Capvt cvi.

Capvt cvi.

Svmmarivm.

EX principali conclusione nostra colligitur planè, an
1
* testator possit dispensare cum forma legis præcipientis exemplarem fieri non posse, vt quidam putant, exhæredato, qua in re receptior opinio est, quòd exemplaris substitutio mente capto, vel furioso exhæredato fieri non potest, hæc est communis opinio, quam tenuerunt Bart. in l. ex facto. num. 18. ff. de vulg. & pupil. Bart. in l. humanitatis. num. 4. C. de impub. & iterùm idem Bart. ibidem num. 5. licet aliud fateatur esse in pupillari substitutione, & quia rationem differẽtiæ differentiæ nullam satis præstantem inuenit, remittit nos ad l. non omnium. ff. de legib. & cum Bart. in d. l. humanitatis, simpliciter transeunt Bald. Ang. Sali. Fulg. Paul. & alij, & hanc opinionem dicit communem Co uar. in c. Raynutius, extra de testam. §. 6. nu. 2. qui tamen contrarium tenet, sed communem sequitur Alex. col. 8. num. 32. in d. l. ex facto. Guliel. Bened. in d. c. Raynutius, titulo de exempl. nu. 20. de test. & hanc dicit communem Coras. nu. 9. in d. l. humanitatis, licet ipse contrarium teneat, eandẽ eandem dicit communem Phil. Decius ibidem, qui tamen contrarium tenet, hanc sequitur & dicit communem Ripa in d. l. ex facto. nu. 71. sequitur Ias. in d. l. humanitatis. colum. 2. Bald. in tract. sub exemplaris. nu. 10. Politus in eod. tract. nu. 15. Zasi. in eod. tract. nu. 6. mouẽtur mouentur omnes vnico fundamento l. humanitatis, in verb. legitima, quæ contrariam partem planè probat, tantùm abest, vt communem sententiam tueatur, vt continuò videbimus.
Contrariam partem, vt exemplaris exhæredato fieri possit non secus quàm pupillaris, tenẽt tenent Ang. in §. qua ratione. Inst. de pupil. subst. Idem Angel. in tract. test. in verb. reliquit filio G. mente capto. Curt. iun. nu. 12. in d. l. humanitatis, & ibi Coras. nu. 9. & iterùm nu. 13. vbi etiam Lancelotus, Dec. & similiter Philippus Dec. nu. 7. & Corn. nu. 8. & Fumeus in tract. sub compendiosæ, in fi. & Couar. in d. §. 6. nu. 2. & nos hāc hanc verissimam esse putamus, & non admodum minus communem, quàm contrariam, quā quam periculo meo non solùm in puncto iuris, sed etiam in iudicando & consulendo sequi poterimus, quæ præstantissimè probatur ex sequentibus.
Et in primis facit nostra cōclusio conclusio prin. quæ docet, leges non secus, quàm principes imperium accepisse, vt prodessent, non vt nocerent: nocerent autem si talem exemplarem, quæ (iuxta l. humanitatis. C. de impub. vtilis esse præsumitur) adimerẽt adimerent , ergo id extra mentem legis fore verosimillimum est, præsertim cum afflictis (hoc est, exhæredatis, & præterea mente captis) alia noua afflictio, quòd huiusmodi beneficij ademptionem addẽda addenda non esset, l. vnic. C. qui ante apert. tabul. maximè secundum opinionem multorum contendentium exhæredationem in dubio fieri videri bona mente, vt per Ias. in l. multi. ff. de lib. & posth. quam opinionem non multum laudandam alibi disseruimus.
Deinde facit sequens eademq́; eademque vrgentissima ratio, legitima potest relinqui filijs quoquo relicti titulo. Sed exemplaris potest fieri ei qui legitimam habet, ergo intelligendum fieri posse ei, qui quoquo titulo legitimam haberet, & si sit exhæredatus.
2
* quòd autem legitima possit relinqui quoquo relicti titulo discutiendum est, & in primis inuestigandum quid iure ff. deinde quid iure C. postremò quid iure auth. quoad primum, licet inualuerit sentẽtia sententia existimantium iure ff. legitimam relinqui oportere iure Institutionis, cui sententiæ subscripserunt sese Accursius, Bart. Bal. Angel. Salic. cæteriq́; cæterique omnes scribentes in authen. nouissima. C. de inoff. test. Alex. qui plures citat in l. inter cætera. ff. de lib. & posthum. Guiliel. Bened. in cap. Raynutius. §. in eod. testa. relinquens, secundò extrà de test. nu. 15. tamen in aduersam partem, cui nonnulli adstipulantur, procliuior sum, moueor in primis ratione: Nam ad firmitatem testamenti nil aliud desideratur pręter præter institutionem, vel exhæredationem filij, vr ferè per totum ff. de lib. & posth. ferè per totum ff. de inius. rup. per totum C. de post. hær. inst. & exhær. per totum C. de lib. præt. per totum. Inst. de exhær. liber. Præterea expressum videtur in l. Papinianus. §. si quis mortis. ff. de inoff. testa. vbi qui integram legitimam (id est, quartam) per donationem causa mortis recepit, non potest testamentum impugnare, per quem text. ita tenuit ibi Albericus, quod iure digestorum sufficeret legitima quoquo relicti titulo relinqui, quod & præsensisse idem Albericus videtur in l. si non mortis. ff. de inoff. test. per tex. ibi, qui similiter probat sufficere legitimā legitimam relinqui quoquo relicti titulo, dummodo is filius, cui relinquitur, exhæredatus reperiatur, ne eo præterito testamentum ab initio non iure fiat, sicq́; sicque intelligendum est, quòd tam in d. l. si non mortis, quàm in d. §. si quis mortis, filius cui legitima titulo singulari relicta fuit, exhæredatus fuerit, nec ea est diuinatio, quia cùm dd. ll. sint locatæ sub titulo de inoff. testa. vbi non agitur de primordiali testamenti validitate, sed de irreuocabili, quæ contingit per exclusionem querelæ, non debebat ibi quęri quæri , vtrùm filius institutus fuisset, vel exhæredatus, nec ne. Sed vtrùm inofficiosus erga eum pater suus fuisset, nec ne. Inofficiosus autem fuisse videtur, si non integram legitimam reliquit, secus autem si reliquit siue instituto filio, siue exhæredato.
3
* Iure autem C. omnes vno ore fatentur, quod legitima non oportebat relinqui titulo Institutionis, sed sufficiebat quoquo titulo relinqui, per tex. in l. omnimodò. C. de inoff. test. quod & nos fatemur, sed non quasi id denuò introduxerit illic Iustinianus Imperator (quòd omnes Doct. ibi, & vbique falso opinantur) sed quia id iure veteri antiquitati fuerat obseruatum. Illud autem quod Bald. Salic. cæteriq́; cæterique omnes in d. l. omnimodò. Accurs. & omnes in authen. nouissima. C. de inoff. testa. securè firmant, scilicet iure C. valuisse testamentum, in quo filius neque institutus esset, neque exhæredatus, si modò aliquid etiam minus legitima sibi quoquo titulo relinqueretur, mihi non satis probatur, nam præteritus dicitur qui neque institutus est, neque exhæredatus, quantumcunq; quantumcunque iure singulari receperit. l. posthumo. C. de contratab. vbi Ias. col. 2. l. 3. in princ. ff. de iniust. rup. vnde cùm in d. l. omnimodò. vers. si verò, nil aliud dicatur, quàm quod patri filium prætereunti nullum priuilegium datur, sequitur hoc testamẽtum testamentum nullum esse, in quo filius, nec institutus, nec nominatim exhæredatus fuerit, vtcunque plurimum titulo singulari receperit, nec me mouet d. l. omnimodò, quæ non eò pertinet, vt testamẽtum testamentum quod inspecto iure veteri erat ipso iure nullum, id subsistere sustinereq́ue velit, sed eò pertinet, vt testamentum quod olim ab initio valebat, poterat tamen ex post facto per querelam infirmari, id testamentum sustineatur, quod intelligitur multipliciter, primùm quando filius fuit institutus in minore portione, quàm legitima, quo casu licet olim posset querelam proponere. l. cùm quæritur. C. de inoff. testa. l. parentibus, eodem. l. Papinianus. §. quoniam autem. ff. eod. §. fin. Instit. eod. tamen hodie post d. l. omnimodò, non poterit, sed agere ad supplementũ supplementum intelligitur, quod quando filius exhæredatus fuit, singulariq́ue titulo aliquid habuit, minus tamẽ tamen legitima, quo casu olim similiter, & si ab initio mero iure valeret testamentum, poterat tamen querelari, d. l. cùm quæritur, cum simi. hodie autem non poterit, sed agetur ad supplementum post dictam l. omnimodò. tertiò intelligitur quando filius emancipatus fuit præteritus, quia neque institutus, neque exhæredatus, titulo tamen singulari recepit minus legitima, quo casu olim, vtpote præteritus, poterat cōtra contra tab. l. ita tamen. §. si quis rogatus. 2. ff. ad Trebel. quem allegat Ias. in l. posthumo nato. nu. 5. C. de bono. poss. contratab. & pertotum C. & ff. de contra tabul. Quartò intelligitur etiam si | titulo singulari emancipatus integram legitimam recepisset, quia adhuc verum est, quod licet id testamentum initio valuerit, tamen per contratab. ab emancipato præterito testamentum poterat expugnari, hodiè tamen post illam l. omnimodo, expugnari non poterit, sed denegatur contratab. bon. poss. vt siue minus legitima recipit, petat supplementum, siue integram receperit, ea contentus abstineat ab impugnatione testamenti, idq́; idque est quod mihi pręsensisse præsensisse videtur ille tex. dum ait, vel alio modo subuertendis, iuncta sua Glo. quæ exponit per contratabul. bono. poss. extat ergo contra omnes indifferenter nullius momenti iure C. esse id testamentum, in quo filius in potestate neque institutus sit, neque exhæredatus, quantumcunque sibi titulo singulari relinquatur, id quod primus Io. ab Imol. tẽtauit tentauit tam in l. fi. col. fi. de cond. inst. ff. quàm in l. sed & si conditioni. §. nepotes. ff. de hæred. inst. cuius sententiam cæteris omnibus tam in l. Gallus, per totam, quàm vbique locorum repugnantib. libenter, atque ex professo teneo, quæ probatur apertè in l. maximum vitium, per totam. C. de lib. præteri. apertius in prin. Insti. de exhær. lib. vers. sed non ita, vbi postquam Imperator tradiderat per præteritionem filijfamiliàs testamentum vitiari subdit, sed non ita de filiabus cæterisq́ue per virilem sexum descendentibus liberis antiquitati fuerat obseruatum, hos enim omnes præteritos iniustum testamentum non facere, sed ius tantùm accrescendi ad viriles portiones habituros. Tertiò induco l. Gallus. §. in omnibus. ff. de lib. & posthum. dum dicitur, in omnibus his speciebus illud obseruandum est, vt filius duntaxat, qui in potestate est, aliqua ex parte sit institutus, expendenda sunt enim illa verba duntaxat, nam satis inducunt quòd nepotes cæteriq́ue omnes liberi præter filium possunt præteriri. Quartò induco d. §. in vers. quod non est necesse, vbi postquam tradiderat filium instituendum esse, subdit necessum non esse in nepote, & pro nepote. Idemq́ue in filiafa. antiquitati fuerat obseruatum, licet nullus aduertat, vt eius prę teritio præteritio iniustum non faceret patris testamentum, vt euidenter probatur in d. princ. Inst. de exhær. lib. ibi, sed non ita euidentius, in l. maximum vitium. C. de lib. præt. probaturq́ue in d. §. in omnibus. in verbo, duntaxat, probatur etiam in d. l. Gallus. §. nunc. in verbo, virilis sexus, vbi Velleyus dedit facultatẽ facultatem instituendorum posthumorum, qui masculi nascerentur, sed non ita si fœminæ nascerentur, id quod omnium scribentium ibi nullus vnquam sat intellexit, neq; neque vnquam intellexerunt, quare virilis tantùm sexus non etiam fœminini Velleyus dixerit. Induco etiam text. in l. qui filium. ff. vbi pupillus educari debeat, vbi licet filia proponeretur præterita, si tamen per legatum ei satisfactum fuit, non desijt valere testamentum, licet Gl. & Doct. ibi violentam suppletionem inducant diuinantes ibi filiam fuisse, vel institutam, vel exhæredatam. Idem Guiliel. Bened. in c. Raynutius. §. in eodem testamento relinquis. numer. 15. cum plu. seq. Idemq́; Idemque omnes Moderni in auth. nouissima. C. de inof. test.
Denique sunt aliæ quàm plures ll. nostram sententiā sententiam luculenter probantes, si non destruantur per Doctorum interpretantium imperitiam, quales sunt l. qui quartam. §. si quis vnam. l. qui filiabus, in prin. ff. de l. 1. l. hæc conditio filiæ meæ. ff. de cond. & dem. vbi Paul. & Sozi. institutionem violenter supplent. l. filię filiæ , eo. titu. l. vxorem. §. testamen. el. 2. ff. de leg. 3. l. filiæ. ff. de annu. leg. l. cum pater impuberi filiæ. ff. ad leg. Fal. l. cum vnus. §. fi. ff. de alim. & cib. leg. l. fi. §. filiæ. ff. de leg. 2. in quibus omnibus simpliciter proponitur filiamfam. legato honoratam, neque apparet de institutione sui, vel exhæredatione, quamuis institutionem, vel exhæredationem interpretes supplent violenter, à nobis autem planè illæ Il. suæ integritati restituentur, vt simpliciter, prout iacent, intelligantur. Nec enim dubitamus (quod omnes negant) quin iure ff. valeret testamentum, in quo filiafa. pręterita præterita esset. Accipe
4
* hinc nouum verumq́ue intellectum ad l. si quis hæredem. C. de inst. & subst. vbi filiaf. fuit instituta sub conditione nubendi Titio, quæ conditio est (vt patet) mixta, quærunt ibi Doct. vt illud testamentum sustineri possit, cùm suus hæres sub conditione non potestatiua institui non possit. l. si pater, cum simili. C. de inst. & subst. & dum plerique omnes interpretum (quales sunt omnes antiqui, & noui ibi, & Ias. in l. si pater. C. de inst. & subst. col. in fi. vbi Dec. n. 4. Bal. ibid. opp. 10. Suares in l. quoniam in prioribus. f. 31. col. 2. de inof. test. C. Sozi. in l. in conditionibus, in prin. de cond. & dem. post antiquiores quos ipsi referunt) dum, inquā inquam , pleriq; plerique scribentiũ scribentium huic difficultati satisfacere conantur, mirabilia fingũt fingunt merasq́ue nugas miscent, est ergo nitidus planusq́; planusque illius tex. sensus, qui ex superiorib. colligitur, vt cum iure ff. & C. vsq; vsque ad tempus Iustiniani Imperatoris inualuerit illa traditio, filiamfa. impunè posse patris testa. præteriri, multo faciliùs possit sub cōd cond . institui, siue illa potestatiua foret, siue casualis, vel mixta, qualis fuit in specie illa. Qua ratione aduersus plerosq; plerosque scribentium tenẽdum tenendum etiam est,
5
* quod nepotes, & deinceps cæteri liberi iura suorum habentes sua omni cōditione conditione institui possunt siue illa potestatiua sit siue casualis vel mixta, id quod satis probatur in l. suus quoq; quoque , in prin. ff. de hæred. insti. in l. sed & si conditioni. §. nepotes. eo. in l. 1. §. sciendum. ff. de suis, & l. hęre hære . l. 3. §. si sub ea. ff. de cōtratab contratab . quam sententiam multi, quos libenter sequimur, tenuerũt tenuerunt , licet op. cōtrariũ contrarium existimantiũ existimantium numero auctorum inualuerit frequentiorq́; frequentiorque sit, vt testantur Alex. | Corn. Ias. Dec. in l. si pater. C. de inst. & subst. Suares in d. l. quoniā quoniam in priorib. 4. āpl ampl . Deniq; Denique nostrā nostram sententiam omnes (si non fallor) sequerentur, si diff. rationem vidissent inter institutionem conditionalem in filijfa. persona factam, & eam quæ fieret in nepote suorum iura obtinente, siquidem talem nepotem filio exæquari existimabant, si intellexissent talem nepotem etiā etiam ex testamen. præteriri posse (quod in filio secus est) viderent multo facilius posse sub omni conditione institui, cùm non tam peccet qui sub conditione liberos instituit, quàm qui ex toto præterijt, vt & patet ad sensum, & probatur in l. fi. C. de post. hę red hæ red . instit. extat ergo ex superioribus iure ff. posse nepotes etiam iura suorum habentes, item filiamfam. sub omni conditone institui, sed an idem iure nouissimo quo vtimur, & in hoc articulo vtriusq; vtriusque factionis fautores etiam ij qui nostram tuentur sentẽtiam sententiam tenuerunt, quod postquam Iustinianus tam in §. sed hæc quidem vetustas. Insti. de exhær. libero. quàm in l. fi. §. sancimus. C. de lib. potestate. exæquauit fœminas marib. nepotesq́; nepotesque filijs & posth. iam natis, & constat filiumf. sub omni cond. inst. non posse, ita etiam nec poterunt filiæf. vel nepotes inst. nisi tantũ tantum sub potestatiua cond. ad similitudinem filiorũ filiorum , quos sub potestatiua cōstat constat posse institui. d. l. si pater. l. si libertus. §. existimo, de bo. li. ff. l. iam dubitari. l. Cornelius. ff. de hær. inst. l. fi. l. verba hæc, de cond. inst. ff. Nos autẽ autem qui ex professo veterum legũ legum tutores constantes sumus contrariā contrariam sententiā sententiam sequimur, vt per d. l. fi. §. sancimus, & d. §. sed hæc quidem hæc pars, atq; atque species nouationẽ nouationem non receperit. Illa n. iura inducunt exęquationem exæquationem inter commemoratas personas quò ad duo, s. quò ad hoc, vt filiæ nepotesq́; nepotesque iura suorũ suorum habentes, vel instituantur, vel exhæredentur, vt ex toto præteriti nullũ nullum reddant testamen. non secus quàm si filiusf. esset præteritus, verùm si proponatur nepotes, vel filios fa. fuisse institutos licet sub conditione casuali, vel mixta, non dicitur ibi tunc testamen. euanuisse, de conditionali. n. institutione nullum verbũ verbum redditur in toto illo tit. C. de libe. potest. neq; neque in tit. C. de exhær. libe. neq; neque licet arguere de omnimoda præteritione ad conditionalem institu. vt probatur apertè in l. fi. C. de post. hære. inst. & in specie tenent Doct. in l. si pater. C. de inst. & subs. quales sunt Alex. nu. 12. & 15. & 16. Ias. nu. 13. Corn. col. 6. in prin. Paul. & Ias. n. 4. in l. si mater. in pri. de vulg. Suares in l. quoniā quoniam in priorib. f. 8. col. 1. cùm ergo iura noua possimus satis vtiliter intelligere absque tot legum euersione, cur tam impij simus, & vno eodemq́ue obscuro verbo iura vestimus delere, præsertim cum communis interpretatio longè minus respondet naturæ titulorum, sub quib. dictæ ll. sitæ sunt, interpretatio nostra, cum vt dixi in dd. titulis de institutione conditionali verbum nullum.
Deniq; Denique quod omnes pleriq; plerique auctorũ auctorum , quos suprà retulimus, existimant, vt saltem per l. quoniā quoniam in priorib. sint isthęc isthæc omnia innouata, id nobis similiter placere non potest, lex enim quoniā quoniam in prioribus, loquitur in quib. casibus olim per appositionem cōditionis conditionis testament. poterat infirmari, idq́; idque accidebat cum filiusfa. sub cond. casuali, vel mixta instituebatur, vt patet multipliciter in dicta l. quoniā quoniam in prioribus, & in l. omnimoda, ad cuius interpretationem d. l. quoniā quoniam facta fuit, & per hoc est intelligenda secundum terminos legis interpretatæ, vt dicũt dicunt omnes in d. l. si pater, per tex. in authe. de filij ante dot. inst. nat. §. fi. Verũ Verum cum nulla lege antiqua cautũ cautum esset vt conditio casualis, vel mixta apposita in institutione nepotum, vel filiarumfa. vitiaret testame. sequitur, quòd d. l. quoniam, quæ ad tuitionem testamentorum reijcit conditiones, non pertinet ad speciem nostram, & consequenter etiā etiam post illam l. non reijcietur cond. de institutione nepotum, vel filiarumfam. nec id durum est, cùm sub tali cond. nepotes, vel filiæfa. institui possint, & debeant, etiam non spectata conditione agnoscere secundum tab. bo. pos. l. 1. §. sciendum. ff. de suis & leg. Stat ergo ex superioribus, testamentum valere, in quo nepotes etiam suorum iura habentes, vel præteriti essent, vel sub quauis conditione instituti, verùm si nepotes, qui iura suorum non tenerent, sed à patre præcederentur, prętereuntur prætereuntur , tunc licet testamentum similiter initio valebat, tamen simul, atque tales nepotes patre mortuo in suitatis gradum primum succedebant, statim rumpebatur testamẽtum testamentum . l. posthumorum. ff. de inius. rup. §. posthumorum. Insti. eod. modo sic cùm ad firmitatem subst. pupil. desideretur validitas testamenti paterni, non solùm ab initio, sed etiam ex post facto, nam licet testamentum paternum initio valuerit, & per hoc pupillare, tamen si postea paternum euanescat per repudiationem hæ redis, vel per agnationem posthumi, vel alia ratione, tunc statim, & pupillare intercidit. l. 2. §. adeo, de vulg.
Ideo
6
* ingeniosissimus Vlpianus in d. leg. secunda. §. nepotibus, consulit ei, qui pupillariter substituit nepotibus, quos pater præcedebat, vt eos vel instituat, vel exhæredet, ne si præteriti in suitatem successerint, statim rumpant testamentum principale, & in consequentiam pupillare. Itaque si tales nepotes sint instituti, valet pupill. tam ab initio, quàm ex post facto, hoc primo. Idem si sint exhæredati, hoc secundo, quòd si sint præ teriti, valet ab initio pupillaris, potest tamen ex post facto infirmari, ne ergo hoc tertio casu infirmari possit, dixit Vlpianus per modum consilij non præcepti eos debere institui. Verùm cum ab initio iam iura suorum tenebant nepotes, quo casu (vt diximus) testamentum per eorum præteritionem, nec ab initio, | nec ex post facto infirmari poterat, tunc pupillaris eis fieri poterat sine metu infirmationis, siue illi instituti essent, siue præteriti, siue exhæredati. Cùm ergo hæc in pupillari obtineant, pari ratione dicendum (id quod apertè infertur) quod exemplaris nepotibus etiam suitatem habentibus fieri potest, quando sunt exhæredati, hoc primo contra communem. Idem si sint præteriti, hoc secundo contra omnes. Fieri etiam poterit nepotibus, qui recasuri sunt in patris potestatem quando sunt instituti, hoc tertio contra omnes. Idem si exhæredati sunt, hoc quarto contra omnes, licet isto vltimo casu ea exemplaris, quæ initio valuit, infirmari postea possit.
Extat ergo ex superioribus quod cùm ad validitatem exemplareis nil aliud desideretur, quàm quod legitima relinquatur, dict. l. humanitatis. Legitima aut quoquo titulo relinqui possit omni iure, quod exemplaris exhæ redato, non secus quàm instituto fieri poterit, si modò is exhæredatus legitimam habeat quoquo titulo, quod intelligendum, vt exemplaris non solùm ab initio habeat, sed etiam ex post facto per querelam rescindi non possit, nam quod ad hoc vt ab initio valeat satis est, quod is cui fit, vel exhæredetur vel instituatur, licet legitima legitimæúe vlla pars nullo iure relinquatur.
Deinde & principaliter pro nostra sententia, vt etiam exhæredato exemplaris possit fieri, facit, nam exemplaris substitutio fuit lege introducta ad exemplum ac similitudinem pupillaris, quæ paulatim moribus recepta fuit, sed pupillaris substitut. potest fieri exhæredato, ergo exemplaris exhæredato fieri non prohibetur.
Quod autem exemplaris fuerit
7
* inducta ad similitudinem pupillaris, patet ex eleganti Paul. Aemiliani resp. qui in l. ex facto, in prin. ff. de vulga. scriptum reliquit (vt quemadmodum iure ciuili pubertate finiretur testamentum, ita princeps imitatus sit ius in eo qui propter infirmitatem testari non posset) secundò expendimus illa verba (quia iam posset sibi testamentum facere) quorum verborum sensus est, vt exemplaris finiatur simul, atque mente captus, cui fit, potuerit sibi testamentum facere, non secus quàm pupillaris finitur, cum primum pupillus, cui fit, facultatem testandi adipiscitur, id quod denotant eiusdẽ eiusdem Iureconsulti verba illa (auferret enim testamenti factionem homini sanæ mentis) eodemq́ue pertinent quod idem consultus ait, igitur, inquit, etiam agnatione sui hæ redis dicendum est rumpi substitutionem, id quod euidentius apparet ex constitutione Iustiniani Imperatoris, qui in l. humanitatis, C. impuberum, cùm de substitutione exemplari ratiocinaretur ad exemplum inquit pupillaris querela nulla, &c. vt luculenter docuerit omni ex parte adsimilari inter se pupillarem, & exemplarem. Id quod rursus idem sanctissimus Imperator docuit in §. qua ratione. Instit. de pup. in verb. ad exemplum pupillaris substitutionis bis repetitum. Proinde plerique interpretum existimauerunt ijsdem numeris regendam exemplarem, quibus & pupillaris, nisi quis contrarium ostenderit, expressa lege cautum auctores sunt. Alex. nu. 5. in l. humanitatis. C. de impub. vbi Ias. nu. 6. Corn. nu. 15. Alex. consi. 125.
8
* Proinde si in testamento exemplari mater reperiatur præterita, licet vehementer controuersum sit, an possit mater querelam inof. testamenti instituere contra substi. exemp. tamen inualuit ea opinio, quæ habet, non admittendam matrem ad inofficiosi querelam. Idq́ue crebrius receptum esse testantur Bart. qui eam sequitur in d. l. ex facto. nu. 30. Corn. in d. l. humanitatis. nu. 15. Alex. nu. 5. Ias. nu. 6. estq́ue de mente Fulgos. Paul. Bald. & Salicet. ibid. vbi eam sequitur, dicitq́ue communem Decius nume. 9. eamq́ue communem appellat ib Corasi. vbi Curt. numer. 15. Idem testatur & latè Ias. in l. ex facto. nume. 43. qui contra communem sententiam pluribus contendit post Bal. in d. l. humanitatis. nu. 32. quod & sensit Bart. in l. ex facto. col. 1. Ancha. in c. si pater, de testa. lib. 6. 23. notab. Coras. vbi suprà. Quorum sententiam libenter sequor primò, quia hæc pars contra cōmunem communem longè æquior est, ergo, &c. Secundò quia humanitatis intuitu facultas exemplariter substituendi data fuit, vt d. l. humanitatis, ergo hoc beneficio indignum se reddit qui impius inhumanus q́ue extitit. Tertiò, quia fratres eius, cui substituitur, necessariò sunt substituendi, d. l. humanitatis, ergo multò magis mater, arg. l. nam & si parentibus. ff. de inof. testam. iunct. l. fratres. C. eo. tit. Quartò, quia mater, & fratres eius, cui fit substitutio pupillaris, olim exęquabantur exæquabantur . l. Papinianus. §. sed nec impuberis, de inof. testa. ff. ergo lex noua loquens in fratribus debet porrigi ad matrem ex regula Glo. fi. vbique ap. in l. si quis seruo alieno persuaserit. C. de fur. vnde cum d. l. humanitatis, exigat fratr. mente captũ captum substitui, satis intellexisse videtur, vt & mater, si existat, substituatur. Quintò, quia mater non debet à luctuosa hæreditate filij excludi, argument. l. fina. C. de inst. & subst. cum satis torquatur furore filij, argum. l. diuus. ff. de offic. præs. Sextò quia vt verba hominis generalia non præiudicant quò ad legitimam. l. si quando. §. & illud. C. de inoffi. testam. ita non debent præiudicare verba legis generalia, quò fit vt ex verbis dict. l. humanitatis, præiudicium matri in legitima fieri non debeat, stringo hoc fund. quia mitius agitur in dispositionibus legalibus, quàm hominis. l. Celsus, cum sim. ff. de arbit. Postremò ad duco nouum fundamentum, cui vix capit responsum, nam quæ ratio matrem remouet à querela in subst. pupillari, | ea ratio cessat in exemplari, quo fit vt licet regulariter æquiparentur, tamen in specie nostra non ita, quòd autem cesset probo, nam quòd mater præterita contra testamen. pupillare nil dicere possit, id ex eo receptum est, quòd testamẽtum testamentum pupillare dicitur esse testamentum patris, continens sub se duas hæreditates, scilicet patris & filij. §. igitur. Instit. de pup. l. patris & filij. ff. de vulg. iuncto d. §. sed nec impuberis, vbi hæc ratio nuncupatim redditur, vnum autem testam. ideò dicitur, quia pater & filius maximè impubes vna eademq́; eademque persona reputantur. l. fi. C. de impu. §. ei verò. Instit. de inutil. stip. hæc autem ratio cessat in exemplari, nam cùm possit fieri à matre, vt d. l. humanitatis, quæ non reputatur vna eademq́; eademque persona cum filio, sequitur quòd testamentum à matre filio factum non potest vnum idemq́; idemque cum testamento ipsius matris reputari, cum & re vera, & etiam inspecta legis ciuilis censura testamenta non ab eadem persona facta, sed à diuersis intelligantur, quo fit, vt cùm testamẽtum testamentum exemplare semper intelligatur esse testamentum filij, mater contra tale testamentum possit querelam instituere, non secus quàm si id testamentum ab ipso filio re vera factum fuisset, nec me mouet quòd dici posse videatur, vt cùm exemplare testamentum fit à matre, tunc non matris, sed filij testamentum esse videatur, quia mater & filius non reputantur eadem persona, verùm cùm id testamentum fit à patre, tunc nil impedit, quin patris testamentum esse videatur, cùm pater & filius vna eademq́; eademque persona reputentur, nam resp. absurdum videri quòd testamentum exemplare aliquando censeatur testamentum filij, aliquando testamẽtum testamentum alienum, arg. l. eum qui ædes. ff. de vsucap. l. in testamento. 2. C. de testam. mili. l. iam hoc iure. de vulg. l. 2. & l. quamuis. C. de impuberum, & alij, retenta tamen communi sententia, à qua non temerè recedendum est, extat ex superioribus, quòd exemplaris ijsdem regulis trutinatur quibus & pupillaris, etiā etiam si ea substitutio aliquid subdurum impiumq́ue continere videatur, quale est matrem luctuosæ hæreditatis filij expertem relinquere.
Sed si vis tenere communem opin. vt mater possit præteriri, non obstat ratio illa de fratribus, nam attento ordine naturæ euenit ferè semper, vt mater prior filio moriatur. l. Iulianus. ff. si quis om. cau. test. & l. scripto. ff. vnde lib. hæcq́; hæcque ratio cessat inter fratres, vnde oportet quòd substituantur, quia communiter accidentibus superstites ei, cui fit substit. fore creduntur, non mater, quæ superstes fore non existimatur, arg. l. nam ad ea. ff. de legib.
Præterea hæc materia fundatur in humanitate, humanum autem non est cogitare, quòd mater succedet filio, ergo, &c. vt dd. ll. & per ista tolluntur fortiora fundamenta tenentium contrarium. Præterea ista substitutio se quitur exemplum, & naturam pupillaris d. l. humanitatis, nisi in his, quæ specialiter excepta sunt, vt ead. l. sed in pupillari est expeditum respectu matris. l. Papinianus. §. sed nec impuberis. ff. de inoffi. testamento. c. 1. de testam. in 6. ergo, &c. Nec obstat quòd contra pupillarem etiam frater non habet querelam, sed cōtra contra exemplarem sic: nam resp. id esse expressum in d. l. humanitatis, potest etiam retorqueri contra communem illa ratio humanitatis, nam cùm hæ leges nitantur humanitate, inhumanum est matrem posse præteriri, sed pro communi facit quod in d. l. humanitatis, & in §. qua ratione. Inst. eod. pariter tribuitur facultas exemplariter substituẽdi substituendi tàm matri quàm patri, & etiam vtrique secundum Bart. num. 37. in d. l. ex facto, vt ergo si pater esset solus, & hanc substitutionem faceret, vel mater esset sola, & hanc faceret substitutionem, se ipsos substituere non possent, vt per Barto. num. 33. in d. l. ex facto, vbi etiam Ias. num. 21. ita & si sit pater & mater, & vterque siue ambo faciant substitutionem expeditum est se ipsos præterire debere, siue alter tantùm faciat substitutionem, certũ certum est alterum præ terire posse, tamen vt obseruatur regula æqualis determinationis. l. quamuis, de impuberum. l. iam hoc iure. ff. de vulg. & pupil. l. in testamento. C. de testam. mil. tum, vt quod iuris est, de casibus simplicibus idem sit, & de casu mixto. l. si viua matre. C. de bonis mater. & in hac ratione puto fundatam esse d. l. humanitatis.
Quòd aũt autem
9
* pupillaris fieri possit impuberi exhæredato, non minus quàm instituto, satis expressum est in §. non solùm. Instit. de pup. substitu. in l. 1. §. substituere. ff. de vulg. l. cùm
10
* quidam. C. de lega. l. qui fundum. §. qui filios. ff. ad legem Falcid. l. miles ita. §. exhæredato. ff. de mil. testa. quod ius in milite testante porrectum est, vt pupillariter substituere posset non solùm ijs filijs quos in potestate habeat, sed & illis, qui sunt extra eius potestatem emancipati fortè, vel in aui potestate retenti, verùm, quia iniurium esset vt miles posset pupillariter substituere filijs suis in aui potestate retentis, per quod ipsi auo auferretur ius facultasq́ue substituendi liberis suis, (scilicet nepotibus ex dicto filio milite) quos in potestate habebat, ideò ea substituẽdi substituendi facultas militi concessa coangustata fuit, vt liceat ei substituere pupillariter filijs suis, siue illi sint emancipati, siue in aui potestate retenti, in bonis tantùm quæ ab ipso milite ad filios profecta sunt, vt per hoc non auferatur auo ipsorum ius pupillariter substituenti in reliquis bonis, quæ ad tales liberos aliunde, quàm à patre ipsorum eodemq́ue milite processerunt, vt sic priuilegium militis sine cuiusquam iniuria interpretetur ex regula. l. nec auos, de emancip. libe. C. cum simi. quæ vera est interpretatio, ad dic. §. exhæredato. quamuis | Angel. & alij in §. non solùm. Instit. de pupilla. substit. contra gloss. ibi aliter sentiant moti, quia exhæredatio res inepta est in extraneo, qualis esse videtur filius emancipatus, argum. l. vnicæ. §. extraneum. C. de rei vxo. act. vt l. quidam cùm filium. ff. de verb. oblig. id quod parum me mouet, constat enim non ineptè in liberis emancipatis fieri exhæredationem, cuius vis ac potestas est, vt emancipati exhæ redari contratabul. bon. poss. habere desinant, vt l. non putauit, in princ. ff. de bon. poss. contratab. quàm contra tab. bono. poss. procul dubio habituri essent si præteriti fuissent, vt per totum C. de contratabul. & ff. eod. Præterea
11
* tales emancipati cùm exhæredantur, incipiunt esse capaces agnoscendi, atque instituendi querelam inoffic. testamenti, vt est expressum in d. l. non putauit, circa princ. ff. de contratab. bon. poss. & in l. 3. §. si emancipatus, eo. vbi planè tex. illum intelligo prout iacet, vt velit nepotem ex filio emancipato post emancipationem natum conceptumq́; conceptumque posse ab auo, in cuius potestate non erat, exhæredari propter odium patris exhæredatumq́ue querelam inofficiosi testamenti habiturum.
Nec
12
* ad rem pertinet quod Accursius, Bar. cæteriq́ue communiter Doct. tàm ibi, quàm in l. 2. C. de inoffic. testam. aiunt emancipatos, & ex eo descendentes extraneos reputari, sicq́ue iuris ciuilis remedia non habituros, nam illud defendi posset cùm tales emancipati cum prole sua præteriti essent, secus si exhæredati, vt in dd. ll. ratio diff. inter pręteritos præteritos , & exhæredatos ea est, quia quando pater filios emancipatos agnouit, tractauitq́ue tanquam filios eos instituendo hæredes, tunc l. ciuilis eosdem recognoscit, eisq́; eisque sua beneficia iuraq́; iuraque accommodat, non secus quàm si in potestate mansissent, hinc est quòd emancipato instituto datur secundum tab. bon. poss. iusq́; iusque adeundi de iure ciuili, quod ius ei præterito non daretur. §. cæteri. Instit. de hæred. qual. & vt c. emancipatus, qui hæres instituitur tanquam filius tractatus videtur, ideoq́; ideoque capax efficitur remediorum ciuilium, ita & si exhæ redatur tanquam filius tractatus videtur, capaxq́ue effici debet remediorum ciuilium, quia exhæredatio non minus, quinimò longè magis propria peculiarisq́ue est liberis cuiusq́; cuiusque quàm institutio, arg. d. l. quidam cùm filiũ filium , idq́; idque patet ratione, nam institutio etiam in extraneo, exhæredatio autem non nisi in filio, vel nepotibus cadere potest, vt ibi. neque ad rem pertinet, quòd tales filij non sint in potestate exhæredantis, nam nihilominus exhæ redatio de eis fieri potest, nam & posthumus antequam nascatur exhæredari potest, vt per totam l. Gallus. ff. de libe. & posth. §. posthumi. Instit. de exhær. lib. l. 3. §. nominatim. ff. de iniusto, rupt. l. nam & si sub conditione. l. penul. eod. & lege. 3. in prin. eod. cum sim. & ta men posthumus antequam nascatur, non est in potestate exhæredantis. l. fin. cum simil. ff. de col. bo. idq́ue Angel. & sequaces non viderunt. Et ideò fabulari mihi videntur Gloss. & Doct. tàm in l. 2. C. de in offi. testam. quàm in l. Papinianus, in §. 1. ff. eo. dum aiunt quòd emancipatus exhæredatus non aliter querelam institueret, postquam si quodpiam signum à prætore, annulum fortè vel quidpiam simile, acceperit gratia litis agnoscendæ, idq́ue appellant bo. poss. gratialitatis agn. quæ traditio licet vbique recepta sit, magis tamen ridicula est, quàm nostra refutatione egeat. Illius enim bonorum possessionis gratialitatis agnoscendæ effectus non ille erat, vt filius per talem nugatorium actum à iure ciuili agnosceretur, possetq́ue querelam proponere, iam enim postquam à patre fuit exhæredatus, tàm ab ipso patre (vt duximus) quàm à lege cœpit & cognosci & remediorum ciuilium capacem esse, verùm quia emancipatus hæreditatem non aditam non transmittebat. l. emancipata. C. qui admit. Ideò periculum erat, ne si inter moram litis is emancipatus decederet ad hæredes suos, in l. transmitteret, vnde consultissimè prospexit lex, vt quemadmodũ quemadmodum quando emancipatus sub conditione instituitur, potest pendente conditione secundũ secundum tab. bo. poss. agnoscere, vt interim decedens possit illam bo. poss. tanquam agnitam transmittere. l. 2. §. si sub conditione. ff. de secundum tabul. ita emancipatus exhæredatus qui non conditione, sed lite impediebatur adire, posset interim bonorum poss. gratia litis agno. accipere, vt interim decedens transmitteret non ipsam litem (ipsa enim lis post lit. contest. regulariter transmittitur. §. non tantùm. Instit. de perp. & temp. l. vn. C. vt act. ab hær.) sed facultatem adeundi, vt si hæres eius in querela vinceret, adire posset filij præmortui nomine, licet regulariter ea adeundi facultas non transmittatur, isq́; isque est verus intel. d. l. 2. C. de inoffi. testa. l. posthumus. §. fin. & l. quemadmodum, & l. Papinianus. §. 1. ff. eo.
Denique quod diximus, pupillarem exhæredato
13
* fieri posse obtinuit olim, sed nouo iure innouatum est, extat enim Iustiniani Imperatoris constitutio vetantis impuberem posse exhæredari, quo fit, vt cùm non nisi impuberi pupillaris fieri possit, impubesq́ue exhæredari nequeat, iam pupillaris exhæredato fieri non possit, quòd aut impubes, qui doli capax non est, hodie exhæredari non possit, videtur probare l. si quis in suo. §. legis. C. de inoff. testam. quod firmant ibidem Gloss. & omnes gloss. in l. 3. in princ. ff. de iniusto, rupto. Gloss. & omnes, in §. non solùm. Instit. de pupilla. gloss. & omnes, in §. posthumi. Instit. de exhæred. libe. gloss. & omnes, in l. si quis in suo. §. legis. glo. & omnes, in l. maximum vitium. §. final. C. de libe. præter. estq́ue expressum in l. 6. titul. 5. particul. 6. quę quæ traditio & si | vbique recepta sit, mihi nunquam probatur neque probabitur. In primis enim considero eò pertinere, vt nec impubes possit exhæredari, per quod corrigerẽtur corrigerentur omnes ll. suprà allegatæ, neq; neque longè minus posthumus, id quòd eò pertineret, vt fateremur corrigi totum illum titulum ff. de posthumis hæredi. instit. vel exhære. & bona pars totius tituli de iniust. rup. ff. & totus ille titulus C. de posth. hæred. inst. vel exhær. & Inst. de exh. libe. ferè per totum, & aliæ innumerabiles ll. quod quàm absurdum sit, euidẽtius euidentius est quàm nostra demonstratione egeat. Proinde
14
* teneo contra communem, primùm, quòd impubes etiam infans possit hodie exhæredari: deinde quòd posthumus similiter exhæredari possit per iura vetera, neque ad rem pertinet d. §. legis, qui decepit Doct. non enim ibi dicitur, posthumum infantemúe exhæredari non posse, sed dicitur, non posse à matre odio patris exhæredari, quod eò pertinet, vt licet mater haberet iustā iustam indignationis causam aduersus patrem filij sui infantis vel posthumi, per quem mater intelligebat patri suo quærendam esse hæreditatem, tamen per hoc non iustè à matre filius innocens condemnabitur vel exhæredabitur, cùm si id mater per respectum voluit, ne patri per filium hæreditas quæreretur, possit eum filium instituere sub conditione hac, si emancipetur à patre, vt ita emancipatus patri acquirat nihil, itaq; itaque si contra officium pietatis is innocens exhæredatus fuerit, non negat ille tex. quin valeat testamentum, quò ad primordialem firmitatem, licet dicat, quod licet is innocens ritè exhæredatus videatur, per q́ue hoc testamentum ab initio valeat, tamen quia iniustè innocens ille alieno odio prægrauatur, iustè querelā querelam instituere potest, id quod conuenit naturæ illius tituli, sub quo locata est d. l. in tit. enim de inofficioso testamento, longè alienum est tractare de primordiali validitate testamenti, sed tantùm de irreuocabili agendum est, ergo, &c. argum. l. Imperatores. ff. de in diem addictio.
Illud
15
* autem quod Accursius firmat, cæteriq́ue sequuntur in l. fi. §. fi. C. de lib. præt. scilicet legem priorem esse, quàm d. §. legibus, est euidenter falsum, vt patet ex omnibus probatis historiographis, nam cùm vtraque lex ab Iustiniano lata fuerit, tamen l. si quis in suo, fuit lata sub Decio consule. l. aut facta, fuit lata post consulatum Lampadij, & Orestis, qui consulatum gesserunt duobus annis post Decium, vnde euidenter constat, quòd cùm Iustinianus diu post latam dic. l. si quis in suo, approbauerit vsum exhæredandorum posthumorum, in d. l. fin. vbi id concessit, non potuit videri id antea innouasse, extat ergo quòd iure tàm ff. quàm C. infans & posthumus possunt exhæredari,
16
* sed an idem iure authen. quòd omnes plerique negant post Accurs. per tex. ibi in authen. vt cùm de app. cog. §. aliud quoque. gloss. & omnes in l. fin. C. de lib. præt. Gloss. inter cæteros, in §. posthumi. Instit. de exhær. lib. quam ibi omnes sequuntur. nobis autem qui ex professo veteres leges summis vigilijs maturaq́ue cogitatione latas atq; atque inuentas ab imperitorum calumnia rudiq́ue interpretatione tuemur, hæc traditio non probatur. Nec ad rem pertinet, quòd Iustinianus in d. §. aliud quoque, ait non licere parentibus exhæredare liberos, nisi duobus demùm concurrentibus, primùm quòd iusta indignationis causa moti id fecerint, deinde quòd illam causam nuncupatim in suo inseruerint testamento, quid ergo si de facto fiat contrà, certè ibi modus benè non satis declaratur, & cum altero de duobus modis possimus interpretationem inducere, vel quòd aliter obseruantibus testamentum ab initio sit ipso iure nullum, vel quòd licet ab initio subsistat, possit tamen ex post facto querela pro posita infirmari, magis est vt posteriorem hanc interpretationem introducamus, vt ita saluæ incolumesq́ue maneant leges veteres quàm priorem, per quam temerè atque inconstanter delerentur, qua recepta interpretatione non leuis erit illius authen. vtilitas, cùm enim olim iustæ causæ exhæredationis non essent definitæ, sed iudicis arbitrio relinquerentur, hodie per illam authen. definitæ sunt, quas vltra citraq́ue nequiuit consistere exhæredatio. Præ terea cùm olim non oportet eas à testatore exprimi, hodie oportet. tertiò cùm olim filius exhæredatus de sua innocentia docere teneretur. l. liberi. C. de inoffi. l. 4. ff. eod. nunc post dictam authen. nil probare tenetur, sed obtinebit nisi hæres eius nequitiam ostenderit, quod & pręsensisse præsensisse idem Iustinianus videtur in l. omnimodò. C. de inoffic. testam.
Extat
17
* ergo quòd infans Titius posthumus potest exhæredari tàm iure ff. quàm C. sed & iure auth. regio autem secus, vt d. l. 6. tit. 5. par. 6. sed non malè, & in specie hac interpretatio induceretur, vt cùm constet regem Alphonsum non tàm quippiam denuò inducere quàm omnia traducere voluisse, dum ait infantem, qui doli capax non est, non posse exhæredari, intelligatur secundum ius commune, vt si de facto exhæredetur, testamentum non ipso iure euertatur, sed per querelam tantùm expugnari possit.
Denique
18
* cùm pupillaris exhæredato fit, ab eius substituto nil relinqui potest, etiam si legatum vel fideicom. impubes acceperit, & tamen ipse impubes onerari posset. l. cùm quidam. C. ad leg. l. qui fundum. §. qui filios. ff. ad legem Falcid. l. miles ita. §. si miles. ff. de mili. test. l. ab exhæredati. in princ. ff. de legat. 3. Id quod contra regulas iuris communis receptum videtur, quæ habẽt habent , quòd quem possum onerare, eius quoque hæredem rogare possum, lege 5. ff. de legat. 3. Præterea cùm filius exhæredatus iniuria affectus videatur. | l. Papinianus, in princ. ff. de inoffic. testamen. dict. l. cùm quidam. C. delega. substitutus aut nulla iniuria fuerit affectus, longè facilius ipse substitutus grauari posse deberet quàm ipse filius, qua ratione deterritus Accurs. tàm in d. l. 5. quàm in d. l. cùm quadam, respondit in dd. ll. esse speciale, specialitatis aũt autem rationem reddit nullam, nec enim vlla varietatis ratio reddi posset, vt firmāt firmant omnes in d. l. cùm quidam, qualis sunt Bart. Pau. Sali. Ale. & Ias. post Petrum & Cinum, Suares in lege, quoniam in prioribus. C. de inoffi. test. col. 4. fol. 50. tradit Segura in l. ab exhęredati exhæredati . nu. 72. de leg. 1. Ias. in leg. cum filio, de leg. 1. num. 45. vbi Ripa num. 30. Vigli. in §. non solùm. Inst. delega. quorum interpretum quidam irrationabiles has leges appellant, alteri venales audent dicere, tertij ineptire atque fabulari videntur, dum rationem inuenire student, sed vt leges irrationabiles dicere arrogantissimi hominis ac petulantissimi est, venales aũt autem appellare hominis temerarij impijq́ue esse videtur, quare nobis altius cogitantibus visum est reddi posse nouam, satisq́ue probabilem, quinimò peremptoriam diff. rationem. Ad cuius declarationem præmittendum est, quòd iure ff. ad firmitatem testamenti primordialem nil aliud desiderabatur, nisi quòd filius in potestate esset, vel institutus vel exhæredatus, id est, non minus testamentum, in quo filius exhæredatus erat, valebat quàm si institutus fuisset, vt per totum ff. de liber. & posthum. per totum ff. de inius. rupt. per totum C. de lib. præt. per tot. C. de post. hære. institu. per totum. Instit. de exhær. libe. Neque
19
* ad rem pertinet, quòd iniustè exhæredatus posset querelam proponere, vt C. ff. & Instit. de inoffic. testam. nam & institutus querelam proponere poterat, si in minori portioneq́ue legitima institutus fuisset. l. Papinianus. §. quoniam autem. ff. de inoffic. testam. l. cùm quæritur. l. parentibus. C. eo. vnde opportunè Bald. in l. pater filium. colum. 3. cum seq. ff. de inoffic. testam. à Costa in l. Gallus. §. & quid si tantùm, in princ. num. 7. dixit quòd non exhæredatio, sed inofficiositas producit querelam inofficiosi testamenti, nam qui integram legitimam habebat, etiam exhæredatus querelam non habebat, qui autem integram legitimam non habebat, huic etiam instituto inofficiosi querela accommodabatur, modò sic, quòd filius exhæredatus, cui legatum, fideicommissumúe relictum erat, id legatum, fideicommissumúe restituere rogaretur, id sanè iniurium non erat, nam siue illa facta restitutione integra adhuc legitima sibi maneret, tũc tunc nil conqueri poterat, siue diminuta maneret, tunc ipse vtpotè legitimam integram non habens poterat querelam proponere, quòd sibi vtilius videbatur fore, vt rescisso patris testam. totam hæreditatem consequeretur, vel cum reliquis fratribus patri in testato succederet, ergo nulla ex parte filio quicquam iniurij inferebatur, verùm si onus substituto pupillari iniunctum valeret, posset fieri quòd is substitutus ex bonis paternis haberet nil, veluti si pater filio exhęredato exhæredato integram legitimam iure legati reliquit, substitutumq́; substitutumque de tota illa legitima restituenda rogauit, qui non potest conqueri deminui sibi legitimam, cùm ei à patre impuberis legitima non deberetur, lex ergo consultissimè prospectum voluit, vt non solùm parentes non possent filios in legitima grauare, sed etiam vt filiorum hæredes pupillares grauare non possent, quodius & ad legitimos filij exhæredati hęredes hæredes tractũ tractum esse videtur, d. l. ab exhęredati exhæredati . facit l. si Titio pecunia. §. sicuti, cum duabus legibus seq. ff. de legat. 1. vides ergo illas leges, quæ interpretum incuria in hodiernum vsq; vsque diem absurdè existimabantur, iustissimas nostra restitutione atque consultissimas vocitari debere.
Extat ergo ex superioribus exemplarem fieri posse exhęredato exhæredato , non secus quàm pupillariter, cùm hæc ad exemplum illius inuenta inductaq́; inductaque sit.
Tertiò & principaliter vt exemplaris fieri
20
* possit exhæredato, facit l. ex tribus. C. de inoffic. testam. cuius verba ex tribus vncijs hærede instituto filio intra pubertatis annos directam non inutiliter à patre fieri substitutionem, certum est, cùm enim nulla etiam ex parte instituto, sed exhæredato possit fieri pupillaris, quare ibi Diocletianus Imperator ad firmitatem pupillaris exegit ex integra legitima filium esse institutum, & certè licet Accursius, Bald. Ang. Salic. cæteriq́ue ibi non id satis percipiant, tamen Ias. visus est præsensisse, vt id non tàm ad primordialem vtriusq; vtriusque testamenti validitatem, quàm ad pellendam querelam exigatur, ego noto contra omnes quòd nec etiam quò ad pellendam querelam necessum sit filium, cui fit pupillaris ex tribus vncijs, institutum proponi, sat enim fore si illas tres vncias quoquo titulo haberet, cùm lex illa lata fuerit à Diocletiano, qui per multa secula prior fuit Iustiniano, qui Iustinianus primus induxit non sufficere legitimam relinqui, nisi præterea titulo honorabili institutionis relinqueretur.
Quid ergo noui, quidúe vtile inducit d. l. ex tribus, resp. ibi non agebatur de firmitate subst. pup. primordiali, non quoque de irreuocabili, sed tantùm de duratione ipsius substitutionis agebatur, licet enim notum sit pupillarem pubertate expirare, tamen illud quidam intelligebant, quando pupillaris fiebat exhęredato exhæredato , secus autem putabant, si ex integra legitima instituto fieret.
Ratio diff. quòd post pubertatem postq́ue quęsitam quæsitum hæreditatem nullus potest grauari, nisi in rebus à testatore profectis. l. ex facto, in princ. ad Trebel. l. cohæredi. §. cùm filiæ, de | vulg. Vnde videbatur quòd pupillo exhæredato, qui nil à testatore percepit, licet post pubertatem substitui non posset, posset tamen ei pupillo substitui, si legitimam habuit à patre, verùm hanc allegationem excludit Imperator, nam licet ve rum sit, quòd etiam post pubertatem postq́ue aditionem possit testator cuique substituere, in eo quod ei reliquit, tamen illud intelligendum est substitui licere non directò, sed per fideicommissum, vt d. §. cohæredi, & d. l. ex facto, isq́ue est verissimus illius l. intellectus, idq́ue denotant illa verba initia pubertatis annos, & illud verbum directam, quæ verba inducuntur à contrario sensu, quòd in terminis illius tex. directa pupillaris non posset fieri post pubertatem. Item quòd fideicōmissaria fideicommissaria bene posset fieri, etiam post pubertatem, verissima est ergo nostra sententia, vt ibi, non de validitate primordiali nec secundaria, sed de duratione substitutionis ageretur.
Extat ergo ex superioribus, quòd tàm pupillaris quàm exemplaris fieri possunt exhæ redato, non secus quàm instituto, & si quæ ll. videantur exigere institutionem ipsius, illas non ad creationem substitutionis, sed ad querelam excludendam pertinere.
Et ista
21
* quam facimus inter has leges compositio opportunè comprobatur in l. si non mortis, & in l. Papinianus. §. si quis mortis. ff. de inoffi. testamen. vbi proponitur filium integram legitimam titulo donationis non institutionis accepisse, & tamen ponitur, licet nullus aduertat, pro constanti, & testamentum ab initio valuisse, & ex post facto querela rescindi non posse, nempe ea (vt nos interpretamur) ratione, quòd filius, de quo ibi, quem constabat institutum non fuisse, fuit tamen exhæredatus, aliàs enim si neq; neque institutus, neque exhæredatus fuisset, nil valiturum esset testamẽtum testamentum , neq; neque ad rem pertinet quòd filij exhæredationem diuinare tolerandum non videatur, nam resp. quòd cùm illæ ll. sint locatæ sub titulo de inoffi. testa. vbi non de firmitate testamenti primordiali, sed tantùm de irreuocabili (quæ in expulsione querelæ consistit) agendum erat, ineptire enim viderẽtur viderentur , ibi consulti si in singulis legibus proponerent testamenta, de quibus ageretur, septem testes eosdemq́ue rogatos vnoq́; vnoque tempore interfuisse, signasse atq; atque subscripsisse tabulas filiosq́ue institutos exhæredatosúe fuisse, isthæc enim omnia, cùm de alio principaliter agitur, pro constanti habenda sunt, intelligendumq́; intelligendumque interfuisse. Similiter in l. Gallus, in prin. iuncta gloss. in verb. posse, vbi omnes. Sic ergo & in specie nostra intelligendum est (id quod sententia mea nuncupatim expressit Imperator) vtrumque testamẽtum testamentum per exhæredationem confirmari, & si quando vel filij institutio vel legitimæ assignatio vlla lege desideretur, id non ad creationem pupillaris exemplarisúe, sed ad earum iam creatarum resolutionem impediendam desiderari.
His etiam concinit elegans Vlpiani responsum
22
* in l. non putauit. §. si quis sua manu. ff. de contratab. vbi filio sui ipsius exhæredationem scribente illam exhæredationem sibi nocere ait Vlpianus, quod intelligendum est nocituram non quò ad denegandam ei querelam, sed tantùm quò ad hoc, vt initio per eam firmetur testamentum, non secus quàm si ab alio scripta esset, si enim vt legatum quod qui sibi ipsi adscripsit, ita & exhæredatio, quam quis sibi ipsius adscribit, vitiaretur, iam is filius præteritur, reperiretur, sicq́ue per contratabul. si erat emancipatus, vel per ius dicendi nullum si erat suus, id testamentum vitiaretur ipso iure, nocet ergo exhęredatio exhæredatio in eo, quòd non ipso iure id testamentum vitiatur, ibi enim non de querela danda vel deneganda (id enim non pertinebat ad illum titul. de contratab.) sed de contratab. bono. poss. danda vel deneganda agendum erat, quæ ritè exhęredatis exhæredatis non datur, licet non denegetur eis, qui minus ritè exhęredati exhæredati sunt, vt l. non putauit, in princip. iuncto §. non quęuis quæuis . ff. de contratab. nocet ergo illa exhęredatio exhæredatio solùm, quia ei denegatur contratab. bon. poss.
Infero
Contra communem.
grauiter errasse ibi Accurs. quem simpliciter sequuntur Bart. & Albe. ibi tenentes quòd in terminis illius text. filio denegetur querela, quorum error defluxit ab illa lege malè intellecta, eorumq́ue opinio, vt pote durissima, & contra regulas iuris communis, reijcienda est.
Subinfero
Contra communem.
contra communem, quòd & si filius tempore quo pater facit testamentum, consentiat se præteriri vel exhęredari exhæredari , non per hoc firmabitur magis testamentum, quàm si is filius consensum non dedisset, vt probatur in d. §. si quis sua manu, secundum nostram declarationem, licet ille text. ad oppositum communiter adducatur, & est expressum in l. si quando. §. illud. C. de inoffic. testam. cum conc. vide Ias. in l. cum querela. C. de inoffic. testam. & in d. §. illud, & Couarru. in c. Raynut. §. 2. de testa. Suares in l. quoniā quoniam , in prioribus. fo. 31. col. 1. C. de inoff. test.
Extat ergo ex superioribus quòd tàm pupillaris quàm exemplaris fieri possunt exhę redati exhæredati , non secus quàm instituto, & si quæ ll. videantur exigere institutionem ipsius, vel legitimę assignationem, illos non ad creationem harum substitu. sed ad querelam excludendam pertinere.
Quibus adstipulatur Papiniani respon.
23
* qui in l. filio quem pater. ff. de lib. & post. scripsit, quòd si filius exhęredatus exhæredatur emancipetur, deinde iterùm per adoptionem in patris potestatem redigatur, ei nocet exhęredatio exhæredatio , quale autem nocumentum inducat, non declarat, nos autem interpretamur vt noceat quò ad denegandam bono. poss. contratabulas. | Item quò ad ius dicendi nullum denegandum, non autem quò ad excludendam inofficiosi querelam. Ratio dubitandi fuit, quia vt posthumi agnatione, ita & adoptione solet ruptum fieri testamentum. l. certum. ff. de iniusto, rupt. vnde cùm ibi post factum testamentum filius naturalis adoptaretur, videbatur quod licet initio ritè factum iureq́ue fuerit illud testamentum, tamen nunc sequuta adoptione id testamẽtum testamentum infirmaretur, cuius contrarium deciditur per rationes, de quibus ibidem, scitè ergo Papinianus dixit, exhæredationem nocere filio, nam ex eo quòd mero iure valeat testam. duo illi filio sequuntur mala, vt & ius dicendi nullum contratabul. bon. po. sibi denegentur, quæ remedia si testa. ipso iure euerteretur. habiturus erat. l. fin. §. sancimus. C. de lib. præt. inofficiosi autem querelam habere non desinit, nam etiam si iusta de causa initio esset exhæredatus, è domoq́ue patris per emancipationem eiectus, iuxta l. quidam cùm filium, de verb. & quod ibi per Bar. & Ias. tamen cùm rursus per adoptionem in domum familiamq́; familiamque patris eductus sit, & pristinæ indignationis causa à patre remissa, sic q́ue ad non causam redacta est, arg. l. in ipsius. C. famil. hercis. l. 3. §. fin. cum l. seq. vbi Bartol. ff. de adim. leg. §. fi. Instit. de iniur. Francis. de Ripa in l. fin. C. de reuo. don. q. 61. Ias. in l. in arenam. C. de inoffi. testa. vt per hoc ille filius non modò querelam proponere, sed & in ea vincere possit & debeat, & si iusta de causa ab initio exhæredatus fuisset, quasi illa iusta causa iam post remissionem indulgentiamq́ue patris, quæ per adoptionem præsumitur, non ad causam redacta sit.
Infertur vehementer errasse Bar. Bald. Ang.
24
* Imol. Paul. Aret. Alex. Ias. in l. filio quem, suprà all. qui scriptum reliquerunt, illum filium querelam instituere non posse, quòd euidenter est contra iura superiùs adducta, estq́ue durissimum atque inhumanum, nec multum tribuendum est eorum authoritati, cùm ab illa lege malè intellecta errorrerum fluxerit, vide Costam in l. Gallus. §. & quid si tantùm, pag. 132. num. 180. Ripam in d. q. 61. Cur. iuniorem in l. fin. C. de pact. num. 32. Vt ergo in terminis d. l. filio. tex. dicentem exhæredationem nocere interpretamur quò ad primordialem testamenti firmitatem, non quò irreuocabilem, sic & in specie nostra ll. dicentes in pupillari exemplariúe substitutione oportere filium institutum esse, vel ei legitimam assignari scitè interpretabimur, quò ad primordialem firmitatem id necessum non esse, sed tantùm quò ad irreuocabilem.
Proinde similiter
25
* infertur veram non esse illam communem sententiam existimantium exemplarem filio tantùm naturali fieri non posse, quam tenuerunt Angel. Imol. Cuma. Aret. & Alex. in l. ex facto. ff. vulg. vbi etiam Ias. num. 20. Aret. & Ias. colum. 2. in d. l. humanitatis, vbi hanc dicit communem Coras. num. 8. qui contrarium tenet post Bald. & Sali. & Cur. ibi. num. 13. & post Bart. in d. l. ex facto, quorum minus recepta sententia veriss. est, siquidem (vt docuimus) ad creationem exemplaris necessum non est legitimam relinqui, licet aliquando necessum sit ad resolutionem ipsius iam creatæ impediendam, vt per hoc appareat parum ad rem pertinere. d. l. humanitatis, in verb. legitima, quæ Doct. decipit dicentes, quòd exemplaris capaces non sunt, nisi hi quibus debetur legitima, legitima autem non debetur filio naturali.
Infero similiter
26
* quòd licet à matre illustri filio spurio legitima non debeatur, vt l. si qua illustris. ff. ad Orific. C. ei tamen potuit exemplariter ab ipsa matre substitui quod similiter contra mentem tenentium superiorem communem conclusionem.
Infero similiter
27
* quod licet filio qui spurius esset, non debeatur legitima à patre, tamen ei poterit exemplariter substitui, quòd similiter est contra mentem tenentium superiorem conclusionem communem, & in specie contra Bart. in l. ex facto, de vulg. num. 7. nec me mouet quod Bart. aut quod isti non sunt liberi nominandi, nam resp. quòd cùm post c. cùm haberet, de eo qui duxit in matrimonio, his à patre alimenta debeantur, iam per hoc tanquam filij tractantur, & quibus alimenta non denegantur, & aliquando ab inuito patre extorquentur talia alimenta, non video cur denegetur prouisio paterna, quæ per exemplarem substit. fit, cùm hæc substitut. fiat à patre volente absq; absque vlla erogatione sua & absq; absque iniuria aliena.
Infero contra eosdem
28
* idem fore in natis ex damnato coitu, idq́; idque pari ratione, vide Couaru. lib. 4. parte 2. cap. 8. §. 6.
Proinde longè facilius
29
* infertur quòd si filio legitima diminuta relinquatur, valebit adhuc exemplaris, cùm tenuerimus quod & si exhæredato nil omninò relinqueretur, valeret id quod est contra communẽ communem opin. Doct. vt per Ias. nu. 5. in d. l. humanitatis.
Stat ergo quod tàm pupillaris quàm exemplaris fieri possunt exhæredatis, non secus quā quam
30
* institutis, & quod ll. quæ contrarium innuere videntur, non tàm ad creationem ipsarum quàm ad earum iam creatarum resolutionem impediendam pertinere intelliguntur.
Quartò & principaliter vt exemplaris etiam exhæredato fieri possit, sicq́; sicque huic nostræ sententiæ adstipulatur insignis oportunaq́ue Iustiniani constitutio, qui in l. humanitatis, de impub. in hæc verba scriptum reliquit, vt occasione huiusmodi substitutionis ad exemplũ exemplum substitutionis pupillaris querela nulla oriatur, animaduertit enim consultiss. Imperator, quòd licet pupillaris ab initio valeret, | quæ etiam exhæredato facta proponeretur, tamen ex post facto poterat facilè per accusationem de inofficioso rescindi, ne ergo hac occasione similiter exemplaris exhæredato facta, licet per exhæredationem illam principale testamen. firmaretur ac subinde exemplare, tamen ex post facto querela perlata rescinderetur, consuluit, vt in legitima instituto fieret, ea q́ue fuit sententia eorum qui nostram sententiam tuentur, quam verissimam existimamus multò antequam in eorum scripta incidissemus, verùm enim vero si verum amamus, & hanc sententiam nota reprehensioneq́ue dignam iudicauimus, non enim Imperator duxit filium in legitima instituendum, sed illud tamen per modum filij adnotauit, filio legitimam relinquendam, vt non solùm illud
31
* (quod qui nostram sententiam præsenserunt percipere videntur) adnotauerit valere ab initio exemplarem (quæ exhæredato legitimam habenti fieret verum, & illud valere ab initio exemplarem) exhæredato factam, licet is non integram legitimam vel etiam nil omnino haberet, tunc enim illi exhæredato superesse auxilium querelæ, per quam rescisso patris testamen. & exemplare euanesceret.
Itaque
32
* teneo valere exemplarem exhæredato factam, qui integram quoquo titulo habuit legitimam, hoc primo contra communem secundum aliquos. Idemq́ue etiam si is exhæredatus nilomnino à patre recepisset, hoc secundo cōtra contra vtriusque partis fautores, quod intelligendum quò ad primordialem ipsius substitutionis firmitatem.
Quid ergo quantùm ad irreuocabilem, & qui sunt nostræ sententiæ fautores ingenuè fallentur exhæredationem efficere, vt licet ea substitutio initio valuerit, propterea quòd exhæredatus integram habuit legitimam, tamẽ tamen querela perlata infirmabitur, idq́ue sensisse aiunt Imperatorem in illis verbis, vt occasione, sed ausim dicere hanc sententiam (& si ab ea nullus vnquam discesserit) veram non esse, tempore enim illius l. ad validitatem primordialem vtriusque testamenti sufficiebat solennitas exhæredationis ad irreuocabilem, id est, ad querelam excludendam, sat erat integram legitimam dari. l. cum quæritur. l. parentibus. C. de inoffi. testamento. l. Papinianus. §. quoniam autem. & §. si quis mortis. & l. si non mortis. ff. eodem. §. fin. Institut. eod. cùm ergo proponatur filius exhæredatus, & integræ legitimæ assignatio nil est quòd desijt ad vtranque firmitatem, fateor tamen quod iure nouissimo authen. post §. aliud quoque. ne autem vt cum de app. cog. id innouatum est, cùm ibi introductum sit non sufficere integram legitimam filio assignare, nisi præterea titu. honorabili Institutionis assignetur.
Quintò & principaliter quòd
33
* exhæredato possit fieri exemplaris: facit, Nam ad confir mationem testamenti non minus efficax potensq́ue est exhæredatio quàm institutio, sed quòd filius instituatur vel exhæredetur eò pertinet vt paternum testamentum confirmetur atq; atque in consequẽtiam consequentiam pupillare vel exemplare, ergo cùm paternum per exhæredationem non secus quàm per filij institutionem confirmetur, consequenter & pupillare vel exemplare per talem exhæredationem non secus cō firmabitur confirmabitur quàm per institutionem, quòd autem ad confirmationem testamenti paterni non minus efficax sit exhæredatio quàm institutio, probatur ferè per totum in rubro & in nigro. ff. de lib. & post. hær. insti. vel exhære. ferè per totum. ff. de iniust. rup. in rubro. & ferè per totum nigrum. C. de possess. hæred. institu. vel exhæredat. ferè per totum. C. de lib. præte. per totum rubrum & nigrum. Instit. de exhæ reda. libe. Idq́ue probatur ratione, nam exhæ redatio vel emancipatio res est magis peculiaris magisq́ue propria atque interna liberis, quàm institutio, quæ extraneis etiam conuenit, cùm illæ res non conueniant nisi liberis. l. quidam cum filiam, ad fin. ff. de verbo. obliga. quo fit vt qui exhæredatur non minus vt filius tractatus videtur quàm si institueretur, vt inibi respondetur, quæ traditio est intelligenda quò ad primordialem testamenti firmitatem, & inspecto iure veteri etiam quò ad secundariam & irreuocabilem, si quidem olim qui minus legitima accipiebat, querelam instituere etiam si institutus poterat, qui autem integram legitimam quoquo titu. receperat, is etiam exhæredatus querelam proponere non poterat. l. Papinianus. §. si quis mortis. & §. quoniam autem. ff. de in officio. leg. si non mortis, eod. §. fina. Institutio. eodem. leg. cum quæritur. leg. parentibus, eod. itaque quò ad concedendam vel denegandam inofficiosi querelam non referebat institutus, ne esset filius, an exhęredatus exhæredatus , sed an integrā integram legitimam accepisset nec ne, verùm iure nouissimo auth. licet id ius obtineat quò ad primordialem testamentorum validitatem, secundum nos tamen quò ad irreuocabilem, & secundariam inductum est quid noui, vt si filius absque iusta causa exhæredatus sit, tunc licet integram legitimam iure singulari receperit, de inofficioso agere possit, non secus quàm si minus legitima vel nil omnino accepisset, vt §. aliud quoque. & §. sola enim est, in authen. vt cum de appell. cogno.
Quod autem institutio vel exhæredatio filij ad validitatem principaliter testamenti paterni desideretur, vt per hoc tam pupillare quàm exemplare sustineatur, probatur de pupillari in l. 2. §. adeo. ff. de vulga. & in §. liberis. Institu. de pupil. docent Barthol. & omnes in dict. l. 2. Item de exemplari probatur in d. l. humanitatis. ibi legitima portione ei vel eis derelicta ne occasione, &c. quod ergo is, cui fit exemplaris, legitimam habeat, id necessum non est quò ad | creationem exemplaris inducendam, sed tantùm quò ad resolutionem ipsius iam creatæ impediendam, quod autem ea legitima non exhæredato, sed instituto relinquatur id inspecto iure. ff. & C. necessum non erat, neque ad creationem exemplaris inducendam, neque ad resolutionem ipsius iam creatæ impediendam, siquidem eo iure (vt docuimus
34
* querela inofficiosi excludebatur per legitimam quoquo tit. relictam euincuntur, ergo duo contra omnes, primum quòd iure C. & ff. pro filij exhæredatione cui fit pupillaris, cuiq́ue titulo singulari legitima relicta fuit, non impeditur natiuitas creatióve exemplaris. secundò quod per talem exhæredationem non inducitur resolutio ipsius exemplaris iam creatæ, quod est contra omnes Doct. qui tenent communem, qui dum fundantur in d. l. humanitatis, vtrũ que vtrumque illo iure procedere intellexerunt, cùm re vera neutrum illo iure procederet, fatemur tamen quòd iure auth. ea exhæredatio potest inducere resolutionem exemplaris iam creatę creatæ , id tamen non peculiare est in exemplari, cùm & idem sit in pupillari.
Sextò & principaliter quòd exemplaris exhæredato fieri possit, probatur sic, per prohibitionem exemplaris inducitur læsio & incommodum furioso seu mente capto exhęredato exhæredato , qui cùm multis nominibus afflictus esset, non debuit ei iniungi aliud genus afflictionis, nẽ pe nempe vt sibi prouisio atque tutela exemplaris substitutionis adimeretur, ergo dicendum est, cùm afflicto non sit addenda afflictio, non permittendum quòd ei auferatur subst. exempla. tutela atque prouisio, vt per hoc intelligatur exhæredationem non eò pertinere, vt exemplaris impediatur, sed potius eò vt magis admittatur, sicq́ue controuersum est suum ipsorum interpretum fundamentum.
Quòd
35
* autem exemplaris vtilitatem prouisionemq́ue filij inducat, colligitur ex l. si pupillus. ff. de acqui. hæred. ibi, vtilitatem impuberis. per quem tex. Doct. communiter ibi, & vbi que dicunt pupillarem substitutionem pupillo vtilem esse, quod & docet Accursi. Barto. Bald. Ciuus, Petrus, Paul. & Iason in l. ex tribus. C. de inoffici. testam. vtilitas autem illinc descendit, quòd cum impuberes sibi testamentum facere non possint. leg. qua ætate. ff. de testamen. §. præterea. Instit. qui testament. face. poss. l. fi. C. de testament. mil. per mediam patris personam cum testamento decedat, vt signanter docet Iustinianus in §. nam maiorib. Instit. de pupil. interest enim cuiusque cum hærede testamentario decedere. l. & quia hoc interest. ff. de interrog. actio. §. 1. Instit. quibus ex ca. mand. non licet. Quòd autem is mente captus vel furiosus multis nominibus afflictus sit accipe, nam furiosus vel ipso furore satis torquetur & punitur. l. diuus. ff. de of. præs. qua ratione magis communiter receptum est, vt si ante furorem delictum admisit, propter quod capitaliter puniendus esset, iam nune post furorem executio pœnæ in eum non fiet, latè per Iason. in leg. ex facto. numero 31. ff. de vulg. per Dec. in l. furiosum. C. qui testament. face. poss. per Dec. & Coras. in l. humanitatis. C. de impube.
Denique per ipsam exhæredationem satis afflictione atque iniuria affectus videtur. leg. cum quidam. C. de lega. l. Papinianus, in prin. ff. de inoffi. testamen. authen. vt cum de appel. cog. §. sola enim est nostræ serenitatis intẽtio intentio , iniuriam exhæredationis & præteritionis à parentibus & liberis auferri. Quòd autem afflicto afflictionem addere impium inhumanumq́ue sit, præterea quod patet ad sensum, probatur in l. vnic. C. de his, qui ante aper. tab. in leg. fina. C. de instit. & subst. ibi, luctuosam, &c. & vtrobique notant Docto. & tex. in l. imperialis. C. de nupt.
Ergo patet ex superioribus quòd exhæredatio non debet esse modus tollendæ, sed potius inducẽdæ inducendæ substitutionis exemplaris cùm, exhæredatis, vt pote afflictis, per exemplarem sit meritò consulendum.
Septimò
36
* quòd exemplaris fieri possit exhæredato, probatur sic, querela inofficiosi testamẽti testamenti supponit validitatem primordialem ipsius testamenti, sed mente captus cui exhæ redato minus legitima relictum fuit, habet querelam, ergo sequitur id testamentum primordialiter valuisse, nec ipso iure per exhæredationem euanuisse, quòd autem querela supponat firmitatem primordialem testamenti, probatur, quia querela inofficiosi est remedium rescissorium, vt in leg. vt liberis, in verbo, rescisso. C. de coll. vbi nota. Docto. facit l. posthumus. §. si quis ex his. ff. de inoffi. testam. sed quod nullum est, rescindi non potest. leg. nam & si sub conditione. ff. de iniusto, rup. ergo, &c.
Secundò patet. Nam querela non datur quandiu superest aliud remedium. §. tam autem. Instit. de inoffi. testam. l. maximum vitium. C. de lib. præt. & nemo ex alio orsus præ sidio ad hanc decurrere possit, & notant communiter Docto. vtrobique id quod etiam adnotauit Accurs. cæteriq́ue sequuntur in l. 2. C. de inoffi. test. hinc est quòd querela inofficiosi nunquam datur filiæ præteritæ, quia per ius accrescendi poterat consequi virilem portionem. l. maximum vitium. C. de lib. præt. hodie autem cùm per præteritionem filiæfamiliàs vitietur testam. non secus quàm per præteritionem filijfamiliàs. d. l. maximum vitium. §. sancimus, & Insti. de exhęr exhær . lib. §. sed hæc quidem vetustas. iam filiafamiliàs præterita non consequetur virilem portionem per ius accrescendi, sed per ius dicendi nullum ex toto testamentum vitiabitur quò ad institutiones, licet quò ad singularia relicta, qualia sunt legata, fideicommissa, mortis causa donationes, reliquaq́ue id genus conseruetur. authen. ex | causa. C. de libe. præt. & in corpore vnde sumitur, habebitq́ue contratabulas, quod remedium cum iure dicendi nullum concurrit. dict. l. maximum vitium. §. sancimus, ibi, vel testamentum ipso iure euertat, vel per contrab. bo. poss. stare hoc non patiatur.
Nec
37
* ad rem pertinet quòd contrab. bon. poss. sit remedium rescissorium. l. 1. in princi. in verbo. rescindunt. ff. de leg. præst. l. vt liberis, in verbo, resciss. C. de coll. l. quod vulgo. ff. de bono. possess. contratab. vnde quia quod nullum est, rescindi non potest. dict. l. nam & si sub. condi. videtur quòd non possit id remedium concurrere cum iure dicendi nullum, quod supponit testamenti nullitatem, nam respondetur contratab. bo. pos. remedium esse rescissorium regulariter, vt dictis legibus.
38
* Verùm illud intelligendum quando datur contra testamentum validum, quale est id testamentũ testamentum in quo emancipatus præteritus fuit, quod mero iure valet tam iure ciuili, quàm prætorio. Gloss. in l. filium. §. sed quemadmodum. ff. de contratab. quam communiter approbatam dicit Iason in l. posthumo nato. nu. 25. C. eodem. Idem firmat ibid. Curt. iun. colum. 1. & iterum col. pen. vbi respondet ad §. emancipatos. Inst. de exhęr exhær . lib. vbi videbatur probari cōtrarium contrarium . Verùm si contratab. detur cōtra contra testamentum ipso iure nullum, tunc non rescissorium sed declaratorium remedium est, vt d. l. maximum vitium. Idem si detur contra testamentum, quod licet ab initio fuit validum, tamen postea rumpitur posthumi agnatione, d. l. posthumo nato, tunc enim contra bo. poss. est remedium declaratorium non rescissorium, cùm sit impossibile testamentum ipso iure ruptum posthumi agnatione iterum rumpi per contratabulas bo. poss. ita eleganter declarat Paul. tam in l. si filius qui in potestate. ff. de lib. & posthum. quàm in d. l. posthumo, vbi subdit veteres lumine intellectus caruisse quò ad illius tex. intelligentiam, seq́ue nouissimè illum intellexisse, quam declarationem sequitur dicitq́ue communem Ias. ibi nume. 31. sequuntur Imol. & Alexan. in d. l. si filius qui in potestate. Cur. iun. in d. l. posthumo. nume. 57. vbi etiam Philip. Decius & alij. Extat ergo quòd habebit vel ius dicendi nullum, vel contratab. bon. posses. querelam autem inofficiosi non habebit, quę quæ , vt diximus, cum nullo alio remedio competere potest, vnde cùm huic filio detur querela, vt in l. humanitatis. C. de impuberum, ibi, querela nulla, à contrario sensu, sequitur quòd non habebit nullum aliud remediũ remedium , quale est ius dicendi nullum, vel contratabu. bo. pos. & consequenter quòd testamentum non desijt ipso iure valere per talem exhæredationem, nam si desijsset valere, non querela sed contratabulas bon. possess. vel ius dicendi nullum daretur.
Octauò quòd
39
* exemplaris exhæredato fieri possit probatur sic, exemplaris assimilatur pupillari non solùm quò ad sui creationẽ creationem , sed etiam quò ad resolutionem sui, sed exhæ redatio non eò pertinet vt resoluatur pupillaris, sed eò vt confirmetur, ergo dicendum est, quòd vt exhæredatio non infirmat pupillarẽ pupillarem ita nec exemplarem. Quòd autem quò ad resolutionem sui assimilentur exemplaris & pupillaris, non secus quàm quò ad creationem, probatur in §. qua ratione. Instit. de pupil. versicul. sin autem, & in l. humanitatis. versic. ita tamen, & in l. ex facto, de vulga. in princi. vbi exemplaris extinguitur per interuentum & superuenientiā superuenientiam iudicij atque intellectus, non secus quàm pupillaris aduentum adolescentiæ. Nec me mouet quòd inhumanus esse videatur qui filium mente captum exhæredauit, perq́; perque hęc hæc facultas exẽplariter exemplariter substituendi facilius perimatur quàm facultas pupillariter substituendi, quæ iure communi competit, argumen. leg. eius militis. §. militia missus. ff. de mil. testament. leg. si quid bello. ff. de capt. sed respon. quod non minus iure communi competit facultas substituendi exemplariter quā quam pupillariter, cùm non minus Imperatorum sanctiones sint de iure communi, quàm populorum ritus & mores, vt pater ferè per totum. Inst. de iure natu. gent. & ciuil. ferè pertotum. ff. de const. princip. in l. ius autem ciuile, cum plu. seq. ff. de leg. in l. leges sacratissimæ, & l. fi. C. de legibus. Nec ad rem pertinet quod in d. l. humanitatis, dicatur humanitatis intuitu, id enim denotat ipsius sanctissimi Imperatoris humanitatem, id parentibus indulgentijs non autem pietatem, quàm parentes erga liberos habere debent, vt notat Cornel. numero decimoquinto, in d. l. humanitatis, vbi Decius, & alij. Præterea posita exhæredatione non sequitur necessariò inhumanitas, cùm possit bona mente parens filium mente captum exhæredare, ne sibi insidiæ parentur ab eis qui eius captarent successionem, argument. leg. multi non notæ. ff. de libe. & posthum. leg. penult. ff. de curat. furios. ibi. addita causa necessitateq́ue consilij sui. leg. filijs matrem. C. de inofficio. testament. leg. si emancipatus. secunda. ff. de contratabul. bono. poss. leg. Seius Saturnius. ff. ad Trebellianum, leg. si quis in suo. §. legis. in fi. C. de inoffi. testam.
Extat ergo ex superioribus, quòd cùm pupillaris & exemplaris æquiparentur quò ad sui resolutionem, & per exhæredationem pupillaris non resoluatur, similiter nec exemplaris resolui debet.
Sed iam hodie videtur quod cum mente captus vel furiosus, cui exemplaris fit, non possit cōmittere committere iustam causam ingratitudinis, quod non deberet posse exhæredari, argu. text. in authen. vt cum de appellation. cogno. §. aliud quoque. colu. 8. l. 6. titu. 5. part. 6. sed id dupliciter excludi potest primũ primum , quia in supe| rioribus negauimus, (quod pleriq; plerique firmant) scilicet leges veteres esse correctas. Præterea ante insaniā insaniam potuit is mẽte mente captus iustā iustam causam ingratitudinis committere, propter quam etiam demens exhæredari posset, cuius rei veritas pendet ex interpretatione text. in leg. diuus. ff. de offic. præsid. de quo per Ias. in lege ex facto. numero trigesimo. ff. de vulga. por Iaso. numero septimo, in leg. furiosum. C. qui testa, face. poss. vbi Decius col. fin.
Stet ergo ex superioribus quod exemplaris potest fieri exhæredato non secus quàm pupillaris, vt data paritate temporis inter eas hac in re nulla differentia sit, hæc conclusio intelligitur multipliciter: Primò quando is exhæ redatus habuit integram legitimam alio titu. quàm institutionis, ita in specie tenet Cornel. numer. 8. in d. l. humanitatis, quod sine dubio sentiunt omnes illi qui nostram sententiam affirmatiuam tenent contra communem.
Secundò intelligitur etiam si non integram legitimam haberet, sed diminutam, quia tũc tunc valeret exemplaris ipso iure, sed an possit ex post facto infirmari per querelam, videtur quòd non, cùm possit agere ad supplementum, sed contrarium est veritas, quia exhæredatus, cui aliquid titul. singulari relictum est, non potest petere supplementum legitimæ, licet præteritus vel in minori portioneq́ue legitima institutus posset, ita probat l. omnimodo. C. de inoffi. testa.
Tertiò intellige etiam si huic exhæredato nil omnino relictum esset, nam & tunc quò ad sui creationem & originem valeret exemplaris, licet posset postea per querelam vtrunque testamentum infirmari, vt proximè dixi, quòd si exemplaris fiat institutio, tunc aut ex bonis testatoris in integra legitima fuit institutus, aut in minori portione quàm legitima, aut bonorum testatoris in nihilo fuit institutus, sed tantùm in rebus alienis. Primo casu secundum vtriusque partis fautores, de quibus suprà in princi. huius quæstionis mentionem habuimus, valet exemplaris, etiam irreuocabiliter, vt in specie tangit Corneus, nume. 8. in d. l. humanitatis.
Secundo
40
* casu communis sententia est valere substitutionem exemplarem etiam irreuocabiliter, quia licet fuerit institutus in minori portione quàm legitima, tamen suppletur à lege, vt in l. omnimodo. C. de inoffi. test. sicq́ue cessat querela, vt ibidem, & perinde habetur ac si integra legitima ex ipsa testatoris dispositione caperetur, vt ibidem, ita tenet Bar. in d. l. ex facto. n. 20. vbi hanc opinionem sequitur & dicit communem Ias. nu... Coras. nume. 13. in d. l. humanitatis. & ibi Decius nu. 7. eandem dicit communem Ripa in d. l. ex facto. nu. 75. licet contrarium teneat, vbi cōmunem communem opin. sequuntur Aret. & Alexa. Curt. iun. in d. l. humanitatis, hanc opini. sequitur & dicit communem nu. 21. & ibi Ias. n. 5. post Ang. Sal. & Paul. ibidem dicit communem Alexa. ibi nu. 3. qui contrarium tenet, sequitur Alex. sibi contrarius in d. l. ex facto. num. 37. Bald. in tract. substit. exempla. nu. 11. Politus in eo. trac. num. 18.
Cōtrariam Contrariam partem vt non valeat exemplaris facta ei qui in minore portione quàm legitima fuit institutus, tenent Glo. in verbo, in d. l. humanitatis. Cor. ibid. num. 8. Alex. ibidem num. 3. Faber in §. qua ratione. Instit. de pupil. Ang. & Imola in d. l. ex facto, vbi etiam Cumanus, & nouissimè Ripa ibi, num. 75. mouentur, quia secundum eos, pro forma desiderat. dic. l. humanitatis, quòd is, cui fit exemplaris, habeat ex ipsa testatoris dispositione integrā integram legitimā legitimam , supplementum autem legitimæ non habetur vel capitur ex dispositione testatoris, sed ex legis dispositione contra præsumptam voluntatem testatoris, defendendo communem resp. quòd licet pater qui minus legitima relinquebat filio, inhumanus, & inofficiosus erga filium videretur, propter quod videbatur, quòd exemplarem facere non posset, arg. l. humanitatis, in princi. C. de impuberum. tamen id fateor ante inuentum ius agendi ad supplementum, vt l. cum quæritur, & l. parentibus. C. de inoffic. testa. sed post inuentionem illius iuris secus est, quia pater inofficiosus & inhumanus non reputatur, vt l. omnimodo. C. de inoffic. testa. nisi nil prorsus reliquerit, vt ibi. Sed contra communem vrget quod legitima appellatur Falcidia. l. quæ nuper. C. de inoffi. testam. Glo. approbata in auth. vnde si parens, eo. sed Falcidia deducitur contra voluntatem testatoris. l. Titia, ad leg. Fal. ca. Raynal. in fin. de testamen. ergo detractio, quæ fit per legem ad supplendam filij legitimam, fit contra voluntatem testatoris, quod etiam suadetur, quia testator præsumitur scire vires patrimonij sui. l. quisquis. C. de rescin. vend. Sed respon. tenendo communem, fateor quod contra voluntatem suppletur legitima, sed adhuc attenta iuris noui censura impius non reputatur pater, qui filio aliquid reliquit, licet minus legitima, & dum contra communem obijcitur, quod non sequitur, valet testamentum, licet minus legitima relinquatur, ergo valet exemplaris, nam exẽplaris exemplaris exhæredato fieri non pōt potest , & tamẽ tamen tunc valeret testa. secundum cōes communes resp. licet valeat test. adhuc exemplaris fieri non pōt potest , quando pater reputatur inofficiosus, vt si filiũ filium exhæredet nihilo ei relicto, sed si & totam valeret & pater impius non reputetur (quod est quando aliquid, licet minus legitima, ei reliquit) tunc valebit exempl. Pondera etiā etiam tex. in l. humanitatis, qui in nuit quod ad finẽ finem excludẽ di excludendi querelam desideratur ligitimam legitimam relinqui, ergo nil aliud exigitur, nisi quod taliter legitima relinquatur, vt querela excludatur, licet integra legitima relicta non sit, superest ergo vt licet integra non relinquatur, exemplaris adhuc fieri possit, quod in alio præposito sensit Dec. | in l. humanitatis. nume. 7. per totum. Præterea verissima est opinio nostra, vt legitima non desideretur ibi ad creationem exemplaris, sed tantùm ad vitandum resolutionem, quæ per querelam posset contingere.
Mouentur secundò tenentes contra cōmunem communem ,
41
* quia inquiunt, supplementum legitimę legitimæ non petitur eadem actione, qua petitur id quod primordialiter à testatore relictum fuit, sed petitur alia actione diuersa, scilicet conditione ex lege, iuxta Gloss. ordinariam in dict. l. omnimodo, quam sequuntur Doct. communiter ibi secundum Suares in leg. quoniam, in prin. C. de inof. test. & est cōis communis secundum Rip. vbi suprà, ergo sequitur quod illud supplemtẽum supplementum non capitur ex ipsa testatoris dispositione (prout desiderat d. l. humanitatis) sed capitur ex legis dispositione, quod non sufficit, respo. dupliciter, primò nego quod tale supplemẽtum supplementum petatur alia actione quàm ea qua petitur illud quod primordialiter à testatore fuit relictum, probatur, quia cum legitima & minuta relinquitur, tunc quod deest ipso iure accrescit, tex. est in l. scimus, in pri. in verb. ipso iure. C. de inof. test. & in §. repletionẽ repletionem , ead. l. & sic absq; absque vlla filij petitione accrescit, vt est communis opin. secundum Ias. ibi, contra Glo. ibi. id quod plenè suo loco disseruimus, tunc sit portio, quæ accrescit ipso iure, accrescit portioni, & eadem actione petitur, ista est non solùm cōmunis communis , sed indifferenter recepta opinio, quam tenuit Bar. in l. re coniuncti. ff. de legat. 3. nu ... Et nos latissimè duximus in materia iuris accrescendi in illa quęstione quæstione quo iure petatur portio accrescẽs accrescens , qua communi opin. stante, stare non potest illa cōis communis opinio, quæ secundum Rip. vbi suprà, habet quod supplementum legitimæ, quod ipso iure (vt oẽs omnes fatentur) portioni à testatore relictæ accrescit, petatur alia diuersa actione, quā quam ea qua petitur quod à testōre testatore relictum fuerit. Præterea licet illud verum esset, tamen nil obesset, quia, vt diximus, ad creationem exemplaris non est necesse legitimam relinqui, tene ergo communem opin. vt instituto in minore portione quàm legitimæ possit fieri exẽ plaris exemplaris .
Quò
42
* ad tertium, quando in nihilo ex bonis testatoris fuit institutus is cui exemplaris fiebat, sed tantùm in re aliena communis opi. vbi suprà, est talem institutionem nullā nullam esse, sicq́ue haberi pro præteritione & consequenter tam principale quàm exemplare testamentum
43
* nullius esse momenti, sed semper tenui contrarium, vt institutio filij possit fieri in re aliena, nam legatum rei alienæ filio factum indistinctè valet, dabiturq́; dabiturque ei vel res ipsa empta ex pecunia hæreditaria, vel rei æstimatio. l. non dubium. de leg. 3. ff. Item filius incerta re aliena institutus loco legatarij est l. quoties. C. de hæred. inst. & per hoc res illa vel eius æstimatio filio ab hærededanda est, non secus quàm si legata esset, ergo satis ex substantia pa tris supplementum legitimæ factum videtur, quando quidem dabitur filio æstimatio illius rei alienæ in pecunia hæreditaria, vel in aliis rebus hæreditarijs, sed & si æstimatio præ staretur non in pecunia hæreditaria, nec in corporibus alijs hæreditarijs, sed in pecunia vel rebus ipsius hæredis. idem crederem primò, quia dos, donatio simplex, vel donatio propter nuptias, quæ in quartam im putantur in supplementum legitimæ. l. quoniam nouella. leg. omnimodo. §. fi. l. si quando, in princi. §. & generaliter. leg. si non mortis. C. & ff. de inofficio. testamen. leg. etiam. §. si debita, de bon. lib. ff. istæ inquam donationes nulli dubium quin de re aliena fieri possint, ergo, &c. Nec obst. dict. §. repletionem, cum sim. nam illud procedit ex legis dispositione, lex enim disponit singulis in rebus hæreditarijs filium partem habere non secus quàm cæteri hæredes ex parte instituti vel legatarij partium bonorum, cæterùm ipsa lex permittit testatori, vt eam communem quam facit leg. ipse diuidendo dirimat. leg. quoties. C. fam. ercis. leg. parentibus. C. de inoffici. testament. leg. quæ patri. leg. si pater. ff. famil. erciscun. leg. quid ergo secundò. de lega. primo. quòd si dixeris, lex permittit facere diuisionem, dummodò rectè fiat, sed rectè non fieret, si vni res alienas, alteri res hæreditarias assignaret. respon. quòd consensus filij accipientis, donationem simplicem, vel propter nuptias, vel dotem in rebus alienis facit, ne ex pœnitentia postea possit se læsum dicere, non secus quàm si talis donatio seu dos de rebus patrisfamiliàs factæ fuissent, ipseq́ue silius allegaret se læsum quasi preciosiores sint cæteræ res quæ patri manserunt, nam licet preciosiores (vt filius allegabat) essent, id filio non noceret, cùm in faciendo supplemento legitimæ iustam omnium rerum æstimationem iudex facturus sit, dict. l. omnimodo. §. fina. nam & si res alienæ euictæ fuissent, tunc ex ijs vt pote euictis non fieret supplementum, & si propter timorem euictionis, quæ iusta, vel iniusta de causa sperabatur, res illæ communi æstimatione minoris essent valoris, & idq́ue minus valerent, deduceretur in imputatione, iuxta formam leg. primæ. §. si hæres præcepto. ff. ad Treb. itaque si in re aliena filius sit hæres vel legatarius, quæ res cuius ne æstimatio ad eum peruenit, id in legitimam imputandum est, non secus quàm si patris foret, cùm exinde nullum incommodum filio sequatur, præsertim cùm talis imputatio seu supplementum fiat ad excludendam querelam, vt dict. l. quoniam nouella, quæ odiosissima est. §. tam autem. Institutio. de inoffici. testament. & id fiat ob conseruandum testamentum, cuius fauor supremus est, & vincit fauorem filiorum. leg. si pars. ff. de inoffi. testamen. Itaque negari non potest quin lex cuique patrifamiliàs dederit liberam facultatem, vt filijs suis in vita legiti| mam, vel in morte assignet in quibuslibet rebus suis, sicq́ue potest assignare omnibus filijs vel quibusdam tantùm vel vni tantùm & non reliquis, vt quàmpluribus legibus suprà allegatis patet, postq́ue euenire, vt res illa in qua vni ex filij legitima assignata fuit, aliena esset, sicq́ue in re aliena legitima sibi relicta virtualiter fuit, quod nullibi vnquam vetitum fuit, licet si quando id euenerit, vt res illa aliena euicta de facto fuerit, tunc euictio à cohæredibus debeatur, iuxta l. cum pater. §. euictis. ff. de leg. secundo. nec vllibi vnquam legitur, quod propter talem euictionem desierit ab initio valere testamentum, valere post facto daretur querela, etenim vt ab initio quò ad sui creationem valeat testamentum, & etiam ex facto eius resolutio, quæ querela perlata solet contingere euitetur, satis est quòd filiusfamiliàs etiam incerta re fuerit institutus, vt in authen. vt cum de app. cog. §. aliud quoque. versicul. cæterùm, & versicul. sola enim est nostræ serenitatis. columna octaua. sed in specie hac filius reperitur institutus in certa re, ergo siue aliena sit siue hæreditaria, legi satisfactum est, quandoquidem quod deest ipso iure, suppletur à lege in rebus hæreditarijs. leg. scimus, in princi. in verb. ipso iure, & in §. repletionem. C. de inoffic. testamen. sicq́ue nullus est casus, in quo se filius læsum possit reperire, & sibi vtile esse potest quòd in re aliena legitima fuerit relicta, si fortè preciosor erat quàm legitima, vel virilis portio hæreditatis paternæ, quo casu siue redempta fuerit à cohæredibus, & sibi tradita iuxta leg. non dubium. ff. de lega. tertio. siue redempta non fuerit, eo quod fortè domi illius rei alienæ eam vendere voluit, tunc sibi dabitur iusta illius rei æstimatio, vt dict. l. non dubiũ dubium , & alterutrum potest huic filio esse vtilius, quàm habere integram legitimam, vel portionem hæreditatis virilem, quòd si ea res minoris sit valoris, quàm legitima, vel quàm virilis portio, tunc ipso iure per l. id quod deest, ad legitimæ implementum suppletur in reliquis rebus hæreditarijs, sicq́ue ea assignatio legitimæ, quæ fit in re aliena, huic filio damnosa esse non potest, licet posset esse multùm vtilis & vberior, ergo tenendo quòd possit fieri in re aliena legitimæ assignatio. (Cuius tamen contrarium communiter tenetur, vt per Barthol. in leg. in quartam. numero decimo. ff. ad leg. Fal. vbi Picus numero quinquagesimonono. Suares in leg. quoniam in prioribus. fol ... C. de inoffici. testamen.) tunc exemplaris substitutio fieri potest ei, qui in nihilo ex bonis testatoris fuit institutus, sed tantùm in re aliena, licet tenentes communiter, quòd in re aliena relinqui legitima non posset, tenerent similiter, quòd ei, cui in re aliena legitima per testatorem esset assignata, exemplaris fieri non posset.
Loading...