Capvt x.

Capvt x.

HActenvs de seruo per captiuitatem effecto, nam
1
* is qui vẽdidit vendidit sese, aut qui domo nostra seruus ex ancilla nostra natus esset, sine dubio à nobis fugere absque peccato mortali non posset, & ita potest defendi sententia gloss. d. c. iuris gentium. vt & in specie tenuit Dominicus de Soto, vbi suprà, & adde l. nihil interest. ff. de capti. id quod in eo, qui se vendidit æquum est, sed in nato ex ancilla capta fortè secus esset, argum. l. si quis ita hæres institutus. ff. de acquir. hæredi. ibi, sunt enim appenditiæ præ cedentis institutionis.
2
* Quadragesimò apparet ex superioribus, veram non esse opinionem Dominici de Soto, vbi suprà, & Alphons. Guerr. in d. c. 47. Ias. nu. 23. & Paul. Castr. nu. 10. in d. l. ex hoc iure, dum contendunt ex bello non iusto capta capientium non fieri, quinimò quòd serui fiant est humano generi vtilius, sicq́; sicque serui fiunt.
Quadragesimo primò
3
* illud autem dubiũ dubium est, an si capiatur ille, qui ad hostes arma portabat, is seruus fiat? & an si fiat, possit sine peccato mortali fugere? & quòd is seruus fiat capientis, tenent Ioā Ioan . And. in c. ita quorundā quorundam , de Iudęis Iudæis , per l. 2. C. quibus ad liber. procl. non liceat, vbi etiam, scilicet, in d. c. ita quorundā quorundam , sequitur Panor. ad finem. & Ludo. Rom. sing. 683. nullus, qui ex suo. & Nic. Pign. in addi. ad eum. Quod autẽ autem is fugere nequeat, vix mihi persuadere possum, quia odia restringi oportet. c. odia, de reg. iur. l. cùm quidā quidam . ff. de liber. & posthu. vnde in re dubia non est, cur talem seruum interpretatiuum desinat comparari seruo per captiuitatẽ captiuitatem effecto, potius quàm ei, qui fit per sui venditionem, ergò magis est, vt sine pecato mortali fugere queat.
Quadragesimo secundò illud deniq; denique controuersum sæpè fuit,
4
* an vt feras & bruta venari, ita fas sit eam gentem aut eos homines capere, & contra eos belligerare, qui ad parendum nati videntur, eò quòd hebetioris ingenij sint, quòd Aristot. admisit lib. 1. Politi. c. 3. quem & rectè doctissimus Dominicus de | Soto d. arti. 2. quæst. 2. lib. 4. de iusti. & iure. reprehendit, nam si, vt plenè suprà ostendimus, omnes æquè liberi nati sumus, & summus ille rerum opifex ac parens Deus non omnes creauit, quid peccauerunt qui altiorem, aut acutiorem mentẽ mentem arripere non potuerunt, quam qua à Deo Optimo Maximo donati ac præditi fuerunt, ipse enim fecit nos, non ipsi nos, ergo huiusmodi hebetioribus magis miserendum esset, quàm irascendum, magisq́ue consulendũ consulendum & subueniendum quàm persequendum.
5
* Nec dubium est quin stolida ingenia hominum stolidæ q́ue mentes aduersis calamitosisq́ue rebus, miserijs, ærumnis stolidiores fiant, teste Ouidio canente de Sappho:
Nunc vellem facunda forem, dolor artibus obstat,
Ingenium Ingeniumque meis substitit omne malis.
Et Horatius Satyra 8. lib. 2.
Ingenium res
Aduersæ nudare solent, cælare secundæ.
Et Virgilius scite & pie. lib. 11. Aeneid. cecinit:
Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.
Ergo qui dum agrestes homines incultisq́; incultisque moribus vitam degentes meliores ad mores reducere studet, beneficiumq́ue conferre eis, id belligerando efficere non properet, quum de bello sic cecinerit Horat. lib. Epodon:
Qùo quò scelesti ruitis? aut cur dextris
Aptántur enses conditi?
Parum ne campis, atque Neptuno super
6
* Fusum est Latini sanguinis?
Ne Neque hic lupis mos, uec nec fuit leonibus
Vnquam, nisi in dispar feris.
Furór ne cæcus, an rapit vis acrior?
An culpa responsum date.
Tacent, & ora pallor albus inficit,
Mentes́ Mentesque perculsæ stupent.
Tibullus Eleg. 10. lib. 1.
Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
7
* Quam ferus, & verè ferreus ille fuit.
Tunc cædes hominum generi, tunc prælia nata,
Tunc breuior diræ mortis aperta via est.
Virgil. lib. 1. Georg.
Quippe vbi fas versum, at atque nefas tot bella per orbem.
Tam multæ scelerum facies, non nullus aratro
Dignus honos, squalent abductis arua colonis,
Et curuæ rigidum falces conflantur in ensem.
Virgil. 11. lib. Aeneid.
Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.
His aptissima est responsio
8
* regis Antigoni Macedonum ducis, cui adstipulantur Plutarchus & Erasmus in annot. ad eum lib. 4. Apoph. Antigonus ergo Sophistæ cuidam librum de iustitia conscriptum porrigenti, desipis (in quit) qui quum me videas alienas vrbes armis vexantem, tamen apud me de iustitia disseris. Sensit sanè illos, qui bellum inferunt, nec posse nec velle tueri iustitiæ leges.
9
* Idq́; Idque plerunq; plerunque ditionis gloriæúe ampliandæ libidine fieri, quamuis honestioris causæ præ textu, quale esset in specie nostra si (cum Aristo. Magistro & hac in re Alex. Magni assentatore parum dissimulato) vellemus dicere eum Principem qui alienis regionibus bellum inferret, id earum gentium & incolarum ob vtilitatẽ vtilitatem facere, quo magis in posterum cultiorem vitam ageret. O mitis, humana, & pia charitas, quæ naturalis inter homines cognationis iura (de qua in l. vt vim. ff. de iusti. & iure) violare non pudet, sed properat, ac præcipiti manu vesana & rabida, omni genere cladium, tormentorum, internecionum, incendiorum innumera hominum millia quasi fulminibus ad vmbras Cerberi adigere festinat, vrbes incendere, populari campos, virgines violare, senes, pueros, fæmineumq́ue genus trucidare, & isthæc omnia & alia longè peiora magisq́ue nefanda & detestanda non pudet appellare beneficium, de tali ergo Principe dicere possemus cum Terentio:
Erras, tui animi si me esse ignarum putas.
Aut cum Ouidio:
Vetus frequens́ frequensque via est sub amici fallere nomen.
Et cum Cicero. lib. 1. Offi. Totius iustitiæ nulla est capitalior pestis, quàm eorum qui tunc dum maximè fallunt, id agunt vt boni viri videantur.
Ex superioribus 43. apparet, non iure eas regiones ab Alex. Magno subactas fuisse, quæ vulgo notæ sunt. licet illustria ac memorabilia illa facinora dominandi libidine reuera perpetrata, eo prætextu honestare voluerit, quòd eas gentes ad cultiorem vitam, ac mores mitiores reducere studuerit, easq́ue à ritu & more ferarum declinare coegerit. nam is viuendi modus aureæ ætati ab antiquis & nouis tam non solùm decantatæ & laudatæ, sed etiam lamentatæ fortè similior & proximior erat, quàm ille quem ipse edocuit intrusit q́ue.
Apparet
10
* etiam quid respondendum sit quo ad bellum, quod Indorum gentibus & regionibus serenissimus Lusitaniæ Rex inferre solet. de quo per Dominicũ Dominicum de Soto in suo libello de ratione promulgādi promulgandi Euangelium.
Noui
11
* autem orbis infideles ac incolæ, an si potentissimo domino nostro Hispaniarum Regi seruire parati non sint, possint iustè debellari, tradit Alphonsus Guerrerius in Speculo principum c. 31. num. 5. cuius sententiam nec probo nec improbo, quia non vacat inuestigare aut scribere.
Dum autem diximus
12
* quosdam hominum natura ad seruiendum natos videri, quales sunt qui hebetioris ingenij sunt, vt voluit Aristo. lib. 1. Polit. & Soto. de iust. & iure, lib. 4. q. 2. art. 2. idẽ idem tenuit Guerrerius in Spec. prin. c. 31. ad fi. & Aegidius Romanus. 3. par. lib. 2. de regimi. prin. c. 13. & c. 14. Sed veritas (mihi credite) mera est, istorum doctrinam meram esse tyrannidem, boni consilij & amicitiæ tegmine intrusam, incertam humani ge| neris internecionem ac miseriam. vt enim tyrannidem, rapinam, violentiam, liberius exercere liceat, mentitis nominibus eam honestare student, doctrinam appellātes appellantes ipsis patientibus ac vexatis salubrem, quo à veritate remotius, aut risu & ludibrio magis dignum nihil vnquam fuit auditum, aut relatum. vt præsensit Dominicus de Soto, vbi suprà, & idẽ idem in suo libello de ratione promulg. euang. doctrinæ tamen Aristot. suprà relatæ aliquantulum adstipulatur sanctus Thomas lib. 4. de regi. prin. c. 11. pro nobis tex. clarus in l. quod attinet. ff. de regu. iur.
Illud autem dubium est,
13
* an quo casu bellum inferre fas est iusteq́ue, inde procedunt captiuitates ac seruitutes, an captiuorum sic q́ue seruorum status sit iure tantùm ciuili annichilatus (vt ita loquar) an verò iure gẽtium gentium , an fortè vtroque iure, tàm ciuili quàm gentium, & veroque iure tàm ciuili quàm gentium secundario id contigisse, authores sunt Accursius, Bar. & Ias. in l. id quod. ff. de cond. indeb. Hiero. Cagnolus in l. quod attinet. nu. 2. & in l. in personam. ff. de reg. iur. Idem in rubr. ff. de orig. iuris. Glo. in d. l. quod attinet. allegat Cagnolus ad idẽ idem in d. l. quod attinet, Aquensem in l. 1. ff. de origi. iuris. & Cardin. Alex. in c. ius gentium, distin. 1. col. 1. qui non id palàm dicunt, sed tantùm iure gentium secundario captiuitates, & sic seruitutes fuisse introductas, quod verissimum esse patet ex d. l. manumissiones. & ex §. ius autem ciuile, & §. ius gentium. Inst. de iure natu. vt fusius docemur suprà cap. præc. Sed non benè sequitur, Seruitus introducta fuit iure gentium secundario, ergò seruorum status eo iure annichilatus fuit ex toto, aut quod æquo modo & mensura, æquis paribusq́; paribusque numeris in omnibus orbis regionibus, vel in ijs, quæ moribus & legibus reguntur, annichilatus esset, huiuscemodi enim particulæ & in diuiduorum nullus potuit esse tàm diligẽs diligens inquisitor aut indagator, vt particeps esset, aut idoneam notitiam haberet: Romani enim Iureconsulti quamuis habuissent notitiam, vt per omnes ferè, aut plerasque regiones tunc notas, quæ legibus aut moribus regebantur, captiui fierent serui capientium. tamen an ex toto, an verò ex parte tantùm, & qua ex parte seruorum status annichilatus in quaque prouincia esset, verosimiliter nouisse non potuerunt, sed quia in sua Republica se suorum statum ex toto annichilatum fuisse, quò ad ea, quæ iuris ciuilis erant, sciebant, ideò scripserunt iure ciuili non etiam naturali eorum statum fuisse annichilatum, vt annotauit & rectè Fortunius iu d. l. manumissiones. alijs non ita fortè appositis & opportunis vsus rationibus.
14
* seruus ergò Reipublicæ causa in alijs regionibus fortè abesse poterit publicæ rei agendæ causa, qui tamen iure ciuili Romanorum non potest. l. seruus Reipublicæ. ff. de regul. iuris.
15
* Sic & iure ciuili Romanorum seruus pœnæ testari minimè poterat. l. si quis filio exhæredato. §. irritum. ff. de iniusto, rup. & tamen hodie potest: vt ibi not. per Docto. & plenè per Cagno. in l. seruitutem. ff. de reg. iur. Sozi. in l. si cognatis. ff. de reb. dub. nisi cùm est damnatus ad mortem naturalem, vt ipsi aiunt, & diximus de succ. prog. lib. 1. titul. qui testa. fa. poss. sed & iure ciuili nostro Hispanorum seruus pœnæ etiam si ad mortẽ mortem naturalem damnatus sit, testari non prohibetur, per l. Taurinam. sic ergò leges ciuiles, captiuitates & seruitutes inde nascentes iuris gentium esse intellexerunt quò ad originem, non autem quò ad effectus, ad quos pertinet hæc inuestigatio de status annichilatione non ad originem.
Quadragesimo quartò,
16
* hinc apparet vt intelligendus sit text. in l. in personam. ff. de reg. iur. qui ait, in personam seruilem nulla cadit obligatio, si nulla, ergò nec ciuilis nec etiam naturalis. cuius contrarium in naturali obligatione probat
17
* text. in §. 1. Instit. de fide ius. & in l. quod attinet. ff. de reg. iuris. dum ait, quò ad ius naturale omnes homines æquè liberos esse. ad idem l. serui. ff. de actio. & oblig. l. naturaliter. ff. de cond. ind. l. si id quod . eod. tit. l. frater à fratre. vers. naturalem. eod. titul. l. interdum, eod. titul. & Bart. & Ias. in d. l. si id quod. & idem Bar. & Ias. col. fin. in d. l. interdum. Philippus Decius & Hieron. Cagnolus in d. l. in personam. Idem Cagnolus in d. l. quod attinet. sentiunt naturaliter non obligari seruum, quò ad ius gentium secundariũ secundarium , quo manu regia obligationes naturales (vt ipsi sentiunt) exequi & effectum assequi cœ perunt, obligari tamen naturaliter quò ad ius gentium primæuum, quod ius rectè appellatur naturale, quia simul cum ipso genere humano proditum fuit. c. ius naturale. 1. distin. §. singulorum. iuncto §. per traditionem. Instit. de rerum diuisi. Cagno. in d. l. quod attinet. illaq́; illaque obligatio naturalis non iure gentium secundario, sed tantùm iure gentiũ gentium primæuo approbata, ex toto (vt ipsi sentiunt) inutilis erit, cùm isto iure gentium secundario seruorum status annichilatus fuerit, & obligatiōes obligationes naturales iuris gentium primæui nullũ nullum omninò effectum haberent contra inuitũ inuitum , sed tantùm ipse obligatus posset placita explere si vellet. aliter minimè vllo iure aut vllo rege vel magistratu cōpellente compellente , cùm eo tempore nec reges essent, nec magistratus, sicq́; sicque id ius naturale primæuũ primæuum (quod attinet ad has obligationes naturales) nihil aliud erat, quàm quidam naturalis instinctus, & ratio non datiua, sed natiua, suadens honesta, dissuadens cōtraria contraria . id quod pręter præter ipsos sentit etiā etiam And. ab Exea, lib. pact. ad prin. Dec. in l. iura sanguinis. ff. de reg. iur.
18
* & id ius naturale Cicero naturam appellauit qui in Cato. mai. ait: Natura Dux optima. & 3. Tuscula. ait: Sunt enim ingenijs nostris semina innata virtutum. & lib. primo | de nat. deorum. Omnes natura duce vehimur. & 1. Offi. ait: Naturam ducem si sequamur, nunquam aberrabimus. Habes ergo primum esse ius gentium primæuum, quod simul cum ipso genere humano proditum fuit, & secundarium, quod postea esse cœpit, deinde quod ius gentium primæuum quod ad homines attinet, nihil aliud est, quàm ipsa natura hominum, aut instinctus quidam natiuus, ratioq́ue naturalis suadens honesta, dissuadens contraria. Tertiò quod id quod ex isto iure descendit, nullo cogente imperio, sed spontanea voluntate ad effectum perducebatur in primordio mundi, sicq́ue id ius naturale primæuum & natiuum nullam inducebat vim aut compulsionem. Quartò quod ius gentium secundarium inducebat compulsionem per manum regiam. l. 2. ad princ. ff. de origine iuris, quæ omnia verissima sũt sunt . Quintò habes quòd seruorum status fuit iure gentium secundario annichilatus, id quòd suprà improbauimus. Sextò quod obligationũ obligationum naturalium alia descendit ex iure gentium primæuo eaq́; eaque in inuitum non exequitur, alia verò descendit ex iure gentium secundario, quæ etiam in inuitos alicuius momenti esse solet,
19
* sed certè longè aptius & commodius erit dicere, vnicam esse obligationem naturalem, quæ ex consensu nostro oritur, d. §. per traditionem. l. 1. ff. de pact. l. 1. ff. de const. pec. d. l. naturaliter, cum simil. hæc autem & si iure gentium primæuo ad effectum non perduceretur, quia eo tempore & iure nondum erant Principes, magistratus, aut iudices, tamẽ tamen successiuis temporibus, quib. iudices Principes q́ue esse cœperunt, licet nondum leges scriptæ essent, ad effectũ effectum illo iure gentium ducebatur, etiā etiam in inuitos. Hodie verò idem vbi ius ciuile peculiare non est, non sic apud nos qui habemus ius ciuile quod à iure gentium hac in parte aliquantulum discessit, dum & si nō nullos nonnullos effectus obligationi naturali reliquit, actionem tamen ei ademit, vel non concessit. l. conuentionum. l. iuris gentium, in prin. & in §. igitur nuda. ff. de pac. & attigimus de suc. cre. lib. 1. §. 1. num. 35.
Quæ
20
* autem sit ratio quare lex ciuilis noluit assistere obligationi naturali, quæ resultat ex pacto nudo? dic quòd istud est ea ratione, quia multi, vt se ostendant liberales & gratos, indeliberatè & aliter non requisiti multa promittunt, vt inquit Conradus inter consilia Frederi. de Senis, in responsione consi. 169. domino Conrado, vbi dicit quòd in solis verbis sunt communiter homines largissimi promissores, suasq́; suasque vires sæpius excedentes. & inquit Richardus de Mediauilla in 4. senten. distinct. 38. art. 3. quæst. 3. Quòd multi etiam ex deliberatione aliqua bona dicunt se facturos: qui hoc non dicerent, si per hoc crederent se esse obligatos ad id faciendum tanquam necessarium ad salutem: Facit tex. in c. cùm ve nissent, extra de insti. per quem tex. solent cō muniter communiter dicere scribentes, quod si ego dico tibi, Vis mihi dare talem rem. & tu respondeas, Non solum istam rem, sed quæcunque habeo: ex istis verbis generalibus non nascitur obligatio, Refert & sequitur Franc. de Curte innior in l. ea quæ cōmendandi commendandi . ff. de contrah. empt. ideo ius ciuile non putauit ęquum æquum esse quod quis astringatur huiusmodi promissionibus. Nam, vt in quit Plato in Alcibiade 2. tutum non est quæ offeruntur temerè acceptare vel optare, & istam rationẽ rationem considerauit Bar. in l. 1. §. si quis simpliciter. ante fi. ver. præterea probemus. ff. de verb. obli. Salyc. in l. legem. in 5. col. C. eod. Paul. de Cast. in rub. ff. de verb. oblig. in 4. quæst. vbi etiam Soz. in col. 7. versi. vlterius quæritur. & Bal. Nouel. etiam col. 7. vers. ideo enim. And. ab Exea vbi suprà, cuius formalia verba sunt quæ retulimus, & hanc rationem probant duo iura, de quibus nullus ipsorum meminit.
21
* nempe l. diuus. ff. de mil. test. & §. planè. Inst. eod. tit. Secundum quæ videtur quod si quis pacto nudo deliberatè promitteret, teneretur efficaciter, quia tunc cessaret præcedens ratio: argumen. l. adigere. §. quamuis. ff. de iure patro. l. cum pater. §. dulcissimis. ff. de leg. 2. sed Lancelotus Galiaula per Exeam relatus respondet, Non cessare legem generalem quamuis eius ratio cesset, quando ea ratio non fuit expressa in lege, id quod verum non est, si ea ratio subintelligeretur etiam tacitè, vt tradunt Paulus Castrensis & Ias. in l. quamuis. C. de fideic. post Glo. ibi. Exea autem hac in re ait, Doctores hactenus mussitasse, seq́; seque planiùs respondere, quod lex ciuilis hac in re circa dandam vel non dā dam dandam actionem nihil disposuit, sed tantùm actionem dare omisit, quod si rectè inspexeris nihil est, nam id est de quo disputatur, quare lex ciuilis actionem non concesserit pactioni nudæ, quandoquidem nihil tam fidei & rationi humanæ congruit, quàm eam seruare, vnde renuentes & perfidos ad eius obseruationem debuisset compellere.
Dic ergo nouissimè tria
22
* fuisse tempora, Primum à primordio mundi, quando nec erant principes nec iudices aut magistratus, nec leges scriptæ, Alterum quo esse cœperunt principes, nondum tamen erant leges scriptę scriptæ , Vltimum quo & leges scriptæ vel etiam mores & consuetudines regionum particulares esse cœperunt. Primo tempore vigebat solum ius naturæ, quod gentium primæuum appellamus, quodq́ue omni compulsione (vt iam attigimus) carebat, sicq́ue eo tempore pacta nuda non exequebantur vllo iure in inuitũ inuitum : quia non erat vllus cuius imperio id fieret, parum enim profuerat esse ius, cùm deessent magistratus, qui illud ad effectum perducerent. l. 2. ff. de ori. iu. Secundo tempore quo vigebat ius gentium, erantq́ue principes qui illud ad effectum perducerent. d. l. 2. ea pacta | regis imperio ad effectum perducebātur perducebantur . cùm quod id semper fuit eratq́ue æquum, tùm etiā etiam quòd eo tempore æquius erat, quàm à primordio mundi: quia, vt patet ad sensum humanum, commercium esse non potest, vbi fides conuentionum non seruatur. Vnde eam iuratam violare, capitale crimen erat apud Aegyptios, teste Ioan. Boëmo lib. 1. c. 5. de moribus var. gen. eò, quòd ea fidei violatio humanum commercium dissiparet, sicq́; sicque cùm quo tempore ius gentium vigere cœpit, populi & principes esse cœpissent, & frequentissima cō mercia commercia eorum (quæ antea non ita frequentata erant, cùm homines dispersi & ferè more ferarum vitam agerent) par erat, vt tunc ea fidei obseruatio arctius commendaretur, ad effectumq́; effectumque perduceretur, sicq́ue manu regia id fieret. Verùm quia sæpè iactionis causa, vel loquendi libidine, aut leuitatis locíve causa, promissiones & verba iactantur, vt iam ostendimus, & præterea probatur in l. non solùm. ff. de act. & oblig. iuncta lege an inutilis. ff. de accepti. ideò ius ciuile, quod tertio tempore esse cœpit, illum rigorem temperauit, mediamq́; mediamque viam elegit, hominum conuentiones interdum exequendo, interdum executionem prætermittendo. Perducit enim ad effectum eas conuentiones, quæ & frequentiores sunt, & sic ad vitam socialem & politicam magis necessariæ, quales sunt emptionũ emptionum , venditionum, locationum, conductionum, societatum, mandati, cōmodati commodati , depositi, pignoris, & similia, quæ enumerantur in l. iuris gentium, in prin. ff. de pact. in prin. Instit. de oblig. ex cons. reliquas verò conuentiones non ita frequentes & necessarias ad effectum contra inuitos non exequitur iure actionis, quamuis etiam eas ex toto inermes non reliquerit, quandoquidem eis concessit ius excipiendi. §. præterea. Instit. de except. d. l. iuris gentium. §. igitur nuda. Iussitq́ue vt naturalis obligatio, quæ ex illis nascitur, prodesset ad nouationem. l. 1. ff. de nouat. & ad delegationem. §. præterea. Instit. quib. mod. toll. ob. & ad fideiussionem. §. 1. Inst. de fidei. cum simil. haberetq́; haberetque alios effectus à iure ciuili sibi accō modatos accommodatos , de quibus per Gloss. & Doct. in d. §. præterea. Inst. de excep. Sed generales etiam conuentiones tàm legitimas (quas nominatas appellamus) quàm reliquas quibusdam in in casibus voluit effectu actionis carere, veluti si promitterent minores ætate, aut prodigi post bonorum interdictionem, aut mulieres ex causa fideiussionis, aut filijfamiliâs ex causa mutui, aut furiosi, aut serui, vt per totum ff. & C. ad Velleia. per totum titulum ff. & C. ad Maced. per omnes titulos ff. & C. de minori. per totum titulum ff. & C. de cura. furi. l. is cui bonis. ff. de verb. oblig. d. l. quod attinet. d. l. in personam, cum simi. Cùm ergò interdum conuentionem seruare æquum sit, interdum etiam non sit, consultissimè ius ciuile neque semper conuentionibus actionem denegauit, vt erat primæuo tempore, neque semper ad effectũ effectum eas perduxit, vt erat sequenti tempore, quo viguit ius gentium secundarium, sed distinxit inter personas & causas, inter personas, vt soli prudentiores & grauiores arctarentur, in causas, vt nec illi arctarentur, nisi promitterent ex causis frequentioribus, & sic magis necessarijs ad socialem & politicam hominum vitam, quo casu quia res non tàm ad manus in promptuq́; promptuque sunt paratæ quàm verba, consultissimum fuit ex sola verbali conuentione quem obligari, quo facilius expeditiusq́; expeditiusque negotia fierẽt fierent , in reliquis verò cōuentionibus conuentionibus non ita frequentibus, & necessarijs sola conuentione non obligari, quandiu res integra esset, vt in omnibus contractibus innominatis, sed tunc demum cùm res integra esse desijsset, ne variatione permissa alter ex contrahentibus læderetur. l. naturalis. ff. de præs. verb. l. 3. l. qui pecuniā pecuniam . ff. de cond. ca. da. per totum C. eod. tit. Ergò si promisi tibi centum, vtcunq; vtcunque solenniter etiam per stipulationem, si non expressi qua ex causa ꝓmittebam promittebam , liberabor. l. 2. §. circa. ff. de doli except. quia promittendi causa esse potuit ex ijs, quas lex legitimas & nominatas esse voluit, quibusq́; quibusque effectum & actionem accommodauit, potuitq́; potuitque ex diuerso esse ex ijs, quas vt sic legitimas non adoptauit, sicq́ in hac re dubia succumbit actor. c. cùm partium iura, de reg. iur. lib. 6. l. 1. l. actor. C. de prob. l. qui accusare. C. de edendo. §. commodum. Instit. de interdi. Sicq́; Sicque interim qui verba tantùm accepit verbis, vt contentus sit, par est.
Ergò (vt tandem è diuerticulo ad viam redeamus) cùm seruus promittit ciuiliter, non obligatur: quia eo iure ciuili est eius status annichilatus, d. l. quod attinet, comparaturq́ue iumentis. l. 2. ff. de noxali. act. l. 2. ff. ad legem Aquil. Sed obligatur naturaliter. l. naturaliter. l. si id quod. l. interdum. ff. de cond. indeb. cum alijs suprà all. quia quò ad ius naturale reliquis hominibus par est, d. l. quod attinet. sed talis obligatio naturalis passiua caret effectibus, quos legem ciuilem naturalibus obligationibus cōdonasse condonasse suprà diximus, ita procedit l. sed si serui. ff. de fidei ratio, quia eo iure seruus nihil est, non magis quàm iumentum. Sed quo ad reliquas regiones, in quibus ius ciuile nostrum non seruaretur, quæstio facti erit.
Adde superioribus (vt clariora reddantur) quòd lex ciuilis non est, neque esse potest certa, vtrum promissor deliberato sese obligandi animo promiserit, an fortè ioci, ludibrij, iactationis, ostentationísve, aut nugandi causa? priore enim casu iustum esset actionem polliceri, posteriore autem non vtique, in re dubia tutius & humanius est promissorem absoluere quàm condemnare. l. absentem. in princ. ff. de pœnis. c cum partium, de regu. iur. lib. 6. l. | fauorabiliores. ff. eod. tit. l. Arrianus. ff. de act. & obli. ideò hominum promissiones regulariter non exequitur. Fallit in cōuentionibus conuentionibus frequentioribus, & sic ad commercium & hominum vitam socialem & popularem magis necessarijs, quales sunt conuentiones, quas nominatas appellamus, (vt dixi) Ratio est, quia si non exequerentur, humana vita & popularis societas non posset commodè agi aut subsistere. Sicq́ue reliquæ conuentiones innominatæ vtpotè minus frequentes, sicq́ue minus necessariæ remanent sub regula, quia per hoc humana societas & commercia non tàm impediuntur. Ergò lex ciuilis omnem obligationem naturalem, quæ ex consensu cuiuslibet conuentionis siue nominatæ, siue innominatæ oriretur, libentissimè exequeretur, si certò sciret deliberatè promissum fuisse, sicq́ue obligationem naturalem ortam fuisse. verùm quia vtrunq; vtrunque incertum est. ideò actionem in re dubia non pollicetur regulariter. Ergò non commodè dicitur obligationem naturalẽ naturalem à lege ciuili non exequi, sed obligationem naturalem à l. ciuili non præsumi per interuentum cōuentionibus conuentionibus , nisi ea conuentio sit nominata, intellige non præsumi quò ad dandam actionem, præsumi tamen quò ad dandam exceptionem, & quò ad alios effectus suprà relatos, qui leuioris damni & momenti legi visi fuerunt, & est reliquis longè elegantior & planior expositio.
Loading...