Capvt ix.

Capvt ix.

TRigesimonono colligitur ex cōclusione conclusione nostra principali,
1
* hominem non posse seruum per legum dispositionẽ dispositionem fieri, quandoquidem, vt nostra conclusio docet, vt Principum ita & iurium & | legum imperium fuit ad hominum vtilitatẽ vtilitatem , hominibus autem nil nocentius seruitute, quæ morti comparatur, l. seruitutem. ff. de reg. iu. Denique seruus vt homo fieri non posset videbatur, quia homo natura liber creatus est, l. libertas. ff. de statu hominum, & per totum titulum Inst. de iure personarum, & habetur Matth. 17. liberi sunt filij, homoq́ue à Deo Opti. Max. non liber modò, verùm domitor & dominator reliquorum animantiũ animantium creatus fuit, iuxta illud: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues & boues, insuper & pecora campi. Vnde Ouidius lib. 1. Metam.
Sanctius his animal mentis mentisque capacior altæ,
Deerat adhuc, & quod dominari in cætera posset,
Natus homo est.
Adhuc tamen hominem seruum fieri posse constat, quinimò vt non paucis nostrorum placuit,
2
* in quadruplici differentia seruitus hominum reperitur, Alia enim descendit à iure diuino, Alia à iure naturali, Alia à iure gentium, Vltima à iure ciuili. A iure diuino quasi supernaturaliter homines serui pœnæ efficiuntur per peccatum, vt in c. ita quorundam, de Iudæis. Bar. Veronens. rub. 1. de serui. personali. Hieronymus Cagno. in l. quod attinet. num. 3. ff. de reg. iu. Alphonsus Guerre. in Thesauro Christ. relig. c. 41. Aquens. in l. manumissiones. ff. de iusti. & iu. col. 2. c. cum redemptor. 12. q. 2. & huic seruitutis speciei ad numeranda est seruitus per ebrietatem contingens, c. sexto die. 35. dist. tunc enim quasi serui pœnæ homines efficiuntur, Vnde Horatius rectè ait:
Seruiet æthernum qui paruo nesciet vti.
Et Statius lib. 2. syluarum:
Nos vilis turba caducis deseruire bonis.
Et Claudianus de 4. Honorij consulatu opportunè ait:
Tu licet extremos latè dominere per Indos,
Te Medus, te mollis Arabs, te Ceres adorent,
Si metuis, si praua cupis, si duceris ira,
Seruitij patiere iugum.
Et Boetius metro. 2. lib. 4.
Hinc enim libido versat
Auidis corda venenis,
Hinc flagellat ira mentem
Fluctus turbida tollens.
Mœror aut captos fatigat,
Aut spes lubricator quet.
Ergo cum caput tot vnum
Cernas ferre tyrannos,
Non facit quod optat ipse
Dominos ferre cathenas
Dominis pressus iniquis.
Altera
3
* seruitutis species est, quæ à iure naturali descendit. nam vt reliqua animalia bruta hominib. (propterea quòd mente præ cellunt) natura seruiũt seruiunt , iuxta illud etiā etiam Ouid.
Longa dies docuit homini parere leones.
Et idem Ouidius:
Tempore ruricola patiens fit taurus aratri
Sic ipsorum hominum quidam hebetiores quasi natura seruiunt prudentioribus à quibus reguntur, quasi in remunerationem accepti beneficij, ita Aristoteles Politi. 1. & Doctissimus Dominicus de Soto de iust. & iur. lib. 4. q. 2. arti. 2. & meminit Alphonsus Guerrer. vbi suprà, & etiam Hieronymus Cagno. in d. l. quod attinet. Etenim qui ab alio beneficium accepit, illius debitor fit ab antidora. l. si pignore, in prin. ff. de furtis, ibi & beneficij debitorem sibi acquirere. debitor autem vulgo dicitur seruus esse creditoris, quia ei obligatus est, obligatio autem vinculum est, in prin. Insti. de obliga. quæ omnia impropria nec bene apta sunt, cùm ea obligatio minimè constringat inuitum. l. 1. ff. de donat. in prin. Insti. eod. titu. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. hære. ibi, dum re sua, & l. in re mandata. C. manda. quamuis negare non possimus quin & natura qualis qualis ea obligatio sit, consideretur, vnde Terentius:
Sed isthæc commemoratio quasi exprobratio est
Immemoris beneficij.
Et Plautus in Persa:
Etenim nihil amas cùm ingratum amas.
Et Iuuenalis 11. Satyra:
Ingratos ante omnia pone sodales.
Et Ausonius in Epigram.
Ingrato homine peius nil terra creauit.
Sed cùm seruitus constringat inuitos, hæc q́ue seruitutis species inuitos non teneat, quia beneficium non confertur in inuitum. l. inuito. ff. de regu. iuris. non potest videri propria seruitus, sed sanè imò omnes ætate minores id beneficium accipere compelluntur, vt per omnes leges de minorum ætate loquẽ tibus loquentibus , idemq́ue in non nullis ex maioribus, quales sunt furiosi, prodigi, & mente capti, per totum titu. ff. & C. de cura. furiosi, vel prodigi. idemq́; idemque in reliquis minus industriosis. l. Titio centum, in princ. ff. de condi. & dem. Deniq; cùm huiusmodi seruitus ipsi seruienti vtilis sit, seruitus autem propria seruientibus non noxia modò verùm nocẽtissima nocentissima adeo sit, vt morti comparetur. l. seruitutem. ff. de regu. iu. Apparet superiorem seruitutis speciem propriam non esse, cùm damnum non inferat, sed potius vtilitatem afferat eis, qui eo modo seruire dicuntur.
Est ergo
4
* tertia seruitutis species, quæ à iure gentium descendit, quæ & si iuri naturæ, quo omnes liberi nascebamur, contraria sit, l. manumissiones. ff. de iusti. & iure. §. ius autẽ autem gentium. Insti. de iure nat. sicq́; sicque noxia sit vt proximè attigimus per d. l. seruitutem. tamen maioris mali vitandi gratia ab omnibus gentibus admissa fuit, olim enim antequam ea seruitutis imago admissa esset, victores victos trucidare solebant, cùm ipsorum emolumentum nullum viderent, & periculum esse eos saluos, liberos, incolumesq́; incolumesque fore, harum ergo tristissimarum immaniumq́ue cædium vi| tandarum causa, remedij loco seruitus permissa fuit, quia sic victores captiuos vendere nec occidere cœperunt, d. l. libertas, & per totum. Insti. de iure personarum. cum ibi not. vnde non solùm licitum, sed etiam pijssimum, mortalibusq́ue vtilissimum inuentum fuisse doctissimus Dominicus de Soto loco iam relato attestatur: & istud fuit de iure gentium. d. l. manumissiones. l. ex hoc iure. ff. de iust. & iure, ex quo iure (Andr. ab Exea, lib. pact. ad princ. inquit) cœpit esse in vsu Meum & Tuum, Lud. Gomesius in princ. tit. Inst. de actio. col. 16. post medium.
5
* & sic dominia distincta propter illud, quodcunq; quodcunque calcauerit pes tuus, tuum erit. Et inde bella inuenta sunt, non dispositiuè, vt quidam arbitrati fuerunt, sed causatiuè & occasionaliter, quia ius gentium non statuit bella, sed ex quo distincta fuerunt dominia rerum, insurrexerunt etiam bella, vt declarat Portius in §. ius autem ciuile. col. 2. Instit. de iure natu. gent. & ciuili. dicens quod si Meum & Tuum de medio tollerentur, homines mundi quietè viuerent. Et ante eum hoc dixit Seneca in lib. de moribus: Quietissimam, inquit, vitam agerent homines, si hæc Pronomina tollerentur, Meum scilicet & Tuum. Hæc ille. Et Plato, vt refert Plutarchus in lib. de præceptis cōnubialibus connubialibus , in 20. præcepto: Fœlicem dicit esse ciuitatem, in qua meum non meum qui dicant non audiuntur: dominium enim ex quodam fastu & libidine dominandi ortũ ortum habuit, vt ostendit Chassaneus in prima cōsideratione consideratione 5. partis sui Cathalogi gloriæ mundi, & diuersitas animorum induxit bella. ideò
6
* sicut Deus de potestate ordinaria non posset tollere hanc diuersitatem animorum, ita de potestate ordinaria non posset facere pacem in mundo, ita Gemin. post alios per eum relatos in c. ad Apostolicæ. §. sed licet. colu. 2. in fin. de re iudic. in 6. quod dictum non laudo, attamen sanctus Thomas secunda secundæ quæst. 66. articu. 2. ponit tres rationes, quare distinctio dominiorum fuerit necessaria ad humanam vitam. Sozin. in l. 1. in princi. ff. de acquirend. possessio. & dictum Geminiani suprà proximè relati sequitur And. ab Exea lib. pactorum, in prin. sed etiam de potestate ordinaria Deus posset animorum diuersitatem à mortalibus remouere (vt nobis videtur) nam quod fides Catholica tenet, Deum esse omnipotentem, id ad potestatem ordinariam (iudice me) referendum est, & ita intelligo illud Virgilij:
Iuppiter omnipotens precibus si flecteris vllis.
Et rursus idem Virg. 4. Aeneid.
Iuppiter omnipotens adigat me fulmine ad vmbras.
Deniq; Denique
7
* quòd ius gentium bella occasionaliter tantùm non etiam dispositiuè prodiderit, sed mera cupiditas aut libido, illaq́; illaque infausta Pronomina Meum & Tuũ Tuum patet, nam Lucanus lib. 3. bell. ciuil. sic cecinit:
Sed pars vilißima rerum,
Certamen mouistis opes.
Idem Lucanus lib. 1. bell. ciuil.
Hinc vsura vorax, auidum́ auidumque in fœnore tempus,
Et concussa fides, & multis vtile bellum.
Et Tibullus Eleg. 10. lib. 1.
Quis
8
* fuit, horrendos primus qui protulit enses?
Quàm ferus, & ferè ferreus ille fuit.
Tunc cædes hominum generi, tunc prælia nata,
Tunc breuior diræ mortis aperta via est.
At nihil ille miser meruit. nos ad mala nostra
Vertimus, in sæuas quod dedit ille feras.
Diuitis hoc vitium est auri: nec bella fuerunt,
Faginus astabat cùm scyphus ante dapes.
Non arces, non vallus erat, somnum́ somnumque petebat
Securus varias dux gregis inter oues.
Lucanus lib. 7. bell. ciuil.
Impulit amentes, auri́ aurique cupidine cæcos
Ire super gladios, super́ superque cadauera patrum,
Et cæsos calcare duces.
Facit l. vnica, in princi. C. de cad. toll. ibi, vt quod belli calamitas
9
* occasio autem quid sit, diximus de succ. crea. lib. 3. ad finem.
Quarta
10
* species seruitutis descendit à iure ciuili, quo iure permissum est homini libero ætatis liberæ vendere sese, l. si quis filio exhæ redato. §. irritum. ff. de iniusto, rupto testa. §. fin. Instit. de iure person. & ista quoque licita est, vt per Dominicum vbi suprà, & legitur Exod. 21. Si emeris Hebræum, sex annis seruiet tibi, in septimo autem egredietur liber.
Huic speciei annumerare licet illam, de qua in l. 2. C. de patribus, qui filios suos distrax. & in l. in suis. ff. de libe. & posth. Facit §. item vobis. Instit. per quas pers. nob. acq. Illud autem tàm mirabile est, vt monstruo simile nobis videatur, & docet
11
* quanta sit humanarum sententiarum mentiumq́; mentiumque discordia, & varietas etiam in legislatoribus, qui habita cæterorum hominum collatione aut comparatione summæ prudentiæ præditi fuerunt, & tamen introduxerunt hominem annis 25. minorem, vel minimum prædium alienare non posse, etiam cum authoritate curatoris, nisi iudicis decretum adesset, vt per totos titulos. C. de prædi. minorum. & ff. de rebus eorum. & tamen seipsum suamq́ue libertatem alienare posse permiserunt, etiam sine curatoris consilio aut authoritate, & etiā etiam si minor esse annis 25. dummodò annum vigesimum explesset, d. §. final. Institut. de iure personarum. Denique cùm nemo eam legem sibi dicere possit, à qua non liceat ei recedere. l. si quis in principio testamenti. ff. de leg. 3. l. si mihi & tibi. §. fin. de lega. 1. l. 4. ff. de admi. leg. c. cum Marthæ, de celebra. missarum.
12
* mirantur nostri, quonam modo, qui vendidit sese, nequeat ab ea voluntate recedere. cuius rei illa egregia ratio est, vel quod illud procedat in vltimis voluntatibus, non sic in contractibus, vt dd. ll. iuncta l. sicut ab initio. C. de act. & obligat. l. si maior. C. de repudian. hære. c. quod | semel, de reg. iu. lib. 6. Suntq́ue aliæ multæ differentiæ inter contractus & vltimas voluntates, vt plenè per Ias. in l. quæ de legato. ff. de lega. 1. vel (quod elegantius est) animum & voluntatem suam homo seruam facere non potest, corpus verò suum seruũ seruum facere potest, vt diximus de succ. cre. lib. 1. §. 1. num. 39. Vnde eleganter Ouidius lib. 3. Eleg. ait:
Dure vir imposito teneræ custode puellæ
13
* Nil agis. ingenio quæ ́ quæque tuenda suo est.
Si qua metu dempto casta est, eadeni eadenique casta est,
Quæ, quia non liceat, non facit, illa facit.
Vt iam seruaris bene corpus, adultera mens est,
Nec custodiri, ni velit, vlla potest.
Nec mentem seruare potest, licet omnia claudas,
Omnibus exclusis intus adulter erit.
Hinc est quod seruus obligationis naturalis capax actiuè & passiuè esse non desinit. l. si id quod. ff. de con. indeb. l. frater à fratre. ver. naturalem. eo. titu. & vtrobique per Ias. & alia multa quæ notauimus lib. 1. cōtroue controue . freq. §. 1.
Verùm
14
* quia inter has seruitutum species illa quæ ex captiuitate descendit, non solùm frequentior, verùm frequentissima est, perq́; perque orbem vniuersum vagauit. d. l. manumissiones, cum simi. suprà allegatis. & in auth. quibus mod. natu. efficia. legitimi, in prin. & aut. quib. mo. nat. effi. sui. in prin. l. naturalem. §. fi. ff. de acqui. rerum domi. Inst. de iure perso. §. seruitus. ideo vtilissimum est scire quando ea captiuitas iustam pariat seruitutem, id quod tum demum cōtingit contingit cùm bellum iustum fuit, non aliter hæc est communis & receptissima opinio nostrorum in d. l. manumissiones, vt plenè per Fortunium ibi, per Paulum Castren. num. 10. in repet. & per Ias. num. 23. in d. l. ex hoc iure, per Dominicum de Soto. d. lib. 4. de iust. & iure. q. 2. arti. 2. Andr. ab Exea vbi suprà, Alphonsus Guerrerius vbi suprà. c. 41. in suo Speculo principum, quam conclusionem suspectam, periculosam ac perniciosam esse, vel ex eo apparet, quòd vniuersum per orbem contrarium seruatur, quodq́ue par eademq́ue ratio viget in bello iusto quæ in bello iniusto. quodq́ue & tertiò iura nostra generaliter loquuntur hanc differentiam minimè inducentes, si enim seruitus permissa fuit iure gentiũ gentium vsuq́ue earum, non quòd iniqua & dura non esset, sed vt duriora immitioraq́ue mala vitarentur, nempe neces, trucidatio, dilaniatioq́; dilaniatioque cruenta, tristis, luctuosaq́ue captiuorũ captiuorum , quid interest vtrùm ex bello iusto, an ex iniusto hostes victi capiantur, quo ad hoc vt serui fiant capientium, vel non fiant, quandoquidem si ex iniusto bello capti, serui non fierent capientium, verosimiliter ab eis trucidarentur, cùm aliter periculum esset, eos saluos incolumesq́ue relinquere, nec eorum domi retentorum emolumentum vllum esset.
Iustificatur hæc conclusio,
15
* quia bellum vtraque ex parte licitum inuenire vix possibile est. Nam si altera pars iustam bellandi cau sam habebat, quin altera pars aduersa iniustam causam foueret possibile non est, aut rarò est, vt per Paulum Castren. & Ias. vbi suprà. ergo ex nullo vnquam bello captiui omnes fierent serui capientium, id quod generalitati nostrarum legum plusquam dilucidè aduersaretur, ergo quo ad forum contentiosum sententia nostra (iudice me) tenenda est, dummodò bellum authoritate publica fiat habentis ius bellum indicendi. (Adde, an bellum vtrinque iustum esse possit, Dominicum de Soto lib. 5. de iusti. & iu. quæst. 1. arti. 7.) Confirmatur ex nostra princ. op. quæ docet, omne tam legum quàm principum imperium esse ad proficiendum, non ad nocendum, noxiũ noxium autem esset, si capti etiam in bello iniusto serui capientium esse desinerent, vt probaui, ergo, &c. Retenta tamen receptiore opinione eorum qui generaliter volunt
16
* captos in bello iniusto seruos non fieri, ea saltem moderā da moderanda est, vt procedat solum quo ad Principẽ Principem qui iniustum bellum indixerit, vt is in captiuis ius seruitutis non assequatur, non sic in militibus eius imperio & ditioni subiectis, qui non habeant malam fidem, nam si bellum hodie inter Regem potentissimum Hispaniarum & Regem Gallorum fortè ardesceret, causa aut occasione regni Neapolitani, aut ducatus Mediolani, superq́ue iuribus horum statuum, militibus isthæc disputate aut inquirere non datur nec licet, sed tantùm Principum suorum iussa capessere fas est, existimareq́ue debent bellum publicè indictum, non iniuria in dictum fuisse,
17
* & vt in cōtractibus contractibus , & si vnusquisque studeat suam conditionem meliorẽ meliorem facere. l. si voluntate. C. de rescind. vendi. tamen vel cogitat, vel cogitare debet fieri posse, vt illinc plus damni quàm emolumenti referat, & sub hac demum conditione, sorte & periculo ac fortuna ad contrahendum accessisse videtur, vt ibi & in simili. in l. qui iure militari. ff. de mili. testam. Idemq́ue in aleæ lusu, & in emente iactum retis, & similia. Ita & qui milites ad bellum vel ad prælium accedunt & congrediuntur, huius animi esse intelliguntur, vt possint animam, corpus, arma, equos, reliquaq́ue bona perdere, aut vulnera accipere, vel ex diuerso hostes occidere, vulnerare, prædamq́ue referre, seruorum, equorum, armorum, & aliarum rerum, & sub hac sorte & fortuna, incertitudine & periculo sese huic rei committunt, vt sic quidquid euenerit, sibi suæ q́ue spontaneæ voluntati imputandum sit, quia damnum quod quis sua culpa aut spontanea voluntate senserit, id sibi non alij debet imputari. c. damnum, de regu. iu. lib. 6. l. iam dubitari. ff. de hære. insti. ibi, iam non vt voluntarij, sed sua sponte. l. si filius qui patri. verbo, non sponte, vbi notat in simili Bart. Soz. ff. de vulg. & pug. l. si. fideius. §. si necessaria. vbi multa per Ias. ff. qui satis dare. cogan. Ergo vt potest quis sui libertatẽ libertatem amittere sua | sponte, siue contrahendo, d. §. fin. Instit. de iure pers. & suprà diximus, siue delinquendo, se q́ue seruum pœnæ faciendo, d. §. irritum. tradit Cagnol. in l. seruitutem. ff. de reg. iur. Socinus in l. cognatis. ff. de rebus dubijs. ita quoque accedendo ad tale bellum vel prælium siue contrahere, siue delinquere videatur, spōte sponte sua potest & libertatem, & bona amittere, his q́ue tacitum consensum præbuisse videtur.
18
* nostra enim possumus etiam prodigere, ijsq́ue abuti. l. sed & si lege. §. consuluit, ibi, dum se re sua abuti putant. ff. de pet. hære. l. 1. §. & magis, in verb. prodegit. ff. si quid in fraudem patro. & l. in re mandata. C. manda. l. 1. §. 1. ff. quæ in frau. creditorum. l. non vsque. ff. si quis à paren. ergò cùm ista mutua militantium vel acquisitio vel amissio procedat ex consensu ipsorum iure naturæ rata & firma esse debet, quia nihil tàm naturale quàm voluntate domini rem suam in alium tacitè vel expressè transferre volentis ratam esse. §. venditæ, & §. per traditionem. Instit. de rerum diui. l. 1. ff. de pact. c. 1. eod. tit. in decret. l. 1. ff. de const. pecu. Iam ergò dubitari non oportet, quin regulariter milites belligerantes ex alterutra parte legitimè vel amittant sua, vel capiant & acquirant quæ hostium sunt, & in eo tantùm quæstio manebit, an idem sit in principibus bellum indicentibus, & idem quoque erit ex parte illius, qui iustam causam belligerandi habebat, sed in habente causam iniustam, non ita expeditam, at adhuc idem quò ad captiuos, ne aliter eos trucidet, id quod maius malum esset, vt suprà attigimus, sed reliqua omnia, quæ cœperit fortè etiam in foro contentioso restituere tenebitur, quinimò fortè etiam eorum dominium acquisisse legitimè non videbitur.
Quid dicendum? & sanè inspecta generalitate legum & iurium hac de re loquentium tutius est tenere
19
* vt bellum publicè indictũ indictum fuerit, licet minus iustè à principe quodam adhuc dominium sibi iure gentium quæsierit, non solùm captiuorum, sed etiam reliquarum rerum, quos quásve ex tali bello cœperit, per leges suprà allegatas, & quia dominium cœpit ex possessione naturali. l. 1. vbi per Doct. ff. de acquir. posses. in princ. ibi, dominium q́ue ex naturali possessione cœpisse, neque ad rem pertinet, quòd modus acquirendi fuerit violentus & iniustus. Nam & similiter vim passus perdit ius possessionis suæ, idq́ue ius transfertur in eum, qui vim intulerat. l. clàm possidere. §. qui ad nundinas. ff. de acqui. pos. vbi per omnes, & huiusmodi acquisitionis iniustitia non eò pertinet, vt desinat acquisitum translatumq́ue videri ius, siue proprietatis siue possessionis, sed eò pertinet, vt sic perperam acquisitum plenè restitui debeat cum fructibus & accessionibus, & omni indemnitate, iure tàm ciuili quàm naturali prohibente alterum lædere. l. iustitia. ff. de iu sti. & iure. §. iuris præcepta. Instit. eodem tit. l. vt vim. ff. de iusti. & iure. l. nam hoc. ff. de condi. indeb. d. l. iure naturæ. ff. de regu. iur. Nec putauerit quisquam talem dominij acquisitionem nihil priori domino nocere, non magis quàm si à se dominium non abscessisset, cùm ex integro sit ei res sua restituenda, nam imò ei nocere potest, quid enim si is victor tales captiuos, aut res raptas venderet, donauerit, legauerit, dotis nomine aut institutionis titulo dederit: certè in omnibus his speciebus, & similibus, dominium transtulit in accipiente, quamuis qui amiserit ad æstimationem rerum suarum agere contra violentum belligeratorem non prohibeatur. Sed eo in lite superato, dicet quis etiam à tertio possessore dominium auocabitur, quia resoluto iure datoris, licet trāstulerit transtulerit dominium, resoluitur quoque ius acceptoris. l. 2. §. ex his. ff. de verbo. obligati. vbi per omnes. l. fi. §. sin autem sub conditione. C. com. de lega. Respōdeam Respondeam dari adhuc casus, in quibus tale dominiũ dominium recuperari nequeat de iure,
20
* quale esset, si ille victor prædam captā captam habuit pro derelicto, relictamq́; relictamque alius occupauerit, per quod eius dominium iure tàm gentiũ gentium quàm ciuili quæsiuit, per totũ totum ff. pro derelicto. l. 3. & l. naturalem. ff. de acqui. rer. dominio. §. feræ. Insti. de rer. diuisi. ergò cùm is dominium à manu & concessione illius non quæsierit, sequitur quòd etiam si ille condemnatus sit, nihil oberit huic tertio, qui iure suo acquisiuit, facit l. si id, quod. ff. pro derelicto. Quod obtinet quo ad res inanimatas vel animam irrationalem habentes, non quò ad hominem captum, qui sui iuris fieret, simul ac pro derelicto haberetur, d. l. 3. d. l. naturalẽ naturalem . d. §. feræ. quòd si alienatus esset, cogita quonam modo contra nouũ nouum dominũ dominum , vel etiam cōtra contra priorẽ priorem agere posset, cùm pro nihilo reputetur. l. quod attinet. ff. de reg. iu.
21
* de facto verò si fugere posset, pristinam libertatem reciperet simul, ac ad suos reuerteretur, in quam pristinā pristinam laxitatem sese reciperet. d. l. naturalẽ naturalem . d. l. 3. §. fi. d. §. feræ. expressius in §. itẽ item ea, quæ ab hostibus. Inst. de rer. diui. Id quod nihil allegans, tentat titubans tamẽ tamen dominicus de Soto, vbi suprà, quamuis contrariũ contrarium & malè tenuerit glo. cum qua trāseunt transeunt nimis oscitanter Doctor. ibi, in c. ius gentium. 1. distin. quam etiam sequitur Alphons. Guerr. in Speculo prin. c. 47. nu. 5. per c. si quis seruũ seruum . 17. q. 4. qui text. nil facit, quia solùm ait non licere seruum alienum ad fugam persuadere, id quod cautum erat per l. si quis seruo alieno persuaserit. C. de furtis, per totum. ff. de seruo corrup. vnde Dominicus de Soto, vbi suprà, ait, illum text. posse intelligi in seruo facto de iure ciuili per sui venditionem, sed quia ea restrictio violenta est, verius est illum text. generaliter in omni seruo intelligendum esse, vt qui ei fugam persuaserit, teneatur & puniatur, quamuis si ipse fugerit, iure suo | fecisse videatur, si quidem captus in bello fuerat, liberq́; liberque manebit, nec in foro animæ mortaliter, quinimò nec venialiter peccasse videbitur, etiam si in libello iusto captus fuerit, quamuis nullo colore aut iure contrarium teneat gloss. vbi suprà, & d. Guerrerius, contra quos sunt iura aperta in d. §. item ea, quæ ab hostibus, cum similibus suprà allegatis. nam talis seruus quadrupedibus & similibus aut etiam feris captis exæquatur, vt tradit Hieronym. Cagno. ff. de reg. iur. in l. seruus Reipublicæ. nu. 1. per tex. in l. 2. ff. ad legem Aqui. vnde leges, quas suprà allegaui, loquentes in fera capta, quæ cùm primum euaserit à manibus nostris libera fit, rectissimè etiam ad seruos (id est, ad captiuos in bello etiam iusto) aptantur, vt cùm primum à manibus capientis euaserint, sui iuris fiant, nec peccare mortaliter aut venialiter videantur, non magis quàm ipsa fera, quæ capta quum esset, aufugit, euasit, euolauit.
Neque ad rem pertinet,
22
* quòd id quod nostrum est sine facto nostro à nobis auelli non debeat. l. id quod nostrum. ff. de reg. iur. nam illud procedit, quando irreuocabiliter id nostrum esset, secus si reuocabiliter, nam dominium reuocabile à nobis sine facto nostro auelli potest, textum habes & exemplum in l. libello. §. si quis seruum. ff. de captiuis. Simile exemplum in l. fin. §. sin autem sub conditione. C. com. de lega. Simile exemplum in l. 1. ff. de condi. cau. Da simile exemplum in l. si tibi homo. §. cùm seruum. ff. de lega. 1. Alia multa exempla in l. videamus. 2. ff. de vsuris. Aliud exemplum in titul. ff. de in diem addi. Aliud exemplum in tit. ff. de lege cōmiss commiss . Sed dubium non est, quin dominium hominis in bello etiam iusto capti à lege concedatur reuocabiliter tantùm, non etiam incommutabiliter, vt ll. suprà allegatis, &c. dixi in simili lib. 3. controuersiarum frequen. c. 70.
Loading...