriuaretur, secus verò si à corpore originem morbus ille traheret, vt latè diximus in illa quæstione, an muto, & surdo posset fieri exemplaris, vnde tentari potest, quòd etiam si cæcus stolidus esset, si tamen non omnino insanus, ei exemplaris fieri non posset, id quod pendet ab illa quæstione, vtrùm fatuo posset fieri exemplaris, quam suo loco locamus, denique quòd cæcus non careat intellectu, sicq́; sicque non possit ei fieri exemplaris, euidentius est quàm longa contentione egeat, quando quidem quotidiè videmus cæcorum quàm plures summos esse artifices Musicæ, Iurisprudentiæ, Rhetoricæ, & similium artium, adeò vt ad culmen doctoratus, vel magistratus peruenire possint, vt in quæstione de facto obtentum fuit, id quod planè probatur ex sequentibus.
Et primò supposita idoneitate, de qua
17
* suprà, cuilibet est permissum admitti ad honorem magisterij, si non reperitur prohibitus, vt in d. l. magistros, & in d. lege vnica, de professo. qui vrbe. s. lib. 10. C. sed cæcus ex hoc solo quòd sit cæcus, non reperitur prohibitus, ergo est admittendus. leg. nec non, ex quib. ca. mai. Confirmo & probo, quia certum est, quòd in his, quæ sunt de genere permissorum, quilibet intelligitur de personis permissis, nisi specialiter reperiatur prohibitus, tex. est, & ibi Barto. in leg. mutus. §. cum quæritur. ff. de procura. in leg. prima. ff. de testim. in l. si quæ ramus. ff. de testamentis, in l. cætera, in princi. ff. de lega. 1. sed cæcus non reperitur prohibitus aliqua lege, vel constitutione, ergo intelligitur permissus, d. l. nec non. Cōfirmo Confirmo adhuc, quia vbi in aliqua dispositione habemus regulam generalem, semper illa militabit donec constet de exceptione, vel fallentia, vt in l. ab ea parte. ff. de probationibus, in l. suus quoque. in versic. puto. ff. de hæred. instituen. in cap. adde. de restitu. spolia. Barto. in l. secunda. ff. si quis in ius voca. non ierit, sed non constabit de exceptione, vel fallentia in cæco, ergo militabit regula. Confirmo tertiò, quia si vlla lex in mundo disponit, quòd cæcus prohibeatur ab aliquo actu, hoc ideo est, quia præsumitur quòd cæcus non poterit illum actum debitè exercere, vt in leg. prima. C. qui morbo, in l. luminibus. C. qui dare tutores, vel curato. po. sed ratio ista cessat in casu nostro, quia ponimus pro constanti, præfectum ma| gistrum idoneum esse ad Magisteriũ Magisterium , & quòd debitè poterit exercere principale officium ipsius Magisterij, ergo cessabit dispositio iurium quæ in contrarium adduci possunt, vt in lege adigere, in §. quauis, de iure patro. ratio enim legis magis consideranda est quàm dictum, vt in l. cum pater, in §. dulcissimis, de lega. secundo, in l. nomen filiarũ filiarum , de lega. secundo, in leg. hæc actio. ff. de calumniato. Confirmo & quartò, quia cæcus non prohibetur ab illo actu, cuius exercitium non impeditur ex defectu oculorum, vnde bene potest esse testis in alijs actibus, in quibus ex defectu visus non impeditur, puta in re percepti bili aliàs, quam sensu visus, vt si habet notas voces contrahentium, vt est Glo. in capitul. testes, secunda quę stio quæ stio . quarta, est per Specu. in titu. de teste. in §. primo. versicu. sed nunc quid cæcus, & per Panor. in cap. cum causam, in sexta columna, de testibus. hinc etiam est, quòd potest præstare auctoritatem ipsi pupillo contrahenti si sit tutor, vt in lege. & si tutor. ff. de auctori. præstan. Ratio est, quia in huiusmodi actibus non impeditur ex defectu visus, ergo non est prohibendus à magisterio, per quod officium illud exercere possit. Confirmatur hoc ex textu in capitu. nisi cum pridem. versicu. alia verò causa, de renuncia. vbi debilitas, vel infirmitas corporis tunc demum est causa sufficiens ad hoc, quod Episcopus renunciet Episcopatui, quando ex huiusmodi defectu Episcopus est impotens ad exequendum officium Magisterij, minimè obstabit huiusmodi defectus, quin magisterium assequatur, maximè cum ex huiusmodi debilitate oculorum augeatur sibi fortitudo memoriæ, & intellectus, atque vigor spiritus ad docendum, vt secũdum secundum Apostolum possit dicere, quia in firmior fortior factus sum, vt in d. ca. nisi cum pridem, & quod vergente deorsum conditione corporea, feruor spiritus in sublimiora conscendit, in cap. 3. de renunciatio. ad hoc bene facit text. in l. 2. §. quam senio. & in §. corporis, debilitas excusat aliquem ab honore, vel officio publico, quando ex tali imbecillitate redditur insufficiens ad executionẽ executionem illius honoris, vel officij, sed si illud officium, vel honor possit geri ex consilio, & prudentia, non excusabitur ex infirmitate corporis, sic ergo in nostro casu, cùm ex ista oculorum infirmitate noster cæcus non reddatur in sufficiens ad officium docendi, quod quippe officium geri potest ex consilio, & prudentia potius quàm ex viribus corporis, non impedietur eadem infirmitate.
Præterea & quintò, quamuis vnus defectus sit potens ad impediendum aliquem ab aliquo honore, si tamen ille defectus potest suppleri ex aliqua perfectione patientis illum defectum, talis defectus non obstabit patienti, text. est in præallega. capi. nisi cum pridem. §. pro defectu, iuncto text. in cap. cum in cunctis, de electione. & in ca. fin. de ætate, & qual. vbi defectus scientiæ non solùm impedit promouendum in Episcopũ Episcopum , sed deijcit iam promotum, si tamen defectus ille suppleatur charitate, non obstabit promouendo, vel promoto. Benè facit ad id tex. in c. de illis, & in c. fin. de sponsa. impube. vbi defectus ætatis in matrimonio contrahendo suppletur ex perfectione prudentiæ, ad idem tex. in l. 2. C. si minor se maiorem dixerit, de quo per Ioan. in præallegat. c. de illis. Verùm in exemplari substitutione, vt paulò ante dicebamus, vix est vt hæc vitia possint suppleri cùm si parentibus concedas hanc facultatem, vt exemplariter cæco substituant, tunc ipsi cæco, qui per se ipsum testari potest, facultas testandi auferatur, per quod ipsi iniuria fieret, contra l. ex facto, in princ. ff. de vulgar. & pupilla. Redeundo ad prælibatũ prælibatum articulum, an cæcus ad honores possit admitti, quod dixi admittendum in illo cęco cæco , pręsertim præsertim de quo mentionem habuimus.
Præterea in dicto cæco ponebatur excellens
18
* artis peritia, quæ quidem operatur quòd persona aliàs prohibita ab aliquo actu admittatur ad illum, hinc est quod quamuis mulier prohibeatur esse arbitrix, vt in l. cum lege. ff. de arbit. & in l. fi. C. eo. & in c. mulierem. 22. q. 5. si tamen mulier est persona excellens, benè potetit poterit esse arbitrix, vt per Specu. in titul. de arbitro. §. 2. in princip. argumen. in cap. dilecti, de arbitris, & in capit. cum deuotissimam. 2. q. 2. hinc est, quòd licet antiquior sit præferendus in dignitatibus, & honoribus, vt in l. fin. C. de tyronibus. libr. 11. & in l. semper. ff. de iure immunitatis. si tamen iuniores sunt excellentiores, præferendi sunt antiquioribus, vt in auth. de monachis, in §. ordinem. collat. 1. Et quamuis statuto caueatur, quòd ad lecturam ordinariam non possit deputari doctor aliquis minor quadraginta annis, tale statutum non vendicaret locum in doctore valde excellenti, licet sit minor, quia propter excellentiam magnam receditur ab statuto, ita singulariter Bald. in l. se det reprobari. in versicul. valde tamen disciplinati. ff. de excusat. tutor. Idem tenet Angel. in l. si cum dies, in §. si arbiter. ff. de arbit. refert, & sequitur Alexa. in l. cum quid, in prima col. ff. si certum peta. Vnde licet mulier regulariter iure regio iudex esse nequeat. l. 2. tit. de los alcaldes, lib. secundo ordinamen. tamen si sit excellentis virtutis, & peritiæ, fortè poterit, stat ergo ex superioribus recedi
debere à regulis iuris ob insignem peritiam eius viri, de cuius receptione, vel exclusione agebatur, quasi hoc in casu regulæ prohibitoriæ locum non vendicent, & ita obtentum fuit in illo cæco, de quo mentionem habui
De ead. re.
mus, & meritò, præsertim quia in præfato cæco
19
* ponebatur notoria artis peritia.
Et notus sine examinatione recipitur, sufficit. n. testimonium populi pro examine, vt est tex. & ibi Gl. in capit. nullus, vigesimaquarta | distincti. ad idem text. in cap. proposuit, de appellatio. vbi Panormita. notat quòd scholaris notoriè petitus potest doctorari sine examine, vel saltem cum modico examine, pro forma, Rei enim demonstratæ frustra fit demonstratio, vt in l. prima. §. final. ff. de dote prælega. & in dict. l. prima. ff. de in integrum restitu. vnde quamuis Romæ in admittendis auditoribus præcedat examen, si tamen sit doctor valde excellens, talis debet admitti absque vllo examine, per l. sed & reprobari. §. amplius. versiculo, valde tamen disciplinatos. ff. de excusa. tut. & ita aiunt allegasse dict. Doctorem de Figuero, & cùm electus esset in auditorem Rotæ, seu Romanæ curiæ, obtinere tamen non potuit, vnde cùm receptus non esset, per Carolum inuictissimum Cæsarem designatus fuit, vt præsideret curiæ Neapolitanæ, hodieq́ue electus est in Præsidentem curiæ, seu prætorij Valisoletani.
Redeundo ad cęcum cæcum quòd ad honores possit admitti, prędictis prædictis non oberit si dicatur, quòd cęcus cæcus magistratus esse non potest, nam aliud est esse magistrum, aliud esse magistratum, pro quo adduco text. in dict. l. quibus, de verborum
De ead. re.
significatio. vbi Iurisconsultus appellat, magistros illos, quibus præcipuè cura rerum incumbit, & quia magis, quàm cæteri diligentiam, & solicitudinem in rebus, quibus prosunt, debent, vnde in cuiuslibet disciplina præ ceptores appellat magistros admonendo, vel monstrando, quin etiam, inquit Iurisconsultus, ipsi magistratus per deriuationem à magistris cognominantur, ex quibus verbis clarè constat, quòd magister, & magistratus sunt diuersi, nam si idem essent, non diuersis nominibus nuncuparentur, vt in l. si idem. C. de codicillis.
Præterea Iureconsultus non ponit ibi diffinitionem
20
* magistratus, sed deriuationem tantùm, modò certum est, quòd vbi aliàs habemus significationem vocabuli ex diffinitione, nunquam sumitur propria significatio ex allusione, vel deriuatione, secundum Barthol. & Doctor. in l. prima, in princip. & in l. secunda, in §. appellata. ff. si certum petatur, quamuis enim tutor cognominetur à tuendo non tamen omnis, qui tuetur, dicitur tutor, sed ille tantùm in quem cadit vera diffinitio tutoris, vt in lege prima, in princi. ff. de tutelis, & in princip. Instit. eod titulo, & quamuis testamentum deriuetur à mentis testatione, vt in l. prima. ff. de testament. non tamen omne illud quod mentem testatur, testamentum est. Sic etiam quamuis mutuum cognominetur ex eo, quod de meo fiat tuum, vt allegata l. secunda. ff. si cert. peta. non tamen omne id quod de meo fiat tuum est mutuum, alioquin mutuum contineret omnem alienationem. Sic in proposito, quamuis magistratus cognominetur à magistro, vt in dict. l. quibus, non tamen sequitur, quòd magister, & magi stratus sint idem, alioquin magistri pecorum essent magistratus, quod esset absonum, vera autem & propria significatio huius vocabuli Magistratus, tribuitur prętoribus prætoribus atque alijs Rempublicam administrantibus, vt per Alberi. in dictiona. in verb. magistratus. Magistratus non potest dici nisi habeat iurisdictionem ordinariam, & non sufficit habere delegatam, vt est tex. quem ibi notat Paul. de Castro, in lege cum qui. ff. de iurisdictio. omni. iudi. quod Paul. dicit ibi notandum, etiam menti tenendum pro statutis loquentibus de magistratibus, & quamuis in iure reperiantur quinque genera magistratuum, omnes tamen, à maximo vsq; vsque ad infimum habent iurisdictionem ordinariam, vt in authen. vt ab illustribus. §. sancimus. colla. 4. Bart. in l. 1. ff. de officio eius, cui est manda. iuris. per Specu. in ti. de iurisdi. omni. iud. quasi per totum, & ista est communis interpretatio Iurisperitorum, ex qua sumitur propria significatio vocabuli, vt in leg. Labeo. §. idem Tubero. de supellectili lega. in leg. cum de lanionis. §. asinam, de fundo instrum.
Loading...