Cap. ciiii.

Cap. ciiii.

VIdimvs de captiuo, de obside & similibus, an habeant testamenti factionem, nunc videndum de muliere vxorata, & quidem iure cōmuni communi nupta vtranque testamenti factionem habet, non secus, quàm vir, iure autem regio licet similiter habeat testamenti factionem actiuam, & etiam passiuam, tamen passiua testamenti factio in hunc modum restricta iure regio fuit, vt nullam hæreditatem citra viri licentiam posset agnoscere, aut adire sine inuentarij confectione, confecto autem inuentario bene potest. l.
1
* 54. Taurina. vnde limitatur l. 55. Taurina, quę quæ generaliter vetat mulierem non posse citra viri licentiam quasi contrahere, nam aditio hæreditatis est quasi contractus. l. ex maleficiis. §. hæres quoque. ff. de act. & obligat. §. hæres quoque. Instit. de obliga. quæ quasi ex contractu, & tamen hæreditatem adire sine viri li| centia fas est, confecto inuentario, per d. l. 54.
2
* quia eo casu ex illo quasi contractu lædi saltem immodicè non posset, argu. l. fina. per totam. C. de iure delibera. minor autem sine authoritate tutoris etiam confecto inuentario non posset adire. per §. sed neque. Institutio. de autho. tuto. l. si curatorem habens. C. de in integrum restitutio. neq; neque d. l. quinquagesima quarta, quæ id propter interuentum inuentarij concessit nuptæ ad minores, vt puto, trahi poterit. Sed an mulier possit sine licentia viri legatum agnoscere, teneo posse, argumen. d. l. quartæ. nam qua ratione potest hæreditatem confecto inuentario adire, eadem & legatum agnoscere, arg. l. si hæreditatem. ff. manda. præ sertim si onus iniunctum non habet.
An autem per
3
* interuentum iuramenti is contractus, aut quasi contractus ab vxore citra viri licentiā licentiam initus firmetur? & Micha. Cifon. in d. l. 55. versic. quartò dubitatur post Ioan. Lup. quem allegat, & Bald. nouell. firmat iuramento validari talem contractum, aut quasi, quod omnino nego, cùm id iuramentum inferat læsionem marito in honore, & etiam in bonis, quia omnia quæsita cōstante constante matrimonio ipse participat. l. prima, & secunda, & l. fin. tit. quarto, lib. 5. ordinamen. cuius iuris iuramentum vxoris nocere non potuit. cap. secundo, de pact. in 6. cap. cùm contingat, de iureiurand. capit. licet mulieres, eodem tit. in 6. nec iurandum de periurio vxoris, quæ illum contractum se seruaturam iurauit, nam iurauit impossibile, & consequenter statim peierauit, arg. l. nepos proculo. ff. de verb. sign. nisi eam salues intelligendo soluto matrimonio obligatam ad obseruantiam iuramenti, quod licet verum esset, quod non firmo interea, tamen contractus esset infirmus, aut in pendenti, qua de re alibi fusius.
Denique, quòd vxor iure regio possit testari, tenet in specie Micha. Cifon. in dict. l. 5. versicu. 19. post Baldum quem allegat in leg. si curatorem habens. C. de in integrum restitu. & in leg. velles, necne. C. de reuocand. donatio.
Quid autem
4
* si ea mulier nupta luxuriata est, an per hoc amittat testamenti factionẽ factionem ? mouet quæstionem, quòd mulier luxuriosè viuens prodigæ æquiparatur, vt alibi diximus, prodigus autem testari non potest. leg. is cui. ff. de testament. facit, quia bona quæsita constante matrimonio iure regio amittit. l. fina. tit. 4. libro quinto. ordin. & perdit dotem, secundum quosdam, vt per ipsum Mich. in l.
5
* 14. Tauri. quod non firmo, adhoc magis est, vt testari possit, nec d. l. fin. debeat trahi ad hunc casum, cùm sit pœnalis, ergo, &c. vt l. antepenul. cum se. ff. de pœn. c. in pœnis. de regu. iur. leg. Arrianus. ff. de actio. & obliga. leg. absentem, in princip. ff. de pœn. Ad dict. l. is cui lege. respon. quòd loquitur postquàm alicui bonis interdictum est.
Illud autem quæri potest, quo casu mulier post mortem mariti luxuriosè viuere cœpit, & per hoc priuanda veniebat bonis quæsitis
6
* constante matrimonio, iuxta d. l. fin. tit. de las ganancias. libr. 5. ordin. an si id peccatum occultum sit, ipsa mulier in foro animæ teneatur ea bona etiam nullo incusante deferre, & restituere hæredibus mariti, & magis est, vt non teneatur, quia, vt ostendimus c. 7. nu. 1. libro 1. tomo 2. cum plurib. seq. lex ad pœnam neminem voluit obligare in foro animæ, nisi cum id expressit, vel cogitauit, cogitasse autem videtur cum pœnam committi ipso facto expressit, non aliter, vt ibi latè, hæcq́ue pars mitior est, & ita debet intelligi, & limitari dict. l. fin. Præterea quòd princeps tali vxori donauit etiam constante mntrimonio matrimonio , quod regulariter
7
* ipsi soli non etiam viro iure regio acquiritur, vt in l. prima & 2. d. titu. de las ganancias, & in l. 9. tit. de las donatio. lib. 5. ordin. id non puto amitti, nec hæredibus mariti deferri per impudicitiam mulieris pudorisq́ue violationem post mortem mariti cōtingentem contingentem , quia d. l. fi. loquitur in hæc verba los bienes, quæ que fueron ganados, i meiorados por su marido, i por ella. at hæc bona per ipsam tantùm, non etiam per eius maritum quęsita quæsita videntur, vt dict. l. prima, & d. l. nona. ergo hoc in casu non loquitur lex illa pœnalis, nec extra casum suum trahenda est, cum sit pœnalis, vt proximè dicebamus, per quod d. l. prima, & 9. ampliantur, & dict. l. final. limitatur.
Loading...