Cap. cvii.
COlligitvr ex nostra principali conclusione, quòd quæsita per filium acquiruntur patri etiam furioso, ne aliàs legis
imperium ad proficiendum destinatum (vt conclu. nostra edocuit) noxium
fieret. dum patri furioso,
sicq́;sicque afflicto nouam
adderet afflictionem, & quòd
* quæsita per
filium acquirantur patri etiam furioso defensurus, in primis arguam in contrarium, ergo
contra istam
cōclusionemconclusionem faciant sequentia,
scilicet primò in ista materna mors, & furor
æquiparantur, patet, quia quemadmodum
per mortem patris reuocatur mandatum de
acquirendo. leg. quia in aliena. §. si is qui putabat. d. l. si quis mihi bona.
cũcum simi. ff. de acqui.
hæred. eodem reuocatur furor. l. qui seruum,
& l. si quis alicui. ff. de acqui. hæredit. per Cyn.
in l. fi. §. 1. C. de admi. tut. notatur in d. l. si quis
mihi bona. §. fi. sed sic est quòd filius non quærit patri mortuo, sed tunc quærit sibi, vt est notum, ergo nec debet quærere furioso.
Secundò in contrarium facit text. in l. fin.
§. pen. ff. quis ordo in bo. po. serue. vbi in bon. possessione agnita per filium furiosi requiritur ratihabitio patris, postquam furor eum dimisit, ad hoc, vt ipsi patri quæratur, ergo patet
quod illa bonorum possessio non fuit patri
quæsita, aliàs non requiretur ratihabitio, & sic
contra conclusionem.
Tertiò in cōtrariumcontrarium facit, certum est quòd
in acquisitione requiritur voluntas, sed furiosi nulla voluntas est. l. qui seruum. ff. de acqui.
hæred. & patet, quia æquiparatur absenti. l. 2.
§. furiosus, cum simi. ff. de iure cod. sed absens
non consentit, vt patet, ergo patri furioso non
quæritur, & vide Ias. in l. furiosum, in prin. qui
test. fa. poss.
Quartò in contrarium facit tex. in l. fina. §.
tali. C. de cura. furio. vbi tex. dicit quòd ad hoc
vt hæreditas cognita per curatorem furiosi acquiratur ipsi furioso, est necesse quòd ipse furiosus habeat tantam cognitionem postquam
ad sanam mentem peruenerit, ergo antè non
fuit sibi acquisita, sed non potest dari differentiæ ratio inter agnitionem factam per curatorem, & eam quæ fit per filium, vt patet, ergo, &c.
Quartò contra conclusionem est text. ad literam in l. cum
hęreshæres, in prin. ff. de acqu. hære.
|
vbi tex. dicit, quòd si filius furiosi est hæres institutus, potest adire proinde, ac si fuisset pater
familiàs, modò sic, si esset paterfamiliàs adiret,
& quæreret sibi. l. non est dubium, cum simi.
C. de iure delib. ergo idem in isto casu, & idem
tenet Gl. per illum text. in l. si quis mihi bona.
§. iussu, de acquir. hær. Secundo modo, & fortiùs stringit ille tex. in fine principij, dum dicit, quod talis filius potest seruos hæreditarios
manumittere, sed certum est quòd si non
quęsissetquæsisset sibi, & sic non esset dominus, non posset
manumittere. C. de his qui à non domi. manu. per totum, ergo, &c.
Sextò obstat, nam aut conclusio intelligitur de castrensibus vel quasi, & tunc cum de
iure antiquo, & nouo acquirantur filio, & nōnon
patri, & si esset sanæ mentis, ergo conclusio
falsa, aut intelligitur de profectitijs, & tunc est
indubitabilis, quia illa de iure antiquo & nouo acquirũturacquiruntur patri, & quoad illa nihil est immutatum, vt in leg. prima. C. qui admi. & in
d. §. iussu, & in l. fin. C. de repu. bono. poss. cum
sim. aut intelligitur quarto casu, s. in aduentitijs, & tunc conclusio est falsa, cùm illa hodie quærantur filio non patri, etiam si esset sanæ mentis, vt per totum. C. de bonis quæ libe.
maximè in l. cum oportet, ergo, &c.
Septimò obstat, quia si quæreretur patri furioso, ergo esset obligatus absque facto & voluntate sua, sed hoc non est dicendum, cùm
omnis obligatio nascatur ex contractu, vel
quasi delicto, vel quasi quorũquorum nullum hic interuenit, ergo conclusio falsa, & pro hoc l. qui
in aliena, in principio, & le. si quis mihi bona. §. iuss. de acquiren. hære. & l. 1. C. qui admi.
ad bon. poss. cum simili.
Octauò obstat lex qui in aliena. versicul.
quanquam. ff. de acquiren. hæred. vbi est tex.
quòd si filius adit mortuo patre, ipse filius
remanet obligatus, & sic patri non quæsiuit,
quia non potuit, ergo idem in patre furioso,
quòd si filius suus adeat, non quærat ipsi patri,
sed sibi ipsi, maximè cùm mortuus, & furiosus
æquiparentur, vt suprà dixi.
Nonò contra conclusionem expressè tenet
Bartholus in leg. cum hæres institutus, in
princip. ff. de acquiren. hæreditat. per illum
textum, & ibi etiam Paulus de Castr. & ibi
idem Baldus post Din. idem tenet Bartholus in leg. Antistius. §. fina. ff. eodem titulo.
& Ioannes de Imol. ibi, & in dict. l. cum hæres, & idem latè concluditur per Francisc. de
Aretin. in dict. l. cum hæres in principio. ad
quem recurre. Idem reperio quod tenet Bartholus in leg. placet. ff. de acquiren. hæred. &
ibi etiam Paulus de Castr. idem ibi. Alexander in additio. ad Bartholum per dictam l.
cum hæres, quam ad hoc reputat singul. Cass.
in consuetud. Burg. rubric. 6. §. 5. Boerium in
consuetud. Biturb. titul. primo. §. 3. Rom. in d.
l. cum hæres. Aretin. & Imol. in l. cum ex filio,
in fi. ff. de vulg. Aym. Craue. in l. cum filio. nu. 13. par. 2. de leg. 1. ff. Pinellus, de bon. mater. in
l. 1. num. 62.
Decimò probatur contra dictam conclusionem in dict. l. Antistius. §. fina. iuncta solutione. Bart. ibi.
Prædictis tamen non obstantibus ego teneo cōtrariumcontrarium gratia disputationis, imò quod
acquisita per filium acquirantur patri, & si pater sit furiosus, ad quod moueor per sequentia, Primò regula est quod quæsita per filium
acquiruntur patri. ff. si à paren. quis fue. ma.
in princip. & ff. de acquir. hæred. l. placet, cum
concord. nec iste casus reperitur exceptus, vt
patebit ex responsionibus ad contraria, ergo
debent acquiri patri etiam furioso, præsertim
cùm regulæ iuris teneantur, & sint seruandæ,
vt inquit Bald. in l. si tutor, in fine. C. de ser. pigno. dam. manu.
Secundò illa quæ acquiruntur filio, quæruntur patri ratione potestatis, non aliàs, vt est
notũnotum, hinc est quòd quæsita per filium emancipatum non quæruntur patri, quia cessat patria potestas. Inst. per quas person. nob. acquira. in princip. & notatur Insti. de pa. po. §. fina.
Gloss. magna cum multis concor. modò si furiosus retinet filios in potestate. l. patre furioso, in princip. ff. de his qui sunt sui, vel alie. iur.
& ff. de acquiren. hæredit. leg. cum hæres, in
princip. dict. l. Antistius, in fine, cum sim. ergo
acquisita per filium acquiruntur patri etiam
furioso.
Tertiò facit, acquisitio quæ fit per legem
quæritur etiam furioso, text. est in leg. sin autem perpetuo. C. de cura. fu. vbi hæreditas patris ipso iure acquiritur filio etiam furioso, cũcum
illa sit acquisitio legalis absque facto filij, licet possit eam repudiare per ius prætorium.
Ad idem Institution. de hæred. ab intesta. §.
posthumis, & dict. l. Antistius. §. fin. 2. responso. modò sic quæsita per filium acquiruntur patri, per leg. vt dict. l. 1. ff. si à paren. quis fue. ma.
cum concor. nec momento residet penes filium, d. l. placet, ergo debẽtdebent acquiri patri etiam
furioso per suprà dictam regulam, & hoc optimè stringit.
Quartò ea quæ quæruntur nobis ignorantibus, acquiruntur etiam furiosis. Insti. de hæred. quæ ab intest. §. sin autem, & ff. si certum
petat. l. si à furioso, & ff. de actio. & obligat. lege si à furioso, sed quæsita per filium acquiruntur patri sanæ mentis etiam ignoranti, vt inuito. Instit. per quas perso. nob. acqui. §. item nobis, cum mille concordan. ergo eadem ratione
debent acquiri patri etiam furioso.
Quintò pro ista parte nouiter pondero tex.
in l. patre furioso, in fin. ff. de his qui sunt sui,
vel alie. cuius verba: Adeo autem retinet ius
patriæ potestatis pater furiosus, vt illi commodum acquiratur eius quid filius quæsierit, & sic est expressum pro hoc, & ibi nota. Iason. 2. not.
Sexto illum textum induco aliter, qualitas
|
adiuncta verbo debet determinari, & intelligi secundum tempus verbi. l. in delictis. §. si extraneus. ff. de nox. sed ibi tex. dicit, pater furiosus tempore acquisitionis, ergo quæritur sibi,
scilicet patri. Item quia si non esset furiosus
tempore acquisitionis, nulli dubium quin patri quæreretur, ergo, &c.
Septimò pro hoc dico esse tex. expressum in
l. Antistius. §. fin. ff. de acquir. hæred. vbi si filius furiosi hætes institutus adeat iussu curatoris
patris, acquiritur patri, quemadmodum acquireretur, si pater esset sanæ mentis, & iussisset, ergo ibi est tex. expressus pro conclusione,
aduerte tamen quia Barthol. in d. l. Antistius.
§. fina. & in d. l. cum hæres, de hoc perpendens
dixit, quòd aut filius furiosi adit sua spōtesponte sine
iussu curatoris patris, & tunc acquiratur patri,
ita intelligatur d. l. Antistius. §. fi. ratio, quamuis ipse non dicat potuit esse, quia quando
adit, quod potest, per d. l. cum hæres, tunc habet animum quærendi sibi, non patri, vt in l.
qui in aliena. §. si is, qui putabat, eodem titul.
quæ ratio cessat, quando adiuit iussu alterius,
vnde nimirum si hoc vltimo casu acquirat patri, sed hæc ratio mihi non satisfacit, quia quæsita per filium acquiruntur patri, etiam si alius
non habeat animum quærendi, cùm hæc sit acquisitio legalis, nec momento resideat penes
filium, d. l. placet, regula autem prædicta, scil.
de differentia inter iussum, & non iussum procedit in eo, qui potest sibi, vel alij quærere de
voluntate sua, vt patet in d. l. qui in aliena. §. si
is qui, cùm ergo isto casu voluntas filij nihil
operetur, ergo quæsita per eum acquiruntur
patri etiam furioso, per d. l. Antistius. §. fin. sed
saluando Barth. & communem opin. posset
dicere quod in his quæ quæruntur per filium
patri, non inspicimus animum eius, verùm in
casibus, in quibus potest quærere sibi, tunc inspicimus animum eius, vt si habet animum
quærendi, sibi quærit, quod apparet, quando
sine iussu adiuit. d. l. cum hæres, aliàs acquirat
patri, scilicet quando cum iussu, d. §. fina. sed
hæc solutio adhuc non satisfacit, quia hoc est,
de quo quærimus, scilicet, an isto casu posset
filius quærere sibi, quo concesso procederet responsio prædicta, sed hoc est quod ego nego,
& sic remanet insolutum & militat fundamentum, dict. l. Antistius. §. fina. cogita super
hoc.
Octauò pro ista parte facit, quia si diceremus patri non quæri, sequerentur duo specialia, primò, quia filius in potestate potest
absque iussu adire, contra leg. si quis mihi bona. §. iussum, secundum quod sibi ipsi quæreret, contra dict. l. placet, cum concor. & sic esset
contra text. in l. prima. C. de dotis promiss. d.
l. cum post. §. cum gener. ff. de iur. doti. & in l.
mulieri, & Titio. ff. de cond. & dem.
Nonò istud probo à fortiori. Nam habeo
quod furioso acquiritur per curatorem suum.
d. l. fi. §. fin. & §. tali. C. de cura. furio. modò sic, curator non est in potestate furiosi, imò potius è contra, cùm tutela, & cura sit ius ac potestas in capite libero Insti. de tute. in prin. cum
sim. si ergo furiosus quærit sibi per eum, in cuius potestate est, vt ibi, ergo à fortiori per eum
quem habet in potestate, hoc est, per filium
suum, & si dicas quod in curatore ideo est,
quia potest ratione officij absque iussu adire
hæreditatem, ideo nimirum si furioso acquirat, fateor, sed non obstat, quia imò idem est
in filio furiosi, qui potest adire absque iussu. d.
l. cum hæres, in prin. de acq. hæred. vbi est casus
sing. & vnicus, & sic argumentum semper vrget à fortiori.
Decimò hoc probo, lex semper debet intelligi, & interpretari, vt minus lædat ius cōmunecommune quàm possit, & vt iuri cōmunicommuni concordet.
c. cũcum dilectus, de consue. l. 2. C. de noxa. l. si quādoquando, in prin. cũcum si. C. de inof. test. modò sic, quod
patri non quæratur per filium, est contra regulam iuris. d. l. placet, cum si. Vnde licet text. in
d. l. cum hæres, de acq. hær. dicat perinde habeatur atque si paterfam. adisset, tamen debet intelligi perinde, s. quò ad aditionem, non quò
ad acquisitionẽacquisitionem, id est, vt sibi filius quærat; vt
sic minus fędaturiusfædatarius cōmunecommune, nam isto modo
intelligendo solummodò læditur regula le. si quis mihi bona. §. iussum. sed alio modo intelligendo lęditurlæditur illa regula & etiam alia, sci. ꝙquod
quæsita per filium quærantur patri, quod in
dubio non est concedendum per suprà dicta
iura.
Vndecimò, beneficium filio concessum per
d. l. cum hæres, vt possit adire sine iussu contradictum §. iussum, debet intelligi sine iniuria
patris, vel aliorum fratrum. leg. nec auus. C. de
emanc. libe. l. cum filius, cum vulga. ff. de test.
mil. ergo quamuis filius possit adire sine iussu, debet tamen patri quæri, vt sic etiam per
cōsequensconsequens possit ad alios fratres pro sua parte
peruenire, & hæc duo vltima fundamenta didici à Francisco de Are. in d. l. cũcum hæres, de acq.
hære. qui tamen non tenet istam partem.
Duodecimò facit dict. l. placet, vbi nec momẽtomomento residet penes filiũfilium, ergo acquiritur patri.
Tertiodecimò, quia quòd quis sit furiosus
non est delictum, sed infortunium, vnde non
debet sibi nocere, vt notatur in dict. l. Antistius. §. fin. de acq. hæred. sed si non esset pater furiosus, quæreretur sibi, ergo idem isto casu, ad
hoc respondeo quod non punitur propter furorem, imò propter furorem fauetur filio principali, vt censeatur tanquam paterfamiliàs,
vnde si damnificatur pater, illud venit in consequentiam, de quo non curatur, sic in filio
milite, nam quòd sit miles, non est propter
delictum patris, & tum quærit sibi, & non
patri, vel secundò non nocet patri in effectu,
cùm possit ratificare postquam fuerit sanæ
mentis. l. fi. §. pen. ff. quis ord. in bon. poss. serue. & si dicatur, quod non potest ratificare,
quia non fuit aditio facta suo nomine, sol. vt
|
Baldus in l. prima. C. qui admi. 5. colum. in fi.
19. oppo.
Restat ad contraria respondendum. Primò
ergo non obst. quod in ista materia mors, &
furor æquiparantur, quia illud est
verũverum, quando mandatum præcessit, quo casu quemadmodum reuocatur per mortem, eodem modo per furorem superuenientem, quia
vtroq;vtroque
casu extinguitur voluntas, sed ego loquor
quando tempore delationis pater erat furiosus, & sic iubere
nōnon poterat, ideo in defectum
lex totum committit filio, s. vt adeat, & etiam
patri quærat quemadmodum quando pater
est sanæ mentis. Vnde quod pater sanæ mentis
posset facere iubendo, vel alio modo illud
idẽidem
operatur le. in furioso.
* Præterea furiosus est
mortuus ciuiliter, vnde non æquiparatur naturaliter mortuo nisi in casibus expressis in iure, vt est Glos. sing. in c. placuit, el 2. 16. quæst. 1.
& Glo. in c. susceptum, de rescr. libr. 6. facit le.
cum pater. §. hæreditatem, de l. 2. & ibi notab.
in ad. Bartho. sed in nostro casu non reperiuntur æquiparati, ergo arg. non obst. imò reperitur differentia, quia mortuo nullo modo quæritur, sed furioso sic. d. l. Antistius. §. fin. cum si.
de acq. hæred. ergo, &c.
Secundò non oblig. l. fin. §. penu. ff. quis ordo in bon. poss. serue. nam potest dici quod ibi
loquitur in bon. poss. quam filius potest agnoscere etiam absque iussu patris, etiam si pater
esset sanæ mentis. l. qui in aliena, in prin. ff. de
acq. hære. l. 1. C. qui admi. ad bon. poss. ideo ibi
necessariò requiritur ratihabitio, vel secundò,
aut loquimur de acquisitione legali, aut de
acquisitione in effectu. Primo casu quæritur
furioso, vt ego teneo. Secundo verò casu non
quæritur, nisi habeat ratum, vt in contrario, &
hoc est quod dicit l. fin. §. tali. C. de cura. furio.
vel tertiò est eadem solutio in effectu, aut loquimur de acquisitione commutabili, & illa
acquiritur furioso, aut de incommutabili, &
tunc secus, quia bene potest eam repudiare, &
idem videmus in omnibus casib. in quib. patri quæritur absq;absque iussu suo, vt patet in legatis,
& in similibus, & sic non obstat.
Tertiò non ob. quod in acquisitione requiratur voluntas, nam respondeo negando maiorem, nam ignoranti quæritur in multis casibus, quod acquiritur per filium, vel seruum,
vt est notum, & tunc ignorans non habet voluntatem eius, quod ignorat, quia nihil est in
sensu, &c. l. alioqui. ff. de contrah. empt. & per
Bald. in l. 1. C. de contrah. emp. ergo potest quęriquæri furioso, quia quod potest quæri ignorantib.
ergo & furiosis, vt suprà dixi, vel sic in acquisitione requiritur voluntas, s. quando acquisitio potest afferre damnum, vt in hæreditate, &
ideo requiritur iussus præcedens, ne aliàs quis
obligetur absque voluntate sua, secus in acquisitione, quæ semper affert commodum, vt in
legato, & in similibus, sed hæc solutio non satisfacit, quia per eam nimis restringitur conclusio, vnde dicit quod inspecto exitu requiritur voluntas, vnde bene potest repudiare, sed
quò ad acquisitionem non curamus de voluntate, vt dixi, quia lex defert hæreditatem, sed
non infert inuito, cùm possit repudiare, & sic
non obst.
Quartò non ob. lex fin. §. tali, de cura. furio.
vbi requiritur ratihabitio, ergo non fuit quæsitum, respondeo, quòd ibi loquitur quò ad
effectũeffectum, vt modò dixi, & est vera solutio, nam
ibi non negatur quin fuerit sibi quæsitum, vel
secundò ibi loquitur de eo quod est delatum
ipsi furioso, per d. l. placet, & sic non obstat, potest tamen repudiare pater, vt modò dixi.
Quintò non ob. l. cum hæres, in princip. ff.
de acqui. hære. vnde pendent Leges, & Prophetæ, ad quam multis modis respondeo. Primò ꝙquod ibi bene dicit text. ꝙquod potest filius adire
ac si esset paterfamiliàs, quasi dicat non requiritur iussus in adeundo propter furorem, sed
quod patri furioso quæratur, non negat illa
lex, & sic dico quod cẽseturcensetur paterfamiliàs quò
ad adeundum propter patris furorẽfurorem, sed censetur filiusfamiliàs quò ad acquirendum patri, & sic non obstat. Item & secundò, quia si diceremus patri non quæri, essent in dict. l. cum
hæres, duo specialia, scilicet quòd posset adire
sine iussu. Item quòd sibi ipsi quæreret, quod
in dubio non est dicendũdicendum, vt suprà dixi, exponamus ergo text. ibi perinde, atque si paterfam. &c. s. quò ad adeundum, non autem quò
ad acquirendum. Item & tertiò, quod sic debeat ille text. exponi, probaui suprà decimo
fundam. quod pro me adduxi, scilicet, quia
sic exponendo minus læditur ius commune,
scilicet qui in vno tantùm, scil. quò ad iussum
non in alio, s. quò ad acquisitionem, ergo debet sic intelligi, vt ibi probaui in decimo fundamento.
Quarto modo etiam solue, & nouiter
*
nānam
licet dictio Proinde sit repetitiua, vel similitudinaria quò ad omnia. Inst. per quas pers. nob.
acqui. §. item nobis, in fin. cum concor. illud
est verum nisi sic intelligendo aliæ leges contradicerent. Glo. est valde notab. & ibi Bartho.
vbi videas, in l. sacrilegij pœnam. ff. ad leg. Iul.
pec. modò sic dict. l. cum hæres, dicit, perinde
habeatur ac si paterf. &c. si ergo ibi exponeremus Perinde, s. quò ad omnia, contradicerent
leges, quæ dicunt, quod quæsita per
filiũfilium quæruntur patri, dict. l. placet, cum concor. ne ergo incidamus in hoc inconueniens, debet illa
lex sic necessariò exponi perinde, & c. s. quò ad
aditionem tantùm, vt expressè dicit illa l. non
perinde, s. quò ad acquisitionem, quia sic exponit,
cōtradicuntcontradicunt aliæ leges, vt modò dixi, &
sic perinde, s. quò ad quid, non quò ad omnia,
& ista est notabilis solutio & vera.
Sextò non obstat, nam respondeo fatendo,
ꝙquod conclusio non procedit in castrensibus, vel
quasi, quia sunt filij, item nec in profectitijs,
quia absque dubio acquiruntur patri, sed di|
co quod intelligitur in aduentitijs, in quibus
teneo quod de iure antiquo quærebantur patri in totum,
etiāetiam si pater esset furiosus, & hoc
erat maximum dubium propter carentiam
sensus: item dico quod etiam hodie quæruntur saltem quò ad vsumfructum, & erat ratio
dubitandi propter defectum consensus, quia
iura noua in titul. de bonis quæ libe. loquuntur in patre sanæ mentis, sed illa ratio non
obst. cùm loquamur de acquisitione legali, vt
dixi, in quibus non est necessarius consensus,
nec iussus, summa ergo huius conclusionis illa est, quòd bona aduentitia
quęsitaquæsita per
filiũfilium
acquirebantur olim, & acquiruntur hodie patri etiam furioso eo modo quo acquirebantur, & acquiruntur patri sanæ mentis, & sic
non obstat.
Septimò non obstat quòd si acquireretur
furioso esset obligatus absque voluntate sua,
&c. nam respondeo, quod ista est acquisitio
legalis, quęquæ sibi defertur à lege, non autem infertur sibi inuito, imò potest repudiare ad similitudinem sui cui defertur à lege, & tamen potest abstinere. l. necessarijs, cum concor. ff. de
acquiren. hæred. & sic non obligatur absque
voluntate, cùm possit repudiare si velit, & sic
non obstat, & potest soluere etiam alijs modis.
Octauò non obstat l. qui in aliena. §. quanquam, vt suprà induxi, nam ibi tempore quo
filius adiuit erat factus sui iuris per mortem
patris, & sic quærit sibi, quia est capax non patri, quia non potuit, quæ ratio hic cessat. Cùm
remaneat in potestate, ergo quærit patri suo.
Præterea acquisitione facienda per filium inspicitur status eius tempore aditionis. l. non
est dubium, cum si. C. de iure. deli. sed in contrario tempore aditionis erat extra potestatem, & sic nulli debet quęrerequærere, secus in nostro
casu. Præterea hæreditas delata mortuo est caduca, quæ ratio cessat in delata furioso, leg. fi.
§. primo. & §. tali, de cura. furio. ergo non obs.
Præterea non æquiparantur mortuus naturaliter & furiosus nisi in casibus expressis in iure, vt suprà dixi, inter quos non est iste, ergo
cessat argumentum.
Præterea in furioso est spes
ꝙquod redeat ad
sanāsanam
mentem, & sic omnia agit, & acquirit quemadmodum alius quicunque, quæ ratio cessat
in mortuo,
* cùm non speretur resurgere nisi
miraculose, de quo
nōnon est curandum. l. ex his,
cum ibi notatis. ff. de legi. Præterea & 6. nullo
modo illa lex obstat, nam ibi loquitur de iussu, quem dicit extingui morte patris, sed non
interuenit iussus, quia furiosus iubere non potuit, & sic non obstat. Si autem
* iussisset tempore sanæ mentis, tunc extingueretur per furorem quemadmodum per mortem, leg. qui
seruum, cum leg. seq. ff. de acqui. hæred. & sic
potius concordat, quàm discordat. Sed caue,
quia quando extinguitur per mortem, tunc
potest adire, & quærere sibi, dict. §.
quanquāquanquam. Sed quando extinguitur per furorem, potest
adiri
absq;absque iussu,
tũtum quærit illi, in cuius est potestate, non sibi, secundum quod ego teneo,
licet omnes alij contrarium.
Ad auctoritatem Barthol. & aliorum qui
contrarium tenent, non est necesse respondere, quia fundamentum eorum est de dict. l.
cum hæres, in principi. ad quam suprà pluribus modis respondi, sed restat respondẽdumrespondendum
ad finem illius principij, vbi dicit, quod filius
potest manumittere, vt patet, quia quæsiuit
sibi, non patri, responde, vt ibi in Gloss. & cogita de meliore solutione, quia illa non satisfacit, & hic sit finis huius conclusionis.
Si tamen velles tenere communem opini.
tunc potes responderi ad ea, quæ allegaui pro
me, & primo non obs. regula legis placet, cum
sim. quia dico, quod iste casus reperitur exceptus per dict. l. cum hæredes, cùm nullo modo
potest responderi in fi. prin. solues & alijs modis, quia est facilè.
Item secundò non obstat, quia nego quòd
sola patria potestas sufficiat, vt patet in filiofamil. qui acquirit sibi castrensia, & quasi, & tamen remanet in potestate, ergo sola patria potestas non sufficit, præsertim, quia quando pater est furiosus, censetur filius quodammodo
paterfam. vt d. l. cum hæres, cum sim. quemadmodum in Castrensib. leg. 2. ff. ad Macedo. ergo nimirum si quærat sibi, primò potest dici
quòd filius furiosi remanet in potestate patris,
fateor quò ad alia de quib. per Glos. magistra.
Instit. de pa. po. §. primo. non quò ad acquirendum, vt in nostro casu, vt dict. l. cum hæres, sic
non obstat.
Tertiò non obst. l. fina. §. 1. C. de cura. furio.
quia ibi loquitur de hæreditate paterna, in
qua quis inuitus ipso iure est hæres, sed nos loquimur in hæreditate extranei, inter quos
sunt variæ differentiæ, vt est notum. Præterea
ibi loquimur de hæreditate immediatè delata ipso furioso, sed ego loquor de ea, quæ defertur filio, vnde nimirum quòd primum acquiratur sibi facilius, quàm quæ deberet acquiri
per medium, vt patet ad sensum.
Quartò non obstat, quia illa regula procedit in mera acquisitione, in qua fateor,
quod quemadmodum ignoranti quæritur,
eodem modo & furioso, sed in contrario
loquimur in acquisitione mixta, quæ non acquiritur ignoranti, nisi quando est hæreditas paterna, ratio patet ex l. si hæreditate, cum
sim. ff. mand.
Quintò d. l. patre furioso, in fi. non obstat,
quia eodẽeodem modò debet solui, vt ibi patet in rōeratione
Glos. Et eodem modo respondeo ad sextum
quod fit de eadem lege, vel posses dicere quod
ibi loquimur de acquisitione ipso iure, secus
in effectu, cùm possit repudiare, vt in nostro
casu, sed quia hæc est restrictiua, prima videtur verior.
Septimò de l. Antistius. §. fi. solue vt ibi per
Barthol. & vide quæ dixi suprà septimo fundamento contrariæ partis.
Octauò non obstat, quia nego quòd sunt
duo specialia, imò & vnum, scilicet quia isto
casu censetur paterfamiliàs, & sic potest adire
iussu non præcedente. Item sibi quærere, & sic
ista duo non sint specialia, sed sequentur ex
primo, vt etiam patet ex castrensibus, vbi censetur paterfamiliàs, & sic potest sibi quærere, non patri: vel secundò est vnum speciale,
scilicet quòd adeat sine iussu aliud, scilicet quòd possit sibi quærere, sequitur ex primo, &
sic in effectu est eadem solutio: vel aliter duo
specialia nōnon præsumuntur in dubio, sed quando lex disponit expressè, nimirum si permittantur duo specialia, vt in casu nostro, & est vera solutio. Ad reliqua quinque fundamenta
facilis est solutio, & hic sunt addenda, quæ scripsimus de success. crea. §. 19. numero septuagesimoseptimo. vbi diximus, quòd si filius iussus
à patris furentis curatore adiuit hæreditatem
eam patri acquirit, quòd si in iussu eius sponte
adiuit, sibi acquirit.