Capvt viii.

Capvt viii.

Svmmarivm.

VIgesimo sextò apparet etiā etiam his casibus & similibus, quibus negauimus tributum imponere ciuibus suis principem merum posse semel,
1
* longè minꝰ minus bis aut pluries imponere fas ei esse, id quod disputat Boerius, decisi. 131. quæ controuersia iustior erit in vasallis feudum accipientibus à tali domino, in quibus lex conuentionalis ipsius feudi seruanda est.
Vigesimo septimò
2
* apparet, talem principem talibus ciuibus non posse augere censum antiquum nolentibus, nec valeat: conclusum ex facto fuit, quod non per textum, in d. l. cum satis. §. caueant. & ibi Iaco. Rebuf. de agrico. & censi. & Ioan. de Plat. in l. domini, eod. tit. & in l. missi, de exacto. trib. lib. 10. & in l. quicunque. & l. penu. de omni agro deserto, & Specu. tit. de censib. §. nunc dicendũ dicendum . versi. sæpe quoque. cum versi. sequen. & Bal. in c. 1. qualiter vasal. iura debeat. fideli. Bertran. de Carpenta. consi. 17. vol. 1. cum alijs per eum alleg. & Iaco. de sancto Geor. in quæst. feud. quæst. vlt. quas posuit in fi. ff. de iure dotium. Petr. Sacco. in sua praxi. & tex. in l. 1. & ibi Bar. Ioan. de Plat. Iacob. Rebuf. & Lucas de Penna. C. in quibus casi. coloni dominos accusa. po. lib. 11. & in l. coloni, ibi, exceptis superexactionibus, eod. tit. & in l. 1. C. de pascuis publ. lib. 11. signantur per Iacob. Rebuf. & Bal. in l. cum multa. C. de bonis quæ lib. & Alex. consi. 195. incip. quoniam abundè, & rectè, lib. 2. & Lucas de Pen. in d. l. 1. de super indi. col. pen. & ad hoc facit tex. in c. cum Apost. §. prohibemus, & cap. grauis, & c. prohibemus, de cẽsi censi . & in c. 2. & ibi per Ioan. de Anan. in 3. notab. de Iudæis. Albe. de Rosa. in l. diuus. §. vsu legato. ff. de vsu & habit. & in l. vlti. C. de offic. præfect. præt. orien. nisi de consensu eorum augmentum factum fuisset. vt volunt Doct. suprà alleg. & Philip. Decius. consi. 191.
Vigesimo octauò deducitur
3
* etiam ex nostra sententia, quid respondendum sit in subsidijs charitatiuis, quæ à subditis exigere possunt Papa, Patriarchæ, Cardinales, Primates, Archiepiscopi, Episco. c. fi. de dila. c. ad deliberandum, de Iudæ. & in clem. de decimis. c. conquerente, de offi. ordi. c. cum Apostolus. §. prohibemus, de censibus. c. quia plerique de immuni eccle. clem. frequens. §. in exigendo, de excess. præla. quæ sanè ex mente ipsorum iurium non nisi ex necessitate vrgentissima debent imponi aut exigi, & quando exigens aliunde sibi consulere non potest, qua de re fusè per Nico. Boer. decisi. 133. cum trib. sequẽ sequen . & decisi. 136. incip. charitatiuum subsidium. ipse post plures, quos allegat, disputat, an is prælatus ad solutionem eius subsidij per excommunicationem procedere possit, quod quasi durum abnegare plerique videntur, ne ipse in causa sua sibi ius dicere videatur, cōtra contra l. vnicā vnicam . C. ne quis in sua causa iudicet, aut ius sibi dicat. l. magistratibus. ff. de iurisdict. omni. iudi. Ipsi autem isthæc omnia pessimè seruant, nam & eorum ditissimi non rarò, & necessitate minimè vrgente, vel quam aliunde facilè reparari licebat, id exigũt exigunt à pauperibus subditis, nec pudet falsis mentitisq́; mentitisque nominibus teterrimam illam rapinam charitatiuũ charitatiuum subsidium appellare, ò quam deceptus erat prudentissimus Iureconsultus, qui in l. si quis fundi vocabulo. ff. de leg. 1. scripsit
4
* Rerum vocabula immutabilia esse,
5
* nec suspicatns suspicatus nimirum fuit ad ferè tempus quo vitio etiam turpissima mentitis virtutum nominibus induerentur armarenturq́; armarenturque , fierent vt sic inexpugnabiles. Istorum ergo hominum mores (si hominum, & non dæmonũ dæmonum nomine digni sunt) præsagiebat prudentissimus Cice.
6
* dum scriptũ scriptum reliquit ita lib. 1. Off. Nulla generi humano & iustitiæ maior pestis est, quàm eorũ eorum , qui cum maximè fallunt, id agunt, vt boni viri esse videantur, id quod vt nobis videtur, in ijs rectissimè ac dilucidè inuenies, qui honestis mentitis tamen nominib. sua teterrima facinora tegũt tegunt , cuius nefādi nefandi , & infausti moris docile in prauis humanum genus probè & nouit & seruat. Quod
7
* si discere cupis quorsũ quorsum quę ùe quæ ùe ad opera tales pecuniarum collationes | ab miseris plerunque personis exigātur exigantur , paucis exponam, vt immensæ spes & diuitiæ ad tales prælatos confluant, hocq́ue insuper eorum addatur aceruo, quid inde vt omnes egenorũ egenorum possessiones, agros, campos, annuos reditus, census & denique omnes fortunas, facultates, substantiam emant, comparent, liberis, nepotibusùe suis concedant, relinquāt relinquant .
8
* sicq́ue ea bona, quibus innumera hominũ hominum millia alebantur, ad perpaucos deueniant, quid tunc postea, quid rogas, in promptu pernicies est, nonne si in quadam prouincia per hos modos, aut similes, ad homines (verbi gratia) centum vniuersa regionis substantia defluxit, necesse erit vt innumera reliquorum hominum millia vel fame pereant, vel his ditioribus vt serui & mancipia seruire cogantur, id quod iam euenisse in latissima Hispaniarum regione & patria nostra, & cum magno nostro ac lugubri malo experti sumus, vt iam omnes vniuersiq́ue homines illic (paucis diuitibus demptis) tam nudi nascantur quàm iumenta, nascanturq́ue quasi serui & mancipia, eo quòd æternum pauculis illis ditioribus seruire necesse habeant, nisi malint fame perire, aut à patria dulci exulare. ergo hoc malũ malum quin omnium perniciosissimum sit, dubium non est, Primum, quia infligit indicitq́ue reliquis omnibus hominum millibus lamentabilem, inuisamq́ue seruitutem, quæ mortalitati comparatur, l. seruitutem. ff. de reg. iu. Deinde quia id malum non temporale est, sed æternum, præsertim ex more nostræ tempestatis, quæ induxit, vt istorum bonorum sic cumulatorum semper constituantur vincula & maioratus prohibita in perpetuum omni alienatione & diuisione talium bonorum, & tamen humani generis tanta mentium cæcitas est, vt vel hanc rem & vsum maioratuum reliquis omnibus malis longè pestilentiorem fauoribus prosequendum existimauerit. Id quod inducit Taurina lex. Denique vt è diuerticulo ad viā viam redeamus, cùm omnis principatus & superiorum dignitas ad bonum & non ad malum sint creati, ea subsidia charitatiua parcissimè & ex necessitate duntaxat vrgentissima admitti oportet & decet, & curare ne denuò tales bonorum maioratus constituantur, neùe constituti conseruentur.
Vigesimo nonò deducitur etiam ex eadem sententia nostra, vt & suprà incidenter attigimus,
9
* veram non esse opinionem Matthæi Afflicti, dum decisi. 307. incip. regia maiestas, num. 2. versi. ad primum. scripsit, omnes regis vasallos homines regis appellari: quia (inquit) dominus rex, est dominus personarum, vox vniuerso generi humano noxia & inimica, & à natura principatus meri longè aliena, vt iam ostendimus. hæc tamen opinio ex lege conuentionis saluari posset. In eodem tamen errore fuit ipse Affli. decisi. 551. nu. 2.
Trigesimò apparet similiter,
10
* an sustineri possit sententia Bal. qui in auth. ad hoc. C. delati. libertate tollenda scripsit, quod vt liberum est domino seruum suum capere, & plagis mediocribus cędere cædere , ita idem facere fas est nobilibus quo ad hom ines suos. Idem Bal. consi. 439. Magnificus dominus, colum. 2. lib. 3. Contrarium sentit Ang. in l. sancimus. C. de pœnis. & Nicol. Boeri. decisi. 55. quia suprà col. fi. quorum opinio ex superioribus veriorem esse constat. Facit, nam
11
* dominus & vasallus iudicantur à pari. Glo. & Doct. in c. 1. qualiter dominus proprietate priuetur. Math. Afflict. decisi. 396. in causa comitis, num. 6. & in decisi. 265. illustrissime, num. 2. & nu. 13. per c. 1. de forma fide. & ibi Bal. & c. de forma. 22. q. 5. Fallit in quindecim casibus, quos enumerat ipse Afflictus in d. decisi. 265. Sed ista procedunt in vasallo feudi, vnde is vasallus per ipsum dominum propria authoritate potest feudo priuari, secundum eundem Afflictum decisi. 392. Rex Ferdinandus, nu. 19. Bal. in c. fi. in fi. per quos fiat inuestit. bene tamen iudicantur à pari quoad hoc, vt si vasallus delinquat in dominum, perdat vtile dominium, & ex diuerso, si dominus delinquat in vasallum, amittat directũ directum . c. 1. qualiter dominus proprpriuetur priuetur . Fallit in regibus & principibus superiorem non recognoscentibus in temporalibus. ita Afflictus d. deci. 265. num. 13. versi. tertia fal. Lucas de Penna in l. in sacris. C. de proxi. sacr. scri. lib. 12. ad finem. Bal. in d. c. 1. qualiter dominus propr. priu. sed ipsi sanè loquuntur contra iura per eos allegata, quæ lō gè longè facilius locum habent in principatu simplici & mero quàm in iure feudali, vt non semel suprà meminimus, & ita vt in tali princeps malè regens regis nomen exuat, & tyrannus esse incipiat & appelletur, tenent alij quos allegauimus de succ. crea. lib. 3. §. 26. nu. 47. faciuntq́ue omnes leges sub tit. ff. C. & Instit. de susp. tut. nam vt talis tutor remoueretur, ita & talis princeps qui tutori exequatur, vt suprà ostendimus.
Trigesimo primò
12
* apparet etiam sententiam nostram facere pro parte negatiua existimantium principes temporales nullā nullam habere potestatem super animam ciuium suorum, & consequenter non posse paruulos infantes Iudæorum, si subditi sint, à parentibus abducere vt baptizentur, quam opinionem tenuerunt Glo. Ioan. theuto. in c. Iudæorum. 28. quæst. 1. quia si possent eripi in paululum temporis, nullus esset Iudæus in mundo, & sic non posset adimpleri illa prophetia Esaiæ 10. & Roma. 9. c. quod reliquiæ Israel saluæ fient. hanc Glo. sequitur Card. Florenti. & Marianus in c. sicut, de Iudæis. tenet S. Thomas de Aquino 2. q. 10. arti. vlti. idem firmat Richardus in quarta sententia, distin. 6. Abb. Sicu. in d. c. sicut, Calderi. in consi. 3. in tit. de Iudæis. quia nullus ad fidem est cogendus, vt dicit tex. in d. c. sicut. & quia voluntarium militem | Christus elegit. 15. quęst quæst . 1. c. non est. & quia iura communia volunt, quòd nulla iniuria & nulla violẽtia violentia debeat fieri Iudæis, vt in l. Christianis. C. de paga. & sacrifi. eor. & in c. final. c. Iudæos, de Iudæis. q. 1. c. si quis. Inde dicit Car. in c. de vxore, in fin. in princ. de sepul. quod quò ad sacramenta seruus liber est, de coniugio seruo. c. 1. hanc sententiam firmant etiam Card. Flo. in clem. 1. in fin. de Iudæis. & Ioan. de Ana. in d. c. sicut. & Ioan. de Ligna. qui dicit quod probant illam gloss. Ioan. Theu. & idem Alexan. de Imol. in l. 2. ff. de his, qui sunt sui vel alie. iur. & illam Glos. sequitur Stephanus de Caieta in suo sacramentali, in sacro baptismi, quæst. 42. in fi. Laudinus in sacro de baptismo. penul. col. & frater Ang. de Clauasio in summa sua, in verbo, baptismus. §. 2. & Car. Alex. 45. dist. c. qui syncera. & Pet. de Palude in 4. sententiarum, distin. 4. Idẽ Idem enim in summa Pisanella, in verbo, Iudęus Iudæus 3. & in summa confessorum ibi allegata. Quàmplures tamen tenent contrarium, vt per Afflict. vbi supra, & per Guerre. in speculo prin. c. 31. nu. 11.
Trigesimosecundò apparet ex nostra sententia, & omnibus eius fundamentis, tenendam esse partem affirmatiuam existimātium existimantium regem in subditos perperam agentem regno remoueri, vt attigimus suprà & infrà latius.
Trigesimotertiò
13
* deducitur etiam ex sententia nostra, veram esse opinionem Alexan. consil. 15. lib. 5. colu. 2. & Bald. in c. 1. §. iudices, de pace tenenda. & Matth. Affli. deci. 265. nu. 6. vers. nec tenetur inquirere. aiunt enim vasalli aut subditi de crimine extra fines regni, principem suũ suum inquirere non debere, & rectè. Nam quāuis quamuis ipsi non ꝓbent probent , patet ex ratiōe ratione & sententia nostra, principatus enim ille est ad meram subditorum vtilitatem, is autem cùm non deliquerit in læsionem alicuius ex subditis, nihil sanè interest eorum, deliquerit nec ne. sicq́ue cessat effectus collatæ & concessæ iurisdictionis, vel cessat finis, & consequenter debet cessare effectus l. cùm pater. §. dulcissimis. ff. de leg. 2. l. adigere. §. quamuis. ff. de iure patro. vnde hæc opinio par est, vt eo casu moderetur, quo in læsionem alicuius ex ciuibus & subditis ille deliquisset, quamuis extra regni fines, quod nota, quia frequentissimum, & intellige non ex mero officio regis sui, nam ad postulationem damnum passi fortè secus, ne aliàs à rege, vel regione illius bellum inferatur, vt in sequen. collectione.
Trigesimoquartò apparet etiam ex sententia nostra,
14
* Principem agere posse pro vexatione, quæ subditis infertur, non aliter atque tutor pro læsione pupilli sui, quia vtriusque munus hanc ad rem proditum fuit, vt per Bald. in dicto §. iudices. Oldra. cons. 206. in causa Carmonensi. Hostiens. in c. licet. in fin. de prob. & hæc est iusta causa belli indicendi, & represaliarum concedendarum: vt plenè per Bart. in tract. repre. per Alfon. Guer. in speculo principum. c. 4.
Trigesimoquintò apparet ex sententia nostra,
15
* an ciues familiæ regis hospitia gratis dare teneantur, id quod Hispaniæ in vsu est. Sed de iure communi sunt variæ opiniones. nam Bald. in l. obseruare, in princ. ff. de offi. procons. & Andreas de Isern. in c. 1. quæ sint regalia. & Matth. Afflict. decisi. Neap. 265. num. final. tenent partem affirmatiuam, loquuntur tamen non satis apertè, nec exprimunt quod fiat gratis. Alij aliter sentiunt. Sed iudice me vbi princeps à regno habet cō signatos consignatos idoneos census & annuos reditus ad omnem impensam, id gratis fieri non debet, aliàs vtique. Neque quisquam ciuium in hoc magis oneratur quàm reliqui, cùm principis officium sit circumire, & visitare omnia oppida omnesq́ue ciues suos, sicq́ue erit huius oneris vicissitudo.
Trigesimosextò
16
* deriuatur etiam ex sententia nostra, vasallum, hoc est, ciuem ratione tantùm iurisdictionis subditum, præter feudum, ingenuum esse, vt tenet Matthæus Afflict. decisi. Neap. 304. in causa baronis, nu. 6. & 7. Bal. in c. ego Episcopus, de iureiurand. & ideò talis ciuis potest esse testis in causa principis sui, vt per eosdem ibi. & ita Hispaniæ seruat consuetudo, qua in re sunt vndecim diuersæ Doctorum sententiæ, quas refert Afffi. vbi suprà.
Trigesimoseptimò
17
* apparet etiam ex sententia nostra, suspectam esse opinionẽ opinionem Angeli Aretini in §. in potestate. col. 3. in Instit. de his, qui sunt sui vel alieni iur. & quæ notat ibi Ioan. Christoforus Portius colu. 3. in addi. incip. adde quod hodiè. & ibi etiam Ias. in addi. incip. not. quos refert & sequitur Thomas Grā Gran . in addi. fi. ad Matth. Affli. deci. Nea 265. aiunt enim dominorum in subditos moderatā moderatam sæ uitiam permissam esse, id quod verũ verum non est simpliciter, quia nec moderata, nec etiam minima sæuitia principis meri permissa est in ciues ingenuos & liberos, vt ex omnibus superioribus luculenter constat. Sed illud procederet in domino respectu seruorũ seruorum . §. sed maior asperitas. Inst. de his qui sunt sui vel alien. iur. l. in suis. ff. de lib. & posth. Idemq́ue in filijs, vt ibi. Quinimò
18
* si dominus subditũ subditum enormiter & atrociter oneraret, Princeps superior posset talem vasallũ vasallum ex toto eximere à sua iurisdictione, etiam tacente ipso subdito, & nihil petente. Ioan. Fabr. in §. fi. Insti. qui sunt sui vel alie. iu. Guid. Papa in suis decis. parlamenti Grati. decis. 62. si quis Baro. Thom. Gram. vbi suprà. Quinimò ipso iure talem iurisdictionẽ iurisdictionem amittere videretur, vt probaui de succ. crea. lib. 3. §. 26. nu. 47.
19
* Et talem dominum, quòd Imperator vel Papa possent ab ea iurisdictione priuare, vel ipso iure priuatum esse declarare, tenent Alber. in l. benè à Zenone. C. de quadri. præscri. & Tho. Gram. vbi suprà in simili, per | Bal. in 1. rub. ff. dum ait quod tales vasalli oppressi non tenentur domino obedire. Idem Bal. in c. 1. §. publici latrones, de pace tenen. qui loquitur in fortioribus terminis. nempe in feudo quo priuatur dominus vasallos perperam tractans, & Bal. in c. 1. qualiter dominus propr. priu. ait
20
* quòd abutẽtes abutentes dominio vel iurisdictione facit se indignum dominari, sequitur Iacob. de sancto Geor. in tract. de homo mag. in quinque, col. vlti. per Franc. Curt. de feudis. par. 6. prin. colum. 1. versi. quę ro qu æro ergo. Fel. in c. cum nobis. colum. 3. de præ scrip.
Denique Papa Imperatores etiam ac Reges imperio, ditione, principatu abutentes, potest deponere & priuare, vt refert doctissimus Archi. Tarra. vbi suprà, pagi. 398. in hæc verba, ita inquit, notant Bar. Bal. Pau. de Cast. & communiter Doct. in d. l. fi. C. de legibus. Idem Pau. de Cast. in d. l. fi. ff. eodem ti. Bal. in l. rescrip. C. de precib. Impera. offeren. Ioā Ioan . de Imo. in c. dilectus, el primo. colum. 1. de præ ben. Petr. de Monte in sua monarchia, in 4. q. in fine. Martinus Lauden. in trac. de principibus. in 10. & 111. notabili. Præpo. Alex. in c. si Papa. col. 5. 40. dist. Io. de Selua in d. tract. de beneficio, in 4. par. in 8. q. versi. 16. 17. & 18. & Andr. Alcia. in l. bona ciuitatis. ff. de ver. si. & in l. inter claras. C. de summa Tri. & fide catho. Card. Iacobatius in d. tract. de Concilio, lib. 4. arti. primo, pag. 130. Restaurus Castaldus in tra. de optimo Imperatore, in 81. quæst. & Petrus Albinianus in tractatu de pontificia potestate, fol. 25.
Et
21
* patet de Samuele, qui vt scribitur Regum primo, c. 16. Saulem Regem deposuit, & in locum illius Dauidem Regem constituit.
Et
22
* patet de Innocentio primo Pontifice, & post Petrum 40. in ordine, qui vt Baptista Fulgo. exemplorum lib. 6. de seueritate refert, Archadium Augustum & Eudoxam eius vxorem extra communem fidelium gregem fecit, eo quòd Chrysostomo Patriarchatus sui honore depulso, Theophilum Alexandrinum Patriarcham suffecit.
Et de Leone Primo & summo Pontifice, &
23
* quadragesimo quinto post Petrum in ordine, qui (vt Matthæ. Palmerius Florentinus in chronic. Eusebij tradit) Theodosium Imperatorem deposuit, qui sacerdos inde effectus reliquum suæ vitæ tempus priuata quiete peregit.
Et
24
* de Zacharia summo Pontifice, qui, vt habetur in c. alius. 15. quæst. 6. Ildebrandum Gallorum Regem, tam pro suis iniquitatibus, quàm pro eo quòd tantæ potestati erat inutilis, à regno deposuit, & Pipinum Caroli Imperatoris patrem in eius locũ locum substituit, omnesq́ue Francigenas à iuramento fidelitatis absoluit.
Et
25
* de Gregorio Septimo, qui (vt idem Matth. Palmerius tradit, & Baptista Fulg. in d. lib. 6. retulit) Henricum Tertium imperio priuauit, post cuius priuationem Rodulphus Imperatoriam maiestatem per electionem obtinuit.
26
* Et de Leone Trigesimo quinto Constantinopolitanorum Imperatore, qui, quia sanctorum imagines à templis abradi atque auferri iusserat, à Gregorio summo Pontifice Imperio simul & fidelium communione priuatus, maledictus interijt.
27
* Sic & Constantinus Papa Philippum ab Imperio expulit, & Adrianus Desideriũ Desiderium , Longobardorum Regem, regno priuauit.
28
* Sic etiam Innocentius Tertius Otthonẽ Otthonem , Saxoniæ Ducem ac Romanorum regem, deposuit, & Innocentius Quartus, vt habetur in c. ad Apostolicæ, de re iudi. lib. 6. Federicum Imperatorem in Lugdunensi concilio ab imperio abdicauit, indignumq́ue imperio fecit.
29
* Sic Martinus Quartus Petrum, Aragonũ Aragonum regem, deposuit, & secundo genito regnum contulit.
30
* Sic etiam Bonifacius Octauus, Lusitaniæ Regi remisso ac negligenti (vt habetur in c. grandi, de supplen. negli. præla. lib. 6.) nobilem virum Bononiensem Comitem, illius fratrem collegam dedit. Et quod id facere possit Papa, tenet etiam Alphonsus Guerrer. in speculo principum. c. 31. nu. 17. vers. ideo Papa. referens quemadmodum summus Pontifex Imperium à Græcis ad Romanos transtulerit, per c. venerabiles, de elect.
31
* Et vt Alexander VI. Pontifex max. Fernandum Regem Hispaniarum catholicum Imperium noui orbis transtulerit, hoc est concesserit.
32
*
Idem refert Guer. in eod. tract. c. 16. 13. num. versi. sed Papa Adrianus. Sic Iulius Secundus Pontifex max. Ioannem, Regem Nauarræ, regno priuauit, illudq́ue regi Catholico Ferdinando concessit. Stat ergo quod Princeps, qui principatu abutitur, ius principatus ipso facto amittit, vt multi disseruerunt quos suprà retulimus & diximus, §. 26. num. 47. de succ. cre. Et, vt alij tradiderunt, ei possunt ciues obedientiam denegare, & potest per Imperatorem si eam recognoscit principatu remoueri, sin minus per Papam.
Quinimò
33
* si principatu intolerabiliter abuteretur, posset per ipsos ciues interfici, secundum sanctum Thomam. 2. senten. dist. 46. quæst. 2. art. 2. vt eum refert, & ita intelligit Tho. Gram. in add. fi. ad Matthæ. Affli. decisi. Neapo. 265. in fine. quem doctrinam ipsemet S. Tho. repetit opusculo 20. de regimine prin. c. 6. cuius doctrinæ aliquantulum aduersari videtur concilium Constan. sessione 15. & ab illa doctrina recedere videtur Fely. in c. cum nobis. colum. 3. de præscri. & Tho. Gram. vbi suprà, & Augusti. de Anchona in tract. de potesta. eccle. quæsti. 54. arti. 3. & Prixiensis in re| per. in verb. tyrannus. Quid dicendúm? & sanè (si non longè fallor) verus sensus diui Thomæ in duobus locis suprà allegatis non is est, quem ipsi perceperunt, aut collegerunt. Vnde sunt duæ species inspiciendæ, prima quando loquimur in Principe illegitimo, qui per tyrannidẽ tyrannidem vi & armis aut dolis principatum adeptus est, & is à quouis ciuium interfici potest, Quia iure naturæ vim vi repellere licet, vt l. vt vim. ff. de iust. & iure, vbi plenè per omnes. Intellige dupliciter, Primùm, quando incōtinenti incontinenti post ademptam tyrannidem interfectus fuisset, vt ibi. Deinde etiam si ex interuallo, quia eadem vis perdurare, & veluti in eodem vis statu perseuerare semper videtur, ita sentiunt diuus Thomas in locis suprà citatis, & clarius doctissimus Dominicus de Soto de iust. & iure. lib. 5. quæst. 1. artic. 3. Altera species est, nempè, quando initiò legitimus erat princeps, fortè per ciuiũ ciuium electionẽ electionem vel successionem, & tunc si quidem quempiam ciuium tyrannicè aggrederetur, vt ipsum trucidaret, vel eius bona raperet, poterit ille ciuis eum occidere vim vi repellendo, cum ijs qualitatibus, de quibus per Gloss. & Doct. in d. l. vt vim, ita vult Dominicus, vbi suprà ex sententia diui Thomæ in locis suprà allegatis, quod si is princeps in vnum tyrannidem attentabat, alius vel alij ciues non possunt eum occidere, præter eum, qui vim patiebatur. quamuis ipsa Resp. possit armari ad resistendum, vel adire Imperatorem si erat superior, vel Papam, vt eos ciues tueretur, quod si nec id sufficeret, tunc Deus (inquiunt) est orandus. ita ex mente diui Thomæ distinxit Dominicus, vbi suprà, contendens hunc ad modum accipiendam esse sessionem & definitionem concilij suprà relatam. Quæ res alterius stat iudicio, eam enim ideò attigimus, ne D. Thomæ sentẽtia sententia tàm acerbè & rigorosè intelligeretur, vt alij eam acceperunt, quando quidem non desinit eam interpretationem, de qua suprà, recipere, quæ lenior aliquantulum est.
34
* Huiusmodi autem necem ideò fieri missam intellige, quia salus publica priuatæ personæ vtcunq; vtcunque egregiæ præferenda est, non aliter atque salus totius corporis saluti vnius membri, ita idem Sotus vbi suprà, artic. 2. & artic. 3. auth. res quæ. C. com. de lega. nec dubium est, quin stante principe tyranno salus vniuersorum ciuium periclitetur. vnde scriptum reliquit Claudianus de bel. Gildon.
Instat terribilis viuis, morientibus hæres,
Virginibus raptor, thalamis obscœnus adulter.
Nulla quies, oritur præda cessante libido.
Diuitibus́ Diuitibusque dies, & nox metuenda maritis.
Quisquis vel locuples pulchra vel coniuge notus,
Crimine pulsatur falso: si crimina desunt
Accitus conuiua perit, mors nulla refugit
35
* Artificem, varios succos, spumas́ spumasque requirit
Serpentum virides, & adhuc ignota nouercis
Gramina si quisquam vultu præsentia damnet
Liberiúsve gemat, dapibus crudelis in ipsis
Emicat ad nutum stricto mucrone minister.
Fixus quisque toro tacita formidine libat
Carnifices epulas, incerta́ incertaque pocula pallens
Haurit, & intentos capiti circunspicit enses.
Splendit Tartareo furialis mensa paratu,
Cæde madens, atrox gladio, suspecta veneno.
Et idem Claudian. de 4. Honorij Consul.
Qui terret, plus iste timet, sors ista tyrannis
36
* Conuenit, inuideant claris, fortes́ fortesque trucident,
Muniti gladijs viuant, septi́ septique venenis
Ancipites habeant arces, trepidi́ trepidique minentur.
Denique
37
* Plutarchus in Apoph. dum de Dionysio, Siculorum tyranno, meminisset, sic ait in lib. 6.
Omnibus Dionysio tyranno exitium imprecantibus, vna fœmina anus quotidiè diluculo Deos comprecari solet, vt esset incolumis, sibiq́ue superstes. Accita à rege mulier rogata est, vnde tanta in Regem beneuolentia, quoniam, inquit, quum puella essem & grauem tyrannũ tyrannum haberemus, optabam mortem illius, eo interfecto deterior arcem occupauit, & huius exitium optabam. Nunc cùm te habeamus superioribus etiam grauiorem, vereor ne si tu pereas, succedat etiam deterior te, eoq́; eoque caput meum pro tua salute deuoueo. tàm facetam audaciam Dionysius punire erubuit.
Et Bassianus
38
* præfectus suadebat Caracallo, vt ad mitigandam inuidiam fratricidij, fratrem Getam appellaret diuum, Sit, inquit, diuus, dum non sit viuus, & fratrem in diuos retulit. nescit pietatis iura regnandi cupiditas. ita scripsit Plutarchus in Apoph. in dictis Caracalli Romanorum Imperatoris, vbi etiam ita subdit:
Antonini Caracalli nouerca,
39
* quum esset pulcherrima, veluti per imprudentiam corpus magna ex parte nudauit, cumq́ue dixisset Caracallus: Vellem si liceret, si libet, inquit, illa, licet, an nescis te Imperatorem esse, & leges dare, non accipere. ea mulieris vox Caracallum ad detestabile facinus pertraxit.
Trigesimooctauò & idem Plutarchus lib. 6. Apoph. & Erasmus in add. ad eum referunt sequentia de Caio Caligula Romanorũ Romanorum Imperatore
40
* Antoniæ auiæ pro sua authoritate momenti, vt quædam secus ageret, Memento, ait, mihi omnia in omnes licere, talia portenta tùm principum titulo pertulit mundus, quæ non cōmemorarem commemorarem , nisi vt ex his principibus prodigiosæ feritatis horror incutiatur. meritò ergò Cicero ait
41
* sub præcepto illo, non occides, non comprehendi tyrannorum neces. nam lib. 3. Officiorum sic scripsit: Non se obstrinxit scelere si quis tyrannum occidit, quamuis familiarem. Idem Cic. Phil. 13. ait: Quem discordiæ, quem cædes ciuium, quem bellum ciuile delectat, eum ex numero hominum eijciendum, ex finibus humanæ | naturæ censeo exterminandum. Et idem scripsit, Nulla nobis cum tyrānis tyrannis societas est, sed summa potius distractio: neque est contra naturam spoliare eum, quem honestum est necare. 5. Tuscul. sic scriptum reliquit.
His tamen non obstantibus, non desunt qui velint homicidium fieri nefas esse, exceptis ijs dũtaxat dumtaxat casibus, qui lege diuina nominatim comprehensi reperiuntur, & ita tenuit Scotus per doctiss. Dominicum de Soto lib. 5. de iust. & iur. q. 1. art. 2. relatus in hæc verba.
At verò, inquit, hoc occurrere cuique potest argumentum, contra hanc assertionem prohibitio hæc, non occides, est diuina eadem q́ue generalis, que cunctos mortales, nemine excepto, occidere vetat, nemini autem inferiorum facultas suppetit dispensandi in lege superioris: ergo nullo humano iure constitui potest vt homo quantumuis peccator occidatur, hoc argu. Scotus in 4. distinct. 15. q. 3. persuasus quatuor asseruit, Primum illud præceptum esse generale, nam Exodi 20. absolutè ponitur, & Matthæi 5. sub eadem forma refertur Non occides. Secundò ex hoc infert quòd nullum nocentium hominem, priuata publicaúe authoritate interficere licet, nisi in casibus veteri lege exceptis, ideo neque verò lex humana vllum potest aliud crimen, morte vlcisci, illud probat eodem argumento. nam cùm hoc sit præceptum diuinũ diuinum , nulli possunt homines supereo dispensare. Tertiò infert non esse licitum, furem interficere diurnum: scilicet illum, qui latẽter latenter furatur. hoc probat: quia vt patet Exodi 21. vbi denarrantur crimina & scelera quæ erant capite plectenda, casus iste connumeratur: quin verò capite statim 22. exprimitur vt nocturnus fur inflagranti delicto captus morte opprimatur: diurnus verò minimè: & bullam, inquit, super hac exceptione nullam audiuimus. Quando demum infert,
42
* quod neque inter Christianos adulteram interficere fas est, quoniam licet olim Leut. 20. id præcipiebatur, tamẽ tamen Ioan. 8. Christus idem præceptum reuocauit. vbi adulteram impunitam dimisit. quare secundũ secundum Scotum leges quæ contrarium præcipiunt, non sunt iustæ. hanc opionem opinionem ipse Dominicus de Soto improbans, ita se tamen circa argumenta dissoluenda inuoluit, vt vix appareat quid sentiat, eaq́ue non minus fortè cæca quàm antea erant reliquerit, quæ tamen recipiunt tres solutiones (& si non fallor) satis superq́; superque dilucidas. Prima est,
43
* quod legum quidem verbis non tam obligamur quàm earũ earum mente & sensu. l. non figura literarum. ff. de act. & oblig. vnde vt in regula iuris est, scire leges, est non earum verba tenere, sed vim ac potestatem, verba enim reperta sunt non quæ impedirent sed quæ indicarent nostram voluntatem. ita Ci. in Ora. pro Cecinna. facit. l. Labeo. ff. de supellect. leg. sicq́; sicque transgredimur proprietatem verborum siue illa scripta sint, siue ore prolata, vt mentem sensumq́; sensumque loquentium sequamur. l. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Trebell. l. pater Seuerinam. §. conditionum verba. ff. de cond. & demon. l. ita stipulatus. in magna. ver. Sabinus. verbo, ex mente. & ibi notant Paulus Castren. & Ias. ff. de verb. oblig. l. quibus. §. dominus. & ibi notant Bart. Sozinus. ff. de cond. & dem. l. stipulatio ista. §. hi qui, & §. hæc quoque. ff. de verb. obligatio. vbi notant ferrè omnes Doct.
44
* Sic ergo & in specie cie nostra qui priuata manu tyrannum principem interfecerit. vel authoritate publica tā quam tamquam princeps, aut magistratus malefactorem occiderit. quin contra præceptum illud diuinum (non occides) fecerit, dubitari non oportet inspectis quidem præcepti verbis, quæ sunt generalia. l. si is qui ducenta. §. vtrũ vtrum . ff. de rebus dubi. l. quis cum totum. ff. de excep. rei iud. l. Mæuio, in pr. in verb. totus. ff. de leg. 2. l. si separatim. l. hæc scriptura. ff. de cond. & dem. l. coniunctim. ff. de lega. 3. l. vnica. §. sin verò non omnes. C. de cadu. tollen. §. si eadem res. cum §. seq. Instit. de lega.
Cæterum iste diuinorum illius præcepti verborum transgressor contra mentem tamen diuinam nihil egisse intelligitur. nam verosimillimum est, ipsummet Deum optimum maximum interrogatum, an talem hominẽ hominem interficere liceret, responsurum esse vtique, nam viginti tria millia hominum neci tradita iussu ipsius propter peccata eorum, vt refert idem Dominicus, vbi suprà, & habetur in libro Moysi.
Nec
45
* dubium est quin id à legislatore pręceptum præceptum iussumq́ue videatur quod prætermisit si verosimile est quòd interrogatus id vt fieret, responderet Glo. communiter ibi approbata (per l. cum auus. ff. de cond. & demonstra.) in l. tale pactum. § fin. ff. de pact. Ias. in auth. quas actiones. C. de sacr. ecclesi. Idem in l. de quibus. ff. de legibus, & in l. quamuis. C. de fidei com. ergo quòd ille malefactor necetur lege diuina tam præceptum fuisse intelligendum est, quàm fuit ea lege vt homo innocuus non occideretur. Altera solutio est, quod nullum argumentum certius aut tutius est, quàm à coniunctione duarum legum. l. Gallus. §. ille casus, ibi, quasi duobus capitibus legis commist. ff. de lib. & posth. sed ipse Deus optimus maximus Exodi 23. dixit, insontem & iustum non occides, ergo palam declarauit vt quod nuper eod. lib. c. 22. dixerat Non occides, intelligeretur de insontibus hominibus, non de nocentibus, quando quidem eadẽ eadem lex diuina ita vlterius processerat se ipsam declarando. idq́ue à Legislatoribus frequentissimè fit, vt lib. 1. de succ. crea. §. 4. num. 4. cum pl. seq. fuse disseruimus. nec tutior aut iustior solutio inueniri posset. quamuis eam Dominicus, vbi suprà (nullo iure vt nobis videtur) mordere studeat. Tertia solutio est, | quod quando ius diuinum positiuum nihil denuò adijcit, sed id tantùm, quod iure naturali indictum erat, tunc non tàm ius nouũ nouum induxisse, quàm antiquum ius naturale repetijsse, vel detegisse videtur, ita eleganter Dominicus, vbi suprà: quod licet ipse non probet, probatur tamen per tex. elegantem in l. adeò. §. cum quis ex aliena. ff. de acqui. rerum dominio. l. hæredes palam. §. 1. ff. de hære. institu. l. illa institutio, eodem titu. l. si ita scripsero. ff. de cond. & dem.
46
* Hinc vulgo dicitur, qui declarat, nihil denuò agit, vt dd. ll. ergò cùm non occidere, præceptum esset iuris naturalis (l. vt vim. ff. de iust. & iure. ibi, nam cùm cognationem quandam inter nos natura constituerit, hominem homini insidiari nefas est, vbi per omnes Doctor.) & diuina lege repetitum tantùm, non etiam denuò inductum fuisse constat, & consequenter vt iure naturæ ad incolumitatem multorum & bonorum noxium interficere licebat. l. omnes. C. de ferijs, cum alijs suprà allegat. ne, vt Paulus 1. ad Corinth. ait, modicum fermentum totā totam massam corrumperet (hoc est, vnus malus pluribus bonis noceret) ita & post illud ius diuinũ diuinum positiuum iuris naturalis repetitiuum aut declaratiuum idem licebit, adde S. Thomam 1.
47
* 2. q. c. arti. 8. Ergò dum Scotus suprà relatus ait illud præceptum (non occides) esse generale, quod negat Dominicus. Veritas est, generale esse, quò ad verba, & ita saluetur Scotus, sed minus generale quò ad mentem, & ita saluetur Dominicus. Itẽ Item deinde dum Scotus nocentium hominum nullum occidere priuata aut publica authoritate licere, nisi in casibus veteri lege exceptis nominatim contendit, id quod Dominicus negat, magis est, vt liceat etiam in alijs, in quibus Deus Opt. Max. idem concessurum verosimillimum est, verosimile autem est id, non aduersaturum quoties ad bonorum tranquillitatem & incolumitatem noxium perire expediret, vt suprà ostendimus.
Tertiò, dum Scotus contendit diurnũ diurnum
48
* furem occidi non licere, id quod Dominicus negare videtur, & humanæ leges in prouinciarum plerisq; plerisque , sanè Scoti sententiam probo regulariter, nisi ille incorrigibilis esset, tunc. n. admitterem Dominici sententiam. Pœna. n. debet commensurari delicto. l. sancimus. C. de pœnis. Homo autem reliquis omnibus rebus caducis preciosior est. §. fin. Instit. de iure perso. l. filiusfamiliâs. §. secundum vulgarem. ff. de lega. 1. l. libertas. vbi in simili per Deci. & Cagno. ff. de reg. iur. homo enim cùm cæ teris omnibus rebus dominari natus sit, pro eis permutari, eísve comparari non licet, nec est par aut æquum. Quòd sit natus reliquis rebus dominari, patet ex Psalmista: Omnia subiecisti sub pedibus eius. Vnde Ouid. lib. 1. Metam. sic cecinit:
Sanctius his animal mentis́ mentisque capacius altæ,
Deerat adhuc, & quòd dominari in cætera posset,
Natus homo est. Ergò leges contrarium iubentes sun sunt noxiæ.
Quòd si is incorrigibilis esset, tunc iam non tàm de solis rebus, quàm de reliquorum quoque ciuium tranquillitate agi videretur, sicq́; sicque Dominici sententia admitti posset, & hoc casu procederet, quod Cicero pro Milone scriptum reliquit: Insidiatori & latroni non potest afferri iniusta nex.
Quartum quod firmat idem Scotus leges
49
* iubentes adulteram occidi non esse iustas, idem probo, sed eget declaratione, quam scripsimus in tracta. de succ. crea. lib. 1. §. 10. num. 499. & §. 7. num. 22. Nec miremur eas leges durissimas latas fuisse, nam id descendit ex naturali hominum ingenio. Nemo enim, vt Poëta ait, sine crimine nascitur, quamuis alij in alia vitia sint procliuiores. Vnde Propert. lib. 2. elegiarum ad Herennium sic cecinit:
Vnicuique dedit vitium natura creato,
Mî fortuna aliquid semper amare dedit.
Sed tamen hac in re omnes homines iniqui iudices sunt, quia vnusquisque magistratus aut princeps cùm leges pœnales fert, vitia quibus ipse deditus est, leuiora existimat ac censet, quàm ea, quibus alij homines vexantur, sicq́; sicque illis de vitijs puniendis siue leges ferendæ sint mitiores siue sententię sententiæ ferendę ferendæ sint mitiores, profert sententias ac condemnationes, acerbiores laturus siue leges siue sententias si de vitijs, quibus alij homines notantur, ageretur. Vnde adolescens, vt Terent. ait, iniquitatem patris sui hac re denotans aiebat, Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices. Et subiungit, Qui nos volunt ilico nasci senes. Et Horatius ait:
Cùm tua peruideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitijs tam cernis acutum?
Ergo non miremur si legislatorum alij acerbius quàm par erat adulteria punientes leges tulerint, alij verò non ita, hinc est quod & si Romani pœnas mortis huic rei definierint, alij tamẽ tamen nullam omnino pœnam definierũt definierunt , quasi rem inculpatam vel nulla pœna & coerctione dignam, quales (teste Ioanne Boemo lib. de varijs gentium moribus) fuerunt Persæ & aliæ gentes, vt lib. 2. de succ. crea. §. 15. attigimus. Et quum tanta mentium discordia sit, ideò non facilè ad leges nouas ferendas veteresùe nouandas accedendum est, adeo vt Tucidides scriptum reliquerit,
50
* Melius agi cum Republica quæ malis moribus constanter vtitur, quàm cum ea quæ bonis, sed inconstanter, & cum in pœnis mitior pars sit eligenda, vt in regula iuris, & leges acerbæ pœnales minimè sint ferendæ, sed tātùm tantùm vel eatenus
51
* vt peccati mensuram & fines non egrediantur, Iudice Horatio Satyra 3. lib. 1.
Adsit (inquit)
Regula peccatis, quæ pœnas irroget æquas.
Et Claudianus in Epig. satisfactionis:
Me dolor incautus, me lubrica duxerit ætas,
Me timor impulerit, me deuius egerit ardor:
Te tamen haud decuit paribus concurrere telis.
Et Ouidius Epistola 5.
Leniter, ex merito quidquid patiere, ferendum est,
Quæ venit indignè, pœna dolenda venit.
Quum (inquam)
52
* leges pœnales peccati metam egredi non deberent, & pœnales leges tam impiè & intolerabiliter eam metam excedentes passim videamus, inde edocebimur, quàm periculosum sit confidere alicui, aliquibusùe facultatem legum nobis imponendarum præsertim pœnalium. Quod periculum (ne dicam stultitia) inest in omni ditionis imperijúe concessione.
53
* Nam iurisdictione & imperio plerunque vtimur initio, sed paulatim eo deinceps abuti non cunctamur. Isthinc iure legitur in sacra pagina, Maledictus homo qui confidit in homine. Et rursum illud, Omnis homo mendax. Pulchrè Manilius lib. 2. Astron. canebat:
Cum fortuna fidem quærat, vix inuenit vsquam.
Et Vergilius lib. 4. Aeneidos:
54
*
Nusquam tuta fides.
Et Ouidius lib. 1. Metamor.
Nusquam tuta fides, non hospes ab hospite tutus.
Et Silius Italicus lib. 2. bell. pun. dum preces humani generis ad finem referret, ait:
Fer cœlo auxilium, & feßis da surgere rebus.
55
*
Et ibidem fingit fidei responsionem ad Herculem in hunc modum:
contra cui talia virgo:
Cerno equidẽ equidem , nec pro nihilo est mihi fœdera rumpi,
Stat́ Statque dies ausis olim tam tristibus vltor.
Sed me pollutas proper antem linquere terras,
Sedibus his, tectis́ tectisque Iouis succedere adegit
Fœcundum in fraudes hominum genus: impia liqui.
Huc alludit faceta illa fabella Cuculi &
56
* auicularum cui percontanti cur ipsam fugerent, quoniam (inquiunt) suspicamur te aliquando futurum accipitrem, hanc fabellam Plutarchus Apoph lib. 6. Dionysio Siculorum tyranno accommodat.
Id
57
* autem vitium hypocrisis peculiare est, qui principio mansuetudinem lenitatemq́ue præseferunt, mox acerbam rapinam immanemq́ue crudelitatem exercent, falsa & mentita nomina, rebus accōmodantes accommodantes , nam cum vt in Prouerbio est proxima sint nonnulla vitia virtutibus, facilè eis est componere fraudes honesta nomina suspectis improbisq́ue rebus aptantes, de quibus sentiebat Ouidius lib. 11. Metamor. dum ait:
Nascitur Autolicus furtum ingeniosus ad omne,
Qui facere assueuerat patriæ non degener artis
Candida de nigris, & de candendibus atra.
Et Iuuenalis Satyra 3.
Maneant qui nigrum in candida vertunt.
Et Seneca in Hippolyto:
O vita fallax abditos sensus geris
Animis́ Animisque pulchram turbidis faciem induis.
De his loquitur Cicero lib. 1. Offi. cuius meminit Hiero. Cagnolus in l. fraudis. ff. de regulis iuris dum ait, Aut vi, aut fraude fit iniuriæ fraus quasi vulpeculæ vis Leonis, vtrunq; vtrunque alienissimum ab homine est, sed fraus odio maiore digna. Totius autem iustitiæ nulla pestis capitalior est quàm eorum qui dum maximè fallunt id agunt, vt boni viri esse videā tur videantur . Quæ omnia eo pertinent vt edoceamur hypocritarum morem declinare, qui leges pænales acerbissimas humano generi perniciosissimas peccatorumq́; peccatorumque metam longè cruenta & luctuosa immanitate excedentes edere solent: quo magis ipsi videantur sanctimoniæ sectatores vitiorumq́; vitiorumque abstinentes ac inimici.
Loading...