Et hæc posterior pars longè verior est iure
tam fori quam poli. ideo enim latæ sunt leges
& creati magistratus, vt iustis & legitimis pœ
nis perse quantur malefactores. l. 1. ff. de iust.
& iure. vnde Cicero 3. de legibus ait, Magistratus non obedientem & noxium ciuem
mulcta, verberibus,
vinculisq́;
vinculisque
coerceat. Idem
Cicero in ora. pro Cecinna ait, Maior hæreditas venit vnicuique nostrum à iure & à legi|
bus, quàm ab ijs à quibus illa relicta sunt.
Nam vt perueniat ad nos fundus, testamento
alicuius fieri potest vt retineamus, quod nostrum factum est, id sine iure ciuili fieri non
potest, si quis ergo iniuriam ab aliquo accepit
siue in rebus siue in persona, is ignorare
nō
non
debet latas esse leges huic rei consulentes, quales
sunt quæ continentur sub titulis ff. C. & Inst.
de iniuri.
* Et cuicunque delicto ea pœna
imponenda est, quæ legibus æqua visa est, &
delicto commensurata & iusta, non autem
quæ patienti iniuriam & sic sæuienti & ardenti visa fuerit, is enim debitam metam longè
transgredietur vt verosimilimum est, quod
permittendum non est, vt in alio proposito
aduertit Dominicus Sotus lib. 5. de iust. & iure. q. 5. art. 3. Aristot. lib. 5. Ethi. c. 6. ad hoc l.
magistratib. ff. de iuris omn. iudi. l. 1. C. vt nemo in sua causa iudicet vel ius sibi dicat,
eaq́;
eaque
est regula iuris non solùm ciuilis sed etiam
naturalis, idq́ue ius ciuile hac in re transgredi
perniciosissimum esset, secundum Ciceronem, qui in oratione pro Cecin. sic ait, Ius ciuile huiusmodi esse debet, quod neque inflecti gratia, neque perfringi potentia, neque
adulterari pecunia possit, quod si non modò
oppressum, sed etiam deletum aut negligentius adseruatum erit, nihil esse quòd quisquam se habere certum aut à patre accepturum, aut relicturum liberis arbitretur.